Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1680년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

α φ MISCELLANEORVM ilium mansit. Impetrata deinde abeundi veniab superatisque Alpibus, per Helveticorum agruna Basileam contendit. Vbi eo venit, illico apud Conci

lio praesidentes ii sunt viri aliquot de Concilii

sententia electi, virtute & doctrina praestantes, auctoritate etiam ac potestate maxima , ut ad quos a Pontifice provocatio est Pontificis injuriarum conquestus, uiam causam proposuit , quam triennium continuum ea modestia agitavit ut cum plerunque tanta inopia fuerit, interceptis Pontificis juiIu tum paternis facultatibus tum proventibus beneficiorum, ut necessiariis etiam ad victum indigeret , de Pontifex extorquere ab illo eam dignitatem vellet quae maxima post pontificatum sit . nemo tamen dictum quicquam ab eo asperius , iathil contumeliosum in illum aut inimicos audierit, quos plurimos habebat apud Pontificem potentes , qui suae dignitati ad-.

Vzrsarentur,.ejusque animum suapte natura mitem de ad meliora promptum assiduis delationibus criminationibusque accenderent, tum etiam alios minorum ordinum , quorum natura est ut ex ad veri is

aliorum rebus & miseriis suam potentiam crescere,& vel adulando vel detrahendo Principum benevolentiam inire 3c ambite dignitates velint. Vicit tamen Dominici constantia , & tandem ex Concilii sententia Cardinalis declaratur summo cum omnium inimicorum dolore. . Nec multo post ab Eugenio Vocatus Florentiam, ubi tum forte degebat, in itinere, quem tanto labore ac periculo tantaque impensa defenderat Cardinatatus pileo puniceo quod ejus dignitatis insigne est in uti coepit. Impetraverant enim a Dominico Eugenii Legati , posteaquam

Praesidentes pronuntiaverunt eum Cardinalem esse ac pileum ferre dederant, ne pilus quam Bononiam VCntilet, eum gereret, magna contentione habaa ut hunc ab Eugenio accepturus Florentiam venire vellet.

292쪽

L13ER TERTIUS. 27sVJ Assumpto pileo recuperatisque omnibus

quae quondam amisisset, aliquot annis quietam viatam duxit, studiis maxime ac rei familiari intentus. Nam clam parum acceptus Pontifici esset, ob eamque rem aliquid ab illo petere vereretur , quod faciis negaturus videbatur, omnia negotia , omnem

curam , tum privatarum suarum rerum , tum etiam

amicorum praetermisit. Quod si folia aliqui ad eum venient qui suo patrocinio apud Pontificem ege rent, vel iis se surripuit, aut suam operam denegavit aperte ; nec ullis precibus diu ab illa sententia dimoveri potuit. Vnde morosi ac difficilis nomen subiit. Quam etiam opinionem auxit, quia natura erat severus , nec uIlius rei simulator aut dissimulator , ideoque instantibus plerumque asper , ad injustas veto preces sicut inexorabilis , ita ubi quid ab eo pervicacius peteretur , ad iram pronus , sed quae statim recideret. Α luxuria omni alienus de ambitione , idem continentissimus , & alienae luxuriae acerrimus castigator; idem minime cupidus , sui tamen parcus. Verum ubi illius integritas , fides ,

continentia omnibus nota esse coeperunt , summamque in eo viro tum prudentiam, tum modestiam

esse apparuit, Ponti sex illam pristinam duritiem in

maximam benevolentiam convertit. Primo namque

lenire odium, mox illum diligere earumque habere, demum illi plurimiIm credere coepit, omnia ex illius voluntate agere, illius judicium potissimum sequi. Itaque provinciam Picenum illi administrandam festinavit; deinde etiam exercitui Legatum prae fecit quem contra Franciscum S fortiam parasset , qui omnem ferme eam provinciam occupaverat. Ad exercitum igitur profectus , arbitratus se satis esse factorum si & hostes populationibus arceret & socios in fide tueretur, cunctando ac sedendo bellum conficere decrevit. Ita aliquandiu protracto bello ,

293쪽

cum sua diligentia eo hostes essent redacti ut ver de

cedere provincia commeatuum inopia vel se ded re cogerentur, ab exercitus ductoribus , qui se injussos pugnaturos Vulgo minabantur, mutare consilium est: coactus. Vnde cum potitis improbare quam non

sequi eorum consilium posset, de ipse in pugnam

cum aliis processit, nec quicquam piaetermisit in acie quod ad optimum etiam ducem pertinere videretur. Sed illius optimam mentem haud par fortuna 4 secuta est. Fuia namque ac fugatae Pontificis copiae sunt, capta ac direpta impedimenda omnia. Ipse m- super latus ac manum saucius, mutata veste e pugna Auximum se recepit. Plures in eo piae lio occisi , multi capti, quorum magnum numerum sua ipse pecunia redemit. Plures etiam a Francisco liberi e usgratia absque pretio abire jussi. VIII. Missus iterum Perusiam, de illi orae praefectus, praeter antiquam illam in administiandis urbibus moderationem adhibitam atque diligentiam,

plurimos magicis superstitionibus deditos & in his mulierem quandam famosissimam , scelerum convictos igni damnavit. Id praeterea in hujusmodi le- .gatione continuo observavit ut bis in hebdomada Iurisconsultos omnes & eorum discipulos in pala

tium convocaverit , ac propositis quaestionibus eos disputantes attentissime audierit, nonnunquam Vero etiam tesse alteram partem tueretur. Inici ea cum

Asculum & Rochacontrada sua opera a Francisco descivissent, & multa ejus provinciae exem plum se- cuupa viderentur, si ad quem deficerent in iis locis cum imperio forent, jussus transire in Picenum cum exercitu , Firmum compluraque ejus regionis oppida , impunitate proposita, parti m deditione civium, partim vi, in Pontificis potestatem redegit. Sed audita haud multo post Eugenii adversa valetudine, impetrataque abeundi venia, Romam concessit. Ea-

294쪽

genio vita lancto , creatus Nicolaus ordine quintus illo' 'emplo Tibur ad Alphonsum Regem Aia-g'num destinat, qui aegrotante Eugenio per speciem Ecclesiae opem afferendi eam urbem ingressius , Nicolao restituere recusabat. Hic ergo cum ad Regem venisset, sua auctoritate essiecit ut eam urbem quamis

primum Pontifici relinqueret. Post haec reversus in Picenum ad reli ias belli prosequendas , omni vi oppugnare hostium loca aggressus, omnia de Ecclesia infra paucos dies recepit. Mox hostes certamen detractantes, desperatis rebus abire provincia compulit. Post eam recuperatam , singulas illius. urbes circuivit, earumque populos pro cujusque metatis sublevavit, res eo tum stabilivit , disiensiones com posuit, provincialium causas tum publicas tum privatas summa caritato & benevolentia audivit. Iuri autem reddendo plurimum temporis impartiit, qui multos annos vexata bellis provincia sine legibus porunt lorum arbitrio vixerant, singulos etiam infimi generis homines summa clementia ac patientia auis diens, plurima quoque ipsorum aequitate & misericordia magis quam legibus composuit. Nam quae proficiscebantur a legibus, ad facilitatem aequitatemque referebat, & controversias tollere quam litium actiones constituere malebat. Quae autem ipse non poterat, sitis audienda & cognoscenda distribuebat. Nam tanta erat se sequentiam turba ut non minus trecentis hominibus in singulos dies audierit& eorum causas cognoverit, miserorum maxime patrocinio se scepto , quibus, cita solvendo non essciat, nec unde litium actiones sequerentur , se mediatorem posuit, ut aequitate res iudicarentur. Quo factum est ut a multis vexationibus provinciales privatim sublevarentu . Publice vero multis urbibus atque oppidis tam unitates concessit. Vectigalia pleraque nova amovit , leges multas ad reprimendam

295쪽

1r 8 MiscELLANEORUM Praetorum & Ministrorum avaritiam tulit. Ipse ne victum quidem ab illis exegit ; dona omnia respuit praeter ea quae modica Legatis urbes ingressis a civibus offerri solent; nec in se aut eos qui secum erant fieri sumptus ullos passus est. Ita provincia peragrata Romam reversus , a Nicolao summus Poenitentiarius factus est. Est autem ea hujus locidis nitas ac potestas ut secunddm Pontificem maximae sit auctoritatis ι quam quo facilliti retineret, id maxime observavit ut ejus ministri nonnisi probatae

vitae essent, sed ii potissimum qui scriptores appetilantur. Tantam vero in singulis diligentiam adhibuit ut nihil unquam in eo egerit cujus non probabi lem saltem rationem asserre .posset. I X. Sub idem tempus Byzantium , quae & Constantinopolis , in Turcarum 'potestatem veperat , tum Graecorum perfidia atque avaritia , tum etiam nostrorum Principum negligentia. Quod cum Nicolaus aegre ferret, & suis temporibus adeo pr2ci ram urbem impiorum viribus accessisse de sua auctoritate judicatum iri crederet, ad eam recuperandam animum adjecit. Sed cdm suae vires magnitudini rei non susticerent, eaque tempestate plurimem mari ac terra Alphonsi Regis Aragonum opes possent, Dominicum ad illum misit, quem arma capere pro tantae urbis recuperatione hortaretur. Sed cum Rex teneri se Italico bello , quod tamen sua & Venetorum ambitione ortum erat, causatus expeditionem

disserre . nec nisi rebus Italiae compositis agi quicquam de ea re potIe: videretur , ad Pontificem rediit. X. Per id ferme tempus Genuae per factiones civium novi motus exorti erant. Contendebant Petrus de Ludovicus de Camposeegoso . antiquissima familia, Sc magna apud plebem propterea gratia, MIoannes Philippus de Flisco,& ipse homo summae po-

296쪽

. LiBER TERTIUS.' 279tentia: magnae cognationis , civitatis principes , . Dissensionuin erat causa quod Ludo ulcus, qui imperium populari favore tenuerat, & Petrum affinem suum honore atque auctoritate auxerat, ab eo deinde pet fraudem ejectus restitui in antiquum locum graiatiae atque honoris volebat. Iohannes, cum sua potissimum opera petrus adeptus ducatum Genuae et set,

nulla in re fidem promissam sibi ab illo praestitam

magno dolore assiciebatur. Petrus , qui dimisio imperio suam salutem committere potestati eorum qui 1 e laesos arba trabantur tutum non censeret, Omnia prius tentanda existimabant. Quare cum suae cuique eorum clientelae, divisa nobilitas, divisus populus esset, magna insuper foris potentia, ad apertum bellum descenderant; eoque irarum jam res processierant ut nisi cum mavifesta arbis pernicie arma deposituri non viderentur. Itaque veritus Pontifex ne ea res majoris tumultus principium foret, satis etiam cognoscens quam opportuna urbs ad omnes res esset si bellum in Turcos susciperetur, Dominicum ad eo rum res componendas misit. In eo itinere persuadet

Ludovico itemque Iohanni Philippo ut omissis civilibus dissensionibus pacem , si aequis conditionibus

daretur , cujus se interpretem futurum reciperet, amplecterentur. Deinde hortatus ut in ea sententia permanerent , Genuam contendit. Vbi eo venit, nil prius egit quam peractis de more facris, implorataque Dei & alio: una numinum ope, supplicia ad om-Dia templa tota urbe haberentur; e contra Veiis ejus ratione habita omnia secunda prosperaque evenire. Intellecta deinceps causa recordiarum civitatis, principes , quos ad exuremum ferme discrimen & cum

patris inicie dissidere apparebat , summa dilige

tia ac prudentia placavit: ereptisque armis ex maniabus civium iratorum , civitatem in summo otio &tranquillitate collocavit, maxima omnium gratula-

297쪽

18o M sc E AN EORVM tione , tantam dissicultatem in ea re componenda ex Alterius propter mobiles illorum animos & in postu- .atis pervicaciam ut aliquando desperatis rebus nominicus de discessu cogitaverit. Fuit enim reconciliandis amicitiis aut inimicitiis componendis promptissimus , ejusdemque re, studiosissimus ; ut etiam quos aut ratione aut auctoritate lenire non posset,

precibus quoque humilibus, ut ad genua saepius pro

cumberet supplex , in suam sententiam traduceret. Seditionibus civium sedatis , ad componenda sacra loca & mores sacerdotum conversu , qui ea licentia ac lascivia vivebant ut nil magis contra religionem esset, cum vulgo sacrae mulieres sacerdotibus atque alias miscerentur , aedes earum sacrae veluti lupanaria essent, ipsae urbem noctu inter diuque nulla aut sexus aut religionis verecundia cum suis amatoribus percurarent, sacerdotes quoque eadem admitterent, brevi in antiquos mores ac religionem restituit. Quae quo facilius conservarentur , decreto etiam sanxit ut vetusto ritu quotannis synodi in Genuensum diocesibus celebrarentur , utque eae at essent,

Episcopi quam primum ad Pontificem re trent. Multa praeterea pie prudenterque ab eo viro facta atque instituta sunt, quae a te in iis commentariis quibus omnem legationem illam complectetis , copiose &eleganter sunt explicata. Illud nequaquam pIaete eundum videtur . tantam fuisse tum Dominici diligentiam ut haud contentus res Genuensium composuille, maritima quoque auxilia contra Turcum ab iis impetraverit. Qua ex re quanta fuerit quondam

illius urbis magnitudo facile judicari poterit; quando magna imperii parte amissia ἰ & intestinis civium factionibus pene debilitata, tamen quadragie cives

in ea inventi sunt qui singuli singulas armataS triremes Dominico ad id bellum pollicerentur. Rebus Genuensium ita compositis ut non modo suam glo

298쪽

, LIBER TERTi Vs agir arri sed Pontificis auctoritatem majestatemque auxisset I acceptissimus omnibus Romam rever

titura

X I. Inde cum Ponti sex quietis Italiae cupientissimus , tentatis omnium animis , pacis & belli' arbit pium esse penes Regem intelligeret. iterum Do in cum ad Alphon sum mittit, persuasus aut de pace

omnino desperandum , aut o interprete cum RcGecon vetiturum. Nec fefellit hominem opinio. Nam

brevi Regem & alios ad pacem sua prudentia perduxit ; quae quanta in eo fuerit , ex hoc uno facile cognosci potes: quia annum & eo amplius Romae, ubi omnium Italiae Principum rerumque publicarum

Oratores convenissent , ne quicquam tentata est.

Agitata est tamen aliquandiu, animo Regis a quietis consiliis abhorrente , qui peteret ut Florentini domum Ludovico Patriarchae Aqhileiensi restituerent , quam aliquot ante annis publice datam . quia is eo proximo bello contra eos pro Rege sensisse diceretur , publico etiam decreto ademissent , tamquam illi crimen falso objectum esset, ut quae de Gerardo Gamba curta capta, quod de ipse in eadem suspicione serasset, Florentini redderent, veluti hoc suae fidei maxime interesset, Florentinis vero id se facturos negantibus , & de sua auctoritate agi existimantibus si quae quondant,ublico consilio egissent retractarent , vicit tamen Dominici constantia , & Regem ad aequas pacis conditiones deduxit. Qua ex re maximum ab omn; bus sibi tum amorem . tum Eratiam conciliavit ; apud Pontificem vero plurimum fidei, plurimum etiam auctoritatis comparavit. XII. Ea functus legatione , Romae deinceps vixit, tum inicio suo mmistrando intentus , tum etiam iis quae ad Ecclesiae utilitatem d;gnitatemque pertinere arbitrabatur. Ingentes enim labores magnasque curas ita pro aliis continuta suscepit , ita sacerdotum

299쪽

dignitatem dc commoda pro viribus & d Mit fleauxit ut non sua causa sed ad communem omnii utilitatem natum diceres. Nihil veto magis toto eo tempore egit, cum Nicolao primdm , mox Callisto Pontificibus, quam instare orareque ut Byzantio recuperando incumberent ad id Christianorum Priucipes incitarent. Ipse interea quam plurimis Genuensium convocatis , piarte ea Hungaris ac finitinarum provinciarum Graeciae habitatoribus & Turco, percunctatus diligentius de locorum omnium ac por

bellum inferendum esset, terrestribusne copiis an maritimis pugnare satius foret, & unde facilius quae . exercitui, quae bello necessiaria essent , unde commeatus comportari possent, auxilia suppeditari, quave hosti plurimam resilii; eaque omnia accuratissime in parvum volumen redacta ad Pontificem misit. Uerum ubi ea sperni ab illis vidit reliquisque Principibus , expilandis autem undequaque per speciem parandi belli pecuniis enixe imprendi operam , a Callisto praesertim , tanta indignatione id tulit ut ple-

Iunque .lacrymis non abstineret, saepissime vero eorum rapacitatem aperte detestaretur, praediceretque brevi ea cura neglecta futurum ut Turcus omnino Graecia potiretur, & majores calamitates rei publicae

Christianae praebiturus foret. Nec fefellit virum ad omnia prudentem divinatio. Moesiam namque , &Achaiam, Epirum, Macedoniam, Pelopone sum ferme omnem ille in suam potestatem redegit , Albanos propriis sedibus expulit, Christianos maximis incommodis affecit; quorum nil eventurum cernebat, si principio , quamvis parvo conatu , obstitissent. Iis itaque rebus maxime sollicitus animo Dominicus Continua cura , ut nulla re magis , angebatur. Nam propriis incommodis nequaquam tristari est solitus, nec propinquorum cognatorum injurias aegre ferre,

300쪽

LIBER TERTIV s. 283

quia alivisci earum quam ulcisci maluit, licet propulsare Eumaniter illatas tuerique suos illHos sem per voluit. Periim si quid hujusmodi contra religionis existimationem sive apostolicae sedis majestatem auctoritatemque fieri vel a Pontifice aut Cardinalibus praeter eorum dignitatem videbat, qui avaritia ducti Principum benevolentiam sibi conciliare cupiebant, quam aegerrimo animo tulit, eorumque conatibus, quoad potuit, semper obstitit. Quare cum sub Callisto Pontifice Franciscus Episcopus Ferrariensis , vir certe innocentissimus ac doctissimus, a Boisio Marchione Ferrariensi per vim episcopatu ejectus esset, privarique illum a Pontifice peteret, ejusque rei multos faut3res ex collegio haberet, &solus Dominicus intellecta causa illi contra multorum potentiam restitit, quamvis Pontifice invito, praestititque sua auctoritate ut Franciscus , quoad ipse Vixit , suam dignitatem retineret. Hoc autem officium non solum amicis, sed etiam incognitis cepius prae .stitit, ubi opus fuit , inquiens non hominum se quan-rum justitiae rationem habete. Omnium veto qui Pontificis ditionis essent , prae ceteris perpetuam propugnationem suscepit , ac pro eorum salute ornamentisque tuendis eam diligentiam adhibuit ut ab omni vi atque injuria eos defenderit. Quibus ex rebus tantam sibi apud omnes gratiam peperat, ea quoque illius viri bonitatis , fidei, integritatis opinio cunctos tenebat, ut non sollim Pontificis imperio subiecti , si vi opprimerentur , ad ejus patrocinium confugerent, sed omnes undique omnium gentium ac nationum quibus aliquid Romae negotii

erat.

XIII. Aphid Ptincipes vero Christianos summa in opinione fuit salictitatis. Alphonso autem Regi Neapolitano, Philippo primum , deinde Francisco

S fortiae Ducibus Mediolanensium tanta in venera-

SEARCH

MENU NAVIGATION