장음표시 사용
321쪽
nis oneratum in carcerem trudi jussit. Die sequenti eum coram se statuit s sed videns se nec sermove nec promissis nec minis eum flectere posse, crudeliter caedi ac deinde in profundum obscurumque carcerem dejici jussit, mandans: ne quiquam Chisti an
rum ad eum consortandum accedere permitteretur . Verum
s ut Acta ferunt) sequenti nocte apparuit ei Angelus, qui eum
e carcere educens, ad praedicandum Populo mittit: adeoque efficax fuit animata ejus passionibus praedicatio , ut sere sexcentos Paganos ad Fidem converterit: imo ipsi met custodes , audito quod evenerat, Fidem amplexi publice coram Rictio Varo eam professi sunt s qui tamen officio eos privasse contentus , totum tinim furorem in S. Quintinum convertit. V l. Hunc itaque coram se adductum postquam falsa suavitate verborum inutiliter tentavit, e X tendi usque ad membrorum distractionem jussit, ac ferreis resticulis iIagellari s dein supra dorsum ejus oleo pice adipe ardentibus effusis, lampades etiam accensas ei applicari: sed potentior erat Spiritus Sancti flamma , quae intus ardebat, quam ignis qui soris urebat. Cum autem exsaturandae irae Tyranni haec satis non essent, ei os calce & aceto repleri & obturari praecepit, ut cui non poterat eripere Fidem
Tandem minatur, se illum Romam ad Imperatores trans missurum: cui Sanctus Martyr respondit, se nihil Romam ire formidare, nam aeque atque hic, ibi est Deus suus sperare tamen , se cursum suum in ea Provincia in qua manebat consummaturum . Et ita revera contigit s cum enim Praeses quibusdam Militibus mandasset, ut S. Martyrem catenis oneratum praecedere facerent, donec ipse adventaret, pervenerunt ad quandam Urbem seu ut volunt aliqui pagum dictam Augustam Veroman- dxorum : quo appulsi a Rictio Varo mandatum acceperunt, ut ibi eum expectarent. Qui cum sequenti die pervenilitet, noviS artimbus ac atrociorum supplicioruna minis constantiam Sancti Viri eX pugnare conatus est, 1rustra tamen . Unde & virgis ferreis collum ejus caedi & acutos clavos figi inter ungues & carnem, ac in aliis corporis partibus , ac in ipso etiam cerebro imperavit. In hoc enim statu repertum ejus corpus fuit, quando e terra primo fuit eflossum in sed cum nec in tantis tormentis , quod valde mirum est, interiisset , caput ei amputari praecepit. Quous I. Octobr is impIetum fuit. VII. Porro S. Martyris corpus , ne a Christianis debito honore sepulturae traderetur, jubente Praeside, ingenti mole plumbi ligatum in Somonam fluvium , ne amplius appareret, noctu
322쪽
. DIOCLETIANI PERs ECGFio. 3 a projectum fuit. Ibi quinquaginta quinque annis ignotum prorsus mansit, donec imperantibus Constantio & Constantino ac Constante fratribus , quaedam nobilis Matrona Romana Eusebia nomine sed caeca, admonita ab Angelo quod illo invento MPopulis ostenso visum recuperaret, ad illud perquirendum in loco sibi ab Angelo designato venit: ad quem cum pervenisset preces fudisset, ecce locus ille agitari coepit , R illicti visum fuit S. Martyris Corpus e fundo ad summum aquarum ascendere Anatando ad ripam usque pervenire, in qua stabant qui illud exciperent .. Eodem autem tempore visum fuit ejusdem Martyris caput ascendere & super aquas natare , donec suo trunco unitum mansit. Pro certo etiam asseritur, sacrum illud Corpus absque ullo corruptionis signo repertum fui ste , extraordinarie candidum, & suavem spirans odorem. Quid ad haec & simili ad Fabulas
non compono , sed Acta eaque sincera ac probata & ab Antiquis accepta refero. Admirare ergo quisquis sis Dei nostri potentiam , qui sicut Servis vires dat ad quaecumque supra naturam superandum , ita post mortem eos inglorios non relinquit, sed miraculis ac portentis eorum etiam victritia corpora illustrat. i VIII. Sed hic portenta non desinunt. Sacrum CorpuS Vero manduam asportare , ibique illud honorifice recondere Eusebia cogitabat: sed cum proximum montem jam ascendissent, illud adeo gravitare coepit, ut oneri ultra ferendo se impares agnoscentes, statim intellexerint, Beatum Martyrem eo in loco requiescere velle . Ibi ergo Eusebia illud sepelivit, ac supra ejus tumulum Oratorium erexit . Quo pietatis opere completo, statim illa visum recepit, & quotquot aderant aliqua aegritudine
gravati persectae sanitati restituti sunt. Porro Eusebia Romam reversa secum attulit ferreas virgas, quae Martyrio inservierant. Clavi tamen fixi remanserunt in membris, prout Carnifices illos immiserant. Quare in revelatione ejusdem Corporis S. Elygio Episcopo facta anno 64r. clavi membris ejus adhuc infixi reperti sunt. De praefatis videri potest inter alios Gregorius Turon. de Glor. Mart. cap. 73. . Hunc Beatum Martyrem die ar. Octobris omnia Martyrologia celebrant: Romanum vero bis verbis: IN Gallia apud Augustam Veromasduorum Sancti xuinctilii Civis
Romani ordinis Senatorii, qui I ub Maximiano Imperatore Mam rium possus es: cujus eorpus post annos quinquaginta quinque reve iante Angelo inventum es idicorruptum .
323쪽
. s Aximiano Gallias percurrente Ambiani passi sunt Fu-1V1 seianus Victoricus & Gentianus: ita enim eorum Acta
incipiunt: Eodem tempore quo Maximianus truculentissimus Augustis per arma Galliae prasidebat &c. Fuscianus ergo & Victoricus , dum Rictius Varus anno a 86. a Maximiano Praefectus declaratus saevam Persecutionem in Christianos exerceret, ad invisendum Sanctum Quincti num Ambianum venerunt I sed cum non reperissent , iter versus Parisios suscepere . Vix Ambiano egressi, a quodam sene cui nomen Gentianus adhuc Pagano, qui tamen Christianus fieri exoptabat , detenti didicerunt S. Quincti num sex aut septem septimanas ante II. Octobris Martyrio coronatum fui ste, eosque etiam detinendi mandatum habere: nihilominus ut apud se hospitarentur eos adegit. At Rictius Varus eodem fere tempore superveniens praecipit, ut Fuscianus& Victoricus comprehendantur. At Gentianus tunc Zelo abreptus evaginat gladium, ac si praesidem interficere vellet: qui causam tantae temeritatis exquirit 3 cui ille se Christianum esse
respondet, nec aliud optare nisi pro Jesu Christo & Servis suis mori. Votis ejus illico satisfiis nam jubente Praeside caput ei
II. Varus tunc Fuscianum 3c Uictoricum juridice interrogavit s cumque suam Fidem libere confiteremur eos caleni S V in OOS Ambianum ad carcerem trahi imperavit; ubi post horribilia tormenta s de quibus statim 3 capitis abscidione cos damnavit: quod I r. Decembris impletum fuisse serunt Martyrologia, &inter ea Romanum eadem die his verbis: se inbiani Suueforum Maroram Victorici Fusciani Itib oodem IM;peratore t Maximiano τυ quorum uaribus S auribus jussit Rictius Gras Praeses immitti rari uchus fidest tenuia ferri tela cy' clavis ardentibus tempora travingi , deludo ocul, s evelli, t ' ρ ino his eorum corpora jaculu-ri , sicque uva cum Sandio Gratia uo alias Gemiano eorum hospite capitibus amputatis migraverivi ad Dominuis . Nemo certe in
excogitandis pro Servorum Dei torquenda patientia tormentis Rictio Varo subtilior ac truculentior. Quis non horreat e at illi mirabili alacritate pro Christo omnia h.ec contemnebant. III. HO
324쪽
DIOCLETIANI PERSECUTIO . 3Os III. Horum Sanctorum Acta serunt, Rictium Varum priusquam Picardiae praeesset, ingentem Christianorum multitudinem Christo Treviris immolasse s adeo ut Mosa fluvius, in quem
caesorum corpora projiciebantur , sanguine rubicundus flueret. Hujus tamen cruentae carnificinae aliud monumentum non habemus , nisi Ecclesiae Trevirensis tabulas , & Sigebertum in Chronicos ubi ait, anno iori. Treviris in Ecclesia S. Paulini repertum fuisse ingentem Martyrum numerum, ex quibus tresdecim s Ium litteris aureis suis nominibus exprimebantur, nimirum Palmatius Consul & Trevirensis Patricius, Thyrsus unus ex Legionis Thebaea: Ducibus, Maxentius, Constantius , Crescentius & Justinus ejusdem Urbis Senatores, tres fratres ejusdem dignitatis Leander Alexander & Soter, & alii quatuor, Hormisdas, Papirus, Constans, &Jovianus. Hoc idem in Ecclesia S. Paulini Treviris exhibet quaedam inscriptio adhuc extans: qua habetur , quod Rictius Varus 4. Octobris Trevirim ingressus a Maximiano in mandatis habens exterminandi Legionem The-haeam, cujus aliqui a Trevirensibus Civibus benigne suscepti
fuerant, propter hoc etiam Civium ingentem numerum trucidavit et quod non multo post S. Mauritii Martyrium anno 286. contigi de putandum est. IV. Martyrologia tantae stragis mentionem faciunt , sed tamquam diversis diebus peractar ι Palmatii enim s. Octobris in
Rom. Martyrol. memoria cum aliquibus Sociis hisce verbis colitur : Treviris Sa forum SMarorum μι natii π Sociorum , qui in Ferfecutione Diocletiani Itib felerio Varo Praeside Marorium subierunt. Die 6. Octobris Treviris commemoratio innumerabilium peue ei μι rum , qui in Ferfecutione Diocletiani sub Rictio Varo Praeside Carao mortis genere necati sunt. De SS. vero Maxentio Constantio Crescentio &Justino solum II. Decembris haec habentur: Treetiris Sanctorum Mar ram gMaxentii Constantii Iustini Melorum, qui in Persecutione Niocletiani sub Rictio
Varo Praeside passi faut . Ex his colligitur, non una sed diversis diebus & mensibus Rictium Varum lanienam hanc consummasse.
. V. Sub eodem Rictio Varo immani Christianorum Tyranno Suessiorie passi sunt Rumnus & Valerius. Hos volunt aliquicum asterio S. Dionysio Parisiensi Rom ad praedicandum Evangelium in Gallias venisses verius tamen creditur, fuisse simplices Laicos in Galliis morantes in aliquo civili ministerio occupatos , viros tamen fide & pietate singulares. Eictius Varus Christianorum sanguiue, quem Rhemis fuderat, adhuc madens dum
325쪽
dum illac transiret, audita eorum pietatis fama, jussit eos inquiri: qui in quodam antro inventi A ad eum adducti, Christi Fidem intrepide confitentes , onerati catenis in carcerem detrusi sunt. Sequenti die eos in equuleo suspendi ac plumbatis diu caedi jussit: postea autem iter Suestiola as dirigens, eos secum per tres leucas traxit, tandem in via decollari jussit 14. Junii, ut in Martyrol. his verbis: Apud Messioues Sauctorum Marorum Valerii s Ru i , qui in Perfecutiove Diocletiani is Praeside Rictio Varo post multa tormenta jussi faut decollari. Aliqui tamen, ut Ado S. Martyrol. S. Hieronymi volunt, eos in ipsia Urbe S vesisionensii fuisse capite caesos. Fertur etiam , quod cum post eorum Martyrium eorum corpora ad Urbem Rhemeiasem solemniter deferrentur & pervenistent ad locum , in quo dum viverent morabantur, corpora adeo gravitare coeperunt, ut qui ea portabant putantes SS. Martyres ibi suas exuvias quiescere velle, ubi Deo viventes servierant, eas ibi reliquerint. Sed praeter alia , Ia e solemnis translatio Persecutionis tempore verisimilis non est,
VI. Circa haec tempora sub eodem Ricito Varo passi sunt Suessione SS. Crispinus & Crispinianus. Hos etiam una cum aliis Socios S. Dionysio Parisiensi quidam Recentiores aflangunt,& Roma cum eo ad praedicandum in Galliis missos. Sed eos Roma venisse, erant enim nobiles Romani, & in Galliis Evangelii praedicandi mulaus suscepisse non inficior 3 at eos socios S. Dionysii, quem supponunt, meliori judicio statuendum relinquo . Erant ergo & natura gratia Crispinus & Crispinianus fratres, & ad Gallias appulsi Suessione fixerunt sedem , ubi vias omnes pertentabant, quibus Populum illum ad Christum traherent: & hac occasione etsi genere nobiles sutoriae arti quam didicerant operam dare non erubuerunt exemplo Pauli, qui artem scenofactoriam praedicationis ossicio conjungebat. Cumque ea in arte eximii evasistent, nec ab ullo mercedem praesertim pauperibus requirerent, innumeri ad eos confluebant, quos illi occa sionem nacti de mysteriis Christianae Fidei erudiebant, & sic
Christo multos lucrabantur. Maximianus ergo illuc adveniens eos comprehendi jussit, cumque eorum constantiam stangere inaniter tentasset, Rictio Varo eos tradidit. Hic suam Levitiem de more exercens, ad
trochleas iussit extendi, fustibus crudeliter caedi, inter digitorum ungues & carnem sudes praeacutas defigi , ex dorsi cute singulas corrigias exscindi, appensis ad collum ingentibus molis in
flumen sub gelu demergi , deinde in liquefactum ac servens
326쪽
DIOCLETIANI PERs BCU Tio. 3I I plumbum immitti et cumque haec Divina virtute superassent, gladio caput amputari praTepit, & sic victores ad Coesos evolarunt anno 287. vel 288.
Eorum festus dies die as. Octobris in Martyrol. celebratur: ubi additur, eorum corpora fuisse Romam translata , atque in Ecclesia S. Laurentii in Pane& Perna honorifice tumulata . Sed cum ex Gregorio Turonensi L. f. hist. cap. 34. Suessione primo sepulta dicantur , & in eorum honorem Ecclesia erecta , non pauci sunt, qui de hac delatione Romam certiora desiderent monumenta. Fertur post Martyrium eos Papae apparuisse , monentes eum , ut in vineam quam propriis laboribus coluerant,ia sanguine suo irrigaverant, novos operarios mitteret: quod ille praestitit mittens in Gallias SS. Sixtum & Sinicium primos Rhemenses Antistites. VII. Rhemis sub eodem Rictio Varo passa quoque fuit Sancta Macra Virgo. Quaedam de ea feruntur Acta, pulchra quidem sed in aliquibus suspecta. Dicam quod de ea Martyrol. Rom. affert ε. Ianuarii, nimirum: In territorio Rhemeus passio Sanctae Macrae Virginis , quae in Persecutiove Diocletiaui jubente Rierio Varo Praeside , cum in ignem esset praecipiιata S' perma Ferillaesa , debine mammillis abscissis oesquallore carceris afflicta , δε-
per testas etiam acutissimas ac prunas volutata , oraus migraviι asDominum , ut putatur, anno 287.
In territorio etiam Beluacens I 8. Octobris resertur passio S. Pusi s seu Justini) Maroris, qui adbue puer tu Hersecutione Diocletiani fuis Rictio Varo Praeside caesus est. Hunc alii volunt prope Patisios passum in Ioco dicto Loure : cum enim Ambianum pergeret cum patre & fratre, nec detegere Persecutoribus v luillet quinam ejus comites essent, capite caesus fuit. I His adjungendus est S. Plato seu Platon Presbyter, Tomaci passus, quem ferunt cum S. Quincti no & aliis Roma in Gallias missum , R demum amputato capite migrasse ad Dominum . De
hoc Martyrol. Rom. a. Octobris ait: Tornaci Sancti Fiatonis Presisteri re Maroris, qui eum Beato xuinctiuo ejusque Soetis ab Urbe Roma tu Galliam praedicationis causa perrexit, ac postea lapi erfecuιione Maximiani consummato Marorio migravit ad Nom
Inter S. Dionysii Soclas MartyroI. resert aa. Septembris etiam S. Jonam seu Yonem Presbyterum & Martyrem in Pago Castrensi Parisiensis Dioecesis sub Juliano Praefecto: qui cum in aetate admodum provecta Martyrium conium marit , creditur post alios Socios coronatum fuisse. Ferunt sed sine funda-
327쪽
mento eum caput suum jam abscissum propriis manibus gestasse. q. VI.
. . Fidet Virgo, Caprasus, Vincentius Victor
I. D Luribus aliis, quos in Galliis laisce temporibus passos
x Martyrologia referunt, praetermissis , aliquos subjiciam. S. Fidei Virginis celebre in Gallia nomen est . Agenni in Gallia Aquitaniae Provincia: honesto genere nata , ab infantia in Christiana pietate educata fuit & illibatam virginitatem servavit. Adhuc juvenis vitam Iesu Christo consecrasse per Martyrium dicitur, Daciano Praeli de s antequam in Hispanias mitteretur eo tempore quo Maximianus in Galliis versaretur, ab anno scilicet 286. ad 29 a. . Audito Daciani hominis fama valde trucis Agennum adventu , Christiani sese occultarunt: sed cum ille justisset Sanctam Virginem Fidem prae caeteris comprehendi, ii la sponte se praesentavit, orans Deum , ut sibi, quid Praesidi respondendum esset, inspiraret. Dacianus autem eam sive promisesis sive minis inflexibilem inveniens, in ferrea crate extendi ac subtus violentum ignem accendi imperavit: quae cum illa invicta constantia superaret, plures qui aderant Divina gratia permoti, Christianos se velle esse protestati, Martyrium quoque pertulerunt. II. Inter Christianos, qui se abdiderant unus erat nomineCaprasius Agennensis origine ac sua pietate omnibus amabilis. Is in quadam vicini ac imminentis montis caverna , unde videre pO terat quidquid in Urbe ageretur, ac etiam Martyrium quod Sancta Fides patiebatur, sese absconderat . Itaque ad terram prostratus precibus Deum exorabat, ut Sanctae Virgini in certamine assisteret. Cum repente animatum se sentit ad ejus imitan dum exemplum . Ut tamen demei voluntate certior fieret, apprehensa manu petra ex qua caverna illa constabat, rogavit Deum, ut si eum Martyrio dignum judicaret , ex illa petra aquam manare faceret. Cumque vix oratione completa aqua es fluere inciperet fontem efformans perennem, & sanandis morbis hisce etiam temporibus salutarem , ille statim abscessit & Urbem ingressus se Christianum esse publice declaravit. Quapropter Dacianus eum comprehendi jussit, ac promissis eum allicere nec non minis terrere incassum conatus, variis ac
328쪽
DIOCLETIANI PERSECUTIO . 3I3 diris cruciatibus eum subjecit. Ejus constantiam admirati Primus & Felicianus fratres, pluresque alii adstantes, alta voce se Christianos esse conclamaverunt. Judex ergo confusus & victus omnes simul cum S. Caprasio & S. Fide capite detruncari mandavit: quod illico impletum fuit. Christiani autem eorum corpora , ut tempus permittebat, noctu sepelierunt. Horum Martyrium diversis tamen temporibus Martyrol. Rom.celebrat: Sanctae Fidei quidem 6. Octobris his verbis : Agevui tu Gallia uatatis Sanctae Fidei Virginis π Maroris, cujus exemplo Beatus G prasius ad Mar rium animatus agonem suum feliciter consumma- .it. S. Caprasii vero Io. Octobris sic : Agenui in Gallia Gum Caprasi Mar ris , qui cum rabiem Perfecutionis declinaus lateret ἐν spelunca , tandem audi eos, qualiter Beata Fides Virgo pro Chr
flo agonizaret, animatus ad toleravitam pinonum , oravit ad Go-mivum , ut si eum gloria Marorii dignum judicaret ex lapide De- Iuncae limpidissima aqua mauaret: quod eum Domiuus praesitisset,
se curus ad arenam certaminis properavit π palmam Marorii sub Maximiauo fortiter dimicaudo promeruit. Cur autem cum certum
sit, utrumque eadem die cum sociis fuisse passum, diversis tamen diebus Festum notetur, ignoratur s nec meum est hic quaerere.
III. Agenni quoque sub Maximiano passus fuisse creditur S. Vincentius Martyr & Levita , de quo in Martyrol. 9. Iunii
diveisus tamen a celebri S. Vincentio Levita , qui M.Januarii Valentiae in Hispania Martyrio coronatus fuit . Hunc quidam volunt ordinatum fuiste Diaconum a S. Caprasio , quem sine ullo fundamento Agennensem Episcopum fuisse putant. Aliqui etiam Sc hunc S. Vincentium opinantur Hispanum fuisse , & ex
Hispania Tarraconensi in Gallias venisse. Quidquid autem sit seum Agenni in Gallia extitisse, ibique Martyrium subiisse, atque
hac de causa contigisse narratur.
Consueverant illius Urbis & Territorii Incolae quotannis statuta die solemne Festum Daemoni celebrare, ad quod ex omni parte Populi confluebant. Daemon ut miseros illos magis obcaecaret, ea die e suo Fano in monte posito igneum torrentem effluere faciebat, qui per totum montem usque ad ima percurrens, ad cacumen unde effluxerat iterum ascendens , ibi in Templosstebat. Vincentius ergo videns tantae multitudinis coetum, causam quaesiviisqua cognita, & subinde viso igneo effluvio egrediente deTemplo,manum elevavit,&signo Crucis facto tota illa
Daemonis illusio evanuit. Praeses qui aderat, & totum suod a ciderat propriis oculis fuerat intuitus, pari stupore ac indignatione commotus Vincentium detineri & ad se tradi jussum, derim. VI. R r no.
329쪽
nomine patria & familia interrogat. Vincentius autem nomen
quidem & qualitatem Servi Iesu Christi, sed nihil aliud prodit.
Hoc silentium velut sui contemtum interpretatus Judex , Sancti Martyris pedes super clavos in terra fixos extendi, & sic fustibus diu caedi imperat. Timens autem , ne TempIum quoque dirueret , sententiam capitis in eum protulit: qui dum iret ad supplicium , precibus & signo Crucis se muniens, & sui cordis gaudium vultu hilari exprimens, omnes in admirationem traxit. IV. Sancti Martyris corpus pietate Fidelium in profundissina a fovea tumulatum plus quinquaginta supra centum annis mansit occultum, hominibus quidem at non Daemonibus , cujus virtute permissi amplius non fuerunt talibus illusionibus homines decipere , aut ab illis ullum cultum exigere . Elapso tem pore S. Martyr cuidam Christiano apparuit, suumque nomen edicens, locum in quo suum corpus jacebat indicavit, eique praecep t, ut inde extractum in alium locum dictum Pompejacum non procul distantem illud transferret. Corpus ejus adhuc in te grum N absque ullo corruptionis signo repertum Pompejaci in S. Basilica eidem erecta reconditum fuit. Dixi hunc Martyrem sub Maximiano coronatum su i ste: aliqui tamen censent ejus
Martyrium praecessisse circa medium seculi tertii ante ann. a 37. sed hoc discutere meum non est: sum cit enim meo argumento, ut veri Martyrii substantia quocumque tempore evenerit is
V. Sancti Victoris Nassiliensis nobile pro Christo certa mea ac triumphum aggredior, qui sub Maximiano , imo praesente certavit, una cum Alexandro Feliciano & Longino anno circa aso. Victor genere nobilis, pro sessione Miles , Religione Christianus erat, adeo fervens , ut per noctes singulas Fidelium
domo S circumiret, eos ad contemtum pr.esentis vitae & ad amorem aeternae inflammando. Tandem captus ad Praefectos adductus fuit s quibus eum adhortantibus , ne famulatum 8c favorem Principis projiceret propter cultum unius hominis mortui sic enim per contemtum Jesum Christum Infideles appellabant tanta libertate respondit , ut ad clamores N injurias quotquot ibi aderant fuerint concitati. At quia erat Vir conditione aestimabilis, ad Imperatorem Praefecti eum remiserunt. Sed cum coram ipso pari constantia intrepidus loqueretur, irritatus imperator Sanctum Martyrem funibus coarctatum per totam Urbem praecepit volutari s ut ex ignominiosa Viri poena, & Deorum suorum vindicaret injurias, & Christianorum simul animos territaret . Ad hoc spectaculum insanientis Populi ruit multitudo ,
dumque per totam Civitatem manibus pedibusque ligatis Christi
330쪽
Athleta sanguine suo cruentatus pertrahitur, impiis manibus vel maledico saltem ore cruciatus adaugent, ita ut quisque pro reatu non minimo sibi duceret, qui ad ejus injurias non aliquid adjecisset.
VI. Tali ludibrio Vulgi iae fandissimi oculis satiatis , adhue
cruentus ad Praefectorum Tribunalia Sanctus Martyr vere Vi- stor rapitur. Hi hoc ludibrio & simul poena eum dejectum putantes , 'iterato eum adhortari, & ut tandem resipisceret monere aggressi sunt. At Sanctus Vir de primo jam impetu plene victor, . animo Spiritus Sancti gratia magis roborato, proli Xa oratione
eos affatus, aeque suam fidelitatem erga Imperatorem, ac Deorum suorum contemtum attestatur , eorum infamiam elevans s &e contra veram Jesu Christi excellentiam opponens, ut in ejusdem Actis apud Ruinari videre licet. Cum ergo perorasset Mar- . tyr, Praesides rationum pondere oppressi s is Adbuc , inquiunt, , , Victor philosophari non desinis 8 Unum tibi elige , aut placa se re Deos, aut infeliciter deperire . Quibus Victor: si sic , in- quit, proponitis, quod docui verbis, exemplo firmandumis est . Deos sperno , fateor Christum . Quaecumque potestis date, , supplicia, cumulate supplicia , VII. Exasperati ergo responsis suis Praefecti, dum inter se de eo magis laniando dissentiunt, & unus eorum nempe Euricius recedit , alter solus nomine Asterius de eo torquendo sortem obtinet, qui Sanctum Martyrem statim jubet assigi: cumque diutorqueretur, attollens in Coelum lumina, tolerantiae donum a Deo precabatur. Tunc misericors Jesus ei apparuit Crucem manibus tenens , eique dixit: Pax tibi, Victor, ego sum Iesus, is qui in Sanctis meis patior. Confortare : tecum sum in certamine is . His verbis tormentorum sensus & dolor statim evanuit. Unde Victor alacri ac laeto vultu visitatori ac confortatori suo laudes canere coepit. Lictores autem cumbam lasii deficerent, nihil autem se profecisse iubilante Martyre cernerent, depositum patibulo jussu Praesidis sub custodia Militum in obscuristismum omnium carcerem trudunt.
VIII. At ecce in medio noctis benignissimusJesus ad cons Iandum Servum suum Angelos suos mittit. Continuo igitur solutis carceris claustris, depulsa nocte totus carcer luce diurna clariore irradiatur, & Sanctus Martyr laudes Domino cum Angelis cantat. Tres Milites qui ad custodiam carceris excubabant,
tanto fulgore permoti ad Sancti Martyris pedes prostrati veniam petunt & Baptismum efflagitant, quos pro tempore diligenter instructos adscitis Sacerdotibus, ipsa nocte ad mare duxit, ibique