Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

q. VI. S. Mauras ct alii.

I. Ancium Mamantem Caesareae in Cappadocia Martyrem

celeberrimum reddunt elogia , quibus S S. Gregorius dia-Zian Zenus & Basilius eum ornarunt. Hoc tamen de eo dici potest, quod si nominis celebritatem spectes, nullus fere inter Graecos Martyres sit illustrior s si vero gesta investigare volueris vix aliquis eo obscurior reperietur. Ejus antiqua ta sincera Acta desiderantur , & solum aliqua ex praefatis duobus Patribus decerinpi possunt: nimirum eum fuisse conditione vilem habitantem in a Pris oves pascendo : additque Nagi angenus cervas ad illum proprio lacte pascendum accurrisse , sic enim orat. 43. Ge eo IO-quitur : ωamas ille i vis N pastor 9 Olar r , qu3 pr us qu/dom

cervas mulgebat, adjantium Virum novo ct inusitato lacte aleus*m certatim properantes s nunc autem Metropolis Plebem p est , bosi que multis hominum millibus undecumque accurrentibus ver innovat,

tum ob Φirtutis pulchritudinem viarium oe pastoribus d guum , tum ob sermoNes triumpBales . Vocat eum Pastorem Metropolis iden Caesareae, ubi ejus corpus quiescebat, & Populorum pietatem alebat gratiis, quas per eum a Dco consequebantur. S. Basilius autem tom. I. homil. 26. de Martyre Mamante eum laudat his verbis : me Maror non accepit aliunde quem ba bet Dievdorem, sed ipse per vitae eonfersationem gloria faculum ac

cendit. e C Mumante reliqui, non ab aliis Mamas gloriam habet . . . Celebremus Virum non alieno sed proprio ornamento decoratum ...

ω Martyris memoriam re sola Regio mota es , ct ad illius fes umdiem Urbs numero immutata gestit . . . Vides honorem constare ex .irtute non ex dioitiis Si quisquam igitur pastoris memor 6 , ne admiretur divitias. Convenimus enim, non ut divitem laudemus, ne divitem admiratus domum abeas, sed ut paupertatem cum pietate conjunctam extollamus. Pasorem esse nihil habet magnisecum , πεδε quod sapientiae eT in syriae referat exercitium .

II. Ex his de S. Mamante nihil aliud colligere postumus ,

nisi eum agrestem pastorem fuisse, genere & parentibus ignobi lem , nihil nec gloriae nec splendoris ex stirpe sua traxine , lea unicet suisse propriis meritis non alienis ornatum, & sua Virtute commendabilem non divitiis aut gloria vel sapientia Munci. uno verbo, eum fuisse simplicem pastorem non alias habentem divitias quam alimentum quotidianum, aliud non postidentem

302쪽

MA RTYREs sus AURELIANO . 287 praeter haculum & peram , & habitaculum cui coelum pro tecto erat s virtute tamen & signis adeo clarum , ut ad ejus solemnitatem ex toto ferh Orbe Populi venerabundi confluerent Caesaream, & gratiis per eum a Deo obtentis inde laetabundi recederent .

Gratiar ad ejus sepulcrum accurrentibus concessae erant, visiones in somno habitae, aberrantes ad viam reducti, infirmi sanati, mortui suscitati. Ita S. Basilius ibi: Memores sole Mar- ris quotquot illo per semota potiti sis , quotquoι in boc loco eon .stituti adjutorem ipsum ad precandum habuisis , quibuscumque ex nomine advocatus ipsis adfuit operibus , quotquot aberrautes tu viam

reduxit, quoscumque fauitati resiluit, quibuscumque Mios jam

mortuos ad vitam reductos reddidit, quotquot vita terminos prorogavit . Colletiis in suum his omuibus ex commavi Bmbolo Marorieneomium conseruite . Guferte tuter vos mutuo qua quisque novix. .sisa namque demum Dut Maroris eucomia spiritualium Chari ais tum divitiae . Ita S. Basilius. III. Sicut vero virtutum, quibus tantum coram Deo meritum S. Manaas dum viveret comparavit, Veteres nullam distinctam posteris reliquerunt , ita de ejus morte loquentes Martyrem quidem dicunt f sed a quo & quo Marryrii genere fuerit coronatus tacent: solum ex quadam eius apparitione traditum accepimus , sibi caput amputatum testatum ipsum fuisses cujus autem mandato Aureliani vel eo imperante anno 174. sentiunt communiter Auctores, & quidem Caesareae in Cappadocia. His consentit Martyrol. Rom. a . Augusti his verbis : Caesarea in Cappadocia natalis Saudii Μamantis Maroris , qui is pueriιia asseuectutem usque longum Martyrium duxit, re lavdem imperaure Aureliano sub Alexandro Praeside illud feliciter consummavit. IV. Graeci tamen de eo agunt a. 'Septembris his verbis :IIa mas celeberrimus Maror Aureliano Romauorum Ginare claruit. Gam autem Orpbavus reli eius fuisset, parentibus tu carcere ob Gristianam Fidem extinctis, is quadam Religiosa Seuatorii ordinis

Matroua educatus est . Cum vero ad aetatis maturitatem perveυiθὸς cogereturque ab Idolorum cultoribus sacri care Idolis, nulla uuquam ratione ad id adduei potuit: sed a Diolao Angelo is montem deportatur , ibi cerva lacte alebatur , solusque coulivuis ad Deum precibus vitam traducebat. Pos autem aliquanto cum illius fama lovge late-qse emauaret, iterum comprebe tis is Prode Casareae eompelliιur Idola adorare. Id aversatus ille tu iguem conjicituν , atque i de egressus illaesus ad besias damnatur , a quibus clim nullam noxam ac-eeplet , laudem hastili transverberatur , viseera ejus tu terram ob

303쪽

gravissimam Qtiluus est avduxinr : quae ipse propriis manibus praefe- reos , ex Urbe Caesarea egreditur, , cum gratiarum actione sauciam beatamqtre animam suam Deo tradidit , ct in eadem urbe sepultus es . Ita Graeci ejus Martyrium describunt. Hac die celebrari consuevit Constautinopoli etiam tempore Leonis Imperatoris . Alia quoque ejusdem Martyrii solemnitas celebrabatur, nempe Dominica in octava Paschae: qua die Orationem prae laudata in habuit Nagiangi in ejus Ecclesia S. Gregorius NaZian Zenus, teste Niceta. Celebrem quoque fu i sse hujus Martyris memoriam Romae colligitur, quia in ejus Basilica homiliam habuit S. Gregorius Papa in die natali ipsius, qua est 3 s. in Evangelia . V. insigne prae caeteris fuit prodigium , quod seculo quarto accidisse Auctores Graeci post Soromenum commemorant, nempe Gallum N Julianum Imperatoris Constantini ex fratre nepote S Lectores jam ordinatos, in honorem Sancti Mamantis Ecclesiam construere molitos fuisse ; sed eam partem , quam Julianus erigendam susceperat, nunquam stare potuisse. Hoc factum, ut a Viris fide dignis acceperat, refert SOZomenus L. f.

Hist. Eccles cap. I. his verbis: Eo tempore Haut, illos sepulcrum. Mame Maroris ampli ME Basilica circumdare sudentes, opus iUter se partitor esse : dumque alter alterum magni centia re cultu superare coiateΠderet, rem admirabilem prorsὰsque ineredibilem accidif-

fe, vis multi adbae nosersi aetate superessent, qui rem ipsam ab iis

qui eam videraui, acceperuul: nam pars quidem operis qua GaIlo obzeverat attollebatur , ex animi procedebat sententis 3 ex operibus autem yntiavi, alia corruebant, alia ex fundamentis fuse sum propellebautur, alia ne Jolo quideis cubaerere ab initio fusiue-baot 3 uou fecus ac si coutraria quadam vi deorsum obsissente retrude

reΠtPr . Et omnibus qui n ea res prodigio similis ossa es : multi verῖ quid portenderet ex eventu judicaverunt: nam ipse Iulianus cum Imperium adeptus fuit, Christiana Religione ejurata Paganismum amplexus, ob id Iulianus Apostata merito appellatus est. Hanc eandem historiam refert S. Gregorius Na Ziangenus Orat.I. adversu S Iulianum s nomen tamen Martyris non exprimit. Por

ro Templum istud , in cujus erectione praenarratum contigit prodigium, fuisse non Constantinopoli sed Caesareae , indicant prae laudata Soromenis verba dicentis , Gallum & Julianum Iepulcrum Mamae Martγris ampliss md Basilica circumdare studuisse: nemo autem inficiari potest S. Mamantis seu Mamae sepulcrum

Caesareae extitisse.

VI. Praefatis Martyribus sub Aureliano passis addi possunt ex Martyrol. Romano S. Porphyrius , de quo 4. Novembris dicitur :

304쪽

citur: Ephesii SasHi Porporii Marorissub Aureliano Imperatore. Hunc memorant Graeci in Menol. Basil. , ejusque Martyrium describunt die 4. Novembris sic: Porporius Maror Aureliano Imperatore fuit ex Urbe Epheso , egregius Oenicorum Iudorum actor , cujus ludicra arte delectatus Alexander Caesareensium Comes secum Caesaream illum adduxit . Agebarur forte festus Daemonum dierfummdludorum eelebritate , in quibus , Christianorum ritus per jο- eum repraesentabantur. Productus igitur Porphyrius, ut ab eo , qui fellicet Episcopi personam indueret , baptizaretur, allata aqua nudus illam ingreditur, falsὸ interim Episcopo Chrisianorum ritu di-eente : In nomine Patris ct Filii re Spiritus Sancti baptizatur For-pΘrius . Leto facto adfuere Angeli , qui induto solis alba 'πυ-rio , cum facibus psallebant dicentes: Iuicumque in Christo baptizati estis Christum induistis, Allelfa . Eo miraculo commoti plurimi, in Dominum credideruui s Comes vero rubore suffusus discessit: e sequenti die Porporium praetento magicae artis crimine decollari jussit. Simile contigit in S. Genesio Mimo sub Diocletiano, de quo Martyrol as. Augusti: & in S. Ardalione pariter Mimo sub Maximiano de quo Martyrol. 14. Aprilis, & Men Ol. Basil. die i7. ejusdem mensis), qui fingens se in scena Martyrem pro Christo

tormentis subjectum repente mutatus & conversus verus Martyr essecius fuit: ut vere de istis dici possit : Hae mutatio dexterae Excelsi. Psalm. 26. v. D. VII. S. Symphorianus, de quo a a. Augusti legitur: ea gustoduvi S. SI Boriani Maroris , qui tempore Aureliani Imperatoris eum Idolis Deri ea re nollet, prim3 verberibus affli eius deiu-

de carceri mancipatus , ad ultimum caeso capite Marorium consummavi 3. Agunt de eodem Beda , Usuardus, Ado. Extant ejus Acta apud Surium. Gregorius Turon. de Gloria Confest . agens de Simulacro Berecinthiae plura dicit cap. 77. & hist. L. a. cap. 1ς. Alios omitto s nam hactenus recensiti sussiciunt, imo abundant ad probandam Christianae Religionis Veritatem ex constantia &victoria Martyrum regnante Aureliano , & ad detegendum Doduvelli mendacium dicentis, sub hoc Principe nullum Martyrem extitisse.

q. VII. De Probo Imperatore ct Martyribui sub imo .

I. Λ Ureliano ut dixi occiso, sex mensibus vacavit Imperium: ci L cum enim Milites nullum ex iis, qui in nece Aureliani partem habuerant, Imperatorem vellent s quamvis multi ex iis

305쪽

id ambirent, electio ad Senatum delata est. Senatus autem probe sciens , Milites libenter nou accepturos, quem Senatus elegisset, electionem remisit ad eos . Militibus tamen constanter renuentibus, factum est, ut ultro citroque electio remitteretur . Senatus tandem as. Septembris ejusdem anni a s. Tacitum Imperatorem declaravit, qui tamen Tyane mortuus mense Aprilis anni a 7 6. solis sex mensibus imperavit. Mortuo Tacito Florianus ejus frater propria auctoritate imperium occupavit , quod tamen solis duobus mensibus tenuit, a Militibus enim Tarsi necatus fuit. Interea fama tulit, Milites in Oriente Imperatorem salutasse illum , quem Senatus vota & Populi acclamationes postulabant, nimirum Marcum Aurelium Valerium Probum Sirmitin Pannonia natum Maximi Tribuni Plebis filium, & rebus praeclare gcstis maxime pluribus victoriis contra Barbaros reportatis insignem . Is tamen solis sex annis imperavit: nam anno a 82.

a Militibus prope Sirmium interfecius fuit. II. Sub hisce tribus Imperatoribus, maxime sub Probo &Successoribus usque ad Diocletianum nulla in Christianos excitata fuit Persecutio. Quod si aliqui Martyres sub his Principibus leguntur in Martyrologiis &. alibi, hoc non fuisse speciali eorumdem Edicto , sed potius vi Edictorum praecedentium Imperatorum & Legum Imperialium , vel privato Praesidum in

Christianos odio, credendum est. Ita exponi debet S. Leo supra relatus , dum ait Serm. a. in Festo Pentec., quod Probo Imperatore Persecutio ebulliret: nisi forte loco ebulliret, legatur ebullij fet, ut ibi notavi. Ita quoque exponendus est auctor Chronici Paschalis , dum Cari persecutionem commemorat, io qua mulιi Martyrio vitam Fuierunt : tanto enim odio Christianos Pagani prosequebantur, ut quacumque arrepta occasione eos tanquam Imperii hostes & Deorum eversores ad Tribunalia traducerent sMagistratus autem ac Praesides hoc titulo eos ad supplicia R

mortem damnarent.

IlI. Hac ratione Martyrol. Romanum & Menol. Graecorum die ι 9. Septembris sub Probo ponunt pallionem S S. Trophimi, Sabbatii, & Dory medontis. Horum haec est historia. Trophimus& Sabbatius comprehensi fuere Antiochiae Pisidiae, eo quod Trophimus Paganorum cultus tanquam stultitias contem silliet, ac statim delatus fuit ad Heliodorum Uicarium , seu si mavis, Magistratus Principem nam Vicarii nomen solum sub Diocletiano usurpari coepisse testatur Lactantius de Mori. Persecutoruin Cap. T. e quia vero Magistratus Urbium poterant quidem reos quaestioni subjicere , non tamen morti addiceres Heliodorus

306쪽

Da Pκoao IMPERATORE . -Τrophimum & Sabbatium quaestioni eos torquendo exposuit. Cum vero Sabbatius inter tormenta ploraret, i udex ejus lacrymis insultare non destitit. Cui Sanctus Martyr respondit: ,, Ego

se sentio quidem , fateor, dolorum violentiam , adeo ut lacry- mas continere non possim : sed magis quoque amo haec Omnia se pati, quam Domino meo Jesu Christo renuntiare. Disce ergo is ex ineis lacrymis quanti illum existimem , quanta amoriso abundantia illum diligam, dum dolores magis sensibiles ce- , , dunt amori D. Inde vi tormenti corporis vires superante, Sabbatius spiritum emisit. IV. Mortuo igitur in tormentis Sabbatio, Heliodorus ad Dionysium Perennium tunc Phrygiae Gubernatorem Trophimum misit. Erat Perennius tunc Synnade tridui itinere rintiochia distante . Illuc ergo Trophimus transmisius fuit constrictos habens pedes ferreo compede ferreis ungulis armato , ut Graeci in Menologio alierunt et Perennius autem post diversa tormenta eum in carcerem detrusit. Contigit autem , ut in carcere reclusum Trophimum Dorymedon Urbis Senator adiret, sive cum jam Christianus esset ut ei subveniret, ut Acta aperte dicunt, sive, ut alii putant, cum pietate humana motus eum visitallet, ab ipso ad Fidem tunc conversus fuit. Ut ut res fuerit, Dorymedon post ejusmodi praestita caritatis ossicia , & ipse comprehensus eadem cum ipso tormenta pertulit, ut effossis oculis ambo bestiis expositi fuerint, sed cum ab istis nullum nocumentum paterentur, gladio tandem ambo capite perculsi vitam gloriose pro Christo dederunt. Quod Martyrol. Rom. I9. Septembris ita describit: Eadem die Sanctorum Martyrum Trophimi, Sabbatii , ct Dorymedoutissub Probo ratore , quorum Sabbatius Antiochiae jussu O tiei non Heliod ri Praesidis tamdiis flagris caesus es, donee emitteret spiritam Iriopbimus verὸ Θunadam ad Pereuuium Hasdem missus, pos

307쪽

CAPUT XIII.

Persecutio Diocletiani & Maximiani .

q. I. Horum Imperii Initia . I. Λ Τtigimus tandem Diocletiani R Maximiani tempo- ra ; infausta quidem , si tot justorum neces & barbaraa A, tormenta, quibus impie ad mortem usque cruciabantur ; faustissima tamen , si spectemus admirabilem constantiam , qua pro Religione Christiana tormenta superantes invictum pro Veritate Christianae Religionis argumentum reliquerunt. Et quidem tot Ecclesiae Martyres haec tempora Ecclesiae pepererunt , ut licet antea nullus coronatus fuisset, ex horum tamen ingenti ac prope infinita multitudine, Ecclesia contra Paganos se triumphasse jure merito sibi gratulari posset. Unde Sulpitius Severus

L. a. hist. num.47. ait: Mitis unquam magis bellis Mundus exbausus est: neque majore unquam triumpho vicimus, qui cum decem au-norum stragibus .inci non potuimus: ubi loquitur de Generali Pe secutione, quae ab anno 3o3. decem ultimis horum imperatorum annis toto orbe Srassata est , ut dicemus. II. Occiso ut supra dixi probo anno aget . , Milites in eius locum elevarunt Marcum Aurelium Carum Praefectum Praetorii, qui Carinum & Numerianum filios Caesares creavit. Carus pa-- tria Narbonensis erat, vix tamen duobus annis Imperium rexit scum in bello contra Persas interemtus fuit. In Imperio duo ejus filii eontinuarunt Numerianus scilicet in Oriente, Carinus in Occidente. Numerianus paternae mortis moerore in morbum incidit, sed post aliquot menses in suo loco occisus fuit, mandante Apro imperium ambiente. Infirmitatis specie ejus mors aliquandiu celata mansit, sed foetore corporis tandem manifestata , Exercitus declaravit Imperatorem Ca jum Aurelium Valerium Dioclem , qui nomen postea Diocletiani & Jovis cognomen assumsit. Die a7. Septembris anni 2842 imperare coepit. Natione Dalmata ac vilis conditionis fuit . Cum ergo interea in Occidente adhuc imperaret Carinus, ut ei adversarium Opponeret, Diocletianus Caesarem declaravit Marcum Valerium Maximianum Sirmii in Pannonia natum, qui assumto cognomine Herculis regnare coepit a o. Novembris ejusdem anni a 84. Hi

308쪽

DIOCLETIANI INITIA . as 3 duo non magis Imperio, quam seritate & crudelitate conjuncti, viginti annorum spatio, quibus regnarunt, totum Orbem praecipvh Christianum tragicis eventibus funestarunt, seu verius tot insignium Martyrum triumphis illustrarunt. Horum aliquos insequentibus ad majorem Dei, Christi , & Ecclesiae suae gloriam proponemus : Omnes enim simul colligere foret opus in immensum augere.

III. Primum Imperii annum in debellandis domesticis hostibus Diocletianus insumsit. Carinus infamibus suis moribus de arrogantia Senatus & Exercitus odium in se concitaverat. Galliae rebellaverant, & quidam dicti Bagaudi Eliano& Amando ducibus factionem excitarunt. Julianus in Illyrio ambiebat.

Contra istum castra movit Carinus eumque occidit: at dum paulo post victoriam adeptus adversus Diocletianum eam prosequitur, a suiS necatur anno a8ς. . Anno autem sequenti a 86. prima Aprilis Diocletianus titulo Augusti ornavit Maximianum Nicomediae s unde pari auctoritate viginti annis imperarunt: Deo regnum praeter solitum adeo diuturnum eis concedente , ut eorum crudelitate Christianorum patientia diutius exerceretur,& magis appareret gloria Christi, qui e suorum mortibus Ecclesiam mirabili propagatione dilatavit. IV. Primis tamen Imperii temporibus favorabiles Christianis , vel saltem eis non intensi apparuerunt 3 nulla enim adverSus eos Edicta promulgarunt, nec tunc Christiani maxime iis in locis , quae sub speciali Diocletiani cura erant inquirebantur, ut ex Eusebii hist. L. 8. cap. I. . Non defuere tamen etiam iis temporibus variis in locis Martyria, re quidem plura , ut statim reseram : sed haec contigere , aut veterum legum auctoritate , aut ex Pramidum genio, aut alia quavis occasione absque specialibus

Imperatorum Ediciis. u. ΙΙ.

. Claudius Aserius , Neon c. Genesus Maroret .

I. II Rimi , qui initio Imperii Diocletiani, nempe anno Chri

X sti a8s. io. Kalend. Septembris, Diocletiano Sc Aristobulo Consulibus, vitam pro Christo dedere, fuere Claudius, Asterius, & Neon fratres, & duae mulieres Domni na, & Theonilia . Hi delati sunt a noverca eorum bonis inhiante, Claudius nempe Asterius & Neon fratres , quod essent Christiani & Deos injuria afficerent s atque etiam Domni na & Theonilla ejusdem criminis

ta reae

309쪽

reae sunt constitutae , oninesque mandato Iudicis vincti in caree rem trusi sunt Egeae in Cilicia, donec Lysias Proconsul illuc perveniret. Cum ergo Provinciam visitans aegeam ad veni siet, sedens pro Tribunali dixit, ut ante se traherentur Christiania Curiae ossicialibus detenti , qui ab Eulalio Commentariensis id est, cujus erat reorum nomina Commentariis inscribere )illico ducti sunt. Dixitque Eulalius Lysiae : Hi sunt, Domine, quos hujus Civitatis Curiales potuerunt Christianos tibi offerre,

tres pueros fratres, & duas mulieres cum infantulo. II. Ex his primo prie sentatus fuit Claudius , qui forte alios aetate praeibat . Interrogatus a Lysia de nomine, se Claudium appellari respondit. Et rursus quassitus, cur suam juventutem perdere vellet ob suam stultiliam Accederet &. Diis sacrificaret juxta Imperatorum mandatum, ut sic effugeret tormenta, quae illi Jam parata erant: respondit: Deus meus talia Sacrificia non vult, sed eleemosynas & conversationes justas. Dii enim vestri D emones immundi sunt: ideo hujusmodi Sacrificiis delectantur perdentes animas in aeternum s & hos vis ut ego colam E Tunc Lylias aptari eum ad virgas praecepit dicens: alio genere insaniam non vincam. Sed Claudio respondente: etsi graviora tormenta adhibeas, in nullo me laedis, animae vero tuae provides aeterna tormenta : Lysias comminatus iterum poenas Imperato

rum mandato , & simul munera & honores pollicitus, si obedi ret , videns se nihil proficere, in equuleo eum suspendi jussit,& flammam pedibus ejus adhiberi & de calcaneis partes abscindi: rursus ungulis eum vexari, testam asperrimam lateribus ei in cumbi & candelas ardentes ei applicari. Sed in omnibus intrepidus Claudius cum dixisset: mihi ignis & tormenta tua salvam lactent animam, quoniam quae patior propter Deum mihi lucrum magnum, & pro Christo mori divitiae sunt. Quare iratus Lysias eum ex equuleo deponi & in custodiam dari praecepit,lII. Asterius alter frater secundo loco sistitur, cui Lysias vel tu , inquit, sacrifica Diis, vel tormenta tibi parata ante ocu los habe. Cumque Asterius respondisset, se adorare Deum unum, qui est venturus solus in Coelo habitans & humilia respiciens, & ut hunc coleret ac diligeret se millie a parentibus edoctum: illos autem , quos Lysias colit, se Deos esse nescire, sed esse ad inventionem perditionis , non veritatem . Lysias eum in equu

leo suspendi jussit, & latera ejus torqueri. Inter haec Asterius disit: is Ego sum frater illius, qui paulo ante interrogatiouibus tuis respondit: mihi & illi unus est animus , una confessio. s, Age quae potes: meum corpus in potestate habes, animam

310쪽

PE RsECUTIO s Ua D IOCLETI A No . non habes . Quibus iratus Lysias jussit carbones pedibus ejus substerni ac dorsum ventremque virgis ac durissimis nervis contundi. Sed Asterius cum infracto animo peteret, ut nullam sui corporis partem sine plaga dimitteret , ut cum caeteris custodiretur dimissus fuit. IV. Inde Neon frater tertius adducitur, qui a Lysia quassitus, ut Diis sacrificaret, &sic tormenta evaderet, respondit: se Dii, , tui , si quid virtutis habent, defendant se ipsos ab his, qui eos

,, negant, & tuam defensionem non requirant. Si vero malitiae, , eorum es sociuS , multo melior sum Diis tuis & te . quia vobis, , non obaudio habens Deum verum , qui fecit Coelum & ter- ram is . Cumque Lysias praeciperet, ut frangerent cervicem

e)us, quia Deos blasphemasseis Neon dixit , , Blasphemus tibi

, , esse videor dicens veritatem is e Tunc pedibus eum extendi fecit, carbones ei superponi & nervis dorsum contundi. Sed videns , eum ut caeteros immobilem in sententia persistere, tandem pronuntiavit, ut tres fratres foras extra Civitatem ducerentur , ac ibi Cruci am xi relinquerentur, ut aves eorum corpora lacera

rent . Quod impletum fuit. V. Deinde ei oblata Domni na, eique comminatis tormentis ut Diis sacrificaret, amna O plus quam virili Lysiae dixit: , , Ne in ignem aeternum incidam & tormenta perpetua , Deum colose & Christum eius, qui fecit Coelum & terram Sc universa quatis in eis sunt, nam Dii vestri lapidei sunt Sc lignei facti hominum

D manibus is . Haec ferre non valens Lysias jussit eam depositis vestibus nudam extendi oc omnia membra ejus virgis concidi. Quo in cruciatu cum spiritum emisisset, corpus ejus dejici in profundum fluminis imperavit VI. Supererat Theonii Ia . Haec natalibus ingenua & a 23. annis vidua, olim Pa Panismo fuerat irretita , sed postea soluta &a Uiro & ab errore viginti tres suae viduitatis annos Deo sacraverat in jejuniis vigiliis & precibus. Adstans igitur haec coram

Lysia tantum abfuit, ut aliorum tormentis territa esset , quin potius respondei it, se non timere ignem ac tormenta , quae λ- Ium corpus possimi occidere, sed timere ea, quae animam &corpus pollunt in aeternum perdere , & quae parata sunt illis , qui dereliquerunt Deum & adoraverunt idola & Daemones. Quare Lysias alapis tundi faciem ejus jussit, eam projici in terram ialigatis pedibus fortiter torqueri. Cumque illa conquereretur, Feminam ingenuam ita indigne tractari, Deum tamen videre quod agitur; Lysias capillis suspendi, in faciem caedi dc toto Corpore verberari praecepit . Cum vero se vestibus denudari

SEARCH

MENU NAVIGATION