장음표시 사용
341쪽
simul collecti numero sexaginta octo lanis quibus addi potest Victoricus Claudii frater, de quo aliqua inferius . X. Hi ergo omnes a S. Polycarpo baptizati fuerunt, Sebastiano viros , Beatrice postea Martyre 3 & Lucina feminas e sacro fonte levantibus . Duo filii Claudii primi Baptismo abluti sunt, qui e fonte egressi , sani ut caeteri statim fuere , ut nee signum aliquod incommodi appareret. Tranquillinus post eos hapti Zatur. Is ab undecim annis podagrae & chiragrae doloribus adeo cruciabatur, ut nec posset sine dolore gestire, nec manus ori apponere ad sumendum cibum , & propterea grave incommodum passus fuit, dum ad suscipiendum Baptismum expoliaretur. Postulante igitur S. Polycarpo, an toto corde crederet,
Jesum Christum unicum filium Dei posse ei integram corporis reddere sanitatem & insuper universa peccata dimittere s alta voce respondit, se toto corde profiteri, quod Jesus sit unicus Filius Dei, qui possit salutem animae & corporis ei largiri: se tamen ab eo aliud non petere, quam suorum remissionem pecca .
torum: ita ut etiamsi post sanctificationem Baptismi in dolori-hus perseveraret, adhuc in desu Christi Fide firmus persisteret. Hisce verbis lacrymas ab adstantibus prae gaudio eXcussit, qui
effectum Fidei adeo purae a Domino petendum sese mutuo excitabant . Post haec S. Polycarpus , cum sacro Chrismate eum un-Σisset, iterum petiit, an crederet in Patrem Filium & Spiritum Sanctum: & respondente eo se credere: momento statim tota podagra evanuit, ut se ipso, nullo adjuvante in sacrum fontem descenderet clamans: Tu es solus & verus Deus, quem ipse infelix Mundus non cognoscit. Subinde alii omnes bapti rati fuere,& decem diebus, qui adhuc supererant e triginta dilationis Tranquillino pro ullis suis a Prassecto concessis, hi novi Christiani in laudibus Dei praeparando se ad pugnam , & Martyrium ardenter desiderando , vel ipta feminae ac pueri perseverarunt . XI. Completis triginta diebus a Praefecto Chromatio conquisitus Tranquillinus adfuit, eique gratias summas de concessa dilatione egit : quia hoc modo & filios patri conservavit & reddidit patrem filiis . Chromatius horum verborum sensum non a se secutus ei dixit: Oportet ergo ut filii tui veniant & thus Diis osserant. Tunc Tranquillinus apertius se explicans declarat, se jam esse Christianum, S hoc medio liberum evasiste a podagia
qua antea dire cruciabatur. Chromatius , qui eodem morbo Iaborabat & nolebat hoc prodere propter eos, qui aderant, post
varios simul habitos discursus, Tranquillivum detineri in carcerem duci praecepit diceus , se in prima sessione eum auditu,
342쪽
D IOCLETIANI PERSECUTIO. 327rum . At noctu secreto eum ad se adduxit, eique ingentem amgenti summam exhibuit, ut ei indicaret remedium, quo ipse liberatus fuerat. Cui Tranquillinus , argento contemto , asserit, se aliud remedium non invenisse, quam credere in Jesum Christum: si hoc remedium ipse experiri vellet, & ipse a morbo solamen reciperet. Chromatius eum dimisit dicens , ut ad se duceret illum, qui eum Christianum fecerat, a quo, si ei pariter sanitatem promitteret, eamdem & ipse Religionem posset amplecti. XII. Tranquillinus illico S. PoIycarpum a divit, eumque ad Praefectum secreto duxit, qui ei obtulit medietatem honorum suorum, si ipsum a podagra liberaret. Cui Polycarpus: absit, inquit, hoc enim & milii & tibi verteretur in crimen . Jesus Christus potens est & tenebras sua luce dissipare & omnes mor- . bos in te sanare, si in eum ex toto corde credideris. Eum proinde
Christianae Fidei praeceptis imbuit ac tridui 3ejunio se disponere jussit, quod & ipse simul cum Sebastiano peregit. Tertia die
ambo Chromatium adeuntes, a doloribus suae podagrae argumentum sumserunt de suppliciis aeternis disserendi. Tunc Chromatius nomen suum & Tiburtii unici filii dedit, ut ambo Christiani fierent. Sebastianus tamen eum monuit, ne Baptismum sanitatis desiderio cuperet magis quam verae Fidei amore, Scpropterea in testimonium sincerae suae ac verae conversionis sibi permitti postulavit, ut omnia sua Idola comminueret, spondens ei fore illico sanandum . Annuit Chromatius f sed cum per servos hoc exequi vellet, restitit Sebastianus dicens, contingere poste , ut Diabolus habens in eos ratione infidelitatis dominium id attentantibus aliquod nocumentum inferret, & diceretur hoc fuisse in punitionem ob Idola eversa. Ipse ergo Sebastianus una cum Polycarpo fusis prius ad Deum precibus , omnes Idolorum
statuas usque ad ducentas ex quacumque materia confregerunt.
XIlI. Verum ad Chromatium reversi atque nondum sanatum invenientes: Cave, inquiunt, aliquid superstitiosum adhuc superest destruendum, & fides tua nondum integra est. Tunc ille ingenue consessus est, in penetrali domus pIures adesse machinas vitreas & chrystallinas astrologicae arti inservientes, quas magnis sumtibus parens suus Tarquinius emerat, & has in ornamentum domus suae aster vari. At Sancti Viri ostenderunt ei totius Astrologiae &praedictionum ex ea sumtarum vanitatem , ac proinde oportere dc ista aboleri: quibus ille acquievit. Verum Tiburtius filius ferre non valens, ut res adeo rara & preti sa destrueretur, nec parentiS sanitatem impedire volens, duas
343쪽
accendi jussit fornaces, comminatus Sebastiano & Polycarpo, quod si rebus illis destructis pater suus integrae sanitati non rest, tueretur, utrumque in fornacem injiceret. Quam conditionem , reluctante licet Chromatio , Sancti Viri libenter accepta ve
XIV. At ecce eodem tempore quo machinae illae confringebantur, Chromatio juvenis quidam apparuit dicens, ei se de Coelo a Jesu Christo ad eum sanandum mitti . Quo dicto Chromatius eodem momento persecte sanatus , currens juvenem illum inseqnitur , ut ejus pedes exosculetur. At ille prohibuit, qu6d nondum Baptismate ablutus & sanctificatus foret. Ad pedes ergo Sebastiani Chromatius, & Polycarpi Tiburtius sese prosternunt . Tunc Sebastianus Chromatio exposuit, quod in dignitate Praefecti perseverans vix, imo nec vix abstinere posset ab interventu spectaculis & a serendis judiciis & aliis contra Christianos: tutius ergo esset renuntiare Pra ecturae S. Suc cessorem postulare , ut ab omni periculo & Mundi huius curis extricatus unice posset Deo & animae saluti vacare. Consilium amplexus Chromatius, eadem die ad amicos in Aula existentes misit, rogans eos, ut ipsum hac in re adjuvarent. XU. Jam ergo Chromatius proxime baptigandus erat: cum a S. Polycarpo inter alia quaesitus, an suis peccatis renuntiasse is respondit, nimis sero hanc sibi fieri petitionem , optare tamen sibi differri Baptismum , ut magis in hoc firmaretur, & pro eis satisfaceret. Velle se cum omnibus reconciliare, quod debebat persolvere, quidquid violenter extorserat restituere : & cum post
mortem uxoris duas habuisset concubinas, eas dimittere cum plena nuptiarum libertate , ac viros eis procurare. Post haec polliceri se renuntiaturum omnibus peccatis & hujus Mundi voluptatibus. S. Polycarpus ejus consilium approbans quadraginta dierum spatium ad haec peragenda, ut moris erat cum eis
quibus Baptismus absque periculo differri poterat, ei praescripsit. Tiburtius quoque renuntiavit Judiciariae profe1sioni, cui pro Xi
me accingendus erat, cum in eruditione & eloquentia valde pro
fecisset s & subinde Baptismo initiatus fuit. Chromatius autem abdicatis omnibus Mundi negotiis paucis post diebus eodem fuit in lignitus: & cum eo mille & quadringenti e sua familia hapi,
rati fuerunt, quibus antea libertatem donaverat, dicens, non elle conveniens, ut qui Deum coeperant habere patrem , hominis mancipia permanerent. Fecit hic Chromatius , quod ut putat S Joannes Chrysostomus hom. I s. in Acta faciebant primi
Christiani, qui agrorum quidem δc postellionum pretia ad pedes
344쪽
Dio CLETIANI PERSECUTIO . 3as Apostolorum deferebant, non tamen servorum , quos non VCndebant , sed liberos dimittebant. XVI. Quae hactenus dixi, probabiliter contingere potuere desinente anno 284., cum mortuo Caro Carinus ejus filius homo vitiis deditus Romae imperaret, & in Oriente Diocletianus. Anno enim a 8 s. cum Carinus adversus Diocletianum bellum movisset, commi sso praelio in Illyrio , Carinus tandem a suis occisus fuit, & Diocletianus totius Imperii Dominus collegam in Imperio assumsit Maximianum Herculium anno 286. Persecutio tamen , quae sub Carino efferbuerat, eo etiam mortuo perduravit , imo anno a 86. violentior effecta est . Nihilominus haec Imperii mutatio Sancto Sebastiano non obfuit, qui Christianum se esse nondum palam prodiderat: imo cum Diocletianus an . 18s. Romam venisset, nedum eum in munere confirmavit, sicut alios
Carini Ministros , sed speciali dilectione ipsum prosequebatur,
adeo ut ipsum primae cohortis ad custodIam Praetorii destinatae ducem crearit, & quousque Romae moratus fuit , eum apud se frequenter habere vellet, quod & Maximianus, qui in Occidente remanserat , similiter faciebat. XVII. Verum cum interim adversus Christianos augeretur Persecutio , Chromatius consilio S. Cati tunc Romani Pontificis
omnes recens conversos apud se recepit, summo Zelo eos custodiens , ne ad necessitatem Diis sacrificandi adigerentur. Quia tamen ejus ad Fidem conversio aegre diu occultari poterat, ab Imperatore licentiam petiit se recipiendi in Campaniam , ubi multa possidebat, titulo tum provectae aetatis tum valetudinis . Qua obtenta permissione sese obtulit ad secum in suas Terras adducendos omnes Christianos , qui eum sequi voluissent. Cum autem hi novi Christiani specialiter addicti essent SS. Sebastiano& Polycarpo, Oportebat ut alteruter horum ad eos in Fide firmandos in Campaniam cum illis transiret. Id S. Sebastiano dissicile erat, tam propter muneris dignitatem , quam propter Mar tyrii desiderium, cujus se compotem fieri sperabat magis manendo Romae , quam in Campaniam transeundo. Sed cum ejusdem desiderio arderet S. Polycarpus, facta est inter eos sancta con tentio , unoquoque conante ad sanguinem pro Christo citius fundendum Romae manere. Quia tamen hoc fuisset Christi mem-hra adhuc tenera, quia recens nata , sine lacte deserere 3 existi mavit Cajus, hoc debito magis Polycarpum teneri, qui utpote Sacerdos & Dei scientia plenus, poterat ea sua assistentia in Fide magis roborare. Oh si tali contentione inter Servos Dei nostris
temporibus quisque de subeundo citius Martyrio decertaret lTom. VI. T t Hoe
345쪽
Hoc exoptabat S. Augustinus Epist. alias I 8 o. modo a 28. d, cens : Ob si luter Dei Piluistros inde sit disceptatio , qui eorum manea vi , Ne fuga omnium, oe qui eorum fugiaut , ne moxie omnium
deseratur Ecclesia . Tale quippὰ certa meu erit luter eos , ubi utrique ferveant caritate , O utrique placeaut caritati .
XVIII. Adveniente igitur die Dominico Cajus Papa sacra mysteria in Chromatii domo celebravit, S postquam de gratia consesIionis Fidei Sc Martyrii l0cutus fuit , cunctis Fidelibus
liberam reliquit optionem, vel in Urbe secum manendi, vel cum Chromatio Sc Tiburtio in Campaniam transeundi. At Tiburtius, patre non dissentiente , Obtinuit ut Romae maneret. Mansit ergo cum Sebastiano, dc manserunt insuper SS. Marcus 5c Marcellianus cum Tranquillino patre, Nicostratus cum oeuxore, δι Castore fratre, bc Claudius cum filiis, Sc Victori uofratres caeteris cum Chromatio secedentibus . Subinde Cajus Papa Tranquillinum in Presbyterum , ac filios in Diaconos ordinavit s caeteros autem in Subdiaconos praeter Sebastianum , qui cum sub habitu Ducis Fidelibus valido praesidio esset, Ecclesiae defensor declaratus fuit . XIX. Hunc Defensoris Ecclesiae titulum in Ecclesia principue Romana perseverasse colligitur ex Rescripto Valentiniant apud Baron. anno 268. num. a. st ubi loquitur de instantia sibi porrecta a Defensiore Romanae Ecclesiae, bc Damaso Papa, ut tibi restituatur quaedam Basilica, quam factionarii Ursicini Pseudo- papae occupaverant. Hoc idem Defensoris seu Praelidis Ecclesiae ossicium in Ecclesia Ancyrana obtinuille Cyriacum unum ex Marcelli Ancyrani discipulis habetur in quadam Fidei consessione apud Epiphanium haeres. a. , in qua Cyriacus post diversos Ecclesiasticos se subscribit : Ego C riacus Praeses seu Defensor ejusdera Gesori. AEtate vero S. Gregorii ejusmodii Defensoris Ecclesiae munus erat Ecclesiae Sc praecipue pauperum sublevationi incumbere. De his in suis Epistolis saepe mentionem facit , 8c maxime Lib. 8. Epist. modo i o, ubi eis privilegia concedit Regionariorum s ut sicut septem Regionarii erant constituti,. septem quoque Diaconi, ita septem essent primarii De iensores , quibus in absentia Pontificis licentiam dat sedendi in Conventu Clericorum, standi vero praesente Pontifice- Et hoc privilegio gaudere vult et si ad aliam Provinciam transeant. Forma autem instituendi Defensorem legitur L. f. Epist. 29. ad
Vinco malum apud Baronium ad ani s99- num. 17.2 hoc titulo S. Sebastianus primus ornatus suit.
XX. Sancti igitur viri, qui ex dictis Romae permanserant ,
346쪽
cum sitae securitati locum non invenirent , simul cum Cajo Papa in Palatium Imperatoris se receperunt apud quemdam nomine Castulum cum tota sua familia Christianum : ibi enim degentes , praecipue in superiori Palatii parte ac proinde minus frequentata, suspicionem ingerere non poterant. Ibi ergo morantes dies ac noctes in lacrymis jejuniis & precibus transigebant , gratiam perseverantiae ac Martyrii a Deo postulantes . interea dono miraculorum praediti Christianis ad eorum assistentiam confugientibus multa & quidem mira conserebant. Tiburtius quadam die egressiis incidit in quemdam juvenem, qui ab alto praeceps delapsus membris omnibus confractis jacebat, adeo ut nulla spes, nisi eum sepeliendi, stipe rellet. Accedens Tiburtius petiit sibi permitti super illum aliquod verbum proferre , ut si sanari posset tentaret: ac de facio vix ab eo Oratione Dominica N. Fidei symbolo pronuntiatis, juvenis persecte sanus exit iit. Tiburtius utens gratitudinis oificiis, quae erga se parentes iuvenis exhibebant, seorsim vocatos de virtute nominis Jesu Christi instruxit, duxitque illos ad C a jum Pontificem , a quo una cum filio bapti
zati fuere.. Baron. ann. 286. num. D.
XXI. Nunc ad Martyria, quibus singuli coronati fuere procedam . Omnibus exemplo suo praeivit S. Zoes vel Zoa Nicostrati uxor. Haec cum ad Consessionem S. Petri die ejus Festo oraret, comprehensa est & ad Patronum ducia Regionis Naumachiae s Regio erat ultra Tiberim , sic dicta , quia ad navalem pugnam repraesentandam destinata st. Hic volens , ut Idolo Martis thus adoleret, reluctantem ac Idola Gentium irridentem ac spem totam in desu Christo collocantem in carcerem detrusit obscurissimum , fecitque ut diebus quinque nec lumen videret, nec cibum potumque caperet, intentans illi mortem famis , ni Diis sacrificaret : cumque die detentionis incluso sex transissent dies, denuntiatur Praesecio, qui jussit eam a collo & capillis in arbore excelsa suspendi, &sub ea fumum e sterquilinio excitari. Statim ergo ut suspensa est, in confessione Domini emisit spiritum. Illi autem tollentes corpus ejus grandi alligatum saxo in Tiberim demerserunt dicentes: ne Christiani Corpus ejus tollant & faciant eam sibi Deam . Ex quibus apparet, inquit Baronius ad ann. 286. num. I vel ipsos Ethnicos non latuisse, quod soliti essent Christiani religioso cultu prosequi Martyrum corpora , quamvis errarent putantes illos colere tanquam Deos. De S. Zompassione agit Martyrol. Rom. s. Julii his verbis. Roma Sanctae
Eoae Mar ris uxoris Beati Nicostrati Martyris, quae eum ad con
347쪽
4 Persecutoribus arctata θ' in custodiam obscurissimam trusa deindocollo Er capillis in arbore suspensa , adhibito subter horribili fumo , in confessione Domini emisit spiritum . XXII. Vix secuto Martyrio, S. Zoa in somnis apparuit S. Sebastiano illud ei indicans: quod cum Sebastianus aliis narra stet, in has Tranquillinus voces prorupit: Feminae nos ad coronam praecedunt, ut quid vivimu Se Et octava Apostolorum die ad Beati Pauli Confessionem accedens sensit & ipse Gentilium insidias s nam a Populo lapidibus obrutus mortuus est , & corpus ejus in Tiberim projectum. Ejus memoria in Martyrol. Rot
die 6. his eisdem sere verbis colitur: Romae natalis Musti Tranquillini duar ris patris Sauciorum Marci s Marcelliani , qui ad praedieationem Sancti Sebastiaπi ouartyris conversus ad CBrisam , ὰ Beato Fobcarpo Presbtero baptizatur, π ὰ S. Cajo
Papa Presister ordinatus es. Is cum ad coufessionem Beati Pauli die octavarum Apostolorum oraret , sub Diocletiano Imperatored Pagauis tenta solapidatus Mar rium coufummovit. Porro hoc
nomen Confessio Petri .el Pauli, quae Graecis idem est ac μart*rium , licet ab his sumatur pro tota Ecclesia Martyrum in qua requiescunt eorum Reliquiae, a Latinis tamen stricte sumitur pro Ioco illo, in quo olim sub Altari Majori recondebantur Martyrum Corpora. De hoc Baronius in Notis ad praefatam diems .Julii.
XX li I. Nicostratus quoque , Claudius Commentariensis, Castor, Victorinus, & Symphorianus, dum Corpora Sanctorum Zoae & Tranquillini per ripas Tiberis q erunt, tenti sunt & ad Urbis Praefectum Fabianum s alias Fabium ) perducti: qui eos
hortabatur, ut sacrificarent, ac diebus decem minis & blanditiis cum illis agens , cum nihil proficeret, de illis retulit ad Imperatores csorte enim tunc ambo Romae erant qui eos ter torqueri jusserunt , sed cum eorum constantia tormenta superaret, lata sententia est, ut in medium mare praecipites mitterentur.
Itaque immensis ponderibus alligati pelagi fluctibus clati sunt.
Esto autem hoc contingere non potuerit nisii ad summum I7. Julii s septima tamen ejusdem mensis die eorum memoria in Martyrol. Rom. & aliis celebratur sic : Roma Sauctorum Martfrum Cluadii Commentariensis , Nicosi, ali Primiscriuii, Castorii , V Uorini,s SImphorioni, quos S. debasiavus ad Fidem Christi perduxit, cy' Beatus PolIcarpus Presbter baptigavit. Eosdem in perquireudis Sandiorum Marorum Corporibus Fabianus yudex comprehevdi jussis , oe' peν decem dies nituis oe blanditiis exagitans , cum iu nullo peuitus posset commovere, jassis tertio torqueri, ac postea
tu mare praecipites dari. . XXIV. Mo-
348쪽
DIOCLETIANI PERs BCUTIo . 333XXIV. Modo ad S. Tiburtii, Chromatii ut dixi filii, gloriosum Martyrium me convertam. Hunc ex Actis S. Sebastiani
fuse recenset Baronius ad ann. 286. a num. 16. Torquatus quidam dicens se esse Christianum, simulata Fide S. Cajo Papae se sociaverat. Erat autem Apostata & omni dolo plenus. Hic cum a B. Τiburtio frequenter arguere inr, quod capillos arte super frontem compositos gestaret, quod assidue comessaretur, & ludendo pranderet, quod Feminarum aspectu delectaretur, quod a jejuniis & orationibus se subduceret, quod somno deditus nocturnis hymnis non interesset, ejus monita se libenter accipere simulavit: sed arte egit, ut S. Tiburtium orantem infideles comprehenderent , & cum eo fecit se quoque teneri, & simul ad Secretarium Iudicis perduci. Fabianus Iudex Torquatum interrogat, quis esset: cui ille: Torquatus sum nomine, prosellione Christianus. Dicente autem Iudice , Leges Imperatorum ei se , ut qui Diis non sacrificant, diversis suppliciis torqueantur, Torquatus ait: Hic Magister meus est , 8c ipse me semper docuit: quod cum videro facere , me quoque facere necesse est. Tantam impudentiam serre non valens Tiburtius , mentiri, inquit, Torquatum dicendo se Christianumelle: tales enim pestes Christus nunquam dignatus est habere servos suos, ejusque sub iude vitia Sc fraudem Judici exponit . Sed cum Judex pluribus hortatus esset Tiburtium , ut Diis sacrificaret, videns eum pro Christo intrepidum , juilit ante pedes ejuS carbones ardentes effundi, Sc ait ad eum: Elige tibi unum e duobus: aut thura his carbonibias impone , aut pedibus super eos nudis incede. Tunc Tiburtius faciens Crucis Christi signum, constanter super eis nudis ingressus est plantis e dixitque Praefecto: ,, Depone infidelitatem Sc disce, quia hic solus est Deus ,
,, quem confitemur Creaturis omnibus dominari. Tu vero si potes mitte manum tuam in aquam calidam in nomine Jovisse tui: & si potest Iuppiter Deus tuus, faciat te non sentire ardo- , , rem . Nam mihi quidem in nomine Domini mei Jesu Christi, videtur quod super flores roseos gradiar, quia Creatura ipsa ,, Creatoris sui famulatur imperio se . Ita Tiburtius . XXV. At Praefectus ad haec nihil motus: is Quis ignorat,
, , inquit, artem Magicam vos docuisse Christum vestrum, , t Invaluerat enim haec opinio apud Gentiles, quod Christus Magus fuerit, Arnobio teste L. I. coni. Gent. , & S. August. L. I. de Cons. Evang. cap. s. & II., quod supra refutavi. At sicut
Christus ipse hane calumniam , quod in Beel Zebub ejiceret Dadimonia non tulit: ita nec Tiburtius, ideoque Praefecto ait: is Ob-
349쪽
, , mutesce infelix, & noli auribus meis has irrogare injurias , ut i, , audiam te rabido ore latrantem, vel nominare Sanctum & mellifluum Nomen Tunc iratus Judex hanc in eum dictavit sententiam : Blasphemator Deorum & reus atrocium injuriarum gladio animadvertatur. Cum enim nobilis esset, sententia capitis , nullis praemissis servilibus poenis, a Judice quamvis irato condemnatur. Ductus est i itur in viam Lavi canam tertio ab Urbe milliario, ubi praemissa oratione ad Deum uno gladii ictu cassus decessit. Et in eodem loco a quodam Christiano, qui illuc lapparuit, sepultus est . Ejus Martyrii memoriam celebrat Martyrol. Rom. II. Augusti bis verbis : Romae inter duas lauro s natalis Gueli Tiburtii Maroris, qui sub Pudice Fabiano tu Perseeutione Diocletiani, cum nudis plautis super carbones ardentes ivgressusCbrim n majori consteretur constantia, duci in tertium ab Urbe milliarium , atque ibidem gladio auimadverti jubetur .
XXVI. Proditor Torquatus S. Tiburtii sanguine non adhue satur, egit, ut & Castulus Palatii Letarius id est curam habens
quorumdam cubiculorum capacium unius lecti cum duabus sel- ilis ) Sanctorum, ut dixi, hospes , apprehederetur: qui tertio auditus & tertio tortus, cum in Christi confessione perseveraret, demissus in foveam , & imposita super eum masia arenaria cum palma Martyrii migravit ad Christum , ut creditur anno sequenti a 87. die a G. Martii , cui Martyrologia , & praecipue Romanum illud consignant his verbis: Romae via Lauicano Santii Castili Maruris, qui eum e et Zetarius Palatii oe' hospes Sauciorum , ld Persecutoribus tertio appensus , tertio auditus, in confessione Uomiui perseverans missus es in foveam , o dimisi si super eum masso
XXVII. Post Sancti Castuli Martyrium duo fratres Marcus& Marcellianus comprehensi suere , & Fabiano Judice ad stipitem alligati & pedes acutis clavis confixi: sed in tam atroci supinplicio positi, nedum lacrymis dolorem testati non siinis sed in
hoc statu per totam vitam detineri exoptantes, se nunquam in majori solatio fuisse, & tandem amori erga desum Christum vere se confixos este dicebant. Atque integra die ac nocte in hoc sumplicio cantantes illud Psalmi 13a .: Ecce quam bovum oe quam jucundum habitare fratres in unum , morati, tandem Judicis mandato lanceis consolsi victores ad Coelum evolarunt. Eorum corpora sepulta fuerunt in Coemeterio prope viam Appiam eorum nomine celebri, in quo diu iacuerussi, quod postea a Sancto Damaso Papa fabricis ornatum fuit, ubi & ipse cum matre & sorore sepeliri voluit: & propterea dictum etiam fuit S. Damasi Coe-
350쪽
DIOCLETIANI PERSECUTIO. 33smeterium. Eorum Martyrium eisdem fere verbis celebrat Martyrol. Rom. die I 8. Junii : Ron e via Ardeatiua natalis Sauctorum martyrum 'farei re gMarcelliaui fratrum , qui in Persecutioue Diocletioni a Pudice Fabiano teuti , ct ad stipitem alligati, tu pedibus clavos acceperuul : cumque uou cessarent laudare Gorisum , lanceis per latera traus i , cum gloria Marorii ad Dderea Regna
XXVIII. S. Sebastianus, qui opera sua & Zelo prae laudatos Martyres ad Christum praemiserat, eos Martyrio suo & ipse secutus est . Fides, quam, ut liberius posset in servire Christo eique Fidelium numerum augere, occultaverat, diu latere non
potuit exploratores , qui undique Christianos inquirebant, ut ad Tribunalia eos denuntiarent. Contigisse hoc aliqui putant anno Christi 188. inchoante : detectus enim a quodam , quod sub clamyde ducis Fidem Christianam tegeret, ad Praefectum delatus , qui Diocletiano tunc Romae existenti suggessit. Eum itaque Diocletianus ad se vocans ita est allocutus. Ego te inter primos,, in Palatio semper habui, Sc tu contra salutem meam in Deo- rum injuriam hactenus latuisti Τ Cui Sebastianus dixit: Ego,, pro salute tua semper Christum colui, Sc pro statu Orbis Ro- mani eum qui in Coelis est, semper adoravi: considerans a la- pidibus auxilium petere insani esse & vani capitis. Tunc ira- tus Diocletianus jussit eum duci in medium campum , & liga- , , tum ibi perinde ut signum sagittis peti a sagittariis . Posuerunt ,, ergo eum Milites in medio campo , & hinc inde jaculis adeo is repleverunt, ut instar Ericii ex sagittarum densitate hirsutusis videretur. Existimantes illum mortuum abierunt.
,, Tunc relicta Martyris Castuli Letarii no ni ne Irene abiitis noctu , ut corpus tolleret & sepeliret: dc inveniens eum vivenis tem , per scalam excelsam adduxit eum in domum suam , ubi , , manebat in Palatio : & ibi intra paucos dies membrorum Om- , , nium integerrimam recuperavit sanitatem. Cumque Christianiis ad eum convenirent, omnes adhortabantur eum abscedere.
Ille autem oratione facta descenditi& stans super gradus Ela- ,, gabali, venientems Imperatoribus dixit: Iniquis surreptioni- bus animos Imperii vestri Templorum Pontifices obsident, ,, suggerentes de Christianis falsa commenta, tamquam illi sint, , Reipublicae adversarii, cum illorum orationibus Respublica se in melius proficiat & crescat: non enim cessant pro imperiose vestro & pro salute Romani exorare. M Cumque haec& alia id genus diceret, Dioc Ietianus ait: ,, Tu es Sebastianus, quem nos dudum justeramus sagittis in-