Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1680년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

18 MiscELL AN EORVM tione ut eum semper appellare parentem & inter I quendum & in epistolis consueverint, Alpronius vero etiam ejus auctoritate & oratione tauctus, quam in illa sua prima legatione ad eum habuit , auctionem beneficiorum sacrorumque omnium facere desierat , ac sacratis Pontificum decretis paruerit. Tantum certe omnes illi detulerunt ut nihil arduum , nihil magnum , sive cum Pontifice , sive cum alus, eo inconsulto egerint, Oratoribus vero suis

ac negotiorum procuratoribus, quos Romae haberent , etiana mandata dederint ut nihil eo inscio aut nolente tentarent. Ceteriim cum Nicolaus primo, deinde eo mortuo Callistus a Francisco S fortia auxilia contra Iacobum Piceninum peteret, quem arma moturum contra Ecclesiam suspicabantur , non

prius ad illum misit quam a Dominico id facere est persuasus. Eugenio post reconciliationem , deinde

Nicolao ita carus continue vixit ut tamquam parenti illi detulerint. Ferunt tamen initio pontificatus Nicolaum alieno ab illo animo fuisse ; quia citra sumtagiis Cardinalium electus ad pontificatum esset,

Dominicus, tamquam ad rem vix credibilem motus , videre diligentius sufflagia voluerit. Miraculi enim loco ducebat hominem novum, qui anno & semis antea privatus iacerdos & egens fuerat, repente Pontificem creatum ; Sed haud multo post Nicolaum, cognita hominis virtute , illum sibi convinxi se , nihil deinde egisse quin ejus consilium prius percunctaretur ; joco etiam ei dixisse saepius : Tu iterum sumtagia videre voluisti. Cardinalibus autem tanta in veneratione fuit ut mortuo Callistuex collegii sententia Pontifex designaretur. XIV. Nam praeterquam quos in eo summa rerum agendarum prudentia , constantia, Integritas, in rebus omnibus fides erat , siait etiam adeo emen-

data vita ut honestate, probitate , exemplo Onanti

302쪽

LipER TERTIVI xt shus & nihil in eo fictum unquam apparuι, esse quam videri bonus semper studuit ; omni vitae ac supellectilis cultu neglecto, nunquam culcitra ex pluma cubuit, sed straminea ; adeoque id sedulo in omni vita observavit ut vix biduo antequam decederet a medicis amicisque illi persuaderi potuerit ut sententiam mutaret. quod ne causa captandae popularis aurae facere videretur , ejus rei cos scium praeter cubicularios neminem habuit. Lectos vero instratos , quamvis splendide . modice tamen paratos tenuit. Interiori amiculo laneo a pueritia usus est. Quin etiam eo vestitus & calcearus continue dormivit. Camisiae autem , qua circumdata cervicibus apparet, lineam partem adjunxit. Vestitu alio usus est niti. , & tamen honesto , & qui ab

omni fastu & pompa alienus esset, quorum erat inimicissimus ; dicere frequenter consuetus non fin iis. dignitatis ornamenta esse , sed in religione, fide, j stitia , ceterisque virtutibus: Solitus est aliquando, cum ad eum facerdotes , nec infimi ordinis venirent qui vestium limbos ex pretiosioribus pellibus liaberent, inter loquendum etiam de rebus seriis depilare , sciscitantibus vero plerisque causam illis resis

pondere, quid ita ostentatores essent, & cur non potius omnem vestem intrinsecus falcirent, si id utili tatis causa facerent, quam oras vestium ambirent. Pari modo & sacerdotes purpura usos reprehendit . etiam maximo cum stomacho iterum ac tertio , ut nemo adire purpuratus coram' auderet. Munditia tamen fuit magna , sed nequaquam odiosa. Virtus eius talis ut esset opulentia sine reprehensione, parias monia sine sordibus. Cibo duntaxat unico in mensa usus est , sive id assum esset, sive elixum. Elixo tamen frequentilis utebatur. Ciborum varietatem asis

pernatus est . qui praeterquam quod insalubris sie& nimium luxiriosa , fastidium parati. Hanc autem

303쪽

13ς MISCELLANIORUM frugalitatem & in conviviis observavit , uno aut summum duobus ferculis convivas excipiens r cum tamen non sine delectu hominum aut ordinum comvivaretur. Cibique ipse erat minimi , & fere vulgaris : famas tamen impatiens, ita ut si quando negotiis long sis detineretur , etiam coram Pontifice & Cardinalibus comederet. Comedebat veso parum quid et acchari, aut uvas passab, aut aliud quippiam ex Eaccharo confectu in . Quo cibo unice delectatus est , ita ut saepius nihil aliud cum modico pane coenaverit; idque ferre secum impransus ad Pontificem iturus semper consuevit. Vini quoque fuit parcissimus. Vasis vitreis aut fictilibus plerunque in mensa usus est,

praecipue solus , aut Inter amicos. Vasorum vero argenti tantum habuit quantum fieri neglecto omni luxu poterat. Semper , cum coenavit aut pransus est, lectorem adhibuit, maxime adrorum operum, quo ventrem simul atque animum pasceret. Ipse ea attentione audivit ut corrigere lectorem, si quid erra set, soleret. Interdum & coenavit & pransus est inter domesticos eodem in coenaculo , ut non nimio sum ptu , ita nec lautiori ab universa familia cibo. Sed patronus ac dominus idem quoque severus fuit. Domesticum , quod is contra suam voluntatem extra domum dormi set, domo exclusit, nec adduci unquam potuit ut eum reciperet. Alium , qui conserisuum verberaverat, sinu liter domo ejecit. X V. Vivendi usum ita instituit. Se semper duas aut tres horas ante lucem surrexit , nisi cum casus aliquis tenuisset. Nam somni ita parci fuit ut ad summu in quatuor horis dormire sit solitus ac statim horis, prout sacerdotum moris est, dicendis operam dabat. Deinde aut sacra ipse celebrabat ,

quod faciebat quam sequentissime ; aut si quo casu

praetermitteret, iis Intererat. Peractis sacris, leg re consuevit, donec tempus esset venientes audire.

304쪽

LIBER TERTIVs quod deinceps ad horam prandii prorogabat. Vbi prais' at, doctos viros, quos domi semper habuit, ad se convenire volebat, & propositis quaestionibus, de philosophia & theologia maxime di

putantes audivit. Ipse saepius aliquid in medium a Lferens , eos ad dicendum alliciebat, disserebatque, aequo etiam animo de sententia ejici passiis. Vbi satis sermortis habitum erat, se in cubiculum cum suis recipiens, domestica primum negotia ab iis audiebat , tum aliorum , si qui forent qui aut sua graistia aut opera indigerent ; & illorum curam aut Secretariis aut auditoribns aut dispensatori, prout cujusque negotia essent , ii Mandabat. Quae vero suam diligentiam suamque auctoritatem apud Pontificem requirerent, in breve conjiciebat , quo Pontificis voluntatem de singulis perscrutaretur. Conferebat autem se ad eum saepissime ob negotiorum multitudinem , quae ad eum undique confluebant. Id vero

continue observavit, ut priusquam mane cubiculum egrederetur , breve rerum omnium conscriberet quas ea die facturus esset, eoque deinde ordine cuncta , ut erant notata , tractaret , deinde noctu .

prius quam cubaret , ea quae novissime supervenissent ' pari diligentia notaret, & notata quaeque relegeret, si quid autem esset aut temporis culpa aliave causa praetermissiim , in posterum diem rejiceret, ab sol veret. Inde legit aliquid, aut scripsit. XVI. Post meridianas horas progrediens , qui ad eum conveniebant , sive salutandi sive negotii gratia, sedens plerunque audiebat omnes. Audie- bat persaepe stans , aut inambulans , idque exercitii causa. Vbi publica expedisset , in cubitum se recipiens , subscriptioni supplicationum officii primo

dabat operam; deinde breve mane a se conscrip tum, deinceps epistolas tum amicorum , tum aliorum qui ad eum scriberent, perlegebat. Post haec

305쪽

L83 Misera. LANE RUUl ebat aliquid. Legit vero prae ceteris Augustinum de civitate Dei , Hieronymi omnia , Metaurani opera , ex allis Senecam , quem familiarissimum gabuit. Fuit ingenio summo ac memor a , maxima autem rerum. Nam neque audierat quicquam unquam, neque viderat , aut etiam legerat, quin eorum recordaretur. Verborum vero ferme nullam habuit.

Credo quoi rebus contentus, verba posse ipse fingere non dubitaveri r.

XVII. Nihil cuiquam denegavit unquam quod ipse praeliare posset , aut gratia sua quempiam fraudavit. Nihil autem se factilium recepit quod non

emecerit. Qua in re tantam diligentiam adhibuit ut per se stare crederet quo minus qui peterent absol- Verentur. Quos Vero opibus aut potentia per vim opprimi vidit, iis maxime nullo aut benevolentiae aut amicitiae habito respectu auxilio fuit, nihil omnino praetermittens quod ad illius salutem & suam fidem spectare arbitraretur , ita ut nec potentu In inimicias extimesceret. Quare multis saluti fuir, gloriari saepe solitus neminem sustra patrocinium suum implorasse, avertit se etiam 1 cervicibus multorum maximas calamitates. Beneficium vetokec ven .drait unquam, nec vendi passiis est. Ideo , ne in suspicionem aliquam incederet , nunquam a privat O , etiam amico , munus accepit quin par aut majus redderet. Aliquando annulum digito extractum dono mittenti quippiam dedit. A civitatibus & proviniaciis nonnisi edulia accepit. In omni autem vita ea constantia & gravitate fuit quae non solum gratiae resilieret, verum etiam suspicioni. Feminam nullam domum suam ingredi est passiis, sive eae alienae sive conjunctae aliqua cognatione essent. Quod si forte aliquam sua opera indigere aut conjunctarum ullam ad se venire contigisset , in vestibulum domus descendens aut propinquam aedem, illam audiebat, . dimitte

306쪽

LIBER TERTIV s. 18ssimi gebat oue Praeterea adeo continentis vitae fuis-1e constat ut postquam iacris initiatus sit , castissimam vitam duxerit, honestate etiam tanta ut ne a cubiculariis quidem unquam visus sit nudus. XVIII. In cetera vero vita adeo integer vixit ut nec multis annis valetudine adversa laboraverit,

nec vita ab invidis malevolisque ulla in re unquam culpari potuerit. Quod si integritas in omnibus laudanda est, in iis tamen qui in imperio aut potestate sunt admiratione digna videri debet. Nam multi , quos etiam vidimus , licet in parva fortuna conia' tinentes, integri, casti, liberales fuerint, tamen post- quana ad potestatem rerum pervenere , intolerabiles . avari, luxioriosi , moerbi, maxima licentia facti sunt. ignari tales solere elle dignitates quales sint qui illis praesunt , arbitrari praeterea omnes sanarmentis illas non semper virtutum praemia esse, sed fortunae benest a ; cum extolli in dies v : deamus nulla docti inri nulla virtute homines insulsos, sta pidos , nunquam sobrios, quos nisi cum summo fastidio videre tamquam personatos nequeamus. Hic tamen in ranta rerum licentia , quam omnium rerum

impunitas sequatur, unde etiam homines solent plerianque fieri deteriores , talem se ubique semper. praebuit ut non minus dignitatem illam Dominico egere quam Dominicum illa honestatum appareret, documentoque fuerit suos cuique mores fortunam fingere. Mendacium nec joco quidem unquam dixit , nec pati potuit, dicens nil magis alienum ab homine es le debere. In loquendo vero liber adeo uenec Pontifici parceret. Eo dicente .aliquando publice , De fratrum nostrorum consilio ct voluntate feriis mus , surrexit Dominus ; detectoque capite , se nihil unquam de ea re audivisse affirmavit. Nico Alaus cellam , quam sumptuosissimam in pontificia, quae est in Vaticano, Deo immortali erexerat, cuna

308쪽

LIBER TERTIUS. 2'Icentili terentes , chim nurn quidnam a se vellent D .minicus percunctaretur, iisque se visitatum illum venire dicerent, porrecto brachio saepius rogavit ut vena tentata viderent an febri aliove morbo laboraret, Est enim id verbum qcio medici utuntur) deinde increpitos admoneret ut potius domi secundiymeorum ordines aliquid agentes quieth viverent de

virtuti operam darent quam tota urbe Vagadentur.

Futurum enim necessario quandoque ut boni doctique in pretio habeantur , & quamvis inviti ad munia Ecclesiae vocentur in se vero nequaquam adirent, ni si ubi sua opera indigerent. In prooetiscuis autem auditionibus quadam etiam severitate se adeuntes excepit, ita ut nec infini Oidilus homines, qui fori Ecomposita aut longitis repetita oratione aut blanditia verborum gestuve corporis humiliori & abjectiori loquerentur interpellaverit asperius , ut huiusmodi inepta loquacitate omissa rem breviter explicarent. Qua re fiebat ut in magna adstantium corona plerosque attonitos lingua atque animus deficerent. Quibus Hro vel opera sua vel gratia usui esse non potueria instarent nihilominus importuniils, multos male mulctatos verbis a se amovit.

Adulatorum genus abhorruit quasi perniciosissimam

pestem . quos etiam amovere a se, publice quoque acerbiils redarguere & increpare summo cum stomacho sit solitus. Igitur iis moribus ass cutus est ut durus dissicilisque nonnullis videretur , & ad vitae institutionem rudis , chim tamen in ceteros esset humanissimus. Audiebat omnes, quibus poterat opem ferebat, nulli consilio deerat. XXI. Accedebat ad haec formae qualitas. Nam aspectu erat aspero vultu qui severitatem quandammae se ferret. Statura fuit etiam mediocri, dextero pede admodum claudus natura , sed ut non multum dehonestaretur. Id vero vitium quo facilius occuleis

309쪽

, Mis CELLA NEORVM ret , crepidis continue usus est. Erat in corruptus , alieni Vero & omnium rerum abstinentissimus , & ut de Catone scribitur cum virtutis

omnem speciem amplecteretur , honestatem cum severitate adamavit. Moderationis hundanitatisque

tantae fuit ut quid quisquam de se sentiret, ab ami- ei; si bere dici sibi optaverit, & audiverit attentius ;ita si quid minus bene fecisse redargueretur , labenter emendaret, idque sedulo ut facerent, humanissime hortaretur , quaedam ipse convinceret, & errare illos ostenderet. Sed nihil omnino aegrius tulit quam

detractorum voces & absentes carpentium , humanum esse dictitans aut alterius peccatum occulere aut errantem clam auaiceque redarguere. Ipse ubi

aliquid amicis vitio dari audivit, sive vero seu falso, quamvis non primi aut secundi loci amici essent, iis ad se vocatis benigne ostendit quae illis vitio darentur simul admonuit ut vitam ab infamia illaesam servarent ; si velo falsa essent quae ferrentur, rogare ut & suspicione abesse curarent. Qua re fiebat ut qui deliquillent , vitam eme arent , & ceteri suspicionem evitate conarentur , amnes vero cognita hominis caritate plurimilm se illi debere faterentur. Amicis , quorum consuetudo plerunque malorum causa esse solet, nonnisi continentissimis optimisque viris usus est; quos & consiliis suis continue adhibuit. Nam nec ad amicitiam quemquam facile admisit; & quos admisit, constanter retinuit, eisque etiam plurimum detulit, quibus autem potuit malano semper honori dc dignitati fuit. Pio cujusque

et fana meritis ita eorum opes auxit ut miserias paupertatis effugerent. In eorum quoque necessitatibus non secus absentes ac praesentes illi cui re esse cognitum semper est, id amici officium existimans, si cum posset ultro beneficium praestaret. Unde lapius factum est ut multi prius aliquod beneficium iis se

310쪽

LIBER TERTIUS. 2 3 collada in cognoscerent quam id futurum cogitaverint. Qu velo fecisset, occulta esse cupiebat, nec ab eo quidem qui accepisset sibi commemorari aequo animo palliis, satis amplam gratiam habitam & relatam arbitratus si amico non defuisset. Creato Callisto, memor amicitiae quae illi cum parente meo erat, a Pontifice . refici secretarium & litteras apostolicas , ut moris est, impetravit , curavitque mittendas Florentiam. Forte accidit ut eae interea ad sacrum aerarium delatae in manus Patriarchae pervenirent , qui pariter eundem benevolentia complecti videbatur. Hic igitur alieni officii fructum capiens , suo nomine eas Poggio transmisit, significans praeterea ob antiquam necessitudinem se in eo negotio meritam diligentiam praestitisse. Quae postea Dominico relata nihil illum. ostenderunt. Quin

bene habet, inquit, si Poggio satisfactum est. Nec de ea re ad illum quicquam scripsit.. XXII. Ipse immo itali memoria beneficia retinuit. Martini Pontificis propinquos omnes summa benevolentia, quoad vixit, est prosecutus. Prosperum vero ejus nepotem Cardinalem , licet admodum juvenem , in omni vita caritate: magna coluit, & cum omni Columnensium familia ab omni vi atque injuria non line suo periculo defendit. Amicos praeterea eorum ac clientes. & qui ejus partis erant, continuo tanta cura ac studio proiecutus est ut pro uniulcujusque commodis ac dignitate perpetua propaguatione suscepta nihil unquam praetermiserit quod aut siluti aut honori aut utilitati eorum conducere existimaret vel adaugendam Colum nensium gratiam, autor; tatem, amplitudinem spectarer, quos omnes per se volIe esse ampliores volebat. Fuere tamen eo tempore qui ab illo haec agi quod factionibus esset deditus inique interpretarentur , quandoquidem si ea non fecisset, haud quaquam inglari

SEARCH

MENU NAVIGATION