Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

C A p tr et XIII. F. II.

aspexit pudore suffusa : o Non lassicit, inquit, quod me nudam

se statuisti : ' Non autem me solam, sed & matrem tuam confu- sione induisti per me. Omnes enim Mulieres unius naturae M sumus,,. His tamen nihil motus Lysias caput illi novacula acuta radi ac spinea corona cingi, corpus ejus per quatuor extendi palos, loro non solum dorsum sed totum corpus concidi, demum carbones etiam ventri supermitti, ut sic moreretur, imperavit . Cum vero jam mortuam audisset, corpus in sacco ligari& in mare projici mandavit. Quod factum fuit.

VII. Ita uterque sexus, immanibus pari constantia tormentis superatis; illustre pro Christiana Religione testimonium deindit anno 28s.: quod celebrat Martyrol. Rom. die a 3. Augusti his verbis: GMeae in Cilicia Sautiorum Martyrum Claudii, Asy rii, o monis fratrum , qui Christianae Religionis is noverca accusati, sub Diocletiano Imperatore S' Lasia Fraeside pos acerba tommenta Cruei affixi Oictores cum Christo triumpharunt . Passe sunt post eos Domnina ct Theonilia . VIII. Hoc eodem anno a 8 s. probabilius creditur Romae

contigisse mirabilis Genesii ex Mimo in Christianum & Martyrem conversio s in qua admirari debemus incomprehensibilia judicia Dei s qui sicut alios multos post praeclaras confessiones & immania superata tormenta, in ipso pene mortis articulo deficere ac misere perire permisit: ita istum nostrae Religionis Sacramenta irridentem tali gratia donavit, ut Baptismo quem irridebat repente suscepto, non solum graviora tormenta sed mortem ipsim pro Christi nominis confessione illico superarit. Genesius ergo Religione Paganus,& Christianis adeo insensus erat, ut ne nomen quidem audire vellet, Gesticulatoris seu Mimi ludicram artem publice profitebatur. Quadam ergo die ut rem gratam Diocletiano faceret, quem sciebat Christianos odio habere, ludum de mysteriis Christianae Religionis ipsi Imperatori praesenti exhibere cogitavit. Re itaque cum sociis disponta, conscenso theatro fingens graviter decumbentem in lecto ibi parato se prostravit & clamare coepit modo tamen ridicu I se baptiZatum mori velle: sociis autem respondentibus, cur hoc vellet, post multa de Baptismo irrisoria mutuo prolata , evoca tur ex condicto fictus Presbyter &Exorcistas qui cum juxta lectum ipsius resedissent, dixerunt: Quid ad nos misisti filiole e Tum coh mira Divinae Gratiae visi ) Genesius subito mutatus,

jam non simulate ac ficte, sed ex puro corde respondit: ,, quia is accipere cupio gratiam Christi, per quam renatus liberor,, a ruina iniquitatum mearum se . Tunc qui ad jocum venerant

312쪽

DIOCLETIANI PERsECUTIO . 2 7 omnia Baptismi mysteria & caeremonias serio compleverunt i praemissis nempe solitis interrogationibus Genesius sincero corde respondens aqua salutari lotus fuit. IX. His peractis indutus vestibus albis, ad ludum continuandum a Militibus rapitur, & ad similitudinem Martyrum Imperatori exhibetur de Christi nomine ab eo interrogandus : coram quo positus contra Omnium expectatio item ex editiori loco sequentia ex Actis desumta Genesius assatus est , , Audi Imperator ,, & omnis Exercitus , Sapientes & Populi hujus Urbis . Ego is quotiescumque Christianum vel nominatum audivi, exhorrui, ,, se in confessione permanentibus insultavi. Ego etiam parente S meos & amnes causa nominis Christiani exsecratus sum, & in ,, tanta derisione habui Christianos , ut mysteria eorum diligen-M ti examinatione perquirerem , ut ex eorum sanctificatione lu- dum vobis exhibere vellem. At ubi me aqua nudum tetigit, , , & interrogatus credere me respondi, vidi super me manum is coelitus venientem & Angelos radiantes super me stetisse, is qui Omnia peccata quae ab infantia feci recitaverunt de libro is quae mωX in aqua laverunt f in qua in conspectu vestro perfu- , , sus, & mihi candidiorem nive postmodum ostenderunt. Nunc

,, igitur, inclyte Imperator & vos omnes Populi, qui de hisis mysteriis risistis, mecum credite verum Dominum esse Chri- ,, stum, hunc esse lumen hunc esse veritatem hunc esse pietatem, & per ipsum vos ad indulgentiam posse pervenire .X. Haec Genesius omnibus stupore suspensis. Sed Diocletianus tum Odio , quo ardebat contra Christianos, tum adeo aperta& publica Christi coram se & toto Populo facia confessione vehementi indignatione percitus, statim sistiaesium fustibus crudelissime caesum Plautiano Praefecto tradidit, ut eum ad Sacrificia compelleret: a quo in equuleo suspensus & ungularum diutissima laceratione vexatus, lampadibus etiam inflammatus cum in Fide constans diceret: se Non est Rex praeter eum quem vidi, &,, adoro & colo eum s & pro ejus cultura si millies occidar, is ipsius ero ut coepi. Christum mihi de ore , Christum mihi de

,, corde auferre tormenta non poterunt s valde enim poeniteois me errame, quod ante Nomen sanctum in hominibus sanctis is exhorrui, & satis tardius ad adorandum verum Regem superis bus Miles accessi M. Tum Plautianus haec audiens, justit eum illico decollari. Et decollatus est Beatus Martyr Genesius 8. Kalend. Septembris. Qua die ejus memoria in Martyrol. ROm. c litur, nimirum as. Au 3usti.

313쪽

Baronius cum aliis , quo anno indicia fuit generalis atrocissima Persecutio, maxime quia Acta appellant Diocletianum saeviiss

nisum Diaunum , cui Chrsiani exosieravi. Sed obstare videtur, quia eo anno Diocletianus Nicomediae cum Maximiano erat, non Romae: quod si eodem anno Romam venit forte ut vicesim una sui Imperii annum triumphali more celebraret, hoc non potuit esse ni si I7. vel ao. Novembris 3 passio autem S. Genesii jam as. Augusti secuta fuerat. Verisimilius ergo censent Ruinari Tilmontius &alii, S. Genesium pastium fuisse anno 28s. vel a 86., cum Diocletianus Carino devicto Romam venit . ut

Imperii possessionem caperet. Quod si in Actis sevissimus Tyrannus nuncupatur, hoc vel ex scriptoris addita metitum fuit, vel qui est O in Christianos Edicta nondum protulisset, eos tamen tanto odio prosequebatur , ut data occasione in eos dese viret , quod in S. Genesio manifestavit. Quocumque tamen tempore contigerit, cum revera contigerit, S. Genesii mirabilis conversio& passio, maximum praebet pro Christiana veritate argumentum.

Xll. Porro idem quod Romae Genesio, Heliopoli Gelasio seu Gelasino contigit , ut refertur in Chronico Paschali ad ann. II. Diocletiani. is quippe alter Mimus Christianorum Baptismo illudens , ab aliis Mimis in balneum, ut Christianorum caeremonias imitarentur, immissus & alba veste indutus, repente ita mutatus est . ut se Christianum inclamans, e theatro ejectus& a Populo lapidibus obrutus mortem fortiter pertulerit: Cujus

corpus, inquit Chronici concinnator, tu vicuin i uariamuem didium, unde erat oriandus, extra Heliopolim propiuq ιi detulerunt , ibique ei oratorium eoustruxerunt. Hujus Martyris memoriam celebrant

Graeci die a . Februarii, & Bollandus eadem die .XIII. Aliud quid simile sub Juliano Apostata accidit tu Sancto Porphyrio , quem ι s. Septembris Graeci colunt: qui etiamr4. Aprilis de S. Arda leone dicunt, quod Maximiani temporibus illudere volens constantiae Christianorum in Martyrio, in equuleo se extendi secit, ac si Diis sacrificare recusasset. Sed repente in tale deliquium incidit, ut quasi mortuus appareret: quod Pagani simulate factum putantes , ei acclamabant quasi Personam quam gerebat arte perfecta rep raesentaret. At ille ad se rediens, facto silentio , rem ut contigerat narravit, & se Christiamina prosellus est. Cumque in Christi confessione persisteret, Martyr effectus est. De quo Martyrol. Rom. ι4. Aprilis haec

habet .' S. Ardalionis Mimi, qui cum Sacris Cbripi auorum in iise tro ιlluderet, de repeuid mutatus, ea σου folum verbis fedoe testimonio fui sara uiuis comprobav/t. is Consueverant Gentiles in de-

314쪽

D ioci ETiANI PERs SCUTIO. Ios, , risu na Christianae Religionis Personas in theatrum introducu- re quae Sacra Christianorum repraesentarent .sed Deus, qui illu- ,, fores irridet, jocos in rem seriam , fabulam in historiam , dc

,, Mimum convertebat in Martyrem se. Ita Baronius in Notis ibi, de his superius cap. I a. s.6. num.6. . Ut Omnis aequivocatio nis tollatur occasio, distinguendus est a nostro Genesio Mimo alter Genesius pariter Martyr forte sub iisdem Imperatoribus anno Io 3. Arelate passus eadem die as. Augusti, ut in Martyrol. Rom. , de quo inferius cap. 1 f. s. a.

Thebaeae seu Thebaeorum nuncupatae, forte quia ex The baide initia habuerat . Hanc Gregorius Turonensis de Glor. Martyr. cap. 7 s. vocat etiam Legionem selicem , hoc illi ex aliquo felici eventu cognomine tributo s Fortunatus quoque L. S.

cap. . eam felicem vocat: ita tamen ut eam selicem nominet ex

felicitate moriendi pro Christo. Apud Romanos Legio referente Vegetio L. a. .cap. a. sex mille & ultra peditibus & septingentis

equitibus constare solebat. S. Eucherius tamen 66oo. militibus eam compositam tunc fuisse asserit: ideoque totidem socios in Martyrio S. Mauritio allignat. Res ergo ut S. Eucherius Lugdunensis Episcopus refert, ita evenit. II. Diocletianus, qui anno a 84. electus fuerat Imperator, propter tumultus ab Arnando & Eliano in Galliis excitatos, ubi rusticae Gentes sub nomine Bagaudorum rebellaverant, adeo S comprimendos anno 286. aequum duxit Maximianum Herculium collegam in Imperio allium ere. Ad augendas itaque copias , quas Maximianus ad istud bellum secum adduceret, Legionem de qua loquimur ab Oriente accersit, quam Maximiano in auxilium tradidit. Qui in ea militabant una cum Mauritio duce omnes Christiani erant, & dum Roma transirent, a Cajo tunc Papa animati fuisse seruntur ad constanter perseverandum in Fide , quam Christo promiserant. Hi ergo virtute nobiles sed no-hiliores Fide, erga Imperatorem sortitudine, erga Christum devotione certare , & Evangelici praecepti etiam sub armis non immemores, reddere quae Dei erant Deo, Sc quae Caesaris Caesari

restituere decreverunt.

III. Quapropter cum se sicut caeteros Militum, etiam ad di-

315쪽

laniandam Christianorum multitudinem destinatos vidissent, soli ipsi crudelitatis hoc ministerium detrectare ausi sunt, atque ejusmodi praeceptis se obtemperaturos negarunt e MaXimianus non longe aberat, nam se circa Orthodorum soppidum Valesiae in Helvetiis prope Sed unum & Agaunum , modo Martigvi bitinere fessus tenebat: ubi cum per nuntios accepissiet, Legionem Iaanc adversus mandata Regia rebellem in Agaunensibus angustiis substitisse , uti impietatem suam ad extinguendum Christianum nomen totam armaverat, furore accensus decimum quen

que ex eadem Legione gladio feriri jubet, quo facilius caeteri

Regiis praeceptis metu territi cederent: ac reintegratis mandatis edicit, ut reliqui ad Christianos persequendos cogantur. Ubi vero ad Thebaeos denuntiatio iterata pervenit, vociferati omnes sunt & protestati, se sacrilegium adeo immane non patraturos, se Christianos esse , Idola detestari, & paratos esse omnia pals magis, quam contra suam Fidem quidquam operari. Hujus

nuntio perlato , Maximianus majori rabie accensus , eos iterum deei mari, nimirum ex decem unum quem sors obtulerit occidi imperavit, quod secundo factum est, nemine Sanctorum Militum , quamvis gladios manibus tenentium, obsistentes imo quolibet , ut sors pro Christo praemoriendi contingeret, eXoptante . IV. Tantam alacritatem in omnibus maxime inspirarunt

Mauritius Exuperius & Candidus, dum sociorum qui jam praecestera ut exemplo caeteros ,. ut eos ad Coelum sequerentur ,

adhortari non ce stabant. Unde his primoribus suis atque auci ribus animati Maximiano insania adhuc aestuanti mandata mi et unt , sicut pia ita & sortia, quae ut refert Eucherius tu hunc ruom dum fuere. Militer fumus, Imperator, tini: sed tameu servi, quod liboryconfitemur, Dei et tibi militiam debemus, illi invocentiam : is te si- pendium laboris acoepimus , ab illo vitae emordium sumsimus . Sequite Imperatorem tu boc equaquam possumus, ut onctorem Negemus Deum, utiqae auctorem nostrum , Dominum auctorem veus uolis tuum . Si non ad tam funesta compellimur , ut Buxe offendamus sribi ut fecimus bactenus, adhuc ha ebimus : An aliter , illi parebimus potius quam tibi. Ostierimus uosras in quemlibet hostem maUus , quas fauguiue iunoceutium cruentare nefas ducimus. Dextera is epra Nare adversus impios atque inimicos fetuut se lautare pios o cives Nesciuvi. Meminimus, uos pro civibus potiri quom adversus cives

arma sumsisse. Pugnamimussemper ρνο jusitia , pro pietate, pro iu- nocentium falute : Bae fueraui kasteuks uobis pretia perieuiorum . Pravavimus pro Fide, quam quo pacto conservabimus tibi, si Muc

316쪽

DIOCLETIANi PE RsECUTIO . 3OIDeo nostro non exhibemus Pura etimus primum in Sacramecta Divina , juravimus deinde in sacramenta Regia: nihil nobis de fecundis eredas neeesse es, si prima perrumpimus. Grisiavos ad paeuam per nos requiri jubes 3 jam tibi ex hoe alii requirendi non sunt: habes h cnos con tentes Deum Patrem auctorem omnium π Filium ejus yesum Cisrisum Spiritum Sanctum Deum tredentes. Vidimus laborum periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine per sis, trucidari ferro : S' tamev fandii morum Commilitovum mortes oe fratrum ouera nou flevimus, που doluimus, sed potius laudavimus re gaudio prosecuti fumus , quia digui habiti essent pati

pro Domino Deo nostro . Et nunc non vos vel haec ultima vitae neces tas in rebellionem coegit 3 nou nos adversum te , Imperator , armavit

ipsa saltem , quae fortissima es tu perieulis, desperatio . Teuemus ecce

arma θ' non resipimus : quia mori quam occidere satis mutamus o iu-noceutes interire, quam noxii vivere peroptamus. Si quid in nos niatra statueris se quid adhue jus ris si quid admoveris, ignes torme ta ferrum subire parati fumus . Grisiouos ποι fatemur , persequi Christianos nou possumus. U. Haec adeo pia discreta 5c iusta expositio , quae cujusque

rationis compotis animum , si non vincere, movere saltem de

huisset, ad Maximianum perlata , in furias eum adegit. Quaret desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari , una, sententia interfici omnes decrevit: at rem confici circumfusis

Militum agminibus jubet. Qui cum missi ad beatissimam Legionem venissent, stringunt in Sanctos impii serrum , mori non recusantes vitae amore. Caedebantur itaque passim gladiis, noureclamantes saltem aut repugnantes, sed depositis armis cervices Persecutoribus praebentes, & jugulum Persecutoribus , vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine , nouarmorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur asserere justitiae causam : sed hoc solum reminiscentes , se illum confiteri , qui nec reclamando ad occisionem ductus est, & tamquam agnus non aperuit os latim s ipsi quoque tamquam grex Dominicarum ovium , laniari se tanquam ab irruentibus lupis passi sunt. Oper- , ta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus piorum , sed apertum est Coelum ad victrices animas excipiendas . Quae unquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit e sed quod unquam illustrius pro Christo testimonium Fides obtu Iit e Quodnam krtius pro Christianae veritate Religionis argumentum e 'Vl. Hoc permotus quidam nomine Victor, qui nec Legionis ejusdem fuit, neque miles, sed emeritae jam militiae veteranuS,

317쪽

cum illuc adveniens , videret ex una parte Martyrum stragem , R ex alia occisores laetos epulantes super eorum spoliis , atque ab his ad convescendum invitatus, audita ab exultantibus per ordinem causa , i ii ico detestatus convivas & convivium recusa-hat. Interrogatus autem ab eis, num & ipse forsitan Christianusessct , Christianum se estb R semper futurum esse respondit. Quare statim ab irruentibus interfectus, caeteris Martyribus in eodem loco, sicut morte, ita etiam honore sveluti eorum triumphi appendix conjunctus est .

VII. Praefatorum Thebaeae Legionis sicut certus est triumphus , ita singulorum ignota nobis sunt nomina , sed in libro vitae descripta. Solos scimus Mauritium , Exuperium, Candidum, atque Victorem, quibus Martyrol. Rom. addit aa. Septembris Innocentium & Vitalem. Et S. Eucherius ex eadem Legione fuisse putat Ursum Sc Victorem, quos Salodori passos fama confirmat. Sol odorum vero hodie unius Helvetiorum pagi Catholici caput vulgo te Cautou de Soleurre seu Solothuru Castrum est sit pra Arulam flumen. neque longe a Rheno positum . Cum enim ex illa Legione aliqui in alias partes forte milii essent, Maximiani furor omnes delere volens, creditur, ad unum Omnes ubicumque essent, jussisse interfici. Ideoque ex

Thebaea Legione fu i ste creduntur, S. Thyrsus Dux cum aliis, quos Rictius Varus Treviri interfecit cum S. Bonifacio. Item alii Coloniae passi, de quibus Martyrol. Rom. Io. Octobris Rit: Coloniae Agrippinae S. Gereonis Martyris cum aliis trecentis decem & octo , qui in Persecutione Maximiani pro vera pietate gladiis patienter colla subdiderunt. In territorio ejusdem Urbis Sanctorum Victoris & Sociorum Martyrum . Veronae in Gallia Sanctorum Martyrum Cassii & Florentii: qui tamen, si non omnes de Thebaea Legione erant, certum est , quod a Maximiano, dum iter haberet per Gallias, pro Christo necati fuerunt. VIII. At quae Maximiano poena , &quae Sanctis Martyribus gloria consecuta sit Eucherius subjicit. Cism , inquit Maximianus, dispositis insidiis geuero suo Constantino tauo Reguum tenenti mortem moliretur , depretienso dolo ejus, apud ΛIassiliam captus, nec multo pos Mavulatus , teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam dignit morte ivit. Confirmant Eusebius L. 8. hist. cap. II.& L. f. de Vita Constantini cap. 47. , Orosius L. T. cap. 28. , La ctantius L. de Mori. Persec. num. a9. & 3o.: quod anno 321, contigisse probat Pagi ad ann. 3o7. & 3Io. . At vero Beatissimorum se auuensium Marorum corpora posmultos passionis azuos Saulio Deodoro ejusdem loci Episcopo remeia.

318쪽

ta tradantur 3 in quorum bonorem cum exς rueretur Basilliea , qua la-flue adjuncta rupi, non lautum latere acclivis jacet , quid miraeuia tunc apparueriι , nequaquam taceudum putavi . Accidit, ut inter

reliquos artinees , qui invitati convenisse ad illud opus videbaotur , quidam adesset faber , quem adhuc Gentilem esse consaret. Hic eum Dominico die, Meateri ad expetianda diei illius Fesa abscesserant,

tu fabrica fiolus fabiitisset, illo secreto se subito clara luee mani-nsantibas Santris hie idem faber rapitur, atque ad poenam vel ad Dpplicium distenditur: er visibiliter turbam Marorum ceruens, verberatas etiam ct increpatus , quod vel die Dominico Ecclesiae solus deesset, illud fabricae opus fauctum fuscipere Gentilis auderet. misericorditer a Sanctis Delum consitit, ut faber ille eouservatus 9 deterritus , salutare sibi nomen popincerit . satimque Chrisianus effectus sit. Ita Eucherius , qui prosequitur.

Neque illud tu Sanctorum miraculis praetermittam , quod perinde clarum atque omnibus uotum es . Mater familias Quivest egregii atque honorati viri , eam ita paratas fuisset obfricta, ut ei etiam pedum usus negaretur , d Vixo suo , ut Acauuum per multum itineris Datium deferretur, poposcit, quo cum pervenisset Sauciorum I garorum Basilieae famulantium manibus ivlata , pedibus ad diverin forium rediit s ac fauitati de praemortuis restituta membris , Nunc miraculum suum ipsa circumfert . Hac duo tantum mira passoni Sanctoruis ius arenda eredidi. Caeterum fatis multa sunt, qua vel ιυpurgatione Daemonum , vel tu reliquis curationibus illic per Sanctos suos Domiυι virtut operatur. Hactenus Eucherius. Quibus alia addit Gregorius Turonensis L. de Glor. Mart. cap. 76., Surius tom. s. & alii.

IX. Cum praefati Martyres passi sint Acauni seu Agauni,non abs re erit ab eodem Eucherio audire , ubi locus iste situs sit .

Acaunus ergo sexaginta ferὰ millibus a Gevevensi Urbe abes , quatuordecim vero millisus d capite Lemanui lacus, quem insuit Ris danus. Locus ipse inter alpiaa juga in valle Das es : ad quem per-geditibus difficili transitu asperum atque areium iter pauditur. Infestus namque Rhodanus Jaxosi moutis radicibus vix pervium vitantibus aggerem relinquit. Evictis Ira missisque angustarum faueibus ,

fabito uec exiguus tuter moutium ruper campus aperitur. Iu hoc Legio

sancta consederat . Agauni locus sub Dioecesi Sedunensi continetur : unde Martyrol. Rom. aa. Septembris dicit Sanctos Martyres futile pasib s Seduni in Gallia tu Ioco Maano. . .. X. Pro complemento notandum , Graecos etiam a I. Februa

rii suum celebrare Mauritium cum sociis Apameae in Syria pasesum sub Diocletiano & Maximiano, de quo Metaphrastes. Sede hunc

319쪽

hunc Mauritium &socios diversos esse a nostris certo certius est.

Nam illi Apamme in Syria , nostri Agauni in Gallia passi sunt.

Mauritius ille cum septuaginta Militibus Martyrium subiit: n ster cum integra Legione. Ille pmmisso ad Martyrii palmam filio suo Photino, postquam decem diebus ac noctibus intolerabilia tormenta cum sociis pertuli liet, simul cum iisdem inter preces finem vivendi fecit: noster & socii gladio percussi vitam pro

Christo dederunt. Quare Baronius, qui antea unum ac eundem esse Mauritium, de quo nos & Graeci, existimaverat, in Notis ad a a. Septembris fatetur opinionem praeteritam se retractasse .

I. Um per Gallias iter ageret Maximianus , ubicumque ILI Christianum sanguinem, dum eos deprehenderet, suae se ritati litabat. Celebres fuere Donatianus & Rogati anus germani fratres, qui Namnetis c vulgo Nantes ) in Armoricorum Provincia , hodie Britannia Minori, illustre Martyrium consummarunt. Istorum passionem refert Baronius ad ann. 3o3., quo Diocletianus & Maximianus generalem publicis Edictis Persecutionem indixerunt: alii tamen ad haec anteriora tempora praemittunt , quibus etsi non generaliter perquirerentur, deprehensi tamen & ad Prassides delati Christiani ultimo supplicio, si Christum constanter tenerent, assiciebantur.

II. Donatianus ergo & Rogatianus genere nobiles erant& fratres, Donatianus quidem natu minor, sed renatus in Ba ptismo prior, & regenerationis Rogatiani auctor . Ipse enim suscepto jam Baptismate , fratri ut idem faceret institit, qui Dona tiani suasionibus & magis gratia Dei victus, anxie petere coepit , ut antequam Persecutionis colluctatio serveret, Baptismo& ipse muniretur, ne tam felix certamen eum adhuc Paganum inveniret. Sed absentia Episcopi, qui fuga declinaverat, ne BD ptismo ablueretur, impedivit, sed quod de fonte defuit , cruor in Martyrio fusus impendit. Interea cum Persecutor in Namnetensem Civitatem intraseset, ab uno ex Gentilium turba ci delatum fuit, Donatianum

quemdam Diis contemtis nedum Christianum se profiteri, sed& fratrem suum a Diis ad suum Christum abstraxisse. Tunc Praeses sine mora Donatianum ad se trahi jussit: qui coram eo libere Christum confessus, in carcerem vinctus compedibus detrusus fuit.

320쪽

Dtoc LETIANI PERSECUTIo . 3ος fuit. Vocatum deinde Rogati anum fratrem blande monere coepit , ne confessione unius Dei, plurimorum Deorum iram in sui perniciem incurreret, eique nondum Baptismate insecto faciliorem Deorum indulgentiam , si ad se rediret, & Imperatorum gratiam spopondit. Sed cum invenisset eum vanam Deorum potentiam deridentem, & Dei sui, quam Imperatorum gratiam pluris facientem , iratus Praeses imperavit Ministris, ut & istum detruderent in carcerem, sequenti die illatam Diis ac Principi-hus ab utroque injuriam vindicaturus . III. Reclusus in Carcere Rogati anus , sine Baptismatis gra tia se praeventum esse contristabatur. Sed Donatianus frater aderat consolans eum , ac pro lavacro fidem ejus accipiendam fore promittens s unde ambo in preces est ii si rogabant Iesum, ut apud ipsum promta Rogat iani vota idem obtinerent quod facta ; et si sequenti die contingeret gladio interire, sanguinis effusio fieret Rogatiano Baptismi Sacramentum . In hac oratione tota nocte transacta crastinus dies illuxit: quo a Prieside pro Tribunali sedente vocati, Populi spectante multitudine, M iterum interrogati , cum constantes ac omnia contemnentes tormenta reperti

fiat stent, Praues jussit eos in equulei catasta suspendi, ut poenam corpus sentiret, & ut si post expensa adhuc persisterent capite truncarentur: quod impletum est; nam Lictor, ut Judicis crudelitati magis sacrificaret, lancea militari prius perfossos gladio

vibrante utrique cervices praecidit. Horum gloriosam memoriam celebrant Martyrologia a 4. Maii, & Romanum praecipue

sic : Naunete in Britannia uiuori Beatorum Marorum Donationi

π Rogatiavi fratrum, qui sub Diocletiano Imperatore pro cousaotis Fidei tu carcerem missi er in equuleo fuspens ae laniati, deinde lavince militari confossi, novissime capita eorum praecisa fuvt. IV. Inter Martyres sub Maximiano in Galliis morante caesus memoratur S. Quintinus. Ejus Acta serunt, quod Senatoris filius fuerit, & cum S. Luciano Bellovacensi in Gallias venerit scum quo Ambianum usque Picardiae Urbem progressus, ibi substitit Verbi Dei praedicandi causa . Praedicationem miraculis confirmavit, seque ad Martyrium jejuniis ac precibus praepara bat: quod tandem sorte ei contigit Diocletiano & Maximiano imperantibus sub Rictio Varo Prauide, cujus nomen Christianorum sanguine fuso celebre evasit, ut putatur, anno 287.

V. Rictius ergo Varus antea de S. Quintilii fama audierat,& priusquam Ambianum perveniret, ejus mortem statuerat . Illuc ergo appulsus, vidensque in Fide progressus, quos Viri sancti opera Deus operabatur, statim eum comprehendi & cate

SEARCH

MENU NAVIGATION