장음표시 사용
251쪽
L18sR T ERTIvs.stiea tantum disciplina negotioque passim optando valemus , etiam bellica glocia insignes sumus Nam majores quidem nostri in pulvere S acie bella complura gloriosissime confecerunt, finitim οἱ om nes populos virtute bellica superarunt, mille cuneos hostium perfregerunt , innumerabilia pene trophaea bellantes constuuere. Nostra insuper civitas potentissimis Regibus principes militiae dedit, stientissimos rei militaris duces procreavit.
Nam quid ego de litteris studiisque nunc dicam ,
qua una re maxima quidem ac luculentissima principatus concessu omnium civitati nostia: tribuitur Nec ego nunc de vulgaribus istis mercenariisque ,
quamquam in illis quoque nostri excellunt, sed de politioribus illis divinioribusque studiis, quorum excellentia major & gloria sempiterna immo italisque habetur , & loquor & sentio. Quis enim vel nostra vel superiori aetate poetam aliquem nominare portest nisi Florentinum 3 Quis hanc peritiam dicendi jam plane amissam in lucem atquhin usum vitamqtie
revocavit praeter oves nostros Quis Latinas litteras prius abjectas atque prostratas & fere demor-xuas agnovit, erexit, rς stituit. ab interitu vendi cavit nisi civitas nostra 3 Quare si Camillum recte con ditor urbis Romana: dictus est, non quia condiderit eam ab initio' sed quod amillam occupatamque reinstituerit , cur non eadem ratione civitas haec nostra Latinae parens linguae merito nuncupetur, siuam perditam dudum atque profligatam in suum nitorem dignitatemque restituit 3 Atque ut Triptolemo triticum exhibenti quicquid postea natum est attribui mys , ira civitati nostrae quicquid litterarum politiorisque disti plinae ubique coaluit ferri debet acceptum. Iam vero litterarum Graecarum cognitio, quae septingentis amplius annis per Italiam obsoleverat, a civitate nostra revocata est atque reducta, ut &
252쪽
summos philosophos & admirabiles oratores cet rosque praestantissimos disciplina hominω , non .pes
migmata interpretationum ineptarum , sed de facie ad faciem intueri valeremus. Denique studia ipsa humanitatis , praestantissima quidem atque optima. generis humani maxime propria , privatim & pii blic
ad vitam necessaria, ornata litterarum eruditione ingenua . a civitate nostra profecta, per Italiam coaluerunt. Opibus vero atque divitiis quantum pota sit civitas nostra vereor ne invidiosum sit inexhaustam quandam magnitudinem pecuniarum referre.
Declarat hoc Mediolanense longissimum bellum incredibilibus penὶ sumptibus agitatum , in quo sup
tricies quinquies centena milia impendimus , & tamen promptiores nunc ad extremum in tributo sunt
homines persolvendo quam ab initio fuerant belli iut quasi re divina quaedam pecuniarum vis quotidie
domi pullulare videatur. Hanc igitur tam senerosissimam , tam laudabiliter institutam, tam populosissimam, tam acerrimam, ditissimam , ornatissimamque patriam nactus hic quem laudamus, permagnam statim ab initio selicitatis partem est is diis immortalibus cpnsecutus ;ut in hoc cpiidem genere bonorum praeclari iis quam actum est secum agi nequiverit. Neque vero dici
potest ut in patria quidem clarisilina amplissimaque natus sit, genere autem obscuro & sordido; sed plane sic est., ut quemadmodum civitas haec ad alia si vitates . ita genus hoc d cetera genera. Est enim familia splendidissima, ornatissima, opulentissima multis equestribus imaginibus , multis praestanti si mis viris clara, & tam domi quam militiae sumniae
auctoritatis , nec ita vetusta ut putrida sit, nec ruta sus ita nova ut non vetere gloria suorum abundet.
quidem in familia vexilliser justitiae, qui est ad fillimus apud nos magistra tus, eaipso: ann*fui
253쪽
quo primum in republica a majoribus nostris creari est coeptus. Deditque haec una gens reipub. d mi quidem gravissimos & spectatissimos viros, foris autem strenuos atque bello insignes. Nec deest huic familiae qui apud majores nostros equitatus Florentini populi dux in bello fuerit , & dimicans cum hoste victoriam reportarit. Multitudine Vero gentilium agnatorumque ita haec familia abundat ut siquis populosissimam eam familiam dixerit, non indigno usus verbo pro rei magnitudine videatur. Divitiis vero usque adeo opulenta ut nonnulli ex ea familia supergressi civilem divitiarum modum , pares regulis operis redditusque possideant. Et a familia
quidem talis est , ut ex multis pauca comprehendam. Parentem veto habuit Karolum Stroetam. Quem Virum , dii bonit quanta gravitate, quanta sapientia, quanta industria, ut non in familia modo, verum etiam in civitate principis Iocum perfacile obtineret. Erat illi patrimonium amplum, sed amplius consilium. Abundabat natorum multitudine , sed multo magis familiari disciplina. Erat in eo iavitiarum splendor, sed multo magis eminebat industria. Erat nobilitas generis; sed ipse quoque talis ut ubicunque natus esset, sibi ipsi facturus nobilitatem per virtuti
praestantiam videretur. Denique tali vir ruit ut paucos admodum illi pares haec civitas procreaverit.
videor mihi per gradus quosdam aureos descendisse, siquidem amplissima de patria clarissimum genus,
de genere autem clarissimo in parentem nobilissimum spectatissimumque descenderim. Haec autem
omnia cui evenerint, quis negare potest huic praestantissimam quandam bonorum accumulationem
statim ab initio nativitatis suae contigisse. Sed prima huius commendatio jam hinc vel incipitur a nobis vel prosequetur quod propria Nirtute fretus per Om-pem vitam subsecutis operibus effecit ut pati lae &
254쪽
136 M I s c g L L AN I o R. Vufamiliae per digna soboles haberetur. Et pueritiam quidem totamque illam castissimi diligentissimique patentis disciplinam transgressias , cum tandem in
adolescet tiam evasisset, confestim non mercaturis neque negotiis obeundis, neque rursus agro colendo aut venando mentem intendit; sed cuncta haec in f
riora ducens , equos & arma. & gloriam bellicam concupivit: quarum sibi rerum quod facultas major inesset, relicta patria ad Principes Galliae profectus, Nicolao Estensi adhaesit, cui par juventa atque V
luntas rerumque gerendarum frequens erat occasio. Hic ea continuo edens opera quae generosum invictumque deceant animum , cd in multis in locis jampridem claruisset, tandem in expugnatione in bis ve- Tonae virtutem ac magnitudinem animi in periculis
ostentans , e tu stribus insignibus donatus honestatusque est , militiaeque perpetuo fulgore devinctus. H inc ille jam veluti saccis quibusdam se initiatum putans , feliquam omnem vitam ita transegit ut juxta sapientissimum illud oraculum se- ipsum cognoscere vid retur. Est enim jndicio meo primum quodammodo militaris disciplinae fundamentum , -- ipsum Cognoscere, id est, intelligere atque videre quae sint hominis in ea dignitate constituti partes & munera. Ita enim ossicium suum recte implere poterit si intelligat quae dignitas illa religioque e magitet , Vitamque deinceps suam veluti ad regulam quandam institutumque direxerit. Non enim aurum usque adeo neque cingulum illustrant mi item, quamquam sunt illa quidem equestris malitiae signa , quantum Vi- ta & opera professioni suae consentanea r quae si omittatis qui equestri dignitate insignitus est, splendor ille auri omnino sordescit, de arguere delatorem strum exprobare que videtur , nec tam decus quam dedecus sibi a metre. Duram profecto rem , & quam pauci cognoscant, pauciores adimpleant. Primum,
255쪽
LiBER T gκTIV s. 'enim sit oportet in eo qui hac pprpetua militiae religione sacratur magnitudo animi bellorum periculorumque capax , sique propositum ejus grande atque elatum , nonnisi de fama ,-gloria , de amplitudine cogitantis. Bellandi vere peritia excellat; ut si manu 1 conferendae sint , nec imperitus in suo proprio m nere neque ridiculus habeatur , sed pro tempore ac
dignitate utilis esse possit. Equi insignes & arma de
Cora magis eum delectent quam aut conviviorum apis
paratus aut vestimentorum splendor & sumptus. Denique quia miles est , militaria tractare gaudeat. In his magnificentia magis eluceat quam in reliquis via. tae partibus. Mercimonia vero & quaestus & negotiandi curam ita contemnat atque despiciat quasi certissimum dedecus professionis suae. Celsiora quaedam majoraque assiectet, nec pecuniarum cumula
tionem sed famae & gloriae sibi propositam intelligat. Cogitet etiam suorum civium tuitionem dc cuiaram sibi per militiam esse commissam, nec quicquam magis ossicio contrarium suo quam si aut perniciem aut injuriam civibus machinetur ; nec unde talus petatua sit, inde scelus emergat. Denique si quid in pace
moliatur , caveat id ne sordidum sit, neve humile. neve cujusvis , sed elegans , sed admirabile, sed ratarum , & quod ad dignatatem magnificentiamque referatur. Sit praeterea fides incorrupta , & factorum dictorumque virilis constantia, ut nihil protinus agat quod inficiari expediat, nihilque inficietur quod unquam effecerit. Haec sunt quae militem intelligere decet ex vi naturaque pro sessionis sibi incumbere, .seque ipsum assidue intueri atque cognoscere , Viramque suam ad haec ipsa dirigere , ac sese quasi in-rra claustra quaedam hujus propositi continere. Sed qui sunt, quaeso , qui haec adimpleant Qui sunt qui non quasi transfugae quidam aberrent ὶ Possum Wferre permultos qui hanc egregiam dignitatem
256쪽
ridiculo habuere. 4ed nobis non detrahere cuiquantpropositum est , sed hunc nostrum laudata, . cui haec omnia sic assinile comperiemus ut vel cum paucis sui ordinis implesie id munus per omnes offici j gradus videatur. Etenim quis negare potest magnitudinem animi huic viro egregiam suille
Quis ejus propositum mentis altum atque elatum non fateatur Domi credo desedit quietas res agere, in otio vivere , aut negotium aliquod in civitate gerere, communi hac nostra consuetaque ambitione
prensandis civibus magisteriisque uibanis gerendis contentus i Atqui licebat sibi haec omnia facete. Civitas erat illustris & florens , familia nobilis; agnatigentilesque gratiosi , rerum urbanarum proclivis sa cultas. Sed ipse haec omnia viliora ducens , nequa quam sibi vivendum existimavit nisi famam & gloriam majoribus in rebus consequeretur. Itaque in arma se contulit, pericula capessivit, militiam sublimem egregiamque laudis materiam esse duxit. Nec semel tantum praelia iniit, postea vero quievit ; sed eadem res initium famae, eademque ipsa res finis vitae gloriosissimae fuit. Peritiam vero bellandi habuit maximam , utpote qui summo studio ei uni rei per o remem vitam praecipuam semper operam dedis.set, pe dux in bello administrando , saepe praefectus, multisque 3ς variis bellorum casibus exercitatus quibus egregia quaedam celsitudo cordis ad pericula capessenda, & inter ipsa pericula invictum corporis atque animi robur apparuit, itaque fiduciam suis & terrorem hostibus illius praesentia pluriamum asserebat; & erat utilissimus esim opere, turri
etiam exemplo. Inter ceteras elus laudes magnifice tia quaedam militaris oculos homi sum perstringebat. in mum ornatissimorumque equorum apparatus
ingens, & studium eorum prope nimisim ardens ; in iis atque in decoris armis illius cura piose eximia
257쪽
-rsasatur, cum ceteris in rebus esset modestior. Non enim vestitu nimius erat, neque superfluus. Quamquam non deerat illi splendor & cultus, tamen infra normam honestatis coercitus. Sed militiae
propria instrumenta equos & arma censebat esse, non vestimentorum vaesanam intolerabilemque jactantiam , neque epularum conviviorumque detestandam sumptuositatem. Puubat enim militi fortitudinem convenire, & instrumenta virtutis, non luxuriae, adamabat. Nec de lustris popinisque sollicitus erat, sed de continentia & frugalitate. Hanc
enim temperantiam consentanei sequebantur effectus. Necesse est enim qui superfluo erogant , inli nestis impleri. Ex quo fit ut hujusmodi homines prodigi simul avarique reperiantur , ut in consumendo nim ij, sic in rapiendo scelesti & turi s. Hujus autem laudabilibus sumptibus laudabilis acceptio res pondebat. Nulla in eo rapina, nulla fraudatio , nulla
detorsio reperiebatur. Sumptus pro redditu liberalissimus erat . pro dignitate rerum personarumque eollatus. Mercimonia vero & quaestus sic abhorrebat quasi cert .ssimam perniciem gloriae militaris. Denique ii quid in pace agendum erat, ad Ornatum magnaninaitatemque referebat. Domus erat hospita-Ιissima ac celeberrima & cum gravitate abundantissima, comites honesti dignitatique congruentes , familia pudica atque modesta. Eminebatque in eius Vlta veracitas quaedam ingenua , procul a fuco &ostentationea Nihil in eo fictum erat . nihil simulatum , nihil vacillans , sed dictorum factorumque firma immobilisque constantia. Non enim facie neque vultis decipiebat homines, nec aliud verbis , aliud corde gerebat impressum. Gravitas erat in tebus, auctoritas in verbis, fides in promissis. Quod enim
serio factus esset, id factum & immobile censebat esse, nec mutati quidem id vel oeculiari licere. Nihil
258쪽
Mise LANIGRUM enim turpius magno viro existimabat quam incon
stantiam & vacillationem. Recta igitur & simplex& ingenua vivendi ratio in illo conspiciebatur, lirmaque & immobilis, ut ita dicam. fidelitas. Nec id
modo inter cives atque amicos, sed apud omne genus hominum eadem utebatur vivebat constantia;
ut si quid etiam hostibus promisitset, sacro sanctum& inviolabile habereor. Nam hostes quidem homines intelligebat este & virtute, non fraude vincendos censebat . promissaque δc humanitatis jura illis servanda existimabat. Patriae veto salutem usque adeo caram habuit ut huic uni se rei maxime natum arbitraretur. Ostendi vero id tota vita , quae sic ab eo transacta est ut cuncta retulisse ad patriam videretur. Nam primae quidem ille artes quibus adoleiacens summa cara laude exercitatus est , praepδramenta quaedam fuere ad fortitudinem comparandam, honestissima quidem pollessio ; ac laudis acquirendae instrumentum permaximum. Ea si quidem virtus una est quae homines magis illustrat quam ulla virtutum ceterarum. Itaque res bellicae pacis artibus sine controversia praeferuntur. Est velo proprius earum campus in patria protegenda atque tutanda. Nemo autem potest fortitudinem habere nisi usa exercitationeque illam adeptus. Non enim innascitur virtus illa nobis, neve quasi infunditur , sed experiendo agendoque acquiritur. Propositum igitur ejus magnanimum exercitationem , exercitatio autem virtutem , Virtus Vero gloriam comparavir. Quarum autem rerum finem conspicimus , ejus rei gratia res
fuisse confitendum est. Praelia ergo juventae totaque illa certaminum meditatio seu athletarum praepara- mensa fuere ad famam, ad gloriam , ad amplitudinem claritatemque nominis per fortitudinis opera Comparandam. Fortitudinem vero patriae maxime se debere putabat , eique per omnem vitam accumula
259쪽
issime praestitit. Prima ejus opera secundo Mediolanensi oelio eluxit. Quo in tempore clam hostis rebus Etruscis mira calliditate se inserens civitates primo inter se conflictatas atque defessas quassi per favoris speciem in suam potestatem ditionemque recepisset, ac tandem Bononiam occupasset , insurgen-..tibus contra vim ejus nostris ac majore conatu rem
capessentibus, tunc primum adolescens incredibili magnitudine animi laborumque patientia in ea expeditione militavit. Quo quidem in tempore ira se gessit ut indoles ejus miro favore omnium probaretur. Bononia deinde recepta, cum hostium opes fra- ac pluribus locis pulsae in extremum se contraxissent, tepescentibus nostrorum aliis & post longam militiam quietem respicientibus , hunc ceu generosum catulum aviditate insequendi pertractum non laborum magnitudo , non periculorum formido, nota montes interpositi , non iluviorum euisus, non interiectae paludes remoratae sunt quo minus ad ipsa, ut ita dixerim , lustra ferarum indeficibili cursu penetrasset. Praestistus siquidem equitibus ad persecutionem hostium millus non ante destitit quam transversis difficillimisque itineribus in agrum Mediolanensem
transgressus , populata regione, arma atque signa nostra in ipso prope hostilis urbis vestibulo posuerit, longeque & late vastato agro . cunctisque belli cladibus regione amicta, magnis rebus gestis, inclitoque inde
nomine parto, ingenti cum gloria remeavit. Post haeealia militia ad Veronam suscepta, consilium quidem in rebus ambiguis , fortitudinem vero & audaciam in periculis ostendens , oculos omnium in se unum convertit , probatus quidem duci, militibus vero earus , omnibus locis omnibusque temporibus perutilis cognitus. Qua quidem in expeditione ob piae stantem egregiamque virtutem insigniri tandem donarique promeruit. Sed ceteris omissis quae vel suo vel
260쪽
vate nostra ob Venetorum societatem, cdm hostium cophe Flaminiam Etruriamque relinquere jn Galliamque se referre domestici metu periculi cogerentur, de omnis eo belli moles depulsa esset . in iecutus hostium vestigia nunquam destitit, nec ullo unquam per Galliam loco defuit expeditionibus nostris. Multa post haec pericula variaeque pugnae per Galliam consecutae sunt, utpote inflammatis utrinque animis longitudinem suscipiente bello. Post multos variosque casus ac belli vices, cum tandem pax recepta quidem ab hoste, sed paulo post nequaquam servata,
majorem in modum animos irritasset, eximio rursus studio certamen susceptum est, apparatusque majores de industria facti , copiaeque ingentes hinc inde
contractae quantas nec antea per Italiam nostra aut parentum nostrorum memoria futile accepimus , dc quarum magnitudinem vix creditura posterior aetas videatus. Cum igitur placuisset totis copiis hostem invadere, vocatus hic eximius vir ex agro Parmens, ubi distinendi avertendique hostis causa fuerat collo Catus , cum equitatu nostro in majora castra profectus sese duci conjunxit. Inde hostilem ingressi , clam aliquot jam castra movissent, apud Gotnolinglium hostium eastellum praelium atrox & periculosum, non ex praeparato & aperto, sed ex insidiis commissum est. Nam hostes quidem dissimulanter nimis atque otiose superioribus diebus nusquam se offerentes , cognito nostrorum proposito, in oppido ne suspicantibus quidem nostris antevenerant, collatisque insidiis adventum nostrorum militum praestolabantur, non damni alicujus aut praede spem,sed totius exercitus nostri verissuram fugamque dc plenissimam sibi victoriam proponentes.Nam & hostium copiae permagnae erant,ac viri delecti. Insidiae vero dc repentina vis spem conficiendi maximam asserebat. Cum igitur ante castellum pervenissent noliti, Sc labot itineris dc calor in-
