Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1680년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Mi se Ex LANEORUM soloras ex urbe Constantinopoli, Graecorum omnium sapientia & eloquentia tum facile princeps , qui studia Graecarum litterarum , quae jamdiu in Italia oblita & sepulta erant, apud nos primus excitavit. Et cum plures ad ejus doctrinam confluerent, haberenturque coetus praestantiores , Leonardus illorum gloria commotus , cum in eo studio magnam laudem propositam videret, posthabita juris civilis curat, adhaesit Manueli ; brevique essiecit ut omnes coauditores tum bonitate ingenii, tum studio diligenti facile superaret. Exercebatur tum Latina in

Graecum sermonem, tum Graeca in Latinum convertens. Sed cdm utraque in lingua adeo profecisset ut eloquentia excelleret omnes qui tum doctissimi habeabantur, labores vero suos tantummodo laudari, nihil vero si1bi asterre emolumenti cerneret, & premebatur inopia , ut qui renui esset censu , rediit ad disci plinas iuris civilis, quae suis cultoribus opes & di vitias pollicentur. Qtyaerebatur saepe mecum pro nostra familiaritate se invitum & necessitate compul-s linquere ea studia ex quibus magnam sibi

'paratam omnes praedicabant, oc ad eam

1 cilantiam quae jam antiquasset se everti; praesertim cum tamquam studiorum suorum primitias jam quaedam opustula edidisset summa cum eloquentia &omnium commendatione. Accidit interea ut ego ad curiam Romanam proficiscerer, Bonifacio IX. Pontifice , fieremque paulo post quam accellaram litterarum apostolicarum scri pior. quod osticium & utile est & honestati dignitatique conjunctum. Successit anno post Innocentius VII. defuncto Bonifacio in pontificatu. Et cum antea Leonardus , qui illam legum molestiam emugere cupiebat , primo Verbis ,

deinde litteris egisset mecum ut curarem ut in curiam accersiretur ad aliquod exercitium , ex quo viactum honestam posset consequi, mihi vero cum hi

272쪽

LIBER TERTIV s. Usqui essent Innocentio proximi summa esset necessitudo, laudando Leonardum, & orationis elegantiam vi Ihutemque prae ceteris extollendo , ac simul quaedam ejus scripta ostentando , effeci ut is , licet ignotus tum Pontifici tum ceteris , ab Innocentio Seis Vide Aretici.

cretarius fieret , duorum praesertim opera qui Ponti t it fici etiam carissimi , mihique satisfacere cupiebant. Qua in re multas ac graves contentiones suscepi adversus quosdam qui illud idem summopere ambie bant. Sed ego omnia pro amico subeunda esse judicans, & illius desiderio satisfacere cupiens, nullum laborem, nullam diminutionem honorum, nullam malivolentiam pro nostra conjunctione declinandam putavi. Meis itaque litteris accitus ad Urbem . pauloque post meorum opera Secretarius effectus. Os endit vera esse quae a me de eo ferebantur; brevique se in Pontificis , qui humanissimus erat, benivolentiam insinuans , illi acceptissimus fuit. Eodem que officio , quod semper summa integritate , fide, innocentia administravit , Gregorii quoque atque Alexandri & Iohannis tempore , cujus pontificatus quaestuosissimus fuit, functus est , multasque tum pecunias Iohannis indulgentia contraxit. Sed cum

Iohannes esset Bononiae, Leonardus accitus est a vobis in Cancellarium. quo in officio paucis mensibus

praefuit. Nam tum novi exercitii difficultas , tum majoris spes emolumenti, eum coegerunt ut abdicato ossicio , ad prioris exercitii vitam rediret. Romam, in qua Iohannes Pontifex aderat, profectus est. Paulisque post uxorem ducit adolescentem optimam, Vide Atella. ex qua unicum filium suscepit, quem moestum & 3- τPist. soldidatum flentemque videtis. Tum ad Urbem rediens, Pontificem seqitutus est quoad Constantia civitate Germaniae, quo Concilii causa accesserat. aufugeret. Hrc cum cerneret Iohannem praecipitem se agere, multa vero tum pericula illum sequen-

273쪽

M 1 serit A NEOR 'utibus impendere viderentur , finem illius se uenia sibi constituens, Florentiam reversius est. Et cilm litteris ac scribendi rure contentus, ac honesto titio frueretur, iterum cancellaria ei a vobis demandata est ; quae summa cum laude atque auctoritate usque ad extremum vitae tempus ab eo gesta est. Functus est etiam summis magistratibus civitatis. Nam bis ex Decem viris summo civium favore factus fuit, vexillumque societatis tribus gessit ac ex Prioribus

unus creatus est. Ad id quoque quod praecipuum

est in civitate ) vexillum pervenisset, nisi mors Vi vendi finem attulisset : quae licet in aetate provecta contigerit, tamen acerba dici potest atque immatura,

si virtutes ejus consideretis . si mores , si scribendi utilitatem, si gravitatem , si prudentiam , si otium

quod semper ad scribendi curam utilitatemque viventium conserebar. Quae omnia nobis dies unus abstulit, eumque abstulit quem , si fas esset optare , oportebat fieri immortalem. Quia autem duo genera sunt hominum qui procul a laude militari viatam honestam sequvndur , alterum eo tum qui aniamum suum applicant ad rempub. gubernandam, inque ea administranda labores pro communi utilitate suscipiunt , alterum eorum qui otio dediti litterarum quiescunt procul a turbine populari, utrum que Leonardus nostor est summa eum laude.complexus. Nam otii fiuctus uberrimos nobis & quamplurima ingenii sui monumenta reliquit. Rei etiam publicae curas gubernandae adiit; in qua ita versatus est ut summa continentia, integritate , & virtute, atque innocentia nemini cesserit, & praestiterit multis. Magna haec summi ingenii argumenta sunt & praestatuis naturae in signia , cdm in otio tantum reipub.

muneribus sit impartitus quantum qui nihil aliud agunt, a tanta conscripserit quanta ne illi quidem altequuntur qui procul a rei p. laboribus summa inquiete

274쪽

quiete consenescunt. Vita fuit per omnem aetatem parcissima ac severa. Summa Vixit aequitate, conti nen ta animi, modestia, justitia, ut qui neminem uia quam lacesserit injuria, nemini maledixerit. Amicis praesto erat , si quid ejus opera uti vellent. Prudentia ac gravitas in eo viguit singularis. Quod ei tempus a litteris supererat & a rei p. negotiis , tum privatae rei impartiebat, tum coetui amicorum, quibus admodum delectatus. Domi severus , foris humanus

fuit. Morbsior paulum difficiliorque habitus est quam studia humanitatis doctissimi viti ratio postulare viderentur. Sed morositatem parcitatemque a natura contraxit, virtutes sibi studia ac stri hendi agendique diligentiaque perpererunt. Verum quod multis vitio tribuitur, id ego in viris doctis minimἡjudico reprehendendum. Non enim aliquando non

. sibi nasci hominis est virtute praestantis , sed trunci poti sis ac stipitis insulsi. Quidam tarditate mentis di stupore quodam pigrescunt , nihil sentientes, etiamsi more bubulorum stimulo pungantur. quod

non virtutis videtur esse . sed stupiditatis. Nam excitata ingenia prompta vigentia necesse est commoveri quandoque ad breve tempus ; & aut aliorum timiditate aut injuria aut errore subita quadam indignatione excitari , id magis naturae ingentis ac perspicacitatis esse videtur quam aut dissimulare passionem , ut multorum qui se bonos haberi volunt mos est , aut omnino non commoveri , quod nulla virtus praestat , sed mores aut callidi aut hebetes, sensus aut ignari. Non autem subita effervescentia dc repentina quaedam indignatio , quae nemini noceat, est vituperanda , sed potatis commen danda. Excitat enim animum , Ic ingenium solet reddere perspicatius. Haec vitae ratio viti optimi

fuit . quam paucis prosequuti sumus, ut ad ea quae majora sunt, quaeque mihi secundo loco proposue-

275쪽

118 MI sc E AN EORVM ram dicenda , veniamus. Cum adhuc Graecis auctoribus Florentiae vacaret, transtulit sermonem quendam beati Basilii quem habuit ad discipulos limi-

tuendos liatra dicendi suavitate, ut non traducta oratio , sed a se profecta videretur. Deinde summa et gantia dialogum quendam edidit, in quo cum primo libro viros praestantissimos doctissimosque. Dantem , Franciscum Petrarcham , Iohannem Boccatium , eorumque doctrinam, eloquentiam, Opera impugnasset, secundo in superioris excusationem ipsorum & virtus laudata est. Et vita Tiberii N Cai Gracchorum , Pauli AE milii, Catonis posterioris , Settorii quoque Ciceronis ex Plutarcho Latinas fecit. Sed vitam Cicer cinis non tamquam interpres , sed . velut a se editam composuit, multa addens a Plutarcho praetermissa. De laudibus hujus florentissimae urbis edidit librum unum. Transtulit p: aeterea libellum Xenophontis de tyranno, ex Platone vero Gorgiam MPhcedonem & Epistolas quasdam . Ex Aristotele auia item oeconomicam, in cuius explanationem quaedam

edidit, ac ethicorum & poliricorum libros, in quibus rejecta barbarie pravorum translatorum , ita ad verbum fere sententias exprimit ut facile intelligi queant a Latinis. Insuper Aristotelis vitam scripsit multis ex auctoribus tam Graecis quam Latinis contractam. Commentaria quoque primi libri belli Punici ex Polybio Graeco historico duobus libi is ex ' prella reliquit. Ex Procopio historiam Gotthorum quatuor libris complexus est. Volumen quoque epistolarum & plura opuscula , Velut de mIlitia, con-rra hypocritas nostri temporis, separatim historiam ;multaque praeterea composuit in quibus dicendi elegantia & summa ingenii vis apparet. Sed quod sibi summam etiaA laudem omnibus assert seculis, historia est de rebus Florentinorum duodecim libris Icripta. Orsus est eam paulo supra trecentesimum

276쪽

LIBER TERTI Vs. 2, annum , a quo tempore res populi Florentini certiores'ex superiorum scriptis repeta untur, OPUS certe diculentum , & quo fama nomenque Florentinae urbis in aeternum ad posteros certo & maximae auctoritatis scriptore demandabitur. Non autem quod proposuerat ad extremum deduxit. Nam cum constitueret ad haec Dicistra tempora usque historiam

prole qui, bella solummodo quae cum priori Duce Mediolani gessimus conscripsit , reliqua perficere

conantem mors interrupit. Huius historiae causa singulare a vobis ςst ei vii tutis praemium constitutum, quod & gratae & ob susceptum beneficium civitatis memoriam praeberet & alius excitaret ad commendanda gesta ejus urbis quae tam memorem se praestaret bene erga patriam meritorum. Ocivitatem egregiam l O rempub. & summis laudibus extollendam l O dignam maximo imperio urbem , in qua tanta doctrinae praemia expositi esse videamus t Neque ullam esse rempublicam , ullum populum , ullos Principes, apud quos studiis humanitatis& eloquentiae deditis majora virtutis munera sint concessa , apud quos tantus habeatur optimarum 'artium studus honor. Nam cum prinnam domicilium Leonardus Florentiae elegit historiamque coepit contexere , civitate a vobis & certa centus quantitate , quae etiam ad filios manaret, in civitate donatus est. Eadem immunitas & Carolo quoque Aretino suinma eloquentia atque sapientia piae dito postmodum concessa. Postremo quoque & mihi, licet in doctorum aut eloquentium numero minimc sim censendus. Sed tamen mihi , eadem similium studioium de me concepta opinione , idem muneris tribuistis. Leonardi vero , quae ante ad tempus concella erat, immunitatem in laborum suorum retributionem perpetuam effecistis. Tantum abest ut hanc rempub. poeniteat' gratias beneficii reddidisse

277쪽

Qu illud majore liberalitate. voluerit esse accumulax Um. Vbinam gentium audimus tanta beneficia ci- QS , tam propensam in ornandis viris excellenti uscivitatem , tanta suffragia eloquentiae studiis impen-C Haec vero praestans, humanitate ceteris gentibus communis bonarum artium patria dici debet & dicendi artis officina , quae humanitatis doctrina prae- esitos recipit , colit, fovet, Ac lunam is honoribus o Dat , tum dum spiritum trahunt , tum etiam dum vita sunt functi. Apud Athenienses olim magna copia fuit scriptorum qui eorum res gestas suis vigiliis

ornarunt , tum Graeci, tum peregii ni ; sed nullum eorum legimus aliqua ab Atheniensibus suorum laborum praemia publice consequutum. Romanorum facta ac dicta multa praeclara ingenia conscripsere.

Ennium tantum civitate donatum accepimuS opera

P. Scipionis. Nullum ex reliquis, cum plures fuerit si comperimus aliquo a repub. munere affectum , cum sua in tradendo posteritati Romanorum memoria vitam & operam collocassent. Haec sola inter cete-

τλs urbes , tamquam sapientiae domicilium & studiorum optimorum auctrix, admirabili quadam vi tute & animi excellentia Pierum , qui primus ejus gesta suis scriptis in lucem prodere est aggressus, maxima beneficia in vivum , singulares honores in mortuum Collocavit , ostenditque quam accepti ii sibi es Ient quorum opera in suo honore & laudibus Vertaretur. Magnum hoc in reliquis incitamentum .d capellandum id doctrinae genus in quo qui ela- Orant , maxima suorum laborum vigiliarumqueunt Praemia consecuti. Major illorum consolatio Π bus civitatis indulgentia fuit tam propensa ius

guli munere fungerentur maxima civium glorio, RH rum nomen reddetur scriptorum studiis & tali Q enceritia immortale. Sed quoniam Leonardus

in xer 1iQbis ostendit, tum virtutibus suis, tam ingenii

278쪽

Lilla R TERT a VS. 26I praestantia. ad laudem & gloriam consequendam, hortor eos quorum vitae ratio est a litteris aliena ut ejus virtutem , continentiam , probitatem , caritatem erga patriam imitentur. Licet enim etiam sine litteris civem elle praeclarum & eum rempubl.

tum consilio atque opere juvare. Nam & apud priscos illos ic apud posteriores fuere permulti abiaque ulla doctrina excellenti virtute praediti,, qui res& bello 3c pace praeclaras magna cum laude ge4ς- re. Et cum virtutis laus in actione consistat, continentiam , probitatem , innocentiam , animum in consulendo liberum , in agendo diligentem , potiusquam scientiam civitas desiderare atque appetere videtur. Vetum litterae si accedant, minime sunt repudiandae, sed appetendae potius si desint , quoniam asserunt summum ornamentum earum cultoribus, & ad res agendas doctiores ac perfectiores solent reddere. Illos vero quibus Musae sunt cordi. quique bonarum artium studiis deduntur, obsecro Ut eum Vitae cursum quem coeperunt, dicendo scrubendoque prosequi omni conatu atque animi contentione nitantur , sectenturque illius vestigia cujus laudes in caelum consensu omnium asseruntur , inprimis autem virtutem colant & habeant virae ducem, sine qua & litterae contemnendae sunt, & doctrina omnis videtur esse repudianda. Nam quibus pluris est scientia quam virtutis indagatio , ii viri evadunt callidi & perniciosi dc tum reipub. tum ceteris inutiles. Longε enim errant illi a quorum meni libus abest victus suorum actuum atque operum moderatrix , doctrinam qtae ad salutem hominum comparatam ad perniciem gentium convertunt. Re enim honesta abutuntur ad scelus & perfidiam , & tam quam virginem castam videntur prostituere in nefarios usus. Itaque omnes qui viri magni & ceteris praestantiores esse volunt nomenque suum reddere

R iij,

279쪽

1σ1 MI sc EL NEORVM clarum , litterarum studiis & doctrinae exqrcitia virtutum adjungant, eaque ad reipub. & ad suaulorum utilitatem conferant. Praestat enim indoctum civem ella quam malum, minusque malus civis rudis quam doctus qui rempubl. perturbat & nocet civitati. Qui autem haec duo enixe amplectuntur , necesse est ut primum beata vita fruantur , quae virtute & recte factis acquiritur, tum vero assequan- tu memoriam nominis sempiternam, postremo felicitatem fututae vitae, quae est vera & perfecta felicitas , quamque omne S debemus appetere , consequuntur.

280쪽

CARDINALEM PAPIENSEM

CARDINALIS FIRMANI, vita incipit feliciter,

Vm multos nostra & majorum memo-3s C si ria fuisse constet qui maximis in rebus 1 - α domi forisque summa cum laude sine versati, loleo plerunque eorum , ut ita dicam, infelicitatem mecum ipse reputare quod nulli aut admodum pauci sint i aventi quoruni vitam aliquibus litterarum monumentis illustrare contigerit, cdm tamen plurimos doctrina & ingenio pretestantes habuerimus , qui in eis hominibus recensendis ingenium exercere potuissent. Velum ii, nescio qua spe ducti, aut illa antiqua repetere aut haec omnino tacere maluerunt. Quod si illorum fuit judicium non fuisse ullos dignos quorum vita metito litteris mandari a doctis varis potuerit, ideoque vel nullam vel omni arvam ex iis quae scriberent gloriam se sperabant consecuturos , equidem meo judicio plurimum errasse deprehendentur. Neque enim video cur Franciscus Petrarcha , Dantes, Boc- Cacius, ut alios praeteream ., multorum qui & ante se & suis temporibus floruerunt jure vitas scribere non potuerint, si vera sunt quae ipsi de nonnullis

SEARCH

MENU NAVIGATION