Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

fratrem furem oderit, mendax es : quod in sequentibus heu nimis apparebit. Erat quidam Laicus nomine Nicephorus locus

ignoratur) adeo arcie amicitiae vinculo junctus cum quodam Presbytero, cui nomen Saprilius , ut fratres germani este communiter putarentur . Cum vero longo tempore hac mutua dilectione conjuncti vixissent, Diabolus insensus humanae pacis inimicus eis invidens , talem inter eos peperit dissensionem , ut se invicem fugerent, nec in platea quidem vellent sibi occurrere, tantum erat daemoniacum Odium , quod inter se mutuo conce

perant .

V. Cum autem longo satis tempore ita fuissent assecti, ad se

rediens Nicephorus nexum hunc diabolicum rumpere conatus est. Rogavit ergo aliquos sui & Sapritii communes amicos, ut ab eo veniam impetrarent, & culpam ei condonan S , ut ante e X-ciperet. At Saprilius, qui utpote PreSbyter eum praevenire aut saltem praeventum excusare oebuisset , ei veniam dare recusavit. Nicephorus tamen alios & iterum alios misit ; s d Saprilius eOS rejecit, nec pro venia deprecantes audire voluit. Tandem Nicephorus ipse ad aedes Sapritii currens , ad pedes ejus humiliter se projiciens : Gondona, inquit, mitii propter Dominum . At ille nihil motus, suae animae magis inimicus quam Nicephori , ei reconciliari obstinate recusavit.

apprehenditur & traditur Praesidi, a quo interrogatus confessus est, se Christianum esse & Presbyterum . Cumque Praeses Oppo neret , esse Edicium Imperatorum Valeriani & Gallieni, ut qui se dicunt esse Christianos sacrificent Diis, alioquin si quis respuat, gravissimis cruciatibus & morte etiam esse pleclandum , Saprilius respondit, Christianos adorare Christum Jesum solum Verum Deum , qui omnia fecit, non Deos Gentium aut Simulacra ab hominibus facta, quae non possunt alicui opem ferre. Quare iratus Praeses Saprilium torqueri jussit ; sed cum in tormentis positus & diu vexatus sortem in consessione se ostenderet, Praeses sententiam capitis in eum tulit: & jam ad sapplicium

ducebatur.

VII. Nicephorus, qui hoc audivit, currens obvium ei se secit , & se ad pedes ejus projiciens ait: ror Christi, Quincemibi , quia peccavi in te. Ille autem nihil ei respondit. Nicephom rus autem per aliam viam praeveniens iterum Saprilium rogavit, ut ei veniam daret: ille autem odio habens cor obcaecatum , nec dedit ei veniam nec verbum voluit relpondere . Hoc viden

tes Lictores Nicephoro dixerunt: stulte, vadit ipse ad supplicium

272쪽

eapitis, & tu petis veniam ab eo qui jam est moriturus ' Quibus

Nicephorus et Vos, inquit, quid petam nescitis, Deus autem scit. Jam ergo pervenerunt ad locum , in quo interimendus erat Sa pritius , cum Nicephorus ad eum tertio provolutus, enixius ut

ei parceret rogavit. Sed quis non horreat e etsi supra cervicem jam gladium habens flecti noluit, sed ut aspis surda deprecantem

audire noluit.

VIII. Quid ergo, mi Lector , expectas e videre Martyrem ,

non habentem imo nolentem admittere caritatem , a Deo coronari ρ falleris : ait enim S. Paulus I. Cor. I 3. v. 3. : Si tradidero

corpus meum ita ut ardeam , caritatem autem non babuero , vibit mi

hi prodes. Mors ista ut olim quorumdam Philomphorum esset Martyrium pro fastu non pro Christo, coram hominibus non coram Deo. Sed neque hoc Deus permisit. Audi ergo quid evenerit, & contremisce .dam supra caput obdurati Saprilii gladius Carnificis imminebat, jam illi dicebatur : flecte genua , ut ictum excipias 3 cum Saprilius, quare hocὶ inquit: dicunt ei Lictores : quia noluisti Diis sacrificare & contemsisti Edictum Imperatorum propter hominem, qui dicitur Christus. Tune infelix Saprilius a Deo in poenam derelictus respondit: nolite me ferire , mandata Imperatorum facio & Diis sacrifico. Sic qui in tormentis positus sortiter confessus fuerat Christum, quia fratri Caritatem negavit, jam moriturus miserrime negavit &Christo fidem. IX. Hoc audito Nicephorus , dolore simul & caritate erga

infelicem tractus, nil curans se in medio Persecutorum positum , ad miserum Saprilium accessit, eumque adhortari coepit, , ne coronam sibi proximam infelici praevaricatione amitteret. Sed qui Deum audire noluerat, minus paratus erat audire hominem . Nicephorus ergo jacturam Sapritii reparare volens Divino Spiritu excitatus Lictoribus dixit: Ego sum Christianus π eredo in nomen Domiui nostri Pesu Christi , quem ise negavit e me ergo jam pro ipso ferite. Mirati sunt omnes, quod ita se ad mortem tradiderit. Lictores tamen ausi non sunt eum ferire absque jussu Praesidis. Nicephorus vero libere repetebat: Christianus sum& Diis vestris non sacrifico .X. Unus ergo ex Lictoribns currens renuntiavit Praesidi, dicens : Saprilius quidem pollicetur, se Diis sacrificaturum s est vero illic quidam alius, qui vult mori propter eum , qui dicitur Christus , clamans & dicens liberθ: Christianus sum se Diis vestris non sacrifico , nec obedio Edictis Imperatorum . Postquam haec audivit Praeses, in eum tulit sententiam dicens οῦ Si uon sa- Tom. I. Κ k cri-

273쪽

erificat Diis immortalibus, prout jusserunt Imperatores, gladio moriatur. Tunc accipientes Sanctum Nicephorum , eum capite truncarunt. Sic iste coronam Martyrii, quam sibi jam imminentem Saprilius , quia sine caritate, indignus fuit accipere, Nic phorus caritate plenus capiti suo gloriosus imposuit: ideoque inter Martyres 9. Februarii celebratur, ubi ejus passio ponitur Antiochiae Syriae secuta ex Metaphraste , quamvis ut dixi Acta locum non indicent: secuta fuisse videtur anno 16o. . Quid de Sapritio factum fuerit, eadem Acta omittunt, quasi de Apostata indignum esset in eis amplius sermonem facere: eum tamen

fuisse dimissum sentiunt multi & quidem probabiliter, cessaverat enim in eo causa supplicii temporalis s sed non perditionis

aeternae.

q. XII. S. Felix Nolanus ct S. Cyrillus puer .

I. T Icet certus non sit annus, quo hi duo exitum suum cor

Mia narunt, circa tamen haec tempora contigisse omnes consentiunt. Felix ergo Nolanus dictus , origine Orientalis fuit, Nolae tamen in Campania natus: Pater enim ipsius Hermias nomine Militiam dudum & forte etiam Paganismum professus, relicta Syria ubi morabatur, in Italiam venit ac domicilium Nolae fixit. Hic duos filios suscepiti quos tandem valde divites reliquit. Unus patrio nomine Hermias vocabatur, & hic in seculo mansit s Felix alter , & hic de quo serino erit totum se Deo dedit. Primo ordinatus in Lectorem fuit, deinde in Exorcistam, tandem in Presbyterum sub Maximo Nolano Episcopo , qui diu eam Ecclesiam sanctissime rexit, & Felicem ceu filium diligebat ac sibi succestbrem peroptabat. II. Interim insurrexit Persecutio, forte Decii anno aso. , quae Viros pietate insigniores maxime insectabatur. Unde Maximus Episcopus sciens se a Persecutoribus inquiri, non timore mortis, sed suae Ecclesiae se conservandi studio, in locum adeo desertum secessit, ut ibi omni alimento destitutus , in periculo fa- . me pereundi proxime fuerit, nisi coelitus, ut dicam, subventum ei suisset. Persecutores ergo quaesito diu Maximo sed non in- Vento, Felicem, quem caeteris Fidelibus dignitate non solum sed fervore fideli eminere conspexerant, comprehensum & catenis oneratum in carcerem detrudunt, ubi manibus & collo ligatis p dibusque trabi aflixis, ne quietem capere posset,acutis testulis totum pavimentum spargunt. Ill. Ma-

274쪽

VALERIANi PER IECUTIO. III. Maximus in deserto omni subsidio destitutus ad extrema redigebatur : cui potuisset quidem Deus sicut olim Eliae aliis viis subvenire, maluit tamen ut Felix hoc merito ornaretur. Media itaque nocte Felici, ut olim Petro, astitit Angelus dicens , ut eum sequeretur. Ille putans somnium elle : quomodo , inquit , catenis vinctus , pedibus ligatis trabi, clausis januis, custodibus vigilantibus te sequi possum At Angelo praecipiente ut surgeret, illico ceciderunt de manibus & collo catenae , pedes extra. xit e trabe, portae apertae sunt, & custodibus somno mersis egressus, per vias incognitas Angelo duce ad deserti locum , ibi invenit senem Maximum semianimem 6c in extremis laborantem. Statim ergo in amplexus 8c oscula ruit, sed illum jam prorsus frigidum sine voce, sine pulsu , sine motu , aliqualiter tamen respirantem invenit. Sollicitus aliquo alimento eum reficere , ac videns supra caput ejus pendentem uvae racemum,sumtum labiis Senis applicat, exprimit, ac per dentes quasi jam clausos succum in guttur penetrare facit. IV, Tunc infirmus reviviscere incipit ac verbum proferre :Felicem apertis oculis intuetur eique dicit: sero nimis venisti: diu quidem promittente Deo te expectavi s jam vides mei corporis extremum laborem s ad meum ergo ovile, oro te, me repor

ta , Itaque Felix humeris suis susceptum Senem ad pauperem ejus domum deserit quo appulsus ad ostium pulsavit. Audito

sonitu , Vetula rei domesticae custos statim evigilans accurrit,& cum timore ostium aperiens Dominum suum laeta recipit.

Maximus autem Felicis liberatoris sui capiti dextram imponens, ei bona omnia st Deo precatus est . V. Reddita Ecclesiae pace s sorth ob mortem Decii circa finem anni asa. Felix in publicum prodiit, omnes ad eum , ut Virum Dei confluebant, quos ille suis sermonibus & maxim. suo exemplo ad omnia pro Christi nomine ferenda adhortabatur. Interea Persecutio revixit, vel sub Gallo ut putat Tilmontius, vel sub Valeriano ut Fleury. Primi Persecutorum conatus in Felicem di recti sunt. Ad ejus domum se conferunt: sed ille iam abierat in agrum cum familiaribus suis eos de more instruens . Illuc ergo transeunt ι & pervenientes, singulos & Felicem ipsum strictis gladiis interrogant, ubi & quis esset Felix, interrogant . Sed Deo vel eos obcaecante , vel faciem Viri Dei immutante quis esset co noscere non potuerunt. Unde ad aliam partem digressi, & ubi esset Felix continue quaerentes, moniti forte illum ipsum m isse, quem antea fuerant allocuti, ad eundem locum Pedes direxerunt. Verum admonitus Felix intra diruti parietis

275쪽

ibi existentis foramen illico se abscondit, sed qui eum perquir

bant omnia rimantes profecto deprehendissent, ni eodem momento aranei tela foramen illud clausisset, ut neminem illuc intrasse evidenter appareret. Ideoque te desperata abeuntes ab eo perquirendo cessarunt. VI. Nocte igitur superveniente e pariete egressus, locum magis secretum ac remotum Deo duce inquirens, veterem reperit cisternam aridam, in qua se abscondit. Ibi sex mensibus novo

miraculo nutritus delituit idest usque ad annum a s 3. , quo Gallus obiit, ut Tilmontius autumat . Prope igitur cisternam illam domus erat cujusdam piae ac Deo sacratae Mulieris: haec prorsus ignara , quod ibi Felili vel quisquam alius lateret, partem panis & ciborum , quos pro se paraverat, ad os cisternae singulis diebus appositam ibi relinquebat, nescien S tamen quid faceret, imo putans se ea domi suae' reposuisse, penitusque oblita, quo seu ad quid ivisset aut rediiiset. Hac miraculosa Dei providentia Felix in cisterna sex mensibus alitus suit. Vicinus puteus sitim explebat: quod si interdum arescebat , illico nubes aderat, quae pluvia abundanter supplebat. Ita toto illo tempore Felix ab hominum consortio sejunctus, solius Dei colloquiis ut serunt. fruebatur. Post haec , Persecutione cessante, Felix mandante Deo in patriam reverius est . De his, quae hactenus dixi , videri potest S. Paulinus Poemate quod de S. Felice inscri-.

VII. Circa haec tempora S. Maximus Episcopus decessit, cujus obitus die r s. Ianuarii in Romano Martyrologio adnotatur. Nolanus Populus de Successore eligendo sollicitus Felicem omnibus votis postulabat , quem Fidei consessionis doctrinae ac sanctae vitae meritum ejus dignitatis dignum praedicabat. At

ille magis meritis, quam dignitate crescere optans, alium Pr Sbyterum nomine Quintum eligi curavit. Interea de totali Mundi hujus abdicatione unice sollicitus , post tormenta superata& timorem mortis devictum , post amorem dignitatum calca tum , voluit etiam divitiarum ac terrenorum affectum exuere. Dives natus erat, sed omnia in Persecutione ei fuerant ablata , poterat pace reddita a Gallieno post ann. 26 o. Valeriano capto, ut infra ea recuperare, sed paupertatis amore contemsit: imo cum quaedam nobilis Mulier & dives , Archelaides nuncupata , eleemosynis largiter ei subveniret , timens ne amitteret ea , quae

a Christo promissa fuerant iis, qui omnia propter ipsum relinquunt , exiguam agri partem sibi ab ea oblatam elegit, ex qua in hortum redacta , propriis manibus culta, quod sibi ad victum satis

276쪽

VALERIANI PERsECUTIO . 2σIsatis erat comparabat s quod si interdum duas vestes haberet, meliorem pauperibus retenta pro se viliori dispensabat, &dum nisi unam haberet, hanc pauperi erogabat & veste pauperis lacera se induebat. VIII. Hac vere Evangelica forma cum merita simul & annos cumulasset, advenit tempus , quo vitam hanc temporalem in aeternam transferret. Audita ejus morte universus Nolanus Populus cum lacrymis accurrit, certatim ejus Corpus tangere

8c osculari desiderans s quod in loco fere millel passibus ab Urbe

distante primo humatum fuit , postea tamen Nolam translatum . Dies mortis ejus I 4. Januarii notatur, quo anno determinate ignoratur. Ipsum dicta die Martyrol. Rom. his verbis celebrat: Nolae tu Campauia vatalis Sancti Felicis Fresisteri, qui, ut Sanuus Faultuus Episcopus scribit , eum a Persecutoribus post tormenta

in carcerem milleretur , , cocbleis ac tesulis vinctus Juperpositus

jaceret, uotie ab Augeis folutus atque eductus fuit : postmodiim verbeesfauto Persecutione, cum vitae exemplo ac do iud multos ad Fiadem Christi eouuertisset, miraculis clarus in pace quievit. S. Paulinus frequenter eum Go efforem nominat: quo titulo ornabantur, qui . publicς Christi nomen. confessi carcerem aut exilium passi fuerant f interdum vero eum Martyrem appellat voluntate

ac desiderio, licet non opere . t . . '. i

IX. Deus, qui vitam S. Felicis miraculis supra narratis celebrem reddidit, aeque Ac magis celebre efficere voluit ejus sepulcrum , ut ab extremis Orbis finibus ad illud Fideles accurrerent , & quod Optaverant impetrarent. Obstupuit S. Augustinus, & pluribus in locis hoc testatur: praecipue autem Epistή modo 8. t alias sa . ad Clerum & Plebem Hipponensem n. 3. ubi ait: Multis esse notam sanctitatem loci, ubi Beata Felicis P Dos Corpus couditum es, ad quem locum misit Bonifacium Presbyterum ,, ut coram hujus Beati Viri sepulcro se a crimine, quod ei imputabatur, juramento purgaret. Ejusdem Beati Felicis meminit in Libro Oct. Quaest. ad Dulcitium qu. a. & in L. de Cura pro Mortuis cap. i. , quem Librum scripsit a Beato Paulino

interrogatus , utrum prosit cuique post mortem, quod corpus ejus apud Sancti alicujus memoriam sepeliatur. Cui occasionem praebuerat Vidua quaedam , quae matervo ac pio affectu.desideraverat ,

ut ejus filii defuncti cadaver in Beati mi Felieis Confessoris Basilica poueretur . Et ejusdem Libri cap. I 6. ex Beati Felicis miraculo probat, mortuos vivis adesse his verbis : Hiue solvitur illa quasio , quomodo Mar res ipsis beNesciis, qua dantur orantibus, in dicunt se ivteresse rebus humanis, si nesciunt mortui quid agant vii

277쪽

O. Non enim folia beneficiorum efffectibus , verum etiam ipsis hominum aspectibus Confessorem apparui e Felicem, cujus loquitiuatam piὸ diligis, cum a Barbaris Nola oppugnaretur , audivimus uos i certis rumoribus, sed testibus certis notent haec Protestantes . Plura ad tutercessionem eiusdem Sancti operata miracula habentur passim in S. Paulini operibus, & Gregor. Turon. L. I. de Gloria Mart. cap.ro , quae apud Bollandum I . Januarii reperire licet.

X. Valeriani temporibus proximum judico S. Cyrilli pueri

gloriosum certamen. Puer iste Caesareae in Cappadocia natus celeberrimum etiam adultis constantiae reliquit exemplum . Is continue Jesu Cliristi nomen in ore habens, nec minis nec verberibus deterreri poterat, quin se Christianum fateretur. Plures Propterea suae aetatis pueri eum oderant ac se inimicos ejus declaraverant . Quin & pater ipsius domo eum ejecerat & alimenta ei denegabat. Cum haec publica essent, Iudex contra Cyrillum accensus ira, ad se illum per Milites adduci jussit, δι coram sepositum acerbe increpare coepit, putans se metum puero incutere. At illum intrepidum reperit 8c nihil pro confessione Fidei formidantem. Tunc placido vultu, mi fili, inquit Judex, calpam tuam tibi condono, Pater tuus apud se peramanter te recipiet, illius bonis frui poteris ι sis ergo sapiens & temetipsum recogita. Ad haec animo plus quam virili puer Cyrillus ait: Gaudeo pro his increpari Sc probrη pati: Deus me recipiet: me domo mea expulsum delector; habeo enim majorem & meliorem : sponte fio pauper, ut divitiis fruar aeternis : mortem non timeo, quia vitam meliorem mihi provideo. XI. Haec alacri animo loquentem Judex publice vinciri iupsit, quasi ad mortem esset deducendus, secreto tamen monuit Milites , ne ultra terrorςm procederem. Cum autem ei renuntiassent, Cyrillum ad aspectum ignis ardentis, ad minas eum in flammas illico injicieudi, aut gladio caput illi amputandi , nec commotum fuisse, nec signa ulla pavoris dediste , ipsum iterato ad se vocatum jta allocutus fuit: Fili vidisti ignem , vidisti gladium et esto sapiens, redi ad te ipsum , ne patris domum ac fortunam tuam amittas. Cui Cyrillus et ,, Nocuisti , inquit,ri u Tyranne, nocuisti me revocans, dc mecum pessime gestisti. Frustra succcendisti ignem, frustri gladium aςuisti. Multo

is major est domus, quam habitare festino, multo divitiae praeo stantiores: has accipere a Domino accelero; celerius me M COD sume, ut celerius fruar . Et haec audientes qui adstabant.

is lacrymabantur Quibus Cyrillus ait, debetis ridere, debetis

278쪽

o delectari, debetis me producere gaudentes ad mortem: ne- scitis , quam Civitatem inhabitabo: nescitis qualem fiduciam is habeo : concedite sic expendere vltam . Haec dicens ibat ad mortem seu verius ad aeternam vitam. Et sic vultu spectabilis& jucundus supplicio se tradens, admirationi fuit omnibus , qui Caesareae habitabant. Haec sumta sunt ex Epistola, a S. Firmiliano Caesareae Cappadociae Episcopo , ut creditur, conscripta . Tantam in puero vix ab infantia egresso , nulla spe humanae gloriae usque ad mortem promotam constantiam exhibeant Ethnici si possunt.

. . . .

q. XIII. Valeriani exitus infelix ct Macriani.

I. R Rr oriebantur, ut vidimus, in patientia Martyres, &inte-1V1 rim Tyranni de Christo se triumphare putabant f sed nesciebant, viam sibi sternere ad exitium & Divinam ultionem

super eos inopinate venturam . Hoc monito deterrere conabatur Demetrianum Proconsulem a Christianis ultra persequendis S.Cyprianus Libro ad ipsum scripto dicens : Laedere Servos vel re risii persecutionibus tuis desue, quos laesos uitio vivina defendit. Ddὰ es enim quod nemo nostr- , quaπdo apprebevditur, reluctatur e nee se adversus injustam .iolentiam vestram, quamvis nimius π copiosus noster sit Populus, ulciscitur . Patientes facit de fecurasItione fecuritas . unocentes nocentibus cedunt. Insules paeviso' cruciatibus aequiescunt, certi rementes quod inultum non remaneat quodcumque perpetimur , quantoque major fuerit perseeutionis injuria, tantis σ justior μι Er gravior pro persecutione Oindicta . Nec unquam impiorum scelere in nostrum Nomeu exsurgitur, ut nousatim divinitus vindicta eomitetur. Ut memorias taceamus antiquas, re ultiones pro cultoribus Dei repetitas nullo vocis praeconio revollamus s documeutum receutis rei satis est, quod se celeriter, quodque in tanta celeritate Ae graaditer nuper fecuta defensio es, ruinis Regum , iacturis opum, dispendio Militum, diminutione castrorum . Nee boo casu accidisse aliquis existimet aut fuisse fortuitum putet, eum jam pridem Seriptura Divina posuerit se dixerit: se Mihi vindictam , & ego retribuam , dicit Dominus &c. is . Loquitur hic Cyprianus de Interlactione Gordianorum, Philipporum, Deciorum Imperatorum quam etiam Orosius L. 7. cap. II. perse

cutioni imputat Christianorum & aliis malis quae hominibusti toti Imperio antea recens obveneraut . . .

II. Sed

279쪽

II. Sed non leviora Valeriano civo Persecutori. vindicta Divina in futurum paraverat, quae postea evenisse sequentia dein monstrabunt. Valerianus igitur cum Gallieno filio sex annos jam impleverat , cum in Persidem cum Exercitu transiens Macriano duce, post varios belli eventus videns Exercitum prineritis caedibus & maxime pestilentia in dies diminui, Macriano etiam fraudulenter suadente, statuit omnibus modis cum Sapore Persarum tunc Rege pacem inire. Primo igitur oblata magna quantitate auri pacem redimere tentavit s sed Sapor victoriis elatus nec Valeriani legatos admittere voluit, dicens , secum Valeriano ipso rem agere velle, & statim eos cum Exercitu suo secutus fuit. Valerianus se ad resistendum impotentem agnoscens Macriani perfidi proditoris hortatu congreisui cum Sapore consensit, &ad locum ubi conventum erat, paucis stipatus Militibus incaute se contulit, quo cum pervenisset ill ico detentus& captivus ductus fuit anno et So. . Hoc facto Divina Justitia. evidenter apparuit: quae voluit ut Macrianus, qui pertequendi Christianos Valeriano auctor fuerat, sua proditione auctor esset etiam vindictae, & unde venerat delictum , inde vindicta proce

deret.

III. Haec tamen Divinar ultionis initia fuere . Pudori quo certe sumundebatur, dum se Romanum Imperatorem videbat factum proditorie captivum , alterius Regis & quidem hostis accedebat se vities, qua Sapor & verbis & factis in eum superbe

agebat tanquam in vile mancipium . Non solum enim quocum que iret, faciebat eum praecedere catenis oneratum, & ad igno miniae augmentum purpura & aliis Imperialibus insigni is indutum s sed quotiescumque equum vel currum ascendere vole bat, faciens illum in terra super ventrem prosternere, ac super dorsum aut collum pedem imponens eo veluti scamno ad ascensum utebatur . Pluribus, & ut aliqui volunt, novem annis aut decem in hoc ignominioso ac infelici statu miser Valerianus vi Nit , nec quibuscumque vicinorum Regum precibus Sapor flecti voluit. Tandem mortuus adhuc in ludibrium mansit s pellem enim ejus e corpore detractam, sale conditam ac rubro colore tinctam in Templo appendi Sapor jussit: ut tanquam Roman Mignominiae monumentum Legatis Romanis futuris temporibu Sillo advenientibus ostenderetur. In hoc exitu, quo nemo Prin

cipum infeliciorem habuit, Dionysius Alexandrinus, Lactan tius, Imperator Constantinus, Orosiuis & alii adorant terribilem Providentiae Divinae dispositionem , quae Saporis injustam cru delitatem in sanguinis Servorum suorum justam vertit ultionem.

280쪽

-VALERIANI EXlTUS.IU. In hoc etiam Divina Iustitia misero Valeriano auxit supplicium s quod cum totus fere Orbis infelicem ejus casum lugeret , ac Principes ipsi cum Sapore amicitia ac viribus conjun-7ti eum enixe hortarentur, ut moderatius uteretur victoria , &captivum Imperatorem honestis conditionibus dimitteret , nec Romanos ad ultionem suo tempore sumendam provocaret: soli

Valeriani filii, nemph Gallienus jam Imperator, & alii duo Caesares , nedum de Patris ulciscenda injurial non cogitarint , sed nec filiali pietate moti pro ejus libertate operam ullam impenderint: imo accepto de Valeriani captivitate nuntio gavisus potius fuisse Gallienus fertur , quod auctoritate Patris nimis gravis & severi liber evasiliet: & solum agens Philosophum dixisse : Nunc scio Patrem meum este mortalem, & in hac re χ- lamen habeo , quod cecidit studio virtutis deceptus Hanc

Gallieni indifferentiam & pro patre insensibilitatem Viri prudentes ac pii damnabant, & eo magis quod Exercitus Ducesia totus Populus de infelici sorte Valeriani tristabantur, & plures aliae Nationes Ducibus Romanis auxilia ad liberandum a captivitate Valerianum sponte obtulerunt. Sed permisit Deus , ut qui ab ipso ad Imperium allium tus ei ingratus fuerat Servos suos occidendo, filii sui, quem Imperii socium evexerat, ingratitudine puniretur .

V. At Macriani horum omnium malorum artificis quis fuit exitus ' nec ipsi Divina ultio defuit. Is qui omnia ambitione Imperii patraverat, prodito in manus Saporis Valeriano, illud invadit in Oriente anno asi . . sed cum jam esset senex & altero crure impeditus, Fulvio Macriano filio Imperatoris titulum cedit . Sic post Valerianum parentem proditione captum , EXerci tum contra Gallienum filium commovet, a quo ipse sociis filiis Imperator acclamatur. Usurpato Imperio in Oriente, illud ad Occidentem quoque extendere meditatur. Relicto itaque Quieto minori filio una cum Ballisto Duce, ut Regionem contra Persas defenderet , ipse cum quadraginta quinque hominum millibus adversus Gallienum & Aureolum Illyrii Regem procedit ; sed inito in Illyrio prauio Macriani Exercitus non sine proditione caeditur: quare desperatus se uua cum filio, ne in hostium potestatem veniret, interfici jussit 3 quamvis utrumque in ipso furore praelii necatum alii .existiment . Nec multo post Quieti alterius filii mors secuta est ι cum enim occiso Macriano& Quinto filio, Aureolus misisset, qui etiam Quietum Occide rent , & iste ut militarem seditionem evaderet, Emesam se recepisset, ibi obsidione ab Aureolo cinctus ab Odeuato Gallieni m. VI. Ll D

SEARCH

MENU NAVIGATION