Stephani Baluzij Miscellaneorum liber primus septimus, hoc est, Collectio veterum monumentorum quæ hactenus latuerant in varijs codicibus ac bibliothecis

발행: 1680년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

a ψ . MI sc EL 2 ANE ORUM credibilis , qui praeter solitum ea die exarserat, viros.

pariter equosque fatigallet, de monstrato castrorum loco , pars tabernaculis parandis , pars reficiendo corpori intenta elset, repente ex insidiis prosilienteshqstes magno de alacri impetu nostros invasere. Fit fuga primo nostrorum de dissipatio maxima. Hic quantum inter externi militis ac civis amorem in tersit perfacile apparuit. Ceteri enim nihil magis quam salutem propriam aestimantes e vestigio cesserunt ; hic autem caritatem patriae saluti proprja: anteferens obtulit sese' statim pugnae , corpore que suo viam claudere liostibus perrexit, compellans commilitones atque adhortans , hostique manu de pectore resistens, impetum omnium aliquandiu sustinuit. Ex quo factum est ut vis illa acerrima retardaretur hostium , & nostrorum quidam verecundia victi converterentur. Ita in crudescente pugna, cum undique permulta de acciperentur vulnera de in serrentur , tandem illic fortissimus vir gloriossime corruit, unoque tempore δc ipse sublatus nostrorum manibus in castra semianimis telatus est, de hostes vi fracti

de ad moenia repulsi. Quo quidem hujus diei casu res in dubio stetit, ut minime ambiguum sit, si hostes, ut sperarunt, primo illo impetu nostros dissipassent quin

plena eis victoria totius belli atque certaminis fuisset proventura. Quod ne accideret , hujus eximia virtute & paucorum concursu atque auxilio factum esse

constat.

Ego igitur tuam hanc egregiam fortitudinem ,

tuam hanc egregiam operam patriae ac civibus tuis S libellati impensam laudare magis cupio quam promeritorum magnitudine laudare possim. Non enim tu ope tam modo neque laborem aut iii lustriam . sed

vitam tandem & sanguinem patriae impendisti. Abjecisti animam pro patriae caritati, vitam tuam patriae honori & gloriae posthabuisti, vir vel e nate patriae

262쪽

re civibus tuis, sortitudinis exemplar , as summi viri floriam non immerito consecute. Est enim fortitudo splendidissima virtus , ac nescio an superemi--nentissima virtutum ceterarum , plena spiritus , plena vigoris, plena justissimae animositatis , mascula profecto quaedam atque invicta. Honoratissimam vero elle omnium ex eo patet quod statuas defunctorum videmus fere militari habitu insignitas, quasi excellentissimum sit in eo generq laudis potissimum claruisse. Hujus enim proprie campus in bello extitit, in maximo certe pulcherrimoque periculo. Bellum autem justius esse nullum potest quam quod aut lacessitus referas , aut pro propria libertateque suscipias. In hac igitur vir fortis maxime exin cellit; & pericula celso invictoque animo capellere assuetus, & praesentia tolerat intrepide, & imminentia non pavide nec inconstanter expectat ; facitque

haec omnia non te irae te nec fortuito . nec perturbatione aliqua tramis , sed firmo stabilique judicio

per electioncm suscepto. Non enim ignorat se-ipium vir fortis , nec in periculis obliviscitur sui ; sed novit se , ac vitam suam plurimi facit, & caritate seclium permaxime destinetur. Attamen ista, quamvis grandia, quamvis carissima dc jocundissima, posthabere decerniit, quo pietati, patriae. honestatique non desit. Intelligit enim se oc procreationem& alimoniam & eruditionem & cuncta humanitatis munera a patria suscepisse , illique vitam, si tempus

eAlgat, non tam impendere quam reddere debere. Iraque mortem & vulnera ac cetera dolorosissima sibi atque asperrima perferre mavult quam a pietatis debito honestatisque discedere. Quae quidem omnia huic generosissimo viro contigisse videmus. Bellum er-t pro patria, pro libertate, pro salute civium sus ceptum, quod lacessita primo civitas tunc iustissime reserebat , periculum ab hoste ingens atque horren-

263쪽

x ς Mi scE AN EORVM dum. Neque enim de fama tantiam & gloria civitatis nostrae , quamquam & ista quidem per se a praestantibus viris maxima sunt aestimanda, sed de litiertate , de penatibus , de aris atque focis , de vita denique & sanguine civium suorum in eo praelio certamen esse propositum intelligebat. Vincetite enim hoste , non obscurum erat quas strages ea victoria secum foret tractura. Haec igitur ille intelligens atque considerans . nihil non potius subeundum arbitrabatur. Sed inflectebat rursus illum vitae amor, Mmulta quae sunt iocundissima ad vitam invitabant. Ante oculos vellabantur gratia, opes, divitiae, dignitas , existimatio , prospexitas , aetas adhuc viridis ;& praeterea multa corporis animique bona dulcissimam sibi vitam faciebant. Cdm velis de filiis amaniatissimis ac de fidelissima conjuge cogitabat, mirum in modum ea relinquere discruciabatur. In ea conflictatione vehementissima quidem atque perceleri pa-ir .ae caritas amorque pervicit. Immiadamus , inquit, patriae quam debemus pietatem , nec ullum pro ea periculum evitemus. Vitam autem & filios & cetera nobis jocundissima si cum dignitate retineri possum, retineamus; si non possunt , aequo animo

relinquamus. An me fugientem turpiter atque ab-jecte dignum iis quae possideo bonis ego me amplius aestimabo 3 Et custos meorum civium prodere potius illos quam mori sustinebo Absit a me tanta foeditas atque ignavia. Cuncta mihi honestate atque decore inferiora sunt. His ille rationibus victus ac seu facibus quibus instigatus , hostibus secum equVatu , ceteris fugientibus trepidantibusque , objecit. Ejus primum opera atque manus, mox dc exemplum , quod alii quidam e nostris pudore adducti secuti sunt , victoriam de manibus hostium manifeste eripuit. Qualis velo fuerit ejus animus , postea conspectum est. Cum enim semianimis relatus

264쪽

in castra post aliquandiu respuisset, nihil prius quam

an vidissent nostri , hostesque repulsi ellent, interrogavit ; & cum victoriam nostrorum intellexisset, lae-.tissimus expiravit . Epaminondam piae stantissimum ducem in eo casu imitatus, cui par Dic mors atque laetitia fuit suprema. Tua igitur mors. virorum fortissime , talis prosectis fuit qualem nteacta vita professioque tua flagitabant , gloriosa quidem opere & fortitudini maxime consentanea, tibi laudem eximiam , civibus vero tuis δc decus dc salutem dc exemplum constantiae virtutisque paritura. Sed quid tibi reserat haec civitas pro tantis meritis tuis Quo honore , quo praemio tantam virtutis praestantiam consequatur Z Non

est non est externi praemii locus. Ipsa in se benefacta pnaemium habent. Est autem recte factorum fructus maximus illa fecisse. Horum conscientia sublimes alit animos, dc gaudere iis ipsis & acquiescere facit sibi gratulantes atque plaudentes. Hoc est verissimum & certissimum praemium a Deo virtuti ipsi Constitu m atque annexum, quod neque eripi illi neque auferri potest. Neque fraudatur illo unquam virtus , neque privatur. Hoc itaque tibi praemium erit. Est Se aliud praemium secundo quasi loco virtuti propositum, non jam in se- ipso, sed in aliis consistens, pro benefactis honor & gloria. Neque enim

silebuntur unquam virtutes tuae, neque postera aetas tuam gloriam conticescet ; sed eris in ore atque se mone civium tuorum ac tuis verissimis laudibus commendationibusque assecti nomen tuum Sc favore eximio & gratulatione perpetua prosequentur. Quod si quis est qui haec ad eos qui vita excesserunt pertinere

non putet, Valde aberrat. Non enim intereunt animi nostri, neque morte sensus extinguitur; neque praemia.

virtutis hoc perbrevi vitae spatio finiuntur, sed manent animi nostri atque persentiunt. Neque enim

265쪽

a 3 Misco LANEORVM summos viros tanta posteritatis cura teneret neo quid homines de se post mortem existimaturi renuaasque adeo laborarent, si aut interirent animi nratim Orte , aut virtutis praemia hoc exiguo vitae spatio finirentur. Cumque patria sua cuique sanctissima sit, ac pietas maxima illi debeatur, qui pro illius salute libertateque bellando ceciderunt, nequaquam ambigendum est sempiterna illis praemia in caelis esse reposita. Nos igitur his rationibus beatum hunc Mviventcna de morientem non immerito ducimus , cum prosperitate rerum externarum , quae illi prae- .cipua & illustrissima contigit, tum multo magis ob animi bona , quae sortirudine , modestia, ceterisque virtutibus splendidissime continentur , vita cum omni dignitate prosperitateque transacta , & mortis genere admodum glorioso , publici insuper funeris honore & perpetua civium suorum commendatione felicem.

Zeorutri Are ini. Ana. N i. v π odiemus, Florentini, dies atque his publicus λ Is moeror communi voluntate. susceptus declarat quanta hujus praestantissimi atque omni laude dignissimi viri virtus extiterit , & quam cara & grata

universae sit civitati, cum videamus omnes magistra- . tu phujus urbis, omnium ordinum consensum , unia

versum populum ad ornandam hanc funeris pompam una mente suis decretis ultro in eandem sententiam convenisse. Nullus est enim qui se civem esse existimarit qui non suum studium atque operam pra stiterit ad cohonestandas hominis exequias optime de repub meriti, & ejus cui parem rara secuta protulerunt. Magnum quippe & praeclarum hoc test,

266쪽

rnonium virtutis est & laudis, & mea sententia plurimi aestimandum. Is enim justus & verus est honor qui soli virtuti sponte conceditur & recte factis, non qui aliunde quaeritur , aut precibus est aut stis fragiis hominum mendicatus. Non generi , non majoribus , non parentibus Leonardi, non amicis rogantibus , ii honores tribuuntur , sed probitati, prudentiae , continentiae , integritati vitae; ut non externo opere quaesitus, sed a sola vii tute profectus appareat. Itaque cum cetera vitae commoda nobis qua Tenda sunt, tum vero maxime virtutis ratio omni conatu appetenda , cum tanta illius cultoribus tum vi Vis tum mortuis sint honoris praemia constituta. Liricci autem satis fructiis virtutis in ipsa virtute positus videatur, tamen ad laudem quoque confert &posteritatis memoriam ab his diligi , coli , ornari, praedicari qui & ipsi in laude vixerunt. Sed mihi

pietas praecipue civitatis, rum celebris hoc in ornando funere civium frequentia maxime laudanda elle videtur , qui hujus singulatis viri memoriam tam grata significatione benevolentiae prosequantur. Quae res tum spectat ad mortui gloriam singularem,

tum vivos excitat ad capessendum eum vitae cui se mquem propter conspiciant hunc civem tales honores consequutum ac tam carum rei p. extitille. Quamvis autem Leonardi virtus nullus externa laudationis opera egeat ad se ornandam , quippe qui sibi vivens laudem peperit immortalem tamen praestandum est a nobis debitum officium amicit ae nostrae , quae iam amplius annis quatiror & quadraginta inter nos ii milium studiorum cursu coepta semper viguit sanctissime abque ulla quaerela aut benivolent in inter missione. Solent quandoque inter amicos disiensiones, jurgia, & contentiones e Xotiri, ut intermissio quaedam benivolentiae fieri videatur. Sed nostra semper inviolata permansit animorum

267쪽

xso MISCE AN EORVM conjunctio, quorum amorem nullius unquam disi, dii causa distraxit. Et id quidem jure inter nos contigit. Ea namque vera est ac stabilis amicitia quam optimarum artium studium & bonorum morum similitudo contraxit; quae quoniam mutua benivolentia de officiis fovetur , necesse est ut ita sit firma ac diuturna. Et licet ab omnibus doctis ac eloquentibus viris hoc munus postuletur ut famam ejus qui hujus seculi nostri & doctorum omnium maximum fuit ornamentum celebrem reddere ad posteros debeant, tamen id praecipuς a nobis suo quodam jure videtur exigere jus nostrae amicitiae & voluntatum studiorumque con junctio; ut in quem vivum summa b neficia contulimus, defuncti quoque memoriam aliquo munere afficiamus. Sed antequam de eo quod proposui dicere aggrediar , paucis mihi queri liceat de communi omnium nostrum conditione, quae mihi in angusto nimis fle in incerto rerum statu videtur esse posita , deque fatorum injuria , quae me Omniabus his privarunt quos mecum ab ineunte adolescentia litterarum studia summa caritate & benivolen tia devinxerunt. Nam primo communem doctorum vide Amio. omnium parentem Colutium Salutatum humanissita, Λ: Pist mum ac doctissimum virum, tum Robertum cogno- ''' mento Rufum, deinde Nicolaum Nicolum , viros omni litterarum genere & humanitatis studiis praestantissimos, deinceps omni virtute virum celebrem Laurentium de Medicis, pluresque alios summa mihi amicitia conjunctos eripuit nobis .Restabat hic unus veterum studiorum & quasi renascentis olim academiae socius, quocum non solum studia sed cogi

' rationes quoque communicare solitus eram , revΟ-cans saepe sermones nostros ad illam prioris aetatis nostrae locunditatem , clim omnes hi viverent quos modo nominavi. At hunc quoque in ipso fructu labo-Tum suorum interceperunt, ostenderuntque nihil ex-

268쪽

Lia ER T ER T I Vs. 2 Itremo die esse incertius, nihil hae nostra infirmius vita. Et quidem hic obitus. non admonet magis defuturo quam de praesenti tempore esse cogitandum. Incertus est enim ac dubius status vitae, fragilis hominum natura, corpus imbecille eu quod multos subeat casus. Nam si, ut inquit Varro , homo bulla est, eo magis senex. Eiat Leonardus noster septuagenarius, tamen valido corpore ac robusto, quippe qui raro adversam valitudinem sit expertus , ut nihil ei ad ptaesens quam mors repentina extjmescendum esse videretur. Sed nihil nos fallit magis quam quod nemo adeo senex est quin annum , ut scribit Cicero, speret se esse victurum. Quo fit ut longius quandoque trahamus res nostras quam deceat viros fa-pientes & cogitata vitae ratio postulet. Mors enima tergo instat, & conatus nostros, quamvis honestos , in medio apparatus interscindit atque abrumpit , & omnia secum aufert , nisi quae virtute & Virae bonitate fuerint comparata. Itaque perbeati meo judicio illi aestimandi sunt quorum vita non hac bre-Vitate temporis circumscribitur quae omnibus aniam antibus est communis , sed ad posteros longo intervallo vi itutum beneficio propagatur. Quamvis autem nihil sit in morte mali, neque post ipsam quidem, his qui juste de recte vixerunt, nam In Cavitae anteactae viri boni praemia adipiscuntur , totaque vita sapientis nihil aliud quam mortis meditatio esse debet) tamen dolendum est nobis , qui reliqui sumus talium virorum praesidio & virtute privati. Etenim mors non his deflenda aut misera videri debet qui diem obeunt , si justitiam coluerunt, sed illis potius qui supersunt. Illi enim fortunae omne

arbitrium effugerunt, his novarum rerum impetus

pertimescenda. Illi suum finem , in quo est vitae perfectio, sunt sorti ti ; aliis aspeium iter agendum. QUO Vero meliores habentur fines quam ea quae ad finem

269쪽

T. Livii

211 MiscELLANEORVM spectant, eo sapientis mors melior persectiorsuo quam haec vita aestimanda est. His mors gravis esse debet quorum vita morti est similis, nulli virtuti conjuncta. inibus autem perpetua laus &' gloria vitaeque anteactae fructus proponitur , ii mortem aequo animo serunt, tamquam laborum finem & praemia meritorum. Quoniam Vero ut jam redeamus quo nostra defluxit oratio j illius laudes sumus prosequuturi cujus nulla pars vitae laude vacavit , ita

eas distribuemus ut tum vitam omni commendatio. ne exactam . tum opera quae in nostram utilitatem

edidit recenseamus. Natus est hie Aretii civitate admodum antiqua ac maxime nobili & olim inter capita Ethruriae, cdm ea potens viris armisque esset aestimata. Haec olim uibs adeo opibus uuisque magnifica & opulenta. fuit ut eam solam quondam P.

Scipioni ad bellum Punicum proficiscenti triginta millia scutatorum pollicitam esse , galeas totidem , pila , gaesa , hastas longas milia quinquaginta, sum

mamque pari cujusque generis numero expleturam . secures , rutra , falces , alveolos , moles , quantum' in quinquaginta longas naves opus esset, tritici centum & viginti milia modia , & viaticum decurioni tib bus remigibusque allatura T. Livius refert. Magna profecto potentia , amplitudo , opulentia ejus civitatis censenda est quae tantum ad belli Punici expeditionis attulit quantum universa Ethruria vix hodie possit efficere. Sed & nostris quoque tempori- bus duabus rebus quibus honor & fama praecipuo acquiritur semper claruit, militari gloria , & studiis

litterarum. Multos illa civitas nobiles & egregios in re militari viros, ut de superioribus sileamus , nostra aetate protulit, plures litterarum studiis in omni genere doctrinae praeclaros , quorum pars diem suum obiit, pars Dei beneficentia ad commune

eloquentiae & sapientiae usum nobis reservavit qai

270쪽

L1BER TRRTIVS. 23scdm sint vobis notissimi, eorum nomina , ne eis blandiri videar, praetermitto. Vnum non praeterabo, quod forsitan multis ignotum est , Franciscum Petrarcham virum docti inmum ac sapientissimum, cujus ingenio plurimum debemus, patria , ut ipse testatur , Aretinum fuisse. Itaque maximas civitati illi docti omnes & habere & agere gratias debent, quae Musarum domicilium videtur nostris temporibus extitille. Certe ab eis humanitatis & sapientiae st dia exculta maxime sunt atque amplificata. Et gen re Leonardus minime claro fuit. Sed quod natura non attulit, virtus largita est. A se ipso enim iam minis claritatem ac generis nobilitatem traxit. quae vera est & perfecta nobilitas. In quo enim virtutum splendor consistit, in eo ingreua ac perfecta nobilitas inest, non exterius proficiscens, sed nascens

domi , non alieno sed proprio beneficio parta , non majorum opera , sed suis vigiliis , laboribus . studiis acquisita. Nam qui genus jactat suum , ut tragicus inquit, aliena laudat. Et quidem quanto praestat lumen praebere aliis quam alieno splendore lucere tanto satius est sibi peperisse nobilitatem quam a Mils munere accepisse ; si tamen accipi potest , & non sibi

quisque nobilitatem comparat virtutum gloria Screcte factis , ex quibus maxime nobilitatis aura res

plendet. Itaque sive . ut Aristoteli videtur , ei nobilitas virtute & opibus comparatur, hic egregi d nobilis evasit ;. sive ut Stoicis placet, sola virtus illam parit , satis abunde nobilitatus est & claritate nominis per ora omnium pervulgatus. Ab ineunte adolescentia Latinas litteras in patria percepit ; de cum animo maiora quaedam conciperet, Florentiam se contulit, in qua uberior discendi facultas & amplior consequendae laudis campus et se videbatur. Ibi quadriennio juri civili operam dedit. Quo in studio cum plurimum profeci flet. supervenit Manuel Chry-

SEARCH

MENU NAVIGATION