Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Baptigatos propriis manibus de fonte levavit. Eorum nomina erant Alexander Longinus & Felicianus . Mane facto, & h

rum trium conversione evulgata, quanto furore accensus sit Mais

ximianus , Lector perpendat. Missis apparitoribus tres praefatos Milites una cum Victore ad publicum forum, quo innumera multitudo convenerat, trahi jubet. Ibi interrogati Milites Sanct eum in Fidei confessione constantes persisterent, mox gladio

caesi sunt.. IX. Porro S. Victor videns hos sibi praemitas ad coronam, Iacrymis Deum deprecabatur, ut ipse qui post Deum eorum

consessionis auctor fuerat, eorum pariter gloriae Martyrio socius esse mereretur. Statim igitur gloriosus Martyr conclamantibus Turbis undique tunditur, iterumque suspensus fustibus nervi seque taureis atrocissime cruciatur: deinde revocatus ad carcerem triduo in oratione perseverans agonem suum lacrymis Deo commendabat . Tandem Maximianus, velut tortor insanior ad ulti reum reservatus, eum ad se denuo adduci jubet, dumque interea S. Victorem promissis allicere & minis terrere adhuc tentat, ecce Jovis ara affertur & coram ipso componitur , Sacrilegus quoque Minister paratus assistit. Tunc Imperator ad Victorem conversus: Pone, inquit, thura, placa Jovem ,& noster amicus esto. Porro Victor quasi litaturus accedens, Divino aestu aram

de ipsa manu Sacerdotis eripit, & ictu pedis eam solo prosternit, atque ill ico jussu Imperatoris pes illi amputatur : & hae fuerunt suae corporis primitiae quas Deo dedicavit. X. Ad ultimum jam totum corpus , animam Deo redditurus , ad molam pistoriam ducitur. Ibat autem ita celer ac hilaris, ut nihil incommodi passus fuisse videretur. Lictores igitur gloriosum Martyrem toto mox corpore velut frumentum Dei electum conterendum pistoriae molae supponunt , cujus rotatu cel

ri Sancti Viri ossa conquassari incipiunt . Sed cum paulo post dissipata divinitus machina , spirans adhuc aliquantulum videretur , gladio illi caput abscindunt: & statim vox coelestis intonuit dicens : Vicim , Victor Beate, cuicisti. Quid ad haec, mi Lector ZΤantum robur, tantam spiritus alacritatem ad talia & tanta ferenda solis naturae viribus tribues, an Deo de Veritate Religionis Christianae testimonium perhibenti s XI. Maximianus victum se a viventibus videns, mortu OSFincere cogitavit. Sanctorum propterea Martyrum corpora ter rae mandari vetuit, sed in profundo maris brachio, quo a mersediano latere Civitas cingitur, a piscibus devoranda submergi se Lit. At hic quoque victus suit , nam Deus &. houori Sanctorum

332쪽

DIOCLETIANI PERsECUTIo . 3I Ec posterorum patrociniis providens, ministrantibus Angelis natatu celerrimo Sancta Corpora in oppositum littus illaesa transmittit, ibique a Christianis in crypta nativo in saxo excisa decenter sepulta multis miraculis honorantur, & multa accurre tibiis beneficia eorum meritis per Dominum Jesum conferuntur. XII. SS. Victoris & Sociorum memoriam colunt Martyrol

gia ar. Julii s Romanum pr.ecipue his verbis : massyliae natali

S. Victoris, qui cum esset Miles oe' nec militare nee Molis faeri re vellet, primὸ tu carcerem trusus, ibique ab Angelo visitatas , deinde variis cruciatibus paullus, novissimὰ coutritus in mola pis ria Marorium consummavit. Passi sunt eum eo er tres Milites Alexander Felicianus oe Longiuus. Plures alios in Galliis Maximiani saevities Martyres fecit: cum enim ibi diu moratus fuerit, &pluries accesserit, plura quoque ibi suae crudelitatis vestigia dc Christianae constantiae exempla reliquit : quae ne opus hoc in immensum crescat apud Martyrologia & Auctores relinquo percurrenda s alia enim & quidem multa supersunt de aliis Orbis Provinciis enarranda.

q. VII.

S. Bonifatius Maror . I. C Ancti Bonifacii passio, quam P. Ruinari anno aso. conmgnat, aliqui vero ad ann. 3o3. protrahunt, praetereunda

non est. Ex ejus ergo Actis haec habentur. Erat in Urbe Roma quaedam Mulier potens nomine Aglaes filia Acacii genere clari quondam Proconsulis. Haec ergo ludos publicos propriis expensis ter Romae dederat, sub se habens septuaginta tres Procuratores , qui curas agebant in possessionibus suis, & unum, qui omnibus praeerat nomine Bonifacium, cum quo ipsa carnali commercio commiscebatur. Erat hic ebriosus adulter 8c amicus omnium quae odit Deus. Tria tamen habebat rectitudinis opera et hospitalitatem scilicet, largitatem & misericordiam: si enim aliquando videret peregrinum de itinere venientem, eum Omnifestinatione & alacritate adhortabatur, ut in hospitium suum introiret, & ministrabat ei. Noctibus autem circuibat plateas& vicos Civitatis tribuens pauperibus omnia quae necessaria

erant.

II. Post annos vero multos gratia Dei compungente Aglaen . vocavit Bonifacium eique dixit: Bonifaci stater, tu scis in quantis peccatis convoluti sumus, non cogitantes, quoniam Deo

prae .

333쪽

praesentari debemus & rationem reddere omnium malorum , quae in hoc Mundo gessimus , & nunc audivi quosdam Christi,norum dicentium,quoniam si quis ministraverit Sanctis, qui propter nomen Domini Jesu Christi pugnant, consors eorum fiet iudie illa terribilis J udicii Dei. Et quia audivi, quod Servi Dei

adversus Diabolum multi in Oriente agonizantur tradentes corpora sua carnificibus, ne Christum negent f perge igitur ad illo partes, & affer nobis Reliquias idest Corpora Sanctorum Martyrum s ut & nos eis serviamus, & Oratorias domos eis aedificantes, per sanctas eorum passiones salvemur & nos. III. Bonifacius ergo accepit aurum copiosum ad comparationem Corporum Sanciorum S ad sublevationem egenorum Scduodecim equites & tres lecticas cum unguentis diversis ad honorem Sanctorum Martyrum . Cum ergo egredi inciperet, dixit

Dominae suae gratulanter : Domiua mea , si iuvenero ad comparandum Reliquias ides Corpora Sanctorum Marorum, asteram mecum s Sero meum corpus venerit, in nomiue Maroris fuscipies illud.

t Haec prophetans & sorte nesciens dixit , cui Domina :,, Abji- ,, ce, inquit, abs te ebrietatem & stultiloquium, & sic te exhi- be, ut digne possis Corpora Sanctorum Martyrum portare.,, Ego autem peccatrix , licet indigna sim , tamen expectabo te is citius. Dominus autem & Deus omnium , qui propter nota ,, stram salutem formam servi accipiens , proprium Sanguinem ,, effudit propter salutem generis humani, ipse mittat Angelum ,, suum ante faciem tuam & dirigat gressus tuos in sua benigni- ,, tale & impleat in bonis desiderium meum , delicta mea obliis tus, IV. In itinere ergo positus Bonifacius secum recogitans dicebat : D Justum est vere, ut nec carnes contingam neque vinum is percipiam, quoniam licet indignus sim & peccator , tamenis Sanctorum Corpora portare debeo. Et extendenS oculos ad ,, Coelum ait: Domine Deus omnipotens , Unigeniti Filii tui ,, Pater, adesto in adjutorium mihi famulo tuo s eu dirige viam, , meam, in qua ego ambulo, ut glorificetur nomen tuum in is secula seculorum. Amen ,, . Adveniens igitur post dies alia quot in Tarsum Civitatem , & resciens esse ibi Martyres in agone actu certantes, dicit ad eos, qui cum eo erant: is Viri fratres, is euntes requirite nobis hospitium & ibi requiescere facite ani- malia : ego autem vado videre eos , quoS valde desidero. V. Cum igitur iret ad stadium, ubi Sancti Martyres erant certantes , vidit eos inter tormenta positos , N. quemdam eorum suspensum capite deorsum S ignem subtus eum stratum s alium

334쪽

DIOCLETIANI PERsECUTIO. 3Is extensum in quatuor ligna & diutissime mactatum s alium exteris

minatam habentem faciem s alium ungulis exaratum s alium manibus abscissis s alium stipite in collo ejus infixo & exalatum in terra s alium inclinatum ex adverso, id est retro manus & pc- des habentem dc sic fustibus a Ministris caesum. Et horror magnus & pavor intolerabilis erat his, qui videbant haec tormenta: magis autem erat videre Diabolum victum, Servos autem Christi fortiter certantes. Accedens ergo Bonifacius coepit osculari Sanctos Martyres cum essent in tormentis : erant enim omnes Viri numero viginti, & clamans voce magna dixit: , , Magnus se Deus Christianorum , magnus Deus Sanctorum Martyrum .is Obsecro vos, famuli Christi, intercedite pro me, ut & ego,, dignus efficiar consors vestrum inveniri , certans adversus Diabolum & consedens pedibus Sanctorum Martyrum , amplectebatur vincula eorum osculans & dicens: ,, Certate Athleis tae & Martyres Christi conculcare Diabolum modicum perseis veranteS: magnus quidem labor, sed multa est requies: homis rida tortura , sed ineffabile gaudium. Super terram torqueturis corpus a Ministris, in futuro autem seculo a Sanctis Angelis,, ministrabitur illi. VI. Porro Simplicianus Judex aspiciens ad Populum & eum contemplatus dixit: quis est ille , qui me Deosque meoS contemnit ρ adducatur ad meum tribunal. Adductum eum interrogat : quis es tu , edicito nobis , qui contemsisti judicium meum e Cui Bonifacius: is Ego, inquit, Christianus sum & contemno, , te ac tuum tribunal per auxilium Dei mei is Judex autem ad eum ait: quid vocaris ' At Bonifacius : A Jam dixi, inquit, quia

o Christianus sum . Si autem meum vulgare nomen discereo vis, BonifaciuS vocor, , . Tunc Judex dixit: antequam poenis tangam latera tua , sacrifica Diis immortalibus . Bonifacius vero respondit: se Jam pluries dixi tibi quia Christianus sum & non

,, sacrifico Daemoniis neque Idolis . Quod ergo vis facere fac &is noli morari: corpus meum tibi appositum est is . His vehementer iratus Judex jussit suspendi eum , & diutius ungulis corpus ejus radi, in tantum ut ossa ejus apparerent. Sanctus autem Bonifacius nihil dicens, oculos suos ad Sanctos Martyres at-

lentos habebat.

Tunc Judex jussit eum Ievari a terra, & post quasi unius horae spatium , iterum eum adhortatur ut sacrificet Diis & sui misereatur. Sed respondente Martyre is Non erubescis, miserri- ,, me, sepe dicendo mihi, sacrifica ἡ me nolente audire de pe-

is rituris tuis simulacris ,, e Furore repletus Judex jussit, ut calami

335쪽

lami acuerentur & eos assigi sub ungulis manuum ejus . Cumque hoc fieret, aspiciens Sanctus Martyr in Coelum , alacriter tolerabat. Videns autem impius Judex, quod tormenta quasi non sentiret, jussit aperiri os ejus & plumbum bulliens. in funis di. Tunc Sanctus Athleta Christi adspiciens in Coelum Domi num sic deprecatus est : ri Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe ,, Fili Dei: adesto in adjutorium milii famulo tuo & adjuva me, , a doloribus istis; & ne permittas me a profanissimo hoc judice .

, , vinci: tu enim nosti, quia propter nomen tuum haec omnia D patior ,, . Inde conversus ad Sanctos Martyres: is Obsecro vos, inquit, Servi Christi, orate pro me famulo vestro is . 'Sancti autem Martyres quasi ex uno ore dixerunt ad eum: DO-

,, minus noster Iesus Christus ipse mittat Angelum suum & eri- , , piat te de profanissimo isto Iudice & perficiat cursum. tuum

se velociter Sc adscribat nomen tuum cum primogenitis is . Cumque oratione completa dixissent Amen, Populus plorare& alta voce clamare coepit: , , Magnus est Deus Christianorum: , , magnus DeuS Sanctorum Martyrum. Christe Fili Dei salva se nos: universi in te credimus & ad te confugimus. Pereantis simulacra Gentium, , . Et impetum fecit omnis Plebs & d

struxit Aram i ac in Iudicem lapides jacere coepit, qui tumultu

perterritus tunc abscessit. .

VII. Diluculo tamen sedens pro Tribunali & adducto Sancto Bonifacio, iterum dicit ei : ut quid miser sic insanis, in hominem habens spem N ipsum crucifixum tanquam nequam Tunc Zelo Dei accensus S. Martyr: is Obmutesce , inquit, in ,, felix & noli aperire labia tua contra Dominum meum Jesumis Christum: obscurissime mentis serpens, invetera te dierum is malorum, anathema tibi. Nam Dominus meus Jesus Chri- stus haec omnia sustinuit volens salvare genus humanum Ad haec irritatus Judex jussit afferri ollam re eam impleri pice ,& in bullientem Sanctum Martyrem inverso capite immitti . Sanctus autem Martyr facto signo Crucis immisitis est in ollam . Sed Angelo Domini descendente de Coelo & tangente ollam , haec protinus liquefacta est sicut cera a facie ignis. Et Sanctus quidem non est molestatus, incendit tamen de adflantibus mulistos. His tremefactus Judex admirans virtutem Christi & tolerantiam Martyris, jussit gladio caput ejus abscindi. Spiculatores autem tulerunt eum cum festinatione de loco Iudicii. Sanctus vero Christi Martyr facto signo Crucis, rogavit eos, ut largirentur ei parvam horam donec oraret , & stans contra Orientem, Deum ita deprecatus est: o Domine Deus omnipaes, tens,

336쪽

D IO LETI AN l PE RsECUTIO . 321M iens , Pater Domini nostri Jesu Christi, adesto in adiutorium is mihi famulo tuo & mitte Angelum tuum & suscipe in pace

animam meams ut non impediat me pestifer & interfector Dra- ,, co sua malignitate, & ne suadeat me in fallacia sua , sed con- requiescere me fac in choro Sanctorum Martyrum tuorum I, , & erue, Domine, Populum tuum de tribulatione impiorum, is quoniam te decet omnis honor &potestas una cum Unigenito is tuo atque Sancto & vivificante Spiritu in secula seculorum, Amen se. Et cum complesset orationem percussus est a Spiculatore s & factus est terraemotus magnus, ita ut omnes exclama rent dicentes : Magnus Deus Gbrisianorum . Et crediderunt multi in Dominum Jesum Christum. Hoc fuit S. Bonifacii Martyrium seu verius triumphus . In hoc admirare Lector potentiam Divinae Gratiae , quae sicut ex Persecutore repente Saulum iu Apostolum verterat: ita hic Bonifacium ex homine vitiis ac peccatis implicato illico fecit constantissimum & gloriosissimum Martyrem , & dic: Haec mutatio dextera Exce i, Sed audi quae

sequuntur.

VIII. Conservi autem Beati Bonifacii circuibant, ubique

requirente' eum , & non invenientes coeperunt dicere ad invicem : Ille modo in adulterio aut in taberna positus epulatur, &nos circuimuS ubique requirentes eum . Cum ergo inter se confabularentur , contigit obviare eis fratrem Commentariensis Adicunt ei: Forsitan vidisti virum peregrinum Romanum p Ille autem dixit eis : Hesterno die Vir peregrinus martyrigatus est pro Christo & abscissus est capite . uui dixerunt ei: Et ubi est At ille dixit eis: In stadio , ubi passus est . Et iterum interrogati illi de aspectu ejus, dixerunt ei: Vir est quadratus crassus robustus capillo compositus coccinea veste indutus s eumque ille respondisset eis: ille ipse est quem quaeritis & qui hesterno die Nartyrio est finitus 3 At illi ajunt: Homo quem nos quaerimus , magis in taberna requirendus est, quam in stadio. Ille autem dixit eis r quid enim nocebit venire usque ad stadium & videre ,

si ipse est pIlli autem secuti sunt eum s cumque in stadio stetissent, ostendit eis pretiosum Corpus ejus s qui admirati dixerunt et Quaesumus ostende nobis etiam Caput ejus: quod clim ille attulisset, dum ipsum contemplarentur, virtute Sancti Spiritus risum emisit. Tunc cognoscentes eum, fleverunt amare dicentes: Ne memineris nostri peccati ob mala quae locuti sumus de te , famule Christi : & dicunt ad officialem : iste est quem quaerebamus spetimus te: da nobis cum . At ille : ego gratis corpus ejuS dare Tom. VI. S s vobis

337쪽

vobis non possum. Illi autem dantes eis solidos quingentos a ceperunt corpus Sancti Martyris, & ungentes illud aromatibus S involventes linteaminibus pretiosis posuerunt in una ex lecticis. Et sic profecti sunt iter suum, gaudentes &glorificantes Deum sit per glorioso S. Martyris triumpho.

IX. Interea Angelus Domini apparens Aglaae dixit ei: Qui

priuS servus tuus erat, nunc autem frater noster est, sicut Dominum suscipe , & digne eum reconde: ipsius enim interventu relaxabuntur tibi universa peccata. Et consurgens Agla es confestim accepit secum Clericos & Viros religiosos : & sic cum hymnis & canticis spiritualibus & omni veneratione obviavit Sancto Corpori, & reposuit illud stadiis ab Urbe Roma quinque in via , quae dicitur Latina , donec aedificaret ei domum passione ejus dignam et quo in loco plura miracula edita , Daemones fugati& infirmi sanati sunt. Passiis est autem S. Martyr Bonifacius Tarsi Ciliciae Metropoli r4. Maii, qua die etiam in Martyrol. Romano colitur , & sepultus est Romae die s. Junii. Agla es post

haec renuntians Mundo universa quae pollidebat distribuit egenis-Relaxans autem & universam familiam suam diversi sexus & artatis a jugo servitutis , sic cum paucis puellis , quae etiam Omnibu Srenuntiaverant, famulata est Claristo tanta autem gratia donata est, ut Daemonia expelleret & languores sanaret. Superstes autem fuit Beata Agla es in exercitiis pietatis tredecim annis,

post quos obdormivit in Domino, & apud praefatum Martyrem

sepulta est.

. Sebasianus, Mareus , Marcellianus O . Marores .

I. C Anctus Sebastianus nativitate vel saltem origine Narbo-o nensis , Mediolani tamen educatus fuit. S. tamen Ambro sus in Psalm .i I 8. facit eum Mediolanensem oriundum : inde

Romam discessisse dicit, fortasse s saltem consilio Dei ut ibi inveniret Persecutorem, qui tunc Mediolani non aderat. Ibi vel sub Carino , qui ab anno a 8 a. usque ada 8 s. imperavit , Ve Iay praedecessore Militiae adscriptus, prudentia pietate & gratia , non solum Militum sed & Magnatum communem amorem Raestimationem sibi comparavit. Quia tamen militarem artem su sceperat non armorum studio, sed ut hoc titulo posset faciliu Sin servire fratribus , nempe Fidelibus in Persecutione Iaborantibus , in hoc pio opere totus erat s secreto tamen , ne ad noti tiam

338쪽

Dio CLETIANI PERsECUTIO. 323tiam Imperatorum perveniret s non quia bona & vitam pro Christo dare formidaret, sed quia hoc secretum valde juvabat, ut eos posset in tormentis positos liberius confortare, & a Daemonis conatibus eripere. Ex quibus, apparet etiam sub Carino aliquod Persecutionis genus Christianos pastos fuisse , & multo magis primis Diocletiani annis, ut supra notavi. ΙΙ. Inter primos , quos Sebastiani Zelus Christo peperit,

fuere Marcus & Marcellianus. Hi fratres erant genere clarissimi & forte etiam Romani Senatores opibus dit illi mi, uxores ac filios habentes. Eorum pater Tranquillinus & Marcia mater jam senecta cani, Pagani erant. Hoc tamen non obstante Marcus & Marcellianus a prima aetate textraordinaria Dei Providentia , quo enim humano medio hoc fuerit nescitur Christiani erant. De hoc ergo accusatos ac subinde detentos, S. Sebastianus quotidie visitare ac animare non destitit, quod eorum quoque Servis & ipsis eadem causa comprehensis praestare non cessabat. Quid his eorum Servis evenerit, nescimus 3 de Marco& Marcelliano scimus, quod post multa etiam verbera invicta constantia tolerata, variis coelestibus consolationibus etiam recreati, sententia capitis damnati fuerunt. Sed eorum Parentes a Praefecto Romae tunc Agrestio Chromatio obtinuerunt triginta dierum dilationem, sperantes , se hoc tempore eorum frangem posse constantiam. III. Fuerunt itaque in aedes Primi scrinii Praefecturae nomine Nicostratis catenatis manibus translati, ibique Praefecti & Imperatoris mandato custoditi. Ibi eorum Parentes uxores ac fit ii adhuc parvuli amicique omnes , lacrymis ac ejulatibus , eorum constantiam emollire studuerunt f jamque lacrymae corda Sanctorum Martyrum coeperant flectere . Tunc Sebastianus, qui eos quotidie invisebat, accedens, prolixa ad horam fortique oratione eorum jamjam labentes animos prorsus erexit ac solidavit. At Deus ingenti miraculo vires auxit. Toto tempore , quo Sebastianus ad eos peroravit, lux extraordinaria locum in quo

stabant replevit, & statim apparuerunt septem Angeli qui vestibus albis eos induerunt, & juvenis quidam donans eis pacem N promittens, se cum eis semper futurum. Hoc referunt Acta , cujus veritatem prodigiosi effectus gratiae, quos deinde consecutos referam , comprobabunt.

IV. Vix Sebastianus sermonem compleverat, cum Zoes Nicostratis uxor a Lxennio muta ad ejus pedes provolvitur sgest Ibus ac nutibus indicans, quid ab ipso optaret. Sebastianus

illius statu percepto statim os ejus signo Crucis munit, alta vo

Ss a ce

339쪽

ce Christum invocans, ut in testimonium veritatis eorum quae dixerat, eam sanare dignetur. Et ecce Zoes statim loqui incipit laudans Sanctum Virum & testificans se credere omnia ea quae dixerat: addens, se vidisse Angelum descendentem de Coelo, tenentem ante oculos loquentis librum apertum, in quo omnia quae S. Sebastianus dixerat de verbo ad verbum scripta erant. V. Nicostrates visa sanitate uxori restituta illico ad Sebastiani pedes & ipse procumbit, veniam petit, quod Servos Dei

in carcere detinuerit, propriis manibns eis vincula solvit, rogans, ut irent quocumque vellent , protestatus, se selicem habiturum , si loco eorum in carcerem traderetur & proprio sanguine aeternum ignem sibi debitum extingueret. Marcus tame

R Marcellianus ejus fidem in sua origine adeo perfectam laudarunt quidem , sed certamen , in quo positi erant deserere & in locum ipsorum Nicostratum exponere recusarunt.

VI. In Nicostrato tamen ejusque uxore solis Dei gratia non stetit, quin & in omnes qui ibi aderant suos mirabiles effectus effudit. Marcus & Marcellianus nedum in Fide solidati, sed hoc etiam gaudio perfusi fuere, ut eosdem, qui tot artibus a Jem

Christo ipsos eripere tentaverant , viderent jam paratos neri ejusdem Discipulos . Marcus itaque ad eos conversus praecipue ad patrem matrem uxorem ac fratrem omnes emcaci sermone adhortatus est , ut Fidem , quam se amplecti velle testabantur , generosa alacritate susciperent & susceptam custodirent, nec terrerentur quibuscumque Damonis conatibus, ut ex eorum

cordibus eam eriperet, sed vitam hanc quae mille infortuniis rapi potest, ac miseriis & criminibu6 obnoxia est , generose aspernarentur , ut aeternam ac in amissibilem , cui nullus subest dolor, nulla tristitia , consequerentur. Quibus Omnes compuncti ac in lacrymas effusi praeteritam infidelitatem detestati, simul Deo gratias agebant, quod ad veritatem illos vocasset iaVII. Tunc Nicostratus servore accensus protestatus fuit, is nec cibum aut potum sumturum , donec sacra Baptismatis aqua perfunderetur . At S. Sebastianus, oportet, inquit, ut dignitam rem mutes, ae e ministro Praesecti factus MinisterJesu Christi , cid hunc adducas omnes, quos in custodia carcerum detines, rit& isti catcchigentur: si enim Diabolus totis conatibus studet eripere Christo qui ejus sunt, debemus viceversa nos pari conatu eos quos impius hostis abstulerat suo restituere Creatori. Promi- itque ipsi , si tale munus in suae conversionis initio Christo osserat, statim Martyrio fore remunerandum. Nicostratus ergo confestim se ad Commentariensem nomine Claudium conterens ,

340쪽

rens , ei praecepit ut omnes in carceribus detentos ad se adduce ret, volenS eos paratos habere. Quibus adductis Sebastianus tanto servore spiritus locutus est , ut videns eorum corda Divina gratia tangi, & lacrymis aliisque exterioribus signis se convictos ac mutatos testari , jussit a vinculis solvi ἡ & statim abiit ad quaerendum Sanctum Presbyterum nomine Polycarpum , qui Occasione Persecutionis se occultaverat, eumque ad Nicostratum duxit. Polycarpus postquam noviter conversis gaudium suum de eorum felici sorte testatus fuit, eisque a misericordia Divina peccatorum veniam spopondit, jejunium usque ad vesperam indixit, & singulorum nomina quaesivit, quod illi cum gaudio& alacritate executi sunt. VIII. Dum haec agerentur, venit Claudius dixitque Nico strato, Praefectum male habuisse, quod ipse omnes in carceribus detentos apud se adduxistet, ac proinde ei praecipere, ut facti rationem redditurus coram se accederet. Ivit Nicostratus &Praesecto dixit, se hoc fecisse, ut Christianos quos apud se habebat magis terreret exemplo aliorum, qui suppliciis tradebantur. Cui Praesectus acquievit. Hoc mendacium damnabile certhfuit, sed in homine recens converso, & nondum plene instructo excusabile , sicut Exodi I. excusabile fuit obstetricum AEgyptiarum mendacium. IX. Revertens a Praefecto simul cum Claudio Nicostratus , ei omnia quae apud se evenerant narravit, & praecipue uxori redditam sanitatem. Audiens hoc Claudius commotus est s &cum duos filios haberet, unum hydropicum, alterum variis mor his cruciatum , illico accurrens, eos coram Sanctis adduxit sprotestatus, se ope illorum sanitatem filiis suis sperare , & toto corde in Jesum Christum credere . Tunc Sancti Viri certi quidquid in nomine Jesu & ad animarum salutem petiissent, se consecuturos , promiserunt Claudio filios suos & quotquot ibi aderant , ab omni infirmitate fore liberandos , statim ac facti fuissent Christiani. Eodem ergo tempore descripta sunt nomina eorum qui Baptismum postulabant f qui fuerunt Tranquillinus, sex ejus amici nimirum Ariston , Crescentianus , Eutychianus, Urbanus , Vitalis, &Justus s deinde Nicostratus &Castor ejus frater, Claudius Coin mentariensis ac duo ejus filii Felicii simus& Felix quorum unus vocabatur etiam Symphorianus Marcia Tranquillini uxor una cum uxoribus & filiis S S. Marci & Marcelliani s Symphorosa Claudii uxor, Loes Nicostrati cum uia versa ejus familia numero homines triginta tres s dc tandem ii qui in carceribus detiuebantur numero sexdecim: qui omnes 1 simul

SEARCH

MENU NAVIGATION