장음표시 사용
281쪽
Duce in rerfectus fuit, & corpus seu caput ejus e muris dejectum. Sic intra unius anni spatium Macriani evanuit Imperium , seu
verius Tyrannis , & punitus ipse etiam in filiis debitas a Divina
vindicta poenas luit anno 262.
β. XIV. Pax sub Gallieno. n. Marinus ct Arieritis.
I. O Anguine Christianorum a Valeriano , instigatore Macria-I no , per totum Orbem fui , per utriusque exitium Divina Justitia vindicato, aliqualis pax Ecclesiae a mulsit. Gallienus enim sive funesto Patris exemplo, sive quia pacato animo ac deliciis deditus esset, audita Patris captivitate , feralia ejus Edicta adversus Christianos datis litteris revocavit, indulgens eis , ut libere conventus agere possent, & Episcopi suas Ecclesias administrarent, imo & bona sive Ecclesiis sive particularibus Personis erepta & Fisco applicata, eis petentibus restitui jussit. Eusebius L. 7. cap. II. hujus Principis litteras indicat, quibus Episcopis permittit locorum quae Coemeteria appellabant possessionem
resumere. Plures tamen ex Fidelibus Evangelicae paupertatis amatores bona sua repetendo hac gratia uti non curarunt f inde corum esse cogitantes , ut qui exemplo Christi omnia temporalia propter coelestia contemnebant, pro iis recuperandis semel
amissis vel facerent verbum. Tantus erat in Christianis & praesertim Ecclesiasticis illius temporis amor paupertatis : adhuc enim corde retinebant S. Cypriani monita L, de Lapsis, qui causam, cur post pacem plures insurgente Periecutione sub Valeriano etiam ex Episcopis lapsi fuerint , non aliam fuisse, quam nimiam temporalium rerum cupiditatem, alserebat: ibi enim post multa dicit: Dissimulavda, Fratres, veritas που est,
nec vulneris nostri materia σ causa reticenda . Decepit multos parrimo vii fui amor caecus i nec as recedendum parati aut expediti esse potuerunt, quos facultates sua vetat compedes ligavdiruut. Illa fuserunt rema ventibus vivcala , illa catena , quibus re virtus retardata
es er Fides pressa re mens .incta oe' anima praeclusa 3 ut ferpeutirerram fecundum Dei sententiam devoranti praeda ct cibus ferent , qui terrestribus cupiditatibus in baererent &c. . Ex horum numero certe non fuit S. Felix Nolanus Presbyter, qui ut supra dixi, cum bona sua, quibus abundabat, recuperare posset, ea con remsit ι imo S piae mulieris larga subsidia recusavit, & suo labore die tim vivere elegit: ut nec vi uci a Jeculo posset, qui unde vi u
282쪽
DEGA LLIENO . 25 eeretur a seculo Non haberet: sequeretur Chrisum solutus oe liber, ut Apostoli ct sub Apostolis multi π nonnulli Jepe fuerunt , qui π rebus suis, parentibus derelictis, iudi viduis Christi nexibus adhae ferunt. Haec iterum Cyprianus. II. Omnes igitur Ecclesiae, saltem Occidentis, fruebantur pace: quia tamen Macriano Christianorum adhuc Orientem
tenente, nimirum anno a FI. vel 26a. nondum pax illuc pervenerat, Caesarea Palaestinae illustrem Martyrem dedit Sanctum Marinum Militem, de quo Eusebius L. 7. hist. cap. 1 f. is Fuitis Marinus militari dignitate decoratus, ad haec splendore ge-
neris atque opibus clarus & Christo nomen dederat. Cum emis go gradus Centurionis vacasset, Marinus ordine gradus suiis ad eam promotionem vocabatur. Uerum cum honore illo,, jamjam potiturus esset, quidam ad Tribunal accedens, Ma-- rinum accusare coepit dicens, illi utpote Christiano homini ,, & Imperatoribus sacrificare renuenti Romanam dignitatem is capessere Legibus non licere s sibi vero gradum illum compe- ,, tere. Ea re commotus Judex Achaeus nomine, primum qu Nis dem Marinum interrogavit, cujusnam esset sententiae s co- ,, gnito deinde quod Christianum se esse constantissime profite- is rerur , trium horarum ad deliberandum ei concessit spatium . ,, Vix e praetorio egressus erat Marinus, cum obvium ha- , , buit Theotecnum Urbis Episcopum, qui eorum quae gereban- , , tur forte conscius prehensa manu sermocinando ad Ecclesiam is illum perducit: cumque interius ad ipsum Altare eum statui G,, set, reducta tantisper ejus clamyde, gladium illi, quo prae- , , cinctus erat Ostendens , mox Sacrorum Evangeliorum Codi- cem ex adverso locat jubens, ut ex duobus utrum mallet eliis geret. Marinus nihil cunctatus , protensa dextra Codicem, , cum apprehendisset, his eum verbis Theotecnus compellavit: se Adhaere igitur adhaere Deo, ejusque virtute roboratus con- , , sequere quod elegisti: vade in pace. Post haec regredientem ,, illum ab Ecclesia Praeco pro foribus Praetorii evocare coepit. M Jam enim praestitutum tempus eiu uxerat. Ad motus igituris Tribunali, cum majorem quam antea alacritatem Fideiis ostendisset, statim ita ut erat ad supplicium abductus Marty-
, , rio capitis coronatus est .
Illius Martyrio praesens adfuit Asturius seu Asterius Sen tor Romauus Imperatoribus unice carus , & tum ob splendorem generis tum propter divitias omnibus notus . Illustrior tamen pietate & Fidei alacritate apparuit ι nam illico Martytis Corpus, ut erat Senatoria veste indutus, suscepit, humeris suis L l a imis
283쪽
imposuit, & magnifico cultu ornatum decenti tradidit sepulturae. Haec Eusebius refert, qui addit cap. I 6. III. De hoe Viro innumara quoque alia referri ab ejusdem familiaribus , qui ad nosyram usque aetatem super vixeruυς. Unum quidem extraordinarium narrat cap. I7., quo ejus fiducia resplenduit. Ad fontes fluvii Iordanis non procul Caesarea singulis annis Pagani miraculum patrari contendebant. Ita unum ex istis fontibus victimam quandam projiciebant , quae vix tetigerat aquam, Daemone operante disparebat: quod tanquam insigne prodigium apud omnes celebrabatur. Asterius cum semel interfuisset, super horum in selicium caecitatem pietate commotu S , elatis ad Coelum oculis cum fiducia Deum oravit, ut hanc amoveret illusionem , qua eos Diabolus decipiebat; 8c statim super aquas prodire victima visa est , nec amplius vanum illud portentum eo in loco visum est: & sic unius Fidelis preces Daemonis praestigias , quibus tot Populos deceperat, evanescere perpetuo
IV. Quod de hoc S. viro Asterio seu Asturio controvertitutest, an fuerit Martyrio coronatus. Sententiae neganti videntur adhaerere recentiores Critici, praecipue moti ex silentio Eusebii, qui utpote illis temporibus vicinus , & cum Asterii familiaribus qui adhuc superstites erant conversatus fuit, sicut alia ejus merita exacte describit, Martyrium si illud sustinuisset non omisisset. Affirmantem tamen sententiam primus prodidit Ruffinus L. 7. hist. cap. I 3. , ubi de Asturio, Houorem , inquit, quem Mamori detulit eontinuis ipsum Mar rem assecutum esse: quibus indicare videtur, eum statim post pietatis officia Marino persoluta , captum & Martyrio fuisse coronatum. Quanquam difficile creditu videatur, simplicem Urbis Gubernatorem propria auctoritate ausum fuisse Virum Senatoria dignitate Ornatum , quae in omnibus Imperii Romani Provinciis in honore habebatur, ad mortem damnasse. Si enim, ut in Actibus Apost. legitur cap. a a. N a f., nec Tribunus, nec Felix Praeses , audito quod Paulus Civis est et Romanus, ausi non sunt de eo judicium ferre, multo minus credendum est , id ausum fuisse A cla aeum Judicem in Asturium Romanum Senatorem .
Nihilominus sub Martyris titulo celebratur Graecis die 7. Augusti, & a Latinis cum Marino conjungitur die 3. Martii sub nomine Asterii in Martyrol. Rom. , ubi haec haben
284쪽
DE GALLIENO . a. a Iudiee, Chrisianum fe esse voce eurissima testaretur , Martyrii
eorosam capitis abjici iove fuscepit: eumque et Uerius Corpus Mar- oris eapite xruucatum , subjectis bumeris ροjubserata .ese, qua induebatur , exciperet , Bovorem quem Murori detulit eoutinus
ipse Mari r aecepit. Consentiunt Beda, Usuardus, Ado, & alii. Quare quid certo tenendum sit, alterius judicio lubens permitto.
q. X U. Generalis Divina inito.
I. Ir Aleriani Persecutoris , & Macriani Persecutionis Cht, V stianorum artificis punitio quantumvis saeva, ad explendam tamen Divinae Iustitiae ultionem satis non erat ad mortem tot Justorum vindicandam . Innocens eorum sanguis per totum Orbem effusus generalem totius Orbis punitioncm efflagitabat. a rnimae inter feeiorum propter Verbum 'Dei ,σ propter testimonium quod habebant , subtus Altare clamabant voce magna diceuter et Usquequo Domiue Saucius verus non judicas re vindicas sanguinem nostrum de iis , qui habitaui tu terra e Apoc.6. v. Io. Omnes Provinciae Sanctos fuerant persecuti , & aequum erat, ut omnes poenam sentirent. Persecutionis auctor non solus culpabilis erat: ejus crimen involverat omnes suae feritatis executores, delat res , accusatores, Magistratus, Gubernatores, Praesides , ludices , & quotquot tanto facinori manum vel animum apposuerant, quorum numerus erat propemodum infinitus , sicut culpae
rei sic & poenae obnoxii esse debebant. II. Nec defuit illis quod promeriti fuerant, ut Cyprianus
Demetriano ante praedixerat. Pestis generalis, quae Persecutionem Decii ulcisci coeperat adeo recruduit, Romae praesertim &in Achajae Urbibus , ut una die in eadem Civitate quinque millia hominum putrida tabes necaverit. Sed quia haec mala indurati homines causis naturalibus potius, quam Deo ultori tribuebant , terra ipsa horribilibus concussa motibus iram Dei testata est . Anno Christi asa. integra die terra motu contremuit, CCelum tenebris obscuratum fuit,& subterranei vagitus auditi fuere, ut plures exterriti mortui fuerint. Hoc flagello concussae fuerunt maxime plures Asiae Urbes, Roma quoque, & Lybia . Pluribus in locis terra aperta horridas voragines aqua salina repletas
exhibuit s fluvii & mare ipsum plures Urbes inundarunt. Ubique luctus ubique clamor & plurima mortis imago : & ita implebatur in eis quod dictum est in Scripturis: Laetantur impii cum
285쪽
mal Θ secerint, & statim eis repentinus supervenit interitus. III. Nec tamen sola elementa ac res insensibiles in ultionem Servorum suorum armavit Deus, sed & homines ipsos adversus homines, Infideles contra Infideles bellis etiam civilibus concitavit , ut qui consortes fuerant in crimine , fierent mutuo ministri & poenae. Hinc omnes barbarae Nationes in Romanum Imperium insurrexerunt, & Provincias etiam remotiores armis invaserunt. Per totum Orientem se extenderunt Persae s Scythae
N Gothi penetrarunt Asiam , Thraciam , & Graeciam, Sarmatae Illyrium s Germani in Gallias, &superatis Alpibus Rhetia pertransita in Italiam excurrerunt, inde retrocedentes ad Hispaniam processerunts Franci quoque Africam depopulati sunt: adeout Aurelius Victor et si Paganus in Gallieno hanc Bar-harorum omni ex parte irruptionem as4milet tempestati, qua venti omni ex parte furentes quidquid eis resistit prosternunt aut
morgunt. Et Orosius L. . cap. a a. testatur, post Iso. annos in
aliquibus Provinciis extasse adhuc hujus stragis funestas reliquias , & magnas Urbes ad pauca vilia tuguria fuisse redactas . IV. Porro ne aliqua Imperii Romani pars ab hac Generali ultione esset immunis , plura civilia bella inter Romanos exarserunt , atque tantus Tyrannorum numerus subito apparuit, ut
Historici usque ad triginta ascendisse referant, omnes Gallieni inimicos , quamvis invicem discordes . Inter alias Alexandriae Urbem, etsi exteris hostibus non expositam, intestinis tamen bellis misere laceratam refert ejus Episcopus Dionysius apud Euseb. L. 7. cap. II. & aa. . Ita Romanus sanguis , qui sanguine Christiano se inebriaverat, & ab hostibus & a Romanis ipsis ubique fundebatur : & superbum hoc Imperium, qui toto orbi dominabatur, orianes suas Provincias brevi tempore ab hostibus Vel usurpatoribus occupatas & desolatas demissa fronte videre coactum fuit. Roma ipsa sibi timens, ut se a quocumque pericu
lo praemuniret, muros suos reparare curavit.
V. Hisce pressuris ulciscebatur Deus offensas sibi in suis Fidelibus irrogatas, sed etiam suae Ecclesiae incrementum disponebat, ut etiam ultra terminos Romani Imperii protenderetur. Cum Scythae, Gothi,aliaque incredibilis barbararum Nationum multitudo Asiam aliasque Imperii partes invasione percurrisset, pluresque captivos secum adduxisset, contigit, ut inter istos plures etiam ex Christianis & maxime ex Presbyteris & Episcopis aliquos asportarint. Hi cum ad eorum Regiones pervenilsent, in nomine Jesu Christi sanare infirmos, Daemonia ejicere, suis
sermonibus & exemplo virtutem docere ac promovere coepe
286쪽
DivrNA ULTIO. 271runt. Quare Gentes illae signis ac prodigiis , doctrinis & exemplo eorum permoti, interius gratia Dei in illis operante, existimarunt, nil sapientius & quod in eos magis coelestem benedictionem attraheret, facere se posse, quam si eorum monita &exempla secuti eundem quem ipsi Deum adorarent. Atque ita eos tanquam Doctores susceperunt, ac in Fide Christi instructi ab eis Baptisma suscipientes , antiqua feritate in vitam magis rationabilem & humanam conversa, Ecclesias ibi effirmarunt. VI. Extraordinaria hac via Divina Providentia barbaras
Nationes ad se primo traxit, ut dum Christi Fides ab eis captiva raperetur, ipsos sibi captivos efficeret, & suave Christi jugum
suscipere eos doceret . Quare SOZomenus L. a. hist. cap. 6. refert,
quod cum Constantinus toti Imperio dominaretur, Gothi aliaeque barbarae Gentes, quae tunc Danubii ripas incolebant, jam diu Fidem Christi sula, perant f & quod bella, quae Romani cum exteris Gallieno imperante & Succelibribus gelserant, earum
conversioni occasionem praebuerant. Hoc Philostorgius L. a. hist. cap s. confirmat asserens, Scytharu in seu Gothorum rapinas , quas sub Valeriano & Gallieno anno a 64 ) in Asia Galatia & Cappadocia exercuerant, & quibus plures Christianos captivos duxerant, Fidem Christi in eas Regiones invexisse . Inter hos captivos e Cappadocia abductos fuisse Eutychen, indicat S. Balilius Epist. a 38. , ubi ait , semina Religionis Christianae apud Gothos e Cappadocia venisse , ea jaciente Eutyche , Viro eminentis virtutis , qui potentia S. Spiritus oc Charismatum d
nis , quibus repletus erat, Barbarorum corda emollivit. Ita ad litteram impletum fuit quod vaticinatus fuerat Isaias cap. 4. v. a. : Et teneburit eos Populi, & adducent eos in locum suum : Et possidebit eos domus Israel super terram Domini in feroors ancillas: oe' erunt capieuter eos qui se ceperant, o subjicient ex Hores suos. Et erit tu die illa , cism requiem dederit tibi Deus d labare tuo γ d concussisue tua re is servitute dura , qua aut e fervisi sfames parabolam isam eoutra Regem Ba Diovis oe dices: xu Omodiseessavit exactor , quievit tributum Z coutrivit Dominus baculum imis piorum , virgam dominautium &c. . Haec & sequentia , quibus Regi Babylonis suae superbiae ruinam Isaias praedixit , repetere Christiani possunt impleta in Persecutoribus suis , dc in eos qui
287쪽
I. - Allienus postquam quindecim annis rexit Imperium, α - septem nimirum cum Valeriano patre, S. octo solus, patre in captivitate Regis Persarum usque ad mortem redacto, ut dicitim est 3 quo tempore Imperium bellis Barbarorum incursionibus & aliis innumeris malis , de quibus supra , jaciatum fuit s tandem anno a 6 8., dum Mediolanum obsidione cingeret, a conjuratis vel gladio vel sagitta confixus interiit,& post ipsum occisi fuerunt Romae Senatus decreto Gallienus filius quem Caesarem destinaverat, & Valerianus frater quem Augustum declaraverat, Imperium igitur assiimsit Marcus Aurelius Claudius II. uni versali acclamatione & probatione Senatus s erat quippe tum in guberniis tum in militia clarissimus r vix tamen tribus annis
imperavit: nam anno 27 o. vivere desiit circa mensem Novem
bris , omnibus ejus mortem lugentibus . In statu deplorabili reperit Imperium undique Barbarorum invasione inundante, &bellis civilibus laceratum : quare sub ipso nil contra Christianos actit m legitur, gravioribus enim curis distrastum , credibile est eos in pace reliquisse. II. Circa finem anni a o. Claudio II. Aurelianus in Imperio successit in Pannonia obscuris parentibus natus , qui Militiam semper secutus in ea celebris evaserat. Vir justus sed aeque severus erat. Sui Imperii initiis favorabilem aut saltem aequum erga Christianos se exhibuit: R in hoc animo perstitiste usque ad finem anni a a. , demonstrat id quod egit pro Ecclefia contra Paulum Samosatenum . Cum enim iste non obstante decreto Concilii, quo propter suam haeresim Episcopatu privatus fuerat, adhuc violenter, nixus patrocinio Zenobiae Palmi renorum Regi nae, Ecclesiam Antiochenam & domum Episcopalem occuparet i enobia per Aurelianum devicta, Episcopi Orientis eum depre cati sunt, ut Paulum vel ab Ecclesia vel saltem ab Episcopali domo auctoritate sua eiiceret. Quibus Aurelianus humaniter an nuens Paulum Antiochia expulit, ac insuper mandavit, ut se des
288쪽
DE AURELIANO. 273 des illi adiudicaretur, ad quem Episcopi Italiae & Romae litteras
direxissent : adeo notorium erat etiam apud Paganos, quod nota virorum Christianorum erat communio cum Romana Ecclesia , cujus etiam auctoritas ad Orientales Epilcopatus extendebatur . III. In hac tamen bona voluntate non semper perstitit. Propensionem in Christianos vertit in odium excitans adversus eos
persecutionem 3 & hoc sive perfidis quorumdam instigationibus, sive propria impietate motus . Quomodo enim Valerianus homo superbus & ferus pati poterat in suo Imperio adorari ut Deum illum , qui omnes alios Deos eorumque superstitiones e cultu , quo fruebantur , dejiciebat e Fama igitur ubique divulgabatur in Religionem Christianam exterminium iterato pararis sed Deus de imminenti sui ruina Aurelianum praemonere voluit, nam cum firmando contra Christianos Edicio calamum manu sumsisset, improviso gladii prope ipsum vibrati fragore manum ejus detinuit, quare tremens Edictum firmare ausus non fuit . Hoc
forte contigit non multo ante ejus mortem , puta ann O 274.,
cum occisus fuerit anno a s. s & hac ratione, ut infra dicam, ejus Persecutio parum duravit. IV. Ex hoc Dodu vellus, cujus studium est Martyres Christianae Religioni pro viribus eripere, nullos Omnino MartyreS sub Aureliano admittit, quod , inquit, Persecutio ab eo tu Ieutata tantum fuerit, Non executioni demaudata . Probare autem conatur ex Eusebio , qui L. 7. cap. 3o. dicit, Aurelianum erga Christianos bene affectum procestu temporis aliter sensisse s & a consiliariis nonnullis adversus eos fuisse excitatum , sed a Deo reprellium his verbis : Pam ea de re multus ubique rumor Apargebatur, sed eum paratum jam , θ' compositis contλa nos Edielis , ut ita dixerim , JubscribeNtem , uita es Divitia Pusilia , quasi conseritio cubiato couatum ejus reprimetis &c.: ex Lactantio etiam L. de Mort. Pers. cap. 6. dicente, Aureliano non licuisse quae cogitaverat
perficere, sed protinus inter furoris sui initia esse extinctum. Ideoque Sulpitius Severus Aurelianum numero Persecutorum
V. Verum ex relatis locis inferri quidem potest, Aureliani
Persecutionem fuisse brevissimam , non tamen nullos Omnino Martyres fecisse. Dicit quidem Eusebius, Deum eius conatum constricto cubito dum manum Edicto apponeret reprellisse. Sed cum essectus timoris parum durent, cohibent enim manum sed voluntatem non mutants valde credibile est , eum mox pravae
suae voluntati a Deo derelictum, firmaste & publicasse contra Christianos Edictum. Unde in Chronico Eusebiano dicitur,
289쪽
crem adversus nos Perfecutiouem moetisset, occiditur. Et Lactantius ipse asserit, Aurelianum contra nos scripta cruenta & carni vora edidille : dicit tamen , eum non potuisse implere quae cogitaverat , non quia nullum prorsus habuerit effectum , sed quia Mon persecit quae cogitaverat. Cogitaverat enim Christianam Religionem delere, quod & Nero &. alii subsequentes crudeliores Tyranni ante ipsum cogitaverant: seduicut illi morte seu verius Justitia Dei praeventi perficere non potuerunt, ita nec Aurelianus, paulo post occisus. Negari tamen non potest, ferale illud Edicitum in Provinciis, ad quas eo vi Vente pervenerat , barbaro ipsius genio promovente crudeliter saeviisse , & post ejus obitum etiam perseverasse , cum vacante per sex menses Imperio , Judices quos Senatus aut Valerianus elegerat, Christia-liis insensi in ossicio continuarint, & proinde in magis remotis locis , ad quae solum post Aureliani mortem Edicta pervenerant, Persecutionem adhuc viguissis. Ul. Sed quidquid sit, SS. Hieronymus in Chron. , Augustinus L. I 8. de Civit. Dei cap. sa. , & Orosius L. 7. cap a 3. inter persecutiones Ecclesita ordine nonam Persecutionem Aureliani recensent, & hanc designare voluit S. Leo Magnus Ser m. a. in Festo Pentecostes ut eruditi Viri censent quam tamen ponit
octavam his verbis : Maues . . . . eo tempore damnaudus tu votuιι,
quo post Resurrectionem Domini a unus duceu resimus er sexagesimus impletus est , Probo Imperatore Paulivoque Consulibus , cum octava jam in Christianos Perfecutio ebulliret, o iuuumera Mar rum millia ipsisfuis victoriis probavissent, impletum esse quod Dominus promiserat diceus: Cum autem tradent vos o c. Porro cum Probus Imperator &Paulinus Consules fuerint anno arrae vulgaris 276. vel 277., quo Persecutionis aestus sedatus jam fuerat, putat P. Ruinari loco ebulliret, legendum elle ebullisset; nam Probo imperante nulla fuit Persecutio , S. Martyres jam sub Persecutione dederant testimonium pro Christo: nisi forte dicatur, Persecutione in ab Aureliano excitatam post ejuS mortem anno 27s.
etiam anno sequenti crudelitate Judicum continua se . Caeterum Martyrio plures fuiste sub Aureliano coronatos inferius osten
VII. Dixi, Aurelianum Persecutionem, qua Christianum nomen delere cogitaverat, perficere non potuit les nam priusquam in Provincias saltem remotas ejus Edicti de Christi an rum caede pervenirent , Divina Justitia morte punitus fuit. Hoc ita contigit . Erat in Thracia Aurelianus cum potenti Exercitu Contra Persas s 1uspicione conccpla contra Mnesteum, qui illi
290쪽
AURELIANI EXITUS . 27 sa secretioribus erat, minis eum increpuit. Is probe sciens Aureliani minas absque es ectu poenae non manere, Litteras Aureliani manu falso conscriptas formavit, quibus proprio notabantur no mine Ministri omnes, etiam praecipui Exercitus Duces, nec se ipsum omittendo. ac si erga omnes Aurelianus male asilectus esset s quas 1ingulis in eis notatis secrete communicavit. Timore
igitur 9 simul indignatione commoti, secreta conspiratione ipso etiam Mnesteo excitante, Aureliani nece in tuto sele ponere decreverunt. Quare inter Birantium & Heracleam in loco dicto Ceno Durium dum paucis stipatus iter ageret, ipsum aggressi gladio necarunt anno 17s. naense Aprilis , seu Januarii ut alii putant, cum quatuor annis & solis aliquot mensibus rexisset Imperium . Hanc ejus necem fuiste sanguinis innocentis ab ipso fusi justam punitionem, vel ipsi Ethnici Scriptores , inter quos Julius Caesar , arbitrati sunt.
q. II. Marores in Galliis. l. Λ Odo detegenda est Dodu velli deceptio , dum ausu S est
1V1 allerere , sub Aureliano nullos extitisse Martyres :quod praestabimus ex pluribus aliquos reserendo. Si vetera Martyrologia contulimus plurimos praesertim in Galliis reperiemu S. Aurelianus bis in Gallias profectus fuisse fertur : semel quidem
anno Christi a a. contra Tetricum: iterum anno 27 . In alteria ex his adventibus passa fuit Senonis B. Columba Virgo, cujus nomen tamquam Martyris sub Aureliano notatur in Martyrologiis B. Hieronymi, Bedae, Usu ardi, & aliorum , & in Romano die II. Decembris his verbis: Seuouis S. Columbae Virginis Mor ris , quae igne superato in Persecutione Aureliani imperatoris gladio eaeja est. De ea , ut notat Baronius ibi , in Breviario Toletano legitur sacer Hymnus, quo ejus Martyrium canitur, Acta tamen sincera desiderantur. Dum Aurelianus est et in Gal- liis pastus fuisse creditur S. Sabinianus, de quo as. Januarii haec leguntur : In territorio Tricassivo Saulii Sabiniani MartFris , qui jubeu te Aureliano Imperatore pro Fide Christi decollatus est. Sabinianus iste diversus fuisse creditur ab altero , qui 3 r. Decembris Senonis cum Pontiano passus his verbis : e pud Senoues Beatorum Sabi uiani Di scopi S' Poteutiani, qui a Pontifice Romano illucas praedicandum diretii eandem Metropolim qua rorio suo illustra-