장음표시 사용
261쪽
XI. Vocatus coram Judice sistitur, qui eum interrogans .
cur, inquit, cum DiaconuS non siis, Diaconum te esse mentiris i Judicis vocem totius Populi clamor subsecutus est Flavianum Diaconum esse negantis, pro quo scripta etiam nota allata est. At subridens Flavianus ait: Si mentirer, quid hoc mendacio lucrarer imo Valeriani Edicto hac confestione ducor ad mortem. Tunc Populus conclamare coepit , ut pro exquirenda veritate quaestioni subjiceretur, ut victus dolore tormentorum quae dixerat , retractaret. Sed Deus qui ejus fidem & praeparationem cordis noverat, fecit ut Judex statim prolata sententia morti eum addixerit. XII. Laetus Flavianus, quod Montani impleta fuit praedictio , ducitur ad supplicium multitudine Populi comitante, velut duceretur ad triumphum, Matre ejus sit olim Machabaeorum Mater, prae caeteris exultante , quod visura esset filium suum pro Fidei consessione Martyrem fieri: & vere tripliciter Martyrem, nam ut Flavianus ipse sibi in visione ostensum narravit, primo , cum Christum secreto fuit consessius , secundo , cum publice S reclamante Populo jussus fuit recludit & tertio, cima post consessiones duas tertia passionem perfecit. Sic enim in visu ei dictum fuerat: Contrisioris e Bis Confessor es, tertio εMuror eris per gladiam. Contigit autem, ut dum pergeret, imber largus& lenis temperato rore descenderet, nec sine mysterio . Primo , ut Gentiles perniciter curiosi interventu pluviae secederent :secundo, ut ad hospitium divertendi occasio , & extremis sanctae pacis inter Fideles amplexibus nullus profanus arbiter interesset: tertio, quod Flavianus ipse dixit : adhuc pluebat, uι Domi Mic possisuis exemplo, aqua fauguiui jungeretur. Inde ad locum Martyrii perductus, habita Fidelibus brevi ad pacem hortatione, medietatem sudarii sibi a Montano relictam ante oculos aptavit,& fixis ad preces genibus cum oratione passionem gladii ictu finivit. Ita ex Actis horum S S. Martyrum apud Ruinari. XIII. Vide Lector in tanta alacritate , qua Sancti Viri pro
perabant ad mortem , omnipotentem manum Dei supra huma nas vires operantem: & hinc inser Religionem Christianam Deum habere auctorem ac propugnatorem . Ecclesia Carthaginensis Flaviani memoriam colit as. Maii hi duo post Montani& aliorum: Romanum tamen Martyrologium & alia aliqua 24. Februarii omnes simul commemorant cum sociis Primulo Donatiano & Reno in carcere defunctis.
262쪽
. Iseobur , Marianus, ct avi Africani Marores.
I trem habebat pietate celebrem nomine Mariam, teste S. Augustino Serm. a 84. s Jacobus vero vir constans titulo Co fessoris in altera Persecutione, puta Decii, decoratus fuerat. Cujus Ecclesiae aut Patriae essent, iguoratur s ex Numidia certe non erant, ubi Deo placuit eos coronare. Quae eorum itineris causa fuerit, qui eorum mandato historiam scripsit, eorumque comes in itinere erat, non dicit s sed mlum quod in itinere da-cobus visionem habuit, qua sibi & Mariano Martyrium praenuntiabatur .
1 l. Cum ergo pervenissent Muguas locum vicinum Cirthae Urbi Episcopali Numidiae, postea Constantinae dictae , in qua Persecutio barbare tunc saeviebat inquirebautur enim ad necem illi quoque, qui antea solo exilio fuerant mulctati a contigit, ut duo Sancti Episcopi Agapius & Secundinus , qui ab exilio revocabantur ad gloriam Martyrii, Muguas adventantes ad idem hospitium , in quo Iacobus & Marianus erant, Deo sic disponente diverterent , quorum sermonibus confortati magis ad
Martyrium subeundum accensi fuere . Biduo post Agapii & Secundini discessiim Paganorum multitudo Muguas quasi ad asylum Christianorum convolavit . Unde Jacobus & Marianus comprehensi Cirtham ducti fuere. Sequebantur eos Fidelium non pauci, non quidem lugentes , sed ad Martyrium excitantes, qui interrogati an essent Christiani , libere assirmantes , comis prehensi S in carcerem ducti, dacobum & Marianum Martyrio
III. Cirtham deducti diris cruciatibus ambo tentati suere, quibus eorum constantia superior emicuit. Jacobus, qui se non Christianum tantum sed & Diaconum confessus fuerat, & Marianus qui Lectorem se assirmaverat , suspensi non manibus sed pollicibus , appensis etiam ad pedes ponderibus , ut discordantibus poenis utrimque distracta , S. viscerum convulsione resoluta, de nervis suis totius corporis compago penderet, VictoreS tandem ac de suo triumpho laetantes , in carcerem cum reliquis fratribus iterum recluduntur. In eodem carcere torte detinebantur Agapius re Secundinus Episcopi. Hoc certum est, jam ante Jacobum & Marianum Martyrio sacrificium fidei suae consuminasse,
263쪽
masse , cum Agapius postea Jacobo apparuerit, coelesti gloria
rutilans , eumque una cum Mariano invitans ad convivium ipsis praeparatum . De Agapio sertur, eum duas Virsines Tertullam& Antoniam sancta dilectione prosecutum fuisse , ac sibi socias in passione a Deo postulasse , sed pro una tantum gratiam obti-n u i sse . Martyrologia tamen & Romanum praecipue die as. Aprilis utramque Martyrem facit cum Agapio Secundino &2Emiliano de quo statim sic enim habet: Ciribae tu Numidia
natalis Gutiorum Marorum a gapii ct Secuudiui Episcoporum , qui post longum apud praefatam Urbem exilium , in Persecutione Valeriani , in qua tu uc maximὰ Gentilium rabies ad tentandam ju- sorum Fidem inbiabat, ex illori Sacerdotio effectisunt guar res glorios. Passi suut tu earum Collegio ZEmΠianus miles , Ter tuu acy' Autonia sacrae 'rgiues, oe quadam mulier cum fuis gemiuis .
IV. Aliquot dies inter tenebras & squaliorem Cirthanicarceris, fame etiam ac siti laborantes Jacobus & Marianus transegerant, cum visione quadam eos consolari Deus dignatus est . Mariano igitur S. Cyprianus apparuit ad dexteram cujusdam magni Iudicis sedens, ad quem Confestorum singula: cla ses admovebantur & ab eo mittebantur ad gladium . Cyprianus autem Marianum conspiciens dixit ei: Veni, sede mecum e& cum ascendisset, surrexit Judex eum per amoena prata, & Viridantes campos cunctis Confessoribus comitantibus duxit s& statim disparuit. Tunc Cyprianus implens de aqua cujusdam fontis phialam , prior de illa ipse hausit, deinde iterum impletam Mariano porrexit, qui & ipse laetus bibit, & hoc sibi Ma
tyrium praenuntiatum intellexit. Haec narrante Mariano, Iacobus alterius visionis, quam dum Cirtham veherentur habuit, memoriam fecit, nimirum quod dum sopore gravaretur, apparuit et Juvenis satis amplae magnitudinis, vestem habens discissam, tantoque fulgore micans , ut oculi in eum non possent intendere: is cum transcurreret, unam stolam purpuream in Marianum , alteram in se fidest Iacobum ) jaculatus ait, sequimini me cit) . Quo utriusque brevi secuturum Martyrium indicabatur. Alia quoque visione suam de eorum omnium ibi existentium gloriosa passione voluntatem Deus manifestavit. Erat cum illis in eodem carcere dudum detentus Emilianus vir equestris Ordinis, qui tamen nedum fidem , sed ad quinquagesimum prope
annum continentiam servarat, & jejuniis ac orationibus ad Sacramentum idest ad Martyrium) quod sequenti die suscepturus erat, se praeserebat: huic ergo in somnum media die reclinato,
264쪽
UALERIANI PERgECUTIO. a Mostensus filii frater carnalis ejus gentilis, qui in Christianos insultans ab eo quaerebat, quid post tot poenas se habituros praemii sperarent, cum eis si obstinate perstiterint poena capitalis immineat s addens se velle scire , an omnibus, qui vitam contem nunt, discreta an aequalia praemia in Coelo rependantur. Cui 2Emilianus , Non sum , inquit, idoneus tantae rei proferre sententiam; attolle tamen paulisper ad Coelum oculos & vide innumerabilem stellarum multitudinem , numquid stellae omnes pari luminis honore refulgent, & tamen omnibus lumen est e At ille curiosus: si qua , inquit, discretio est, qui vestrum erunt in lumine potiores ρ Cumque Isimiliano respondente, eos futuros gloriosiores quorum nomina Deus novit, ille molestius instaret , tandem dixit: hi sunt, quo difficilius Sc rarius vincunt, gloriosius coronantur. Quo audito ille evanuit. U. His animati ac laeti visionibus ac pauculis diebus in carcere commorati, producuntur Jacobus & Marianus, & coram Magistratu Cirthae sistuntur. Ibi unus Fidelium qui adstabat, zelo qui in facie ejus micabat, omnium in se oculos attraxit. In terrogatus an ipse ejusdem Sectae ellet, confessus est , ac statim aliis Martyribus junctus cum aliis ad Gubernatorem rem illus fuit, ad quem longo ac dissicili emenso itinere perducti in carce rem omnes conjecti sunt. Interim per dies plurimos ejus in vities in fundendo Christianorum Laicorum sanguine occupabatur. Nam ita inter se nostrae Religionis gradus artifex servitia diviserat , ut Laicos a Clericis separatos tentationibus seculi & terroribus suis putaret esse cesturos. Hac separatione , quia eorum victoriam differebat, Clerici torquebantur. Dum in carcere somnum caperet Jacobus, apparuit ei Episcopus Agapius recens coronatus magna laetitiae signa edens, ac se una cum Mariano ad solemne convivium seu Agapen iuvitans , quo cum raperentur adcurrit ei obvius puer, quem constabat esse alterum ex geminis
ante triduum cum matre passis, corona rosea collo circumdatus,& in manu dextera palmam viridissimam praeserens , qui ait illis: Ruid properatis gaudete oe exultate s cras enim nobi cum σ ipsic aeuabitis.
VI. Hisce visionibus Divina dignatione de futura gloria
praemuniti, judicet Lector, quanta anxietate illum diem , qui sumturus erat dies aeterni triumphi , sollicitarent. Crastina tandem exoptata illuxit dies, qua promissis Dei sententia Praesidisserviens Jacobum Marianum & caeteros Clericos capitis animadversione ad Coelos emisit. Perducti ergo sunt ad coronae locum ,
qui collibus hinc inde circumseptus media fluminis valle subse- m. m. I i de-
265쪽
derat, quae tamen altitudine aggerum idonea erat spectaculo. Αlveus ipse medio sinu fluorem beati sanguinis hauriebat. Nec proinde deerat utriusque Sacramenti genus, cum & baptiZarea tur suo sanguine & lavarentur in flumine. Quia vero numerus
Martyrum eaedendorum ingens erat, hoc excogitavit artificiosa harbaries, ut omnibus ordine collocatis, pertransiens Carnificis gladius fingulorum capita detruncaret. Nam si in uno loco perincussurus i pie consisteret, tot casorum corpora nimium cumulum coacervarent, nec spatium alvei fluminis ea posset continere. Tunc singulorum oculis de more velatis , splendor Divinae lucis eis assulsit, nam plerique proximis atque adstantibus vi de re se quaedam mira loquebantur , equos nimirum nive candidiores , quibus candidati Juvenes insiderent. Nec defuerunt ex eorumdem Martyrum numero , qui a se auditos equorum fremitus ac sonitum attestarentur. Ibi vero Marianus prophetico spiritu iam repletus fidenter ac sortiter praedicabat proximam justi sanguinis ultionem , plagas nimirum, quae postea totum sere Orbem afflixere, ut lues, captivitas, fames, terraemotus, Imperii scissiones , quae omnia sigillatim evenere: inter quae ipsius Valeriani captivitas, & bella quibus triginta Tyranni postea exorti imperium Sc praecipue Africam afflixerunt, dc quae Persecutio ui adversus Christianos excitatae adscribit Constantivus Magnus in Orat. ad Sanctorum Coetum cap. a . , 8c in Epist. ad
Saporem Regem Persarum apud SoZomen. L. a. hist. cap. 1 f., de quo Lactantius de Mori. Perlec. num . .
VII. Ita Sanctis Martyribus anno ass. Cirthae seu verius Lambesae , quo ducti fuerant , coronatis, Mariani mater, quae praesens aderat, gaudio exultans & jam secura de filio , ejus corpus tanquam suorum viscerum gloriam complectebatur, dc in ipsa cervicis vulnera frequentia oscula religiosa pietate figebat. Festum S S. Jacobi & Mariani plura Martyrologia antiqua dc Romanum etiam diei 3 o. Aprilis consignant, verum tamen eorum Martyrii diem fili de sextam Maii, ex Kalendario Carthaginensi colligitur . Acta, ex quibus haec omnia sumsi , scripta a Viro, qui huic Martyrio adfuit, indicant cum Jacobo& Mariano innumeram Fidelium multitudinem fuisse coronatam , &. pro Christo ejusque Fide Gentilibus frementibus illo stre testimonium sanguine suo dedisse. Vli I. Neque hic desiit victimas Christo in Africa immolare Valeriani saeva harbaries. Praefatos Martyres supponuntur praeceis ste Paulus, Gerontius, Ianuarius, Saturninus, Succ
sus, Julius, Catus, di duae mulieres Pia dc Germana. de qui-
266쪽
VALERIANI PERSECUTIO. Is Ihus Martyrol. I9. Januarii. Successiis iste ille fuisse existimatur , ad quem S. Cyprianus dedit Epist. 8a. , qua ipsum de saevo Valeriani Edicto , &de Sixti Papae morte certiorem facit, &idem, qui anno a s 6. Magno Concilio Carthaginensi interfuit , ubi nn m. I 6. appellatur Episcopus Abbir Germaniciae in Africa Pro consulari . Paulus etiam , qui cum Successu palliis fuit , sorte fuit Episcopus , qui in eodem Concilio num. 47. dicitur Paulus a Bobba in Provincia Mauritaniae. Successus post Martyrium S. Flaviano rutilanti facie apparens dixit , se mistum , ut ei
suum pro Christo agonem nuntiaret. Kalendarium Carthaginense huic Luciano jungit as. Maii quandam Sanctam Septim iam . S. Flavianus jam moriturus de quodam Luciano Presbytero encomtum facit, ac si prophetico spiritu Episcopum eum designaret, quo putat Baron. ad ann. 262. num. 29. hunc fuisse S. Cypriano successbrem, octavo tamen mense post ejus mortem electum : diuturnam hanc Ecclesiae Carthaginensis adeo celebris viduitatem , non aliunde obtigisse par est credere , quam ex Persecutionis violentia, qua liberum non erat Clericis conven Ius facere. Sic etiam post Sisti mortem Romana Ecclesia uno antro sine Pastore fuit.
IX. His adjungi possunt Sanctae Virgines Maxima Dona tilla & Secunda , quae sub Anolino Galerii Maximi Proconsulis successore anno as s. passionem invicte Tuburbi iustinuerunt. Η arum in cruciatibus constantiam Martyrol. Rom. die 3 o. Julii
his verbis celebrat: Tuburbi Luceruaria tu Africa Sauciarum Virginum ct Marorum Maximae Donat illae 9 Seeunda : quarum duae primae in Perfecutione Valeriani aceto Iie potata , deludeptagis acerrimis casa ct equulei extensioue eruciata er cratibus etiam exustae cir calce perfricatae, postmodum eum Secunda Virgine duodecim anuorum ad bestias simul projetiae , sed ab his intacta , novi md gladio jugulata funt. X. Pagani ergo,& quicumque mod5 sint Infideles, Lactantio Lib. s. Instit. cap. II. ita arguenti si possunt respondeant: ibi
enim probans , non esse suItitiam, in quam tanta hominum millia per orbem totum una es pari mente eo entiunt, sic discurrit: Si enim Feminae sexus imbecillitate labuntur .... Viri certὰ sapiunt is pueri, si adolescentes improvidi sunt pet aetatem, maturi certὸae fenes habent sabile judietum s si una Civitas desipit, catera uti que invumerabiles fultae esse non possunt ι si una Frovincia , uηa
Natio provideutia cares, cateras omnes habere intelligemiam recti
Necesse est. Cism vero ab ortu Solis usque ad ocessum Lex Divina su scepto sis , omnis sexus omnis aetas π Getis ct Regio uultis ac pa-Ι i a ribus
267쪽
ribus animis Deo serviant, eadem fit ubique patientia , idem conteruistus mortis, intelligere debuerans, aliquid tu ea re esse rationis , quod non sive causa usque ad mortem desevdatur : aliquid fundamentio soliditatis, quod eam Religionem Non lautum iriuriis ac vexatione non solvat , sed augeat femper oe faciat uermiorem. Haec pro praesenti argumento bene consideranda Lactantius.. q. X. .
5S. Virgines Romae ct Pontius in Gallia Mar res.
is tantum, sed totus orbis pro Christiana Religione mor- tem contemsits propterea Africa relicta alias Orbis partes percurramus . Roma ergo nobis occurrit exhibens plures Sanctas Virgines, quae sub Valeriano , aut si velis , sub Gallieno palla: seruntur. Una est Eugenia nobilis Virgo , de qua Mart
rol. I Decembris ait: Romae in Coeineterio Apro uia ui Sauciae Eraeuiae Virginis, quae tempore Gallieui Imperatoris pos plurima virtutum insignia , pol sacros Virgiuum oboros Christo aggregatos sfub Nicetio Urbis Praefecto diis agonizaus, novis e gladio jugulata est. Hujus feruntur Dille Eunuchi SS. Prothus & Hyacinthus , qui sub Valeriano Martyrii coronam accepere , de quibus Nartyrol. Rom. II. Septembris e Romae via Saliaria voteri iuCaemeterio Basilae uir talis Saudiorum Hiart)rum Proibi GT Hγώ- civibi Eunuchorum Beata Eugeniae, qui sub Gallieno 1wperatore deprehens quod essent Christiani , fueriscare coguntur , sed non consentientes, primὸ durissime verberati Jout , ac tandem pariter decollati . Horum memoriam una cum S. Eugenia Graeci celebra ut 24. Decembris. II. Altera est S. Basilla Virgo, quae cui Martyrol. Rom. IO. Maii I eum est et ex Regio geuere oe' illustra mum Sponsum haberet illumque dimisisset, accusata ab eo , quod esset Chrisiano , decretum est a Gallieno Auguso , ut aut Sponsum reciperet, aut gladio interiret 3 qua covveuta de boe , cum re potidisset Regem Regum se habere sponsum, gladio transOerberata es . De hac simul cum S. Eugenia agunt Lippo m. tom. Surius tom.6. , quae summa tim habet Pel rus de Natal. in catal. L. s. cap. 23. teste Baronio
in Notis. Duas tamen Basillas seu Bassilias distinguit Pape brochius, unam die sa. Maii, alteram M. Iunii in Actis San
268쪽
VALERIANI PERsECUTIO. as 3& Flora, omnes sub Valeriano gloriose coronatae. De duabus primis agit Martyrol. aa. Septembris his verbis: Romae passio
Sanctarum Virginum s Mart 'rum Dignae oe Emerita sub Valeriano re Gallieno e quarum Reliquiae in Ecclesia S. Marcelli assem
evantur. Passas fuisse sub Gaio Iudice , & eorum Corpora sepulta in Coemeterio Commodillae via Ostiensi ad Sanctos Felicem& Adauctum, earum Acta testantur, quae apud se habere Bar nius dicit ibi in Notis . Duae vero posteriores Lucilla & Flora describuntur cum aliis pluribus in Martyrol. as. Julii sic: Roma, Sanctorum Marorum Lucilla o Horae Virginum , Eugeuii, Au tonini , Theodori oe sociorum decem oe octo , qui sub Gallieuo Imperatore illusere Martyrium objeruvt. De his, notat Baronius , sermonem habuit Petrus Damiani, dolendum tamen Actis sinceris nos carere, cum ea quae ab aliquibus feruntur fabulosa videan
IV. Sub Valeriano quoque S. Agrippinam Virginem Sc
Martyrem Roma exhibet, de qua Martyrol. 23. Junii, & Graeci in Menologio eadem die hoc elogio :,, Sanctae Martyris Agrip- ,, pinae, quae in illustri Urbe Roma orta & educata , virginitate & fortitudine decorata Sc Deo ipsi desponsata , sorti & alacri,, animo ad Martyrii palmam cucurrit, δc propter amorem dc caritatem Sponsi sui Christi multis cruciatibus se ipsam se tradidit . itaque virgis caesa , vinculis carceribus & torturisse anticia, in tormentis ipsis animam Deo commendans Martyris excessit. Eius Corpus Bassa , Paula , dc Agathonices clam ,, susceptum ex Urbe Roma in Siciliam transferentes reposue- runt. Cum primum vero Sicilia illud accepit, tenebricosis,, Daemonum erroribus liberata est . Cumque Agareni ausi,, fu i sient Castrum diripere, in quo Beatae Martyris Corpus D servabatur, repentino interitu perierunt Haec in dicto Me- nologio : additurque quod ad hanc usque diem leprosi aliique infirmi ad ejus sepulcrum accedentes Beatae Martyris intercessione liberantur.
V. Accedit S. Anastasia Senior sic dicta respectu alterius , quae sub Diocletiano palla est una cum Cyrillo . De his Martyrol. 28. Octobris ita loquitur : Romae Sauciae Ana asiae Senioris Virgivis Grilli Maro ruis . Illa tu Perfecutione Valeria vi sub
Probo Praefecto vi uculis constricta , colapbis caesa, Que θ' Cerberibus cruciata, cum iu confessione Gbrisi immobilas permaneret, abscissis mammiliis, evulsis unguibus, dentibus comminatis, manibus pedibusque praecisis, truncata capite , tot passovum mouitibus oruata mi
gravit ad Sposium. Θrilius autem ei pelevti aquam propiUaus ,
269쪽
Mar rium pro mercede accepit. De his agunt Graeci etiam in Melaologio die sequenti. Hactenus suarum Virginum sub Valeriano pro Christo pugnantium fortitudinem vere mirabilem Roma exhibuit. VI. His temporibus S. Pontius Cemelae Urbe tunc illustris cujus tamen modo in monte prope Niciam ad radices Alpium vestigia vix apparent in Martyr effectus fuit. De hoc Martyrol. Rom. 34. Maii haec habet: tu Gallia Sancti Potitii Maroris , cujus praedicatione Er industria, po siquam duo Philippi Caesares
ad Fidem Christi conversi funt, iue sub Valeria uo , Gallieno
Priucipibus Mur rii palmam adeptus est . De duobus Philippis Caesaribus ad Fidem conversis, quorum hic mentio fit, aliqua
dixi supra Cap.9. s. I. Ad sepulcrum hujus Martyris Daemones fugati, multa miracula patrata feruntur . Cemelae visitur lapis, supra quem Sanctum Pontium capite truncatum tradunt. Corpus Martyris Niciat seu Nicaeae in Provincia , verius tamen in Monasterio prope
illam erecto asservatur. Aliqui tamen putant illud in Occitania in Abbatiam in ejus honorem extructam anno 636. fuiste inde translatum , & quae modo est Sedes Episcopalis vulgo dicta de S. Pons. Gallia Christiana tom. 3. , & ex ea Ughellius tom. . putant, S. Pontium Cemelae Episcopum fuisse, sed hujus rei nullum veterem Scriptorem testem asserunt. Cave tamen , ne POntium istum Martyrem cum Pontio Diacono S. Cypriani Discipulo ac Vitae ipsius Scriptore confundas.
q. XI. . Priscus Malchas cte. Nicephorus Marores. Ι. F T T tandem pateat,Valeriani furorem toto orbe Christum
eliminare conatum fuisse, ab Occidente in Orientem parumper divertamus. Hic Eusebius L. . cap. I a. ostendit nobis 5 S. Priscum, Malchum, & Alexandrum, qui Martyrii coro nam sub Valeriano Caesareae in Palaestina reportarent. Hi furen te Persecutione, ut evaderent, in Agrum suburbanum secesse
rant: verum postea Divino fervore accensi , & quasi sibi segnitiem improperantes, quasi sibi ad confitendam Fidem & subeundam pro Christo passionem animus deesset, ultro Caesaream profecti Judici se praesentarunt, a quo statim damnati & a bestiis discerpti voti sui compotes effecti fuere. Ecclesia tamen , quae iualiis Zelum sese ultro osserendi Tyrannis nota praesumtionis solet
270쪽
VA LERiANI PE RsECUTIO . assinurere, In istis sicut & in aliquibus aliis specialem Spiritus
Sancti gratiam demiratur: eos enim inter Martyres honorata 8. Martii in Martyrol. Rom. his verbis: Caesareae in Pal si vanatalis Sancrorum Marorum Frifer, Malchi, oe Alexavdri, qui in Persecutione Valeriani eum in suburbauo agello supradiciae Urbis
habitareut, atque tu ea caelestes Marorii proponerentur corouae,
Disino Fidei eatore Decens , ultro Padicem adeuntes , cur tantum in fanguinem piorum desaevireι, objurgaui, quos ille contiuub pro Christi nomine bestis tradidit devorandos .
II. Eusebii verba citato loco placet subjiceres ait ergo: Porr3 in hac Valeriani persecutione tres Viri pos ivsiguem Gripi confessiovem apud Caesaream Patasinae ad bestias damnati Nioino
Marurio coronati sunt . Horum unus dicebatur Priscus , alter Malchus , tertius autem Alexander . cum iu Agro degerent,
primum qui m se suos insimulasse dicuutur , taNquam lauavos ac desides: quod eum occasio ipsa caelesti amore flagrantibus praemia diis fribuereι, ipsi cessarent, nec corouam Mor r/i praeriperest. Inito deinde inter se consilio, Caesaream profecti , radicem ipsum adorti sunt, eamque quam dixιmus feotentiam exceperunt. Eadem habet Ruffinus L. 7. cap. I I. 3 cum istis passam quoque fuisse quandam Mulierem idem Eusebius refert, cum ipsis tamen coronata non
fuit, erat enim de Marcionis Secta . Qui enim extra Ecclesiam& Catholicam Fidem est, Martyr esse non potest , juxta celebre S. Augustini dictum, Mar rem uou facit poeua , sed causa, arguentis Donatistas, qui cum essent ab Ecclesia & Fide Catholica separati, plures se habere Martyres jactabant. III. Quod vero regulariter Martyris non sit ultro se offerre& provocare Persecutorem, sed ab eo interrogatum confiteri& propter Christum pati, praeter ea quae agens de Baptismo sanguinis dixi, aperte monet S. Cyprianus Epist. 83. paulo ante suam passionem scripta, dicens: Ne quisquam voti aliquem
tumultum de fratribus moveat aut ultro se Gentilibus offerat: -- prehensus euim traditus loqui debet: siquidem in uobis Dominus positus illa hora loquatur , qui nos cointeri magis voluit quum pro
teri . Et Lib. de Mortalitate causam affert, quia non est in nostra potestate Martyrium , sed in Dei dignatione , qui tamen videns paratam apud se fuisse virtutem , reddet pro virtute mercedem. Sed haec rei praesentis non sunt. IV. S. Nicephori Martyris historia, quam hic subteximus , quam necelsaria sit fraternae caritatis dilectio nobis ostendet, sine qua nec Martyrium nec amor Dei constare potest, Ioanne teste tu Ep. s. c. q. v. ao.: Si quis dixeriι, quoniam diligo Deum, oe
