Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

dem de: ectat delatar&comprehensae , &sacri' Libri , quos tanta cura custodierant, in venti traditi &'combusti fuere. Magistratus Urbis, qui eas comprehendi jusserat, & ipsi satellites, ut scripto

renuntiarent Christo ac Idolothytis vescerentur, eas adigere conabantur , sed id facere prorsus renuentes ad Praesidem nomine Dulcitium a Castah dro Stationario cun) aliis remittuntur , scripto causam detentionis exprimente, in quo haec legebantur:

Scias , Domine , quod Agatho Agapes, Chionia, Irenes, Casia, Philippa, & Eutychia carnibus Diis immolatis vesci recusarunt. His auditis Dulcitius: Quaenam , inquit, stultitia est , ut piis

Imperatorum & Caesarum mandatis Obsequi renuatis ' Inde ad Agathonem , qui tinte Idolorum Minister fuerar, conversus ait:

Quare tu de Sacrificiis non comedisti Quia crespondit ille

Christianus sum. Reposuit Du Icilius : Et adhuc in eadem sententia perseverras utique ait Agatho Feminas deinde de eodem interrogat: cui Agapes : ego, inquit , spem meam in Deum vivum jeci 3 nolo conscientiae meae quietem adimere . Idem Chionia respondit. Irenes declarat, se timore erga Deum prohi- heri, ne mandatis Caesarum Obediret. Casia, se velle animam suam

salvam facere: Philippa Sc Eutychia, se mori potius paratas esse, quam de Idolorum Sacrἰficiis participes fieri y CIII. Dulcitius videns . Eutychiam praegnantem ei dixit: Virum habes ὶ Habui, respondit, & ex eo concepi, sed a septem mensibus mihi eum eripuit; -ors. Eoque rursus petente quis estetit Ille , inquit illain cui me sociaverat Deus : Tunc Dulcitius illam adhortari coepit V ut hanc stultitiam, deponeret, &jad rationem rediens mandatis imperatorum pareret. Quibus Eutychia respondit: parete nolo Christiana sum , Dei omnipotentis ancilla . Tunc Dulcitius ait i Quoniam Eutychia praegnans est, in carcerem reducatur δ Legibus enim Romanis vetitum erat Feminas praegantes morti addicere. Tentavit insuper Agapen &Chioniam seducene , sed eas constantes inveniens petiit, quis ad hanc amentiam eas induxisset i sed cum illae, nullo hominum nominato , respondisset, Deum omnipotentem , & Jesum Christum Filium ejus unicum luce veritatis eas perfudisse s hanc in Agapen & Chioniam sententiam protulit: ut ambae igne comburerentur , caeterae autem in carcerem usque ad novum mandatum retruderentur. Porro quid Agathoni, Casiae, Philippae , N Eutychiae evenerit, Acta non referunt. IV. Postquam Agapes & Chionia igne consumtae agonem suum consummarunt, accidit ut apud Irenis cophinos plures Libri oc schedae reperirentur, quarum magna pars ex Libris sacriSerat.

432쪽

Dioc LETIANI PERgECUTIO . ΑΙ erat. Propterea Irenes ad Dulcitium trahitur s qui eam primo de Libris interrogavit, quis auctor fuisset ut eos custodiret, quis conscius cui illa respondit: quod solus Deus omnipotens eos custodiri jusserat, & ipse solus eos vidit, hominum autem nemo. Secundo ab ea quaerit, ubinam post evulgatum Imperatorum Edictum eum sororibus latuerit, & quis eis tunc alimentaministravit Z respondit illa : in montibus sub dio, hic illic , scit Deus, latuimus s Deus qui omnibus alimenta suppeditat, ibi

nos pavit. Et cum rursus peteret, an earum secessus pater & vi ei ni conscii fuerint, &an post recessum Libros legerint , respondit: nemo, nec quisquam alius sed solus Deus ubi essemus novit : reversis autem e secessu , Libri domi nostrae erant, sed eos efferre non audebamus , Rideo summe angebamur, quod non possemus nocte ac die in eis meditari, ut ante annum superiorem, quo illos occultavimus , consueveramus. V. His indignatus Dulcitius dixit: sorores quidhm tuae poenas nostro jussu decretas exsolverunt, te vero etsi antea quam aufugisses , propterea quod scripta ac membranas istas occultaveras , mortis poena tibi decreta fuerat s non tamen eodem modo jubeo e vita sic repente discedere: vertim per satellites ipsos, & Logimum publicum carnificem, in lupanari nudam statui prae incipio , e Palatio singulis diebus panem unum sumentem , satellitibus ipsis non permittentibus te illinc discedere. Qua pronuntiata sententia, & poena mortis satellitibus & carnifici imposita , si vel ad horae momentum e loco, ad quem duci jusserat, eam educi permisissent, illico ad lupanar ducta, ibi nudata coir-stituta fuit. Deo tamen eam protegente, nullus ausus fuit ad eam accedere, nec verbo minus honesto ejus polluere modestiam. Quare iterum ad Tribunal ductam Iudex iterum tu terrogat , auin pristina temeritate adhuc persisteret j at ipsa respondente: Minime temeritas , sed Dei pietas est in qua persisto: Judex in eam finaliter pronuntiavit, ut viva combureretur. Igitur Milites comprehensam in sublimem locum duxerunt, ubi & ejus sorores antea pastae fuerant. Cum autem magnum rogum accendis sent, jussa in eum conscendere, Sancta irenes Psalmos canens& gloriam Dei celebrans in eum se projecit, R ita Martyrium eonsummavit Kalendis Aprilis anni so . . Haec ex Attis sinceris sunt desumta. VI. Harum memoriam Latini R Graeci celebrant. Diversitas tamen est in dio nam ubi Acta dicunt, S. Irenem Martyrium consummasse die s. Aprilis : ex quo fieret, ut Agapes & Chi via , quae antea passae fuerant, illud consummarint Martio proph

433쪽

desinentes Martyrologia tamen vulgata, inter quae Romanum,SS. Agapen & Chioniam die a. Aprilis , Sanctam vero Irenen die s. ejusdem mensis memorant. Graeci vero in Menologio B sit. de omnibus tribus agunt die 3. Aprilis. Discrepant etiam quia Graeci eas mulieres vocant , quo indicatur, eas non fuisse Virgines, sed nuptas, quod supra dixi: Latini vero omnes tres

Virgines fu isse in Martyrologiis asserunt. Quidquid tamen sit , eas gloriosum Martyrium pertulisse pro Christianae Religionis

Veritate, quod ad praesens argumentum pertinet, certum est. VII. Inter plures Thessalonicae patas recensetur quaedam Virgo nomine Anysia, de qua in Martyrol. Io. Decembris Scin Menologio Basilii, ubi haec habentur: Saudia Maror Auvia Maximiano Imperatore ex Urbe Tb alonica piis Metibus divitibusque parentibus nata , pos illorum obitum sola derelatia, vitε

moribuque Deo gratius agebat. xuadam autem die , cum de more clesiam adiret, obviam ei factus uiles Dulorum cultor , comprehensam compellebat abire Idolisque sacri are. Reluctantem vero γ io ej is os couspuentem iratus Miles , trajectis gladio lateribus gravique iusitio vulnere, in terram dejecit : at illa se deje ei a Deum orare eique gratias agere non cessabat: at hvuc tu modum per plures horus faciens spiritum Domino tradidit.

VIII. Insignis quoque fuit S. Demetrius. Is Thessalonicae morabatur, ubi imitator factus Apostolorum pro Fide alacriter decertabat: cui pietatis opera conjungens verum se Christi discipulum exhibebat. Cum Thessalonicam Maximianus Galerius advenisset, Milites destinati ad perquirendos Christianos De

metrium , qui mortem non timens latebras non quaesierat, facile invenerunt & comprehensum Galerio eunti ad Gladiatorum pugnam in amphitheatro spectandam praesentarunt: qui praecepit eum ibi detineri circa balneum prope Amphitheatrum , d O- nec reverteretur. Erat inter Gladiatores quidam nomine Lyeus Imperatori carus, qui ut in vincibilis habebatur: unde Imperator magnum promisit praemium ei, qui cum illo congredi ausus esset. Nestor quidam nomine surgens, quamvis Imperator eum dehortaretur, pugnam acceptavit. Vix congressus lethali ictu

Lyeum ferit prosternit & occidit. Quod adeo indigne tulit Imperator, ut nec cogitans de praemio quod promiserat victori, exasperatus recesserit. Ut autem erat ira iurens , recordatus Demetrii, praecepit, ut in loco ubi eum detineri jusserata ancea transfigeretur, quod factum fuit. Hunc Demetrium sui de Proconsulem, quidam praesertim ex Graecis volunt: imo talis etiam describitur

in Martyrol. Rom. 8. Octobris, ubi dicitur: I bessalonica Mucii

434쪽

Demetrii Proconsulis, qui, cum plurimos ad Christi Fidem perduc ret , Maximiavi Imperatoris jussu Ianoeis confossus Martyrium cou- summavit. Aliquibus tamen incredibile videtur, quod Proconsul talem pro veritate moriendi animum habuerit, & quod Proconsulem nullo praecedente mandato a Militibus captum , nullo

super eum habito judicio, Maximianus occidi jusseria. IX. Nestor quoque, qui Lyeum occidit, ponitur inter Ma tyres ibidem his verbis : Ibidem Sancti Nestoris Martyris: ita etiam asserunt Graeci in Menol. Basilii die as. Octobris, ubi postquam egerunt de S. Demetrio squem tamen Proconsulem non dicunt de S. Nestore haec habent: Nestor Maror Messalonica claruit temporibus Maximiani Imperatoris. Corsianus cum esset, frequenter Sanctum Demetrium adibat ubicumque is morar sur , ab eo veritatis verbo accuratius iustitutus docebat. Cum autem

effatonicae Maximianus adesset,'Circenses ludi eommittereutur, gladiatoremquo Senιilem Deum nomine , portentosa corporis proce ritute oe fortitudine in theatrum produxisset, qui omues in certa meo descendere ausos interficiebat ἡ Sanctus Nesor zelo Divino accensus, ut audivit Maximianum dicevrem , si quis Cult, cougrediatur

cum Deo eumque .locat s re eum Sancto Demetrio commuNicata,

ab eoque coinrmatus oe' virtute Domini nostri y a Chrsi auctus in arenam descendit, laeumque gladio fustulit. 2uamobrem commotus vehementer Imperator Nestorem decollari jussis. Atque ita memhabuit , de Diabolo simul er de Deo tria baus. Hoc tamen factum, tum ex parte Demetrii adhortantis tum Nestoris exequentis homicidium , velut Divinae Legi contrarium , indignum Martyre videtur. Nisi dicatur, hoc speciali Dei impulsu factum, ut Nestori esset occasio , qua cognitus a Maximiano quod esset Christianus, mortem pro Christo subiret. Quidquid tamen de Nestoris Martyrio sit.

X. Certum est, S. Demetrium in utraque Ecclesia ut cete brem Martyrem coli . Corpus ejus nocte Martyrium sequente ab aliquibus Christianis tumulatum eodem in loco secreto fuit, ibi diu occultum jacens s donec Leonti us Praesectus Praetorii in Illyrio Ecclesiam ei erexit, quae postea celebris eva sit ob insignia ibi patrata miracula, quae Graeci narrant. Inter quae Thessalonica a Barbaris obsessa ejus intercessione fertur i, rata , teste Allatio de Simeonibus: N Michael IV. Imperator e usdem patrocinio implorato victoriam de Bulgaris, ut nar- rat Historia Graeca , reportavit i Deo sic honorante eos, qui intestimonium veritatis vitam pro eo dederunt.

435쪽

q. XXIV. . Theodora , ct Diomus Alexandriae Marores.

I. He odora ex nobilioribus Alexandriae Familiis progenita I Christi Fidem amplexa virginitatem suam Domino consecraverat. Postquam Diocletianus initio anni 3o4. ferale promulgavit Edictum , quo Christiani omnes aut Daemoniis sacrificare aut mori jubebantur , Theodora comprehensa & carceri tradita fuit circa Martii seu Aprilis mensem. Ibi aliquandiu mansit, donec Proculus, seu Eustratius, Praeses eam ad se vocavit: qui ab ea petiit, an ingenua esset an ancilla . Illa autem responet dit, se Christianam esse , & a Christo Jesu liberatam a servitute peccati, caeterum , quod ad hoc seculum attinet, se ab ingenuis parentibus genitam esse . Cumque Lucius Urbis curator testimonio suo Ingenuitatem & honestatem Theodorae confirmasset, ei dixit Judex : si ingenua es, quare nubere noluistiὶ at illa: Propter Christum , inquit , qui adveniens in carne in huuc Mun dum nos eripuit a corruptione , & vitam aeternam promisit. Ego autem confido in eo, si ejus Fidem servavero , me quoque cor

pore intactam permansuram .

II. Tunc dudex ait: Nescis Imperatores jussisse , ut gos Vir gines aut Diis sacrificetis aut locis infamibus expouamini t Illa vero respondit: Puto non ignorare te , quoniam Dominus voluntatem castitatis respicit s quod si contra meam voluntatem egeris, violentia erit, mihi tamen non erit crimen: at Judex: co- noscens, inquit, te ingenuam esse Sc parcens speciei tuae , mi sereor tui 3 moneo te , ne contemnas me, nihil enim proficis per Deos Omnes . Cumque ei repeteret Imperatorum jussionem , illa eodem responso repulit, nempe quod si cogatur hoc facere, hoc sibi ad fornicationem non imputabitur: addens : quod si a

tem volueris caput meum abscindere, aut manum aut pedem aut totum corpus diis pare, haec violentiae opera sunt, non voluntatis : Deo castitatem meam voto commisi, ipse eam custodiet

S columbam suam sibi servabit: cumque instaret Judex, ne V ebl et generis sui nobilitatem perpetua infamia pollueres quid enim a Christo Crucifixo sperare poterate Illa servore accensa : Ita, inquit, spero in Jesum Christum sub Pontio Pilato crucifixum ,

quod ille castitatem meam adversus omnes hominum violenti Mintactam servabit, quousque et Fidem servavero : ac Judici mi-uanti , se, nisi pareret, tanquam vilem ancillam tractaturum ,

436쪽

Dioc LETIANI PERSECUTIO. 621 Sancta Virgo respondit: Parata sum corpus meum praestare in quod habes potestatem, sed animae solus Deus potestatem habet : quibus accensus Judex: Expalmate, inquit, istam arctius , & dicite illi, noli esse stulta , sed accede & sacrifica Diis: stultat

ne me cogas injuriam tibi facere. At respondente illa : Stulta non sum Dominum confitendo, & quam tu vocas iujuriam , honor mihi & gloria erit in seculum. Judex videns se nihil profice

re , supersedendum duxit. -

III. Quare ad eam conversus : do, inquit, tibi tridui spatium : & per Deos nisi consenseris, jubebo te ad Iupanar duci,

ut omnes Mulieres videant & exemplo tuo confundantur. Theodora respondit: Hi tres dies mihi iam transierunt, fac itaque quoa vis: solum rogo te, ut immaculatam me serves, donec pronunties sententiam : tunc Iudex ait: Jubeo Theodoram sub idonea custodia ad tres usque dies custodiri, si forte poenitentia ducta a contumaci sua persuasione resiliat. Nulla sane ei vi lentia ingeratur , optimo enim genere est. Sicque triduo Sancta

Virgo in custodia mansit. Post tres autem dies pro Tribunali sedens Judex vocari Theodoram jussit eique dixit: si te iam emendasti, sacrifica & vade. Dico autem tibi, quod si in hoc permaneas proposito , non eris pudica. Sed ad haec dicente ipsa , quod Christus, cui suam castitatem promisit, scit quomodo agnam ancillam suam custodiat: Praeses ait, hactenus distuli

mandata exequi Imperatorum, ut viderem, si tuam vincere contumaciam possem s nunc, quo uiam ita vis, ad locum infomem ibis, & videbimus , si tuus Christus , pro quo adeo obstin 'te restitisti, ibi te custodiet.

tum elevans dixit: ,, Pater Domini nostri Jesu Christi, adjuvase me & libera me de hoc infami loco, qui adjuvisti Petrums, cum esset in carcere, qui eduxisti eum sine contumelia, educ, , me sine macula hinc , ut omnes videant, quoniam tua sumis ancilla ,, . Populus interea velut lupus ad praedam exterius stabat, circumspiciens, quis ad illam prior intraret. Dominus autem Jesus, .qui in eum confidentibus adest , suscitavitque udam Christianun , qui militari veste induaus ad eam ingrestus est. Quem videns illa tali habitu indutum expavit, & per angulos cubiculi circumsugere coepit. At Didymus, non sum, inquit, qualem me vides . Frater tuus sum voluntate ac fide, qui hunc habitum, ut te hinc liberarem, assumst. Veni itaque, vestimenta mutemus, Tu meum suscipe , quod tibi timorem incussit &egredere , ego hic manebo vestem ac personam tuam gerens.

437쪽

Cognoscens Theodora, hunc esse Angelum, quem postulaverat , a Deo missum, consensit , & veste sua seminea tradita Didymo, induit ipsa habitum Militis, & capite pileo , quem ad

hoc ipse attulerat, ad frontem usque cooperto, demisso vultu quasi erubescens , ac nemini ad portam loquens, ut ipse monu rat , feliciter egrellia est, manente Didymo feminea veste induinto & capite cooperto. Cumque jam turbam declinasset illa , Deo liberatori gratias egit. V. Jam hora transierat, cum alius quidam ingressus est, &inveniens pro femina virum stupefactus intra se dixit: Ergo ne virgines in viros demutat Jesus ' tile qui intraverat, jam exivit, quis est ergo hic qui sedet e ubi est virgo huc deducta Audieram , Jesum aquam mutasse in vinum & fabulam existimabam tuu ne quod majus est video , quoniam virginem demut vit in virum, timeo, ne me demutet in mulierem. At Didymus seipsum manifestans impavide dixit, non mutavit me Dominus, sed me & Illam coronavit. Nam quam habebatis non habetis , quem autem habetis accipite . VI. Egressus ergo qui intraverat, rem pandit, cujus fama ad Praesidem perlata, adduci jubetur Didymus, qui introductus ac interrogatus , quis esset, quis eum misisset, ut hoc faceret, respondit: Didymus vocor : & Deus me misit, ut hoc facerem. Tunc Proests, confitere , inquit, ante tormenta : ubi est Theodora m respondit. Per Iesum Christum Filium Dei vivi nescio ubi sit. Hoc quidem scio quod ancilla Dei est, & confessi Christum illaesa permansit . Judex ait, Didyme, cujus conditi Omnis es respondit: Christianus sum , liberatus a Christo . Judex ergo eum dupliciter torqueri jussit, & quod Christianus nollet Diis sacrificare, & quod Theodoram fraude liberasset. Sed cum

eum constantem reperiret, caput ei amputari, & reliquum corpus igne cremari praecepit: quod impletum fuit. Hic finiunt Rcta, nec quem exitum S. Theodora habuerit, indicant. VII. Attamen ex S.Ambrosio L. a. de Virginibus cap. . col ligit inter caeteros P. Ruinari in Act. Mart. , eam cum Didym Martyrio coronatam fuisse. Cum enim audisset, Didymum capite damnatum , ad locum supplicii festina cucurrisse fertur, R de corona cum eo contendere coepisse. Cumque Didymus diceret: Mea est corona, qui jam sententia damnatus sum ς mea est, ajebat illa, nolo, de tua morte culpabilem vivere, sed magis innocentem mori. Consensi, ut meum quidem salvares pudorem , sed non vitam, infamiam fugi quidem , sed non mortem zsi tu Martyrio me privaveris, me fefellisti . Sic duo coutende

438쪽

DiodLETiANI PERSECUTIO. 623runt, & ambo vicerunt, quia utrique corona Martyrii reddita est. Dubitant tamen aliqui, an Virgo, de qua Ambrosius loquitur , fuerit Theodora, de qua nos s & an ille, qui sub habitu Militis ejus servavit pudorem, suerit Didymus. Nam Ambrosius neutrius nomen indicat s imo haec Antiochiae contigisse non Alexandriae dicit. Et insuper proponit hoc tanquam recens se cutum. Haec tamen facile concordari posse videntur. Nam historia, quam Ambrosius narrat, omnino concordat cum iis ,

quae de Theodora & Didymo dicta sunt. Quod utriusque nomen tacuerit, solum arguit, historiam non adeo distinctε Ambrosio perspectam fuisse, qua ratione pro Alexandria potuisse Antiochiam credere , par est ι nisi dicatur, hanc mutationem exscriptorum vitio accidisse. Nec officit, quod Ambrosius hanc hist riam proponat tanquam recentems nam cum Theodorae passio eodem seculo, quo vixit Ambrosius contigerit, recens & nupera dici potuit ι maxime in comparatione Theclae, de qua paulo ante mentionem fecerat. Nec tandem obest,quod Acta supra rei taTheodorae mortem omittant, nam multa, quae in Actis desunt a sequentibus auctoribus suppleta fuisse, sexcenta exempla demonstrant.

VIII. S. Theodoram cum Didymo Martyrium subiisse,con firmant Latini in Martyrol. Rom. a 8. Aprilis his verbis: AI xandria passio Sanctae Theodora Virginis, quae Idolis saer caro

contemnens, eum esset tu Iupauar tradita, repenta quidam ex D rribus nomine Di mus miro Dei favore commutatis visibus illam

eripuit, qui postea tu Perseeutiove Diocletiani sub Eufratio Praeside simul cum eadem pere fus simul eoronatus est. Graeci etiam in Monol. Basilii die a . Maii totam historiam sic perstringunt. Sancto

Theodora claruit temporibus Diocletiani. Cum autem ad Praefetium

a Lexandriae adducta Christum profiteretur, in lupanar eoujecta es. Verum fusis ad Deum precibus, incorruptam fe servavit: nam Chri flavus quidam nomine Diomus , Deo inspirante , babitu militari indutus, ad eam accessit. IIIa vero timore pereulsa , in angulum domus profugit. At Diomus bono a Mimo illam esse jubens, nec quidquam mali juspicari , Militari sold indutam ὸ domo exire mandat s ipse veris muliebri habitu amitius , oe caput .elo te ens loco illius mausit. Cum autem impurus quidam ingressus esset, sub muliebri oecie virum deprehendisset, rem totam Praeferio enarravit. Ruare statim comprebeufus Savetur capite plexas fuit. Post baee e pta es oe Saurea Tbeodora s eumque ipsi caput amputatum essσι, io flammas cadaver injectum fuit .i s. XXV.

439쪽

S. Irenaeus Episcopus Sirmii, Montanus, ct Podio di

niae Civitas fuit. Probo Imperatori natalia dedit ac simul sepulcrum : nam prope illam a Militibus irritatis ι quod nimio labore eos jussisset ad majorem aeris salubritatem aquas e vicinis agris divertere, occisus fuit. Cognita est quoque in Ecclesia stica Historia infausto nomine Photini Haeresiarchae ejus Episcopi seculo 4., & Germani inter Arianos praecipui, & duplici Synodo in ea coacta , a Catholicis uua , a Semi-Arianis altera. AEquhetamen eam illustrem reddidere diversi sancti Viri , quos post Evangelium susceptum Christo dedit, inter quos Principem locum tenet S. Irenaeus, de quo hic agemus. Modo tamen stragibus Gothorum Hunnorum & plurium Barbarorum devastata ad pagum redacta , nomen Comitatui in Ungaria reliquit. . II. Sanctus Irenaeus probabiliter Sirmii oriundus erat. Nam tota ejus familia ejus Martyrio adfuit, quae toto conatu studuit eum ad praeserendam Fidei vitam adhortari, ut statim dicam . Ex quo inferri videtur, omnes e sua domo fuisse Paganos vel Fidei desertores. Ipse tamen a prima aetate piae alicujus Person ninstinctu Jesum colere coepit. Uxorem habebat Sc plures filios ad buc parvulos , quando Martyrium subiit. Atate adhuc valde juvenis erat, pietate vero & Fide provectus, ceterisque Chrisianis virtutibus adeo ornatus, ut meruerit in Episcopum Sir

miensis Urbis in adolescentia sua eligi, & ad palmam Martyrii

pro Fide & Populo sibi credito constanter pugnando pervenire simperante Diocletiano 8. Idus Aprilis anni so4. Res ita contigit. III. Probo Pannoniam gubernante , Irenaeus Episcopus comprehensus & coram ipso adductus fuit. Probus ei statim praecepit, ut Diis sacrificando Imperatoris mandata faceret, alioquin tormentis subjiceretur. Cumque irenaeus respondistet , se quaevis tormenta pati malle, quam Deo negato Daemoniis quales sunt Dii sacrificare s nam qui Diis & non Deo sacrificat eradicabitur ι iratus Probus dixit: aut sacrifica, aut faciam te torqueri. Cui Irenaeus : Gaudeo, inquit, si feceris, ut Domini mei passionum particeps inveniar. Quare Praeses jussit eum torqueri. Cumque acerbe vexaretur, dixit ei Probus: Quid dicis Irenaee ὶ Sacrifica. At ille: Sacrifico, inquit, per bonam confessionem Deo meo, cui semper sacrificavi. Tunc accetarunt

440쪽

DIOCLETIANI PERsECUTIO . 423 parentes ejus uxor filii cognati & amici ejus, qui videntes

eum torqueri, lacrymis & plorantibus eum flectere conabantur . 'Hinc pueri pedes ejus amplectentes dicebant: miterere tui &nostri pater uxor quoque ejus lugens vultum Sc aetatem ejus precabatur 3 parentum vero & omnium luctus & fletus erat supereum , domesticorum gemitus, vicinorum ululatus Sc lamentatio amicorum , qui omnes clamantes ad eum dicebant: tenerae adolescentiae tuae miserere. Sed ille meliore cupiditate detentus, sententiam Domini ante oculos habens, qui dixit: Si quis me

negaverit coram bomiuibus , er ego negabo eum coram Patre urco ,

qui es in Caelis: omnes despiciens, nulli eorum respondit. PrObus autem Praeses ait: quid dicis s Flectere horum lacrymis ab insania tua, & consulens adolescentiae tuae , sacrifica. At Ire naeus : Consulo mihi, inquit, in perpetuum , si non sacrificavero. Tunc Probus recipi eum jussit in custodiam carceris, ubi plurimis diebus clausus diversis poenis est afflictus. IV. Post haec , residente pro Tribunali Probo, media nocte Irenaeus adductus est, a quo semel S iterum jussias ut sacrificaret, cum ille constans negaret dicens: fac quod jussus es s hoc a me ire expectes s fustibus caesus est. Sed nihil proficiens Probus eum interrogat: uxorem habes e Irenaeus respondit e non habeo inquit. Iterum: Parentes habes s/ respondit: non habeo : tune

Probus ait: Et qui fuerunt illi, qui in praeterita flebant sessione Respondit Irenaeus : Praeceptum Domini mei Iesu Christi est dicentis : Qui diligit patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut fratres aut parentes super me, non est me dignus. Et haec dicens oculos ad Coelum levabat, ostendens se neminem nosse super terram. Unde dicenti Probo : sacrifica saltem propter filios ,

respondit: filii mei Deum habent, quem & ego , qui potest eos

salvare: tu autem fac quod tibi praeceptum est. Iratus Probust dabo, inquit, in te sententiam . Respondit Irenaeus: gratulor si feceris. Tunc sententiam protulit: quod Irenaeus praeceptis Regalibus inobediens praeeipitetur in fluvium : quam audiens Irenaeus dixit: Post tot minas & tormenta iiii aliud in me decernis rex pectabam , ut ferro me subjieeres . Hoc facias oro s & discas, quod Christiani propter Fidem, quae est in Deo, mortem con temnere consueverunt. Tandem fiducia percussus Praeses, jussit, eum etiam gladio percuti. Quibus Sanctus Martyr gratias agens ductus fuit in pontem supra Savum, ubi expolians se vestimentis suis, commendans animam suam Deo, & Sirmiensis Populi in 'Fide constantiam , truncato capite Martyrium consummavit s& Corpus ejus tu Savum fluvium projectum fuit sexto seu octavo Idus Hprilis. ri . VI. H lili V. Hu-

SEARCH

MENU NAVIGATION