Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1680년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

breviter tradiderunt , aut quamobrem Leonardus Aretinus, qui Francisci Petrarchae , Iannotius ' Manetius Nicolai quinti , Fatius Alphon si , Cana pinus Brachii , Platina Pii ac Victorini vitas eleganter

summaque cum doctrina Memoriae mandaverunt,

sua gloria potius sint fraudandi invidia & livor absint ) quam ex Latinis Spartianus , Lampridius,

Suetonius ; ex Graecis vero Laertius ceterique q antiquorum vitas ac gesta copiosissime perscripsere, aut quam obem qui ex nostris clari inter alios excelluerunt, non eandem atque illi gloriam benefactorum dictorumque sint habituri. Quis est enim. ita malevolus qui & eorum quos commemoravi dc multorum aliorum virtutes , quae plurimae sunt, in res, doctrinam . gesta in3ignas doctorum virorum commemoratione dicere audeat 3 ita etiam fastidioso stomacho ut ea referri aliquando aequo animo non patiatur ε, quandoquidem in dies Neronis, Caligulae , Commodi , Heliogabali , & similium potieniatorum memoriam refricari auribus suis non solum , non moleste ferant, verum etiam libenter audiant.

quidem haud abnuerim , quod ipsi saepius asterre

solent, illorum temporum magna ingenia, maximis etiam in rebus versata , materiam scriptoribus uti amplam , ita & admirandam praebuisse ; nec eo inficias quam plurimos ex illis omni virtutum genere excelluisse. Illud tamen assirmo . fuisse multos ex nostris , sive ii domi sive foris sint versati, qui nequaquam vel rerum gestarum gloria, vel doctrina, vel sanctitate vitae multis , qms psi summis laudibus prosequuntur, postponendi viderentur, si modo ea scriptorum ingenia nacti scirent. Quis enim est qui Albertum Magnum, Thomam Aquinatem , Mitem Adigidium Romanum , multos praeterea philoso Flaos , a quibus ram virtutum quam doctrinae omnia exempla capi potuissent, Xenocrati , Diogeni ,

282쪽

Chrysippo , & aliis hujusmocli non anteponat δ is' Federi cum Barbarossam , Gottifredum Bulionium , Tam bellanum Xerxi, aut Cyro, Pyrilio, de

quibus tam multa feruntur , comparandos negabit Quis Galeaetum Virtutum Vicecomitem ac Philippum Mediolani Ducem. ut alios pene innumerabiles piae teream, indignos judicabit quorum facta celebrari a scriptoribus Θebeant ξ Istitur cum multos habuerimus quorum vita omni laude & veneratione sit censenda dignissima, in iis vero nostra aetas Dominicum Caprani censem Cardinalem Firmanum , virum Vltae exemplaris, integritate, fide, doctrina singulari, tulerit, ejus vitam litteris mandare instititui ; non quod illi immortalitatem meis scriptis pollicear . quam sibi ipse sanctissime acta vita comparavit, s id enim majoris foret ingenii) sed ut ejus la dem jam prope senescentem, quantum ego possem , a silentio vindicarem ; simul ut alios. qui multi sint, ingenio de doctrina praestantes ad haec aggredienda invitem. Nam si quisquam , non solitiam iis temporibus , sed multo etiam superioribus fuit cujus vita recenseri a quoquam & laudati merito pollit , hic

est profecto. Nemo enim i lio castior , nemo sanctior, nemo denique omni virtutum genere fuit or-Datior. Non tamen in ejus explicanda vita lectari minima quaeque est animus , quod multos ex antiquis illis fecisse legimus. Nam Ac infinitum essetppus ; & multa de ipsis scripta libenter audimus quae

de nostris non sine audientium stomacho a nobis

recenseri possent. Te vel o , Reverendissime Pater, potiissimum elegi ad quem hoc quicquid est operas mei dei marem ; quod & me tibi plurimum debere cognosco, & cui aequius ea dedicem non video quam ei qui & dignitate par illi nunc est, & cum eo quondam familiarissime in omni vita vixit , multas Umque ejus viri virtutum tamquam hereditarium mu-

283쪽

166 MI sc E AN EORVMnus suscepit. Te namque filum docti homines his temporibas patronum habent. Tu unus eos ample- ct ris , foves , ac tua liberalitate sustentas Tu humanitatem conjunctam d gnitati p issides: In omnem fastum , omnem superbiam contemnis. Tu mitis, tu placidus , tu comis , omnes excipis & alloqueris. Quare cum aliquando curis qu1s secum ista dignitas afferre solet & n gotio vacaveris, haec percurres; quae si tibi probata esse cognovero , est quod pluri--ὶ n gaud am. Perspexi enim tuam in me benevolentiam, novi doctrinam, novi judicium animi tui; nec invidorum aut malevorum morsus pertimescam: quin potius hoc meo studio & labore delectabor , quo memoria viri optimi ac sanctissim, aliqua ex parte renovari videbitur, & alii multi excitari , qui vel haec eadem copiosim elegantiosque rescribant , quo Latina lingua abundasse praeclaris ingeniis nostra tempestate aliquando judicetur, vel multos prae- . stantes viros meritis laudibus prosequantur ; quom rum praeclarissime amplissimeque acta vita ad hanc diem proprio honore fraudata si celebrata a scriptoribus fuisset, non omnino antiqv:s illis quos tantopere admiramur, dissimiles domi forisque crederemur.

DOMINICI CARDINA LIS

prunicio vita incipit feliciter.

I. U Ominicus anno salutis millesimo quadrin- Ita gentesimo pridie Kalendas Iunii natus esti Patrem habuit Nicolaum ex familia Capra ni cense. Hoc sub parente pie & caste nutritus , primam infantiam transegit. Mox , aetate adhuc puerili , ad litteras addiscendas addictus publicis sub praeceptoribus , grammaticae, inde rhetoricae operam dedit: tantumque in iis studiis profecit quantum & ejus aetas tenera& adhuc rudis conditio temporum ferebat

284쪽

LIBER TERTIV s. 267quibys nullo aut parvo pretio eloquentiae studia ad ea ua diem fuissent. Id tamen est assecutus , ut si illum licui siet in iis studiis perseverare , eloquentem fuit Ieevasurum ex iis quae postea scripsit appareat. His ergo studiis peragratis, ad jus civile & pontificium animum adjecit. Igitur Patavi uni profectus , biennio Iulianum Caesari num audivit , virum uti doctrina, ita vitae sanctitate venerandum . quicum postea Cardinalis est creatus. Intellecti do inde Inhannis Ιmolensis fama , Bononiam concessit, & illum continuum triennium audivit tanto studio ut nunquam scholam eo absente ingrederetur. Ita vero illum Ioto eo tempore observavit ut ab ejus latere nunquam ferme discederet: S aliquando Iohannem ad amicos conversum dixisse ferant , vel se omnino falli, aut videre adolescentem magno sibi honori futurum. Fuit enim illi a pueritia ingenium perspicax , lingua acuta Jc prompta , iudicium incorruptum , praeterea studiorum tanta cupiditas , ud ple- Iunque vel totas noctes insomnes legendo transigeret, si quando vero somno vinceretur , fedens capite ad parietem reflexo per horam dormire consue- erit. Ita cum eo tempore tantum profecisset ut

nulli ejus sectae secundus haberetur. insignia iis qui

ad extremum studiorum tantorum pervenerint concedi tamquam emeritis solita accepit, annos natus

viginti duos ; statimqur acceptis litteris a Martino quinto , qui ex Concilio Constantiensi rediens Mantuae substiterat, ad illum picificiscitur a quo Camera: Clericus est factiis. Est autem is magistratus qui ea tempestu in Romana curia & dignitatis magnae esset & gratiae. Rerum namque omnium Ecclesiae ac Pontificum veluti Quaestores urbani, . libros in qoebus ratione' publicarum pecuniarum

continentur tenebant, lustrationem exercit Uum . Urbis, provinciarum omnium curam suscipiebant. Quae

285쪽

168 MiseEL L A N E OR V Momnia temporum culpa pene amiserunt. Inde in s cretariorum numerum adscitus , clarissimis totius

orbis viris collega additur , & qui non minus gignitatis existimationisque ei ossicio attulerunt quam ipsi ab eo loco ornamenti acceperint. Hi. suerunt Leonardus Aretinus , Cincius Romanus , Antonius Lusichus, vincentius, & parens meus Poggius Flo rentinus ; cum quibus nec satis longo intervallo in eum ordinem lecti, Iacobus Languisco Veronensis, Blondus Fortiviensis, & alii multi simul floruerunt; qui una cum eo sunt extincti. Nam posteaquam a Calixto , nullo aut hominum aut loci habito re pectu , sordidissimis multis in eum ordinem lectis, ad cohortis praetoriae modum numerus est institutus , quae quondam maxima in curia Romana erat , dignitas esse desiit, & in nullo honore haberi. Et qui deinceps rerum potiti sunt, rati oblatam sibi honestam causam quo tantam gentium colluvionem conprimerent, ad unum omnibus collatis , eum ordinem funditus sustulerunt. Non tamen omnino desiperandum est futurum aliquando ut amplissimus ordo in antiquam dignitatem restituatur , quandoquidem & summa ipsius loci auctoritas & memoria multorum virorum excellentium , qui maxim ornamento quondam Pontificibus fuerunt , aliquos excitaturae fore videantur. II. Igitur cum Secretarius es Iet, cum Leonardo Datho , qui eo tempore & sacrarum litterarum scientia Ac sanctitate vitae clarissimus ordinis Praedicatorum, ut appellant , Generalis erat , ad dissolvendum generale Concilium a Pontifice Senas mittitur , in qua tum urbe convenerat ex nonnullorum Italiae Principum, & Praelatorum voluntate , sui aegre ferrent a Pontifice sperni quae quondam de communi omnium voluntate accurate optimeque in eo Concilio decreta erant cujus auctoritate ad pon-

286쪽

tificatum electus foret. Eo igitur ubi ventum est, sua grudentia emecerunt ut omissa ejus rei mentione ' id in civitate Germaniae Basilea septennio post

conventurum indicerent.

III. Romam inde Dominicus rediens , Proto- notarius factus, in Flaminiam pro Legato destina 'tur , ut Fortivium I molamque urbes a Philippo Duce Mediolani novissime restitutas Pontifici administraret & in fide contineret . quod ejus maxima di. ligentia factum est. Nam c dira de pace inter Ducem& Venetos Florentinosque belli socios convenisset,& Bononia Baptistae Canne tuli opera a Pontifice defecisset, expulsis adverta factionis principibus , qui partes Pontificis sequebantur , Flaminia etiam omnis ad defectionem spectaret, Dominicus ex templo contractis in unum praesentibus copiis ii erant equites sexcenti, qui Ecclesiae stipendiis militabant in eas urbes in fide continuit, & innovare res molientes prohibuit l, nonnullis ejus rei auctoribus ultimo supplicio affectis , accersitis insuper novis auxiliis a Carolo Malalesta , qui Ariminum Vicarius pro Ecclesia tenebat , contra Baptistφ & Bononie sium audaciam castellum sancti Petri & castellum Boloniensium oppida defendit. Insequenti deinde aestate , majoribus copiis a Pontifice acceptis , duce Iacobo Caudola, Bononiensibus bellum inferre jussus est. Igitur adjuncta sibi exulum manu, quorum princeps erat Antonius Bentivolus, & ipse a Baptista pulsus , agrum Bononiensem hostiliter ingressi, omnia ejus oppida , quae aut vi capta fuerant. aut sponte in ditionem hostium venerant , receperunt. Ducto deinde propias urbem exercitu , cuncta igni ac ferro populati sunt , ea potissimum ratione , ut aut hostes ad pngnam elicerent, aut vastatione agrorum ad deditionem compellerent. Verum cst m. nec direptio vallarum , nec agrorum depopulatio , ullave

287쪽

Miser ANEOR v Malia belli calamitas eos terreret, vi bem obsidioris cinctain pactione in fidem i eceperunt. Protracta est tamen ductorum culpa ad undecimum mensem obsidio, qui adeo. in fide bellum gerebant, ut cum aliquando exules m uenia ascendissent, potuissetque parvo labore uibs capi, si auxilia petentibus subministrat soni, castris est tedi , Legato etiam detestantes eorum pdi fidiam , noluerint. Quamobrem pluribus

amissis, illi, moenibus dejectis , sunt ut be potiti ;tranquillatisque R P mandi olae rebus , ob navatam opera ii bene ac feliciter Firmi Episcopus declaratus,& procuratio ui bis omnisque ejus regionis quam Diacatum Spoletanum vocant illi demandata est. Quam provinciam biennio ea vatae integritate, continentia, luilitia administravit quanta ad alle quendam omi tum provincialium benevolentiam fi de lua incolumi fieri poterat ac reverentia. Nullius namque gratia, nullius precibus ciam a justitia mo- , veretur , aequabilem se omnibus semper praebuit. Id velo quod dissicillimum videtur pristitit, quia varias quibus ea provincia abundat factiones adeo sedavit, atque eorum principes tanta benevolentia , sua humanitate. maniuetudine , prudentia invicem devinxit ut inter eos nullae inimicitiarum aut irarum causae remansiisse viderentur , sib: que ac rebus tuis optimc consultum a Dominico crederent & gloriarentur. Is namque cum spccimen justit ae , tem perant ae , continentiae , Ecclesiae Praesulum ferme

primus deo illet , ottendit per saepe administratores

provincia cum aut avaritia tua , aut luxuria, aua ambitione. multarum pertui bationum filii ' causas, climquandoque praeficiantur iis externarum gentium Viri, qui aut precibus amicorum emendicati, aut aliquo modo potentioribus obnoxii, ut plurimum egentes atque omnium rerum inopes sint , nulla velo

virtute sed fortunae beneficio id muneris aissecuti,

288쪽

LiggR T ERTIVς. arrogantes , supe ibi, contumeliosi reperiantur , eaque 'atri, ea aggrediantur quae quivis praedo me

ceti rius, non dignitatis , quam nullam cognoverunt, non virtutis a qua longe abhorruerunt , non provincialium , quorum cura non rapina illis demanda tur , sed suae cupiditatis memores, se non prOVinciarum administratores sed mercatores potius credentes, potissimum attendunt quonam maxime modo suam avaritiam atque egestatem expleant, in qua

continue vixerunt : quae etiam eo immoderatius

agunt quo magis successerem timent. Accedit piar-terea , quod omnium cumulus est nriseriarum , &plurimos ad maleficium impellit, quia oppressorum voces aut ad Pontifices deferri nequeunt, aut si Ie devenerint, aulici quique principes circumstant plerunque sanguine miserorum empti, sive amicitia ducti, sive ut iis idem impune facere liceat , Pontificum voluntatem , quamvis optimam , deprimere non desistant.1 V. Ita cum Dominicus eam provinciam admi nistrasset ut nec mitius aut aequius ab optimo patre. familias domus regi dc res administrari posset, tantaque fuissct lenitate, mansuetudine in omnes, eaque caritate ut a plurimis pater , a multis frater, a nonnullis filius, accepta ea dumtaxat dignitate , diceretur, nullum vero ejus factum atrox , nullum injusti m , nullum avarum , nullum libidinosum, nul-ὲum quoque insolens Verbum , nullum impudens

quisquam vel audierit aut viderit , adversus omnem cupidinem atque avaritiam invictus vixerit, a Martino creatus est Cardinalis secretus. Moris est Romanorum Pontificum , multisque annis observatum , cum aut plures pro Cardinalium creatione sibi

sunt infensi, vel ipsi augeri collegii numerum aegrς

ferant. Pontifices vero quempiam ad eam dignitatem velint extollere & competitorum molestias evitare,

289쪽

i 1 MiseELLANEORVM dissimulata aliquorum creatione de collegii sententia; quos volunt nominant Cardinales, prae lentibus jurejurando adactis se illos pro Cardinalibus habitillos nec obstaturos quominus in sivum collegium recipiantur. Certum Insuper tempus itatuunt quo id palam fat. Qui contra fecerint, sacris interdictum fore. Ita Dominicus Cardinalis creatus est. Convenerat Uero inter Pontificem & Cardinales ne intra biennium x pronuntiaret ut Dominicus ; qu bd si interea mori Pontificem contingeret, liceret illum interesse pro Cardinali alterius electioni, ac deinceps talis haberi sidque jurejurando sanxerant. V. Ceterii in Martino haud multo post mortuo, Dominicus dimissa provincia Romam venit , & ad aedem beati Laurentii via Numentana subsidens, ex amicis quendam in urbem ad collegas inuit, qui δίpublice de privatim a lingulis postularet ut venire sibi ad suffragia ineundΥ pro creando Pontifice liceret . simul dc ostenderet illum sua humanitate petere ab iis quod scirent sibi liberum elle. Sed cum variis inter eos habitis sententiis , prout cujusque

animus ambitione aut odio rapiebatur , res longi iis trahi videretur, missis iterum ad omnes amicis communibus , qui aut id ab eis impetrarent , aut injussum se veriturum exponerent . quamvis aequa postulare videbat M , tamen nonnullorum Cardinalium persuasionibus ab incepto destitit assirmantium , si hanc suam , quamvis justam . voluntatem patillim d fietaret, futurum ut facilius quod speraret assequeretur. VI. Expectata et go novi Pontificis creatione, clina Eugenius ordine quartus electus esset , stati triad illum mist qui primo ei pro tanta potestate adepta gratularemur,deinde peterent ut se cum Cariadinalium insignibus ingredi ut bem pateretur. Cum velo procrastinando Dedum a Pontifice disset ii sua postulata viderec, verum etiam consitus quorundam

Cardinalium,

290쪽

LIBER TERTIVI 273 Cardinalium , qui Martino infensi fuerant, aures praebentem de se capiendo consit ia agitare , omissa ejus rei mentione in provinciam reversus, Monte- falcum Ducatus Spoletani oppidum se contulit. Eo quoque clam millos a pontifice milites venire intellexisset & palum abesse , simulato in propinquum castelliana itinere, clam quatuor comitibus allum piis ad Soractis montem sis est in Faliscis) pro- ficiscitur. & in sacello quodam sexaginta dies continuos latuit, omnia experiri statuens quo Pontificis iracundiam & plus aequo inimicorum calumnias praebentem aures leniret ; qui ea specie quod diceret Martini nepotes , quibuscum bellum Eugenius inceperat, elus opera contra Ecclesiam arma movisse, omnia ejus bona publicaverat, beneficiis etiam spoliaverat. Sed cena ejus leniendi nulla spes viderevi.tur, & apud iniquum judicem malis praeterea usum consulto cibus agi causam animadverteret, inita quoque de se interficiendo consilia , Basileam proficisci constituit, quo aliquot ante annis illo auctore Conocilium a Sena transtatum diximus. Verum chim prius indire Ducem Mediolani placeret, qui tum maximὶ infensus Eugenio erat , impetrata a Senensibus fide publica Sarteanum venit. Ibi Vocatus per viatorem in judicium ab iis Cardinalibus quibus mandatum

erat a Pontifice ut eam causam cognoscerent, Veni

te noluit, & codicillis manu sua conscriptis, quibus ad Basileense Consilium provocabat, ad eos missis, Plumbinum maritimum Etruriae oppidum se conrulit. Deinceps expectata triremi , quam ad eum Philippus mitteret, Genuam concessit. Ibi benignie exceptus a magistratibus, qui pro Philippo urbem administrabant, equis insuper aliisque ad victum necessariis adjutus, ad Philippum terrestri itinere Me- diolanum profectus est ; ab eoque humanissime ac

liberalissime susceptus hospitio , plures dies apud

SEARCH

MENU NAVIGATION