장음표시 사용
461쪽
pit, ut stultitia deposita Principes ac Deos ut Patres Venerare tur . Sed cum responderet Andronicus: Bene illos patres nominatis , quoniam vos ipsi patrem habetis Satanam s nam filii
Diaboli estis facti, & opera eius perficitis. Maximus dixit:
Adolescentia pueritiae tuae adhuc me compescit , scias enim magna tibi tormenta parari. Veriun Andronicus: Adolescens , inquit , tibi videor in annis, homo tamen persectus in anima & in omnibus sum: ne me credas ita stultum ac debilem, ut minor in constantia quam caeteri inveniar s paratus sum tibi ad omnia Iormenta. Tunc igitur vestibus spoliatus in equuleo extenditur :atque interim dum in tormento cruciatur, Maximus Demetrius & Athanasius Cornicularius variis suasionibus ad sacrificandum Diis eum inducere conantur . Sed Andronico constanter resistente , eorumque monita solide rejiciente, jubet Maximus crura ei graviter torqου eri, deinde costas lacerari, sale plagas aspergi & acutis testulis radis comminatus, seminutatim corpus ejus concisurum. Sed cum ille, ac si tot tormentorum nec sensum haberet, hilaris responderet; non timeo comminationes tuas, sensus enim meus melior est cogitatione malitiae tuae: confortasti corpus meum in plagis, propterea contemno tormenta tua. Maximus se vincere illum desperans, jussit ligari ejus pedes 5c collum ferro, & sub custodia haberis rigoroso imposito praecepto , ne quis ad carcerem accedere permitteretur, volens , ut plagis sensim tabescentibus sic interiret. Sed contra Deum inanes sunt cogitationes hominum , nam Andronici plagae nullo curante miraculose sanatae sunt.
VI. Post aliquod tempus , licet ignota sit dies , Mopsvestiae celebri Ciliciar Urbe tres Sancti Martyres iterum in judicium
vocantur. Maximus ad Tarachum conversus dixit: Scio , quod senectutis character & gloria est sapienter ac prudenter cogitare ac decernere : spero igitur, te saniori consilio decrevisse Diis sacrificare , ut sic merearis honores, quos a Principum clementia sperare licet. Tarachus respondit: Si Principes & quotquot cum illis sentiunt, qui sint veri honores, intelligerent, omnes caecitatem cogitationum vanitatis suae deponerent,& meliori vita ac lumine a Deo illustrarentur. Haec Maximus accipiens tanquam Principibus injuriosa, os ei lapidibus frangi jussit, adeo ut dentes exciderent, dicens, recede a stultitia tua . At Tarachus: Si , inquit, stultus ero, sicut vos estis: dentes jam contritos habeo ; sed mihi non suadetis , nam si etiam omnia membra mea collidas , ego sto fortis in eo , qui vobis fortior est. VII. Tuuc Maximus in equuleo eum extςndi & nervis cru
462쪽
DIOCLETIANI PERSECUTIO. dis caedi jussit: Taracho autem nihil respondente, ait, caedite
illuminos, ut respondeat. At Tarachus: maxillae meae, inquit, fractae sunt, quomodo respondeam tibi e sed si corpus meum infirmasti, animam meam certe non infirmasti: fac ergo quod vis, conatus tuos omnes superabo , quia vigor meus Deus est. Tunc jussit super manus ejus ignem expandi, quae exustae remanserunt. Sed Tarachus: Ignem tuum , inquit, tempora lem non timeo ἡ timeo autem , si consensero tibi, ne forte ignis aeternus in me dominetur. Tunc jussit eum a pedibus ligatum capite deorsum in altum suspendi, & acrem fumum ad faciem, ejus supponi s minatus , se in eo statu relieturum , donec sacri, cet. Sed Vir Dei nihil territus ait: ignem tuum contemsi & fu-imum tuum timere debeo s' sacrifica tu, qui solitus es sacrificaret hominibus f mihi hoc non licet. Tunc Maximus acetum acre jussit asserri & in naribus ejus infundi, sinapi cum aceto immixto verum irridente Taracho & dicente: fallunt te Ministri tui, Praeses s mel pro aceto infuderunt mihi: Maximus victus , cogitabo , inquit, proxima sessione alia tormenta, ut resipiscas astultitia tua: cui, & me ad omnia tormenta paratum invenies , Tarachus respondit : quare eum catenis ligatum in custodiam trahi& alterum jam adduci praecepit.
UΙH. Adductus itaque Probus fuit, cui Praeses ait: Cogitasti ne recedere a stultitia tua, & Diis , quibus lacrificant Priucipes, immolare e respondit Probus: Si ipsi faciunt, ego numquam faciam : audacter hoc dico: in confessione veri Dei persisto. Quae passus sum, ad ulteriora & graviora pro Deo meo per ferenda robur mihi addiderunt, et si volueris, proba. Cumque in ostendenda vanitate Idolorum stultitia eorum, qui ligna adorant & lapides, sermonem protraheret, dixit Judex: an me errantem putas stulte, Diis sacrifica. Probus verbis Scripturae r spondit : Dii, qui non fecerunt Coelum & terram , exterminabuntur . Judice autem suadente, ut saltem Iovem adoraret , hac occasione accepta Vir Dei: Illum, inquit, dicis Deum, qui eum sua sorore fornicatus est , & alia multa fecit, quae non possum dicere s hunc Deum dicis Θ CumqueJudex caedi eum in ore ut blasphemum jussisset, ait, quid me caedis s/ omnes, qui ei immolant , hoc dicunt, sicut & tu ipse optime nosti. Tunc Maximus ignitum ferrum stantis pedibus jussula, sterni s sed quamvis Vere ardens esset, Vir Dei se vix tepidum illum experiri dicebat, re ministros ei istudere. Quare in equuleo extendi, nervis crudis caedi & aperiri dorsum ejus mandavit et probo interim dicente: Ignem tuum non timui. tormenta tua
463쪽
contemno: sed si habes aliam cogitationem, adhibe, ut cognoscas, qui est in me Deus. Julsi ergo illi radi caput & prunas igneas ei superponi: cum autem Sanctus Martyr diceret: Ustulasti mihi pedes & caput,& probasti,quia servus Dei sum, & tolero iram tuam . Judex vana selicitate eorum , qui gratia & favore Deorum ac Principum fini untur, cum ipse ob contumaciam suam omnibus esset execrabilis, eum seducere conatur . At Probus ait: Crede mihi, omnes hi perierunt, qui servieriint Idolis& verum Deum dereliquerunt, nisi ad eum conversi poenitentiam egerint. Cumque MaXimus diceret : Frangite faciem ejus, ut non dicat Deum, sed Deor. Vir Sanctus conquestus est , quod quia veritatem dixerit, os ei frangi mandaverit. Et comminante , se non os sollim, sed etiam linguam ei incisurum , respondit: Etsi exteriorem incideris , habeo interiorem & immortalem linguam , qua tibi respondebo . IX. Tandem justit Maximus, ut Probo in custodiam misso, Andronicus sisteretur. Hunc coram se positum ita est allocutus. Qui ante interrogati sunt, post multa tormenta ad sacrificandum Diis tandem conversi sunt, propter quod magnum honorem accepturi sunt a Principibns . Tu ergo lucrare tormenta & sacrifica Diis nostris & honorabilis eris. Quod si nolueris , juro tibi
per Deos & Principes nostros, quia de manibus non evades . Cui Andronicus comperta fraude ac mendacio : Miser, inquit, A mendax, quid me fallia ἡ Fratres enim mei non potuerunt Dominum negare & stultitiae tuae consentire: existima ergo, quod Sc me talem invenies . Armatus a Deo ante alsisto, neque Deos tuos sciens , neque Principes, neque Tribunal tuum me.
tuens : exequere ergo in me Omnia poenarum genera , quae comgitasti. Tunc Maximus. quatuor palis tendi & nervis bubulis eum dire caedi praecepit . At Sanctus quasi irridens hoc tormentum : Ad hoc, inquit, omnes minae tuae devenerunt 8 propter hoc per Deos & Principes tuos jurare oportebat Cumque Athanasius Cornicularius ei diceret: Totum Corpus tuum laceratum est , & pro nihilo habes omnia ista, miser ei respondit: Qui Deum vivum diligunt, ista omnia contemnunt. Tunc Maximus dixit, sale fricate ei dorsum . Andronicus vero: Jube, inquit, plus salis mitti, ut possim conditus non eorrumpi a malignitate tua. Maximus iterum ait: Convertite eum & in ventrem caedite , ut priores plagae excitentur, & usque ad medullam descendant. Andronicus vero respondit: A plagis , quas in prima quaestione mihi inflixisti, persecte ut vides sanatus sum . isi me sanavit, iterum me sanabit . Cum ergo sa
464쪽
Dio LETIANI PERSECUTIO. 4 9 natio esset visibilis, Maximus arguere coepit custodes, quasi ejus praeceptum adducendo medicum violassent . At Pegasio Commentariense per caput suum protestante, neminem omnino ad eum accessisse , quomodo autem sanatus se nescire , subdidit Andronicus: Medicus noster grandis est; non medicamentum ponit aut emplastum , sed solo sermone curat omnes qui sperant in eum. Habitat in Coelo , praesens est ubique s sed tu i sensate non agnoscis. His auditis dixit Maximus: hi sermones nihil serviunt s accede & Diis sacrifica . Cui Andronicus respondit: Quae semel ac iterum diYi tibi, nunc repeto I puer non sum, ut sermonibus tuis seducar. Et dicente Maximo: non patiar, me a vobis vinci s reposuit Audronicus: nec tu tormentis ac terroribus tuis vinces nos, erimus Athletae invincibiles in eo qui pos confortat Jesu Cbristo . Maximus vero atroeiora toris menta parare cogitans dimisit sessionem, mandans, Andronicum in vinculis ferreis recipi in ςustodiam , ad quam nemo ac
X. Tertia sessio interrogatoria Anagarbe Ciliciae Urbe fuit subi Maximus Demetrio Centurioni, vocate, inquit, impiOS Christianos. Et Τaracho adducto dixit: Audi me & sacrifica Diis, per quos omnia stant. Cui Tarachus respondit: Peribunt qui talia sentiunt f paratus est enim ignis aeternus illis & omnibus , qui talibus Mundi Gubernatoribus obediunt . Cumque Maximus minaretur, se impudentiam suam capitis abscissione,
ni recederet, puniturum: dixit Tarachus : Hoc a te non peto, nimis enim breve meum certamen foret s adauge potius tormenta , ut mihi augeatur corona. Tunc Maximus: Et quid speras, inquit, miser, post mortem adeo turpem ac funestam Z Tar chus respondit: Non tibi licet de hoc interrogare, neque scire , quam praeparavit Deus nobis positam mercedem in Coelis: pr pterea sustinemus iram tuam & minas ac tormenta tua. Indignatus Maximus ait: Tu mihi ita loqueris, maledicte, ac si esses consors meus t Respondit Tarachus: Consors tuus non sum , sed habeo potestatem loquendi, & nemo potest me compescere sper eum qui me confortat s hic est Deus . Et eum adhortante
Maximo, ut sacrificaret Diis: Iam dixi, inquit Tarachus, in prima & secunda mea constitione, quod Christianus sum ι & hoc idem modo tibi confirmo, nec aliud a me expectare potes: non sacrifico s si me poenituisset, in primis & secundis interrogati nibus voluntati tuae consensissem s de meo corpore fac quodvis , in tua enim est potestate
XI. Maximus ergo dixit: Suspendite eum in equuleo, quia . VI. Lil stula
465쪽
stultus est. Stultus e stem , inquit Tarachus, si tuae voluntati consentirem . Antequam tamen suspensus quaestioni subjiceretur, dixit ei Maximus, Militiae privilegio eum a quaestione exemispium esse, & hoc Diocletianum declarasset sed Milites pro salute Principum semper Diis sacrificant f tu autem cum sis pessimus , quod & fugisti militiam, oportet majora pati tormenta ;noli putare te semel damnari, sed particulatim te exterminabo, di reliquias tuas bestiis dabo. Cumque Tarachus nihil territus respondisset: Quod facturus es, fac citius, noli sermonibus promittere s Maximus subjunxit: Putas, quia mulierculae aliquae
post mortem corpus tuum habent aromatibus vel unguentis condire, nequissime e cogitabo , ut reliquias tuas exterminem . Τarachus respondit: Et nunc quae vis corpori meo adhibe & post mortem fac quod vis . Cumque instaret, ut prius Diis sacrificaret, subjecit Tarachus: saepius dixi tibi, stulte , quod nec Diis tuis sacrificare nec abominationes tuas adorare volo. XII. Tunc iratus Praeses faciem ejus frangi, & labia concidi praecepit. Cui Tarachus : Etsi, inquit, faciem meam exterminasti, animam tamen meam armis Dei protectam vivificasti. At Maximus ait: Ubi sunt ista arma video quidem te coopertum, sed plagis , caeterum te nudum conspicio. Cui Tarachus:
Τu, inquit, arma mea videre capax non eS, quia caecu S es . Quia vero Maximus eum accusabat tanquam Magum & impo-storem, Vir Dei negavit & addidit: Magi titulus iis congruit, qui adorant Daemonias ego ad Oro Deum meum vivum , qui mihi dabit patientiam, & quid dicam quidque loquar ad te . Tunc Maximus obeliscos igniri , &supra mamillas poni praecepit , deinde super dorsum , postea ad latera . Et cum Tarachus diceret: Deus vidit & judicat: ait Maximus: Quem Deum invocas, miser' Illum, inquit Tarachus, quem tu nescis, & qui unicuique reddet secundum opera sua. Jussit deinde aures illi abscindi & novacula caput decorticari. Post haec comminatus Maximus se eum flammis absumturum, & cineres inventum sparsurum ne colligerentur, reduci jussit in custodiam bestiis
XIlI. Probus deinde justus accessit, cui similiter, ut Andronico , persuadere Maximus studuit, alios tandem socios victos cessisse & idolis sacrificare promisisse. Sed Probo id verum este negante : Ergo, inquit Maximus, omnes Diis non sacrificare conspirastis . Respondit Probas : Modo verum loqueris: se usus noster unus est, quia uni vero Deo servimus e noli putare,
te a nobis aliud audire, quam audisti & didicisti s quo uiam non
466쪽
Dio LETIANI PERSECUTIO. potes convertere nos, nec ira tua virtutem nostram extinguere . Audax praesto sum tibi hodie contemnens omnem contentionem
tuam : quid expectas Inde protestatur , numquam fore, ut vel ipse vel Daemones , vel qui ei dederunt potestatem torquendi, separarent eos a Fide & caritate Jesu Cliristi. His auditis Maximus , pedibus in altum eum suspendi & ignitis unguibus latera ejus cruciari praecepit, Probo interim Deum invocante Sabeo fortitudinem ac patientiam postulante. Tunc Maximus Diabolo certe cogitatum hunc suggerente de vino & carnibus Diis immolatis , in os ejus per vim infundi mandavit, dicens: Vides , miser , ecce jam de Sacrificio accepisti, quid habes facere ὶ Probus autem Deo in testem suae voluntatis & violentiae sibi allatae vindicem invocato, dixit: Nunquam tibi bene sit s ut vincas
propositum meum & inquines consessionem meam. Hoc enim scire debes, quoniam etsi omne inquinamentum Ararum tuarum
totum liques & infundas mihi, nihil inde inquinabor s scit enim Deus & videt vim quam patior, XIV. Maximus ergo iterum ad tormenta confugiens ,serreas ungues igniri. & super femora ei imponi praecepit, & ustulatos clavos manibus ejus infigi. Probus autem gratias Deo egit, quod dignus essectus fuerit pro nomine ejus crucifigi. Cumque Maximo insultanti respondisset, multam potestatem quam habebat , non solum stultum sed & caecum eum fecisse, non enim sciebat, quid faceret s Et offensus diceret: Insensatum & caecum
ausus es me dicere , quoniam super pios Deos agoni ZOrὶ re spondit Probus : Utinam caecus estea oculis & non cordes nunc autem cum te speras videre, in tenebris es & non vides. At Maximus putans, quod adeo libere loqueretur , quia licet toto corpore laesus, oculos tamen adhuc sanos haberet, jussit oculos
ejus minutatim pungi, ut lumine privaretur. Sed cum Sanctus intrepide diceret, sibi quidem oculos corporis abstulisse,sed interiores cordis aularre ei non posse, crudelem eum & tyrannum vocans, Pneses dixit: mortuus es totus in carne, & non cessas
a multiloquio, iniquissime e Probus autem : Usquequo , inquit, habeo spiritum meum in me, non tacebo in Deo meo , qui me fortem facit. At Maximus ait: Post ista tormenta vivere te spe ras ' aut putas dimittam te laetum mori' paulatim te plagis in terficiam , ut dignus es. Respondit Probus: In hoc pugno ag nizans, ut testimonium integrum ac perlacium I esu Christo seram ὐ tu vitam mihi sine misericordia eripe. His dictis custodiae traditur in proximo bestiis exponendus, imposito praecepto , ne
467쪽
XV. Postremus Audientiae praesentatur Andronicus . Ei multa promisit Maximus , si aetati suae consulens Diis sacrificaret: at ipse cum horrore hanc propositionem excipiens proto status est , nihil se impediturum, quo minus usque ad mortem in
confessione Fidei Jesu Christi persisteret . Quod cum lumma emcacia protulisset, dixit ei Maximus : Videris mihi furiosus esse,& Daemonium habere. Cui Andronicus ait : Si Uaemonium ha herem , consentirem tibi , nunc autem sine Daemonio lum, quia Daemoniis non acquiesco: tu autem Daemon es totus , ocquae Daemoniorum sunt , ipsa operaris . Maximus tamen Vincere
eum volens , dixit : Qui ante te voluerunt loqui, multa ante tormenta locuti sunt, postea autem plagis & poenis lubacti pios se esse confessi sunt, Diis ac Principibus sacriticantes: sed ad hoc mendacium irridens Andronicus respondit : Conari veritatem mendaciis obruere proprium tui est, & eorum quos adoras: cave , ne Deus qui veritas est , te confundat. Quare Maximus iupsit ferri papyrum , Sc ex eo manipulis factis, ignem ventri ejus apponi. At Servus Dei: Etsi, inquit, totus arsero non me vinces s praesto enim est qui confortat me Deus meus. Maximo autem eum increpanti, quousque non acquiescis, insensat est dixit : Quousque vivo, vincam malitiam tuam, totum membratim
me interfice, festinas haec enim mihi gloria est apud Deum. Iussit ergo obeliscos idest ferrea acumina incendi, & inter digitos figi: ille ridens ajebat, se habere secum Christum , 8c omnia proinde contemnere. Quod audiens Maximus ait: iniquissime , non scis, quem invocas Christum, hominem quemdam fuisse sub Pontio Pilato punitum ' At Vir Dei: Obmutesce , inquit, tuique s non licet tibi de ipso loqui: si dignus esses ejus Majestatem agnoscere, non ita in servos ejus ageres s sed tu oc qui tibi consentiunt perditi estis . . XVI. Post varia , dixit Maximus: Nolo tormentis alus pCenas tibi adjicere , aut semel te morti tradere s bestiis te faciam
dari, ut videas membra tua singula ab eis ante mortem tuam discerpi . Andronicus vero: Ne loquaris, inquit, de bestiis s tu enim bestia omnium crudelissima es , dum nullius criminis reos velut homicidas lanias. Adhibe ergo , quae paras tormenta ,&Drtem me invenies in Christo Deo meo . Tunc Maximus jussit ei per vim os aperiri Sc violenter cibos dc vinum de Sacrificio intrudi. Atrocius Servo Dei caeteris omnibus hoc tormentum fuit: eodem tamen tempore cum S. Probo dolorem lenivit, quod non volens sed coactus & repugnans hoc passiis sit, sperans, se quamprimum ab ira Sata*ae liberandum, quod multis
468쪽
DIoe LETIANI PERSECUTio. 433 sermonibus expressit. Quare Maximus furore accensus , comminatus ei dixit: Faciam tibi linguam incidi, ut vel sic non i quaris . Cui Andronicus gratias agens dixit: Hoc est quod a te peto, ut abscindas linguam & labia mea, in quae putas sordes tuas immisisse. Et Maximo ei insultanti: ecce sicut praecepi gustasti de Sacrificiis : accensus Zelo Vir Dei maledixit illi & eis, qui dederunt ei hanc potestatem ι cumque Maximus diceret: Maledicis Principibus, qui diuturnam pacem praestiterunt e Andronicus velut prophetico afflatus spiritu ait: Maledixi & maledico potestates & sanguinarios , qui seculum everterunt: quos Deus brachio suo evertat & conterat & perdat & det super eos iram, ut sciant , quod agant in Servos Dei. XVII. Tunc Maximus amplius ferre non valens: Mittite , inquit, serrum in os ejus A excutite ei dentes A malam , & bla- spemam linguam excidite, ut discat non blasphemare in Principes . Dentes autem ejus & blasphemam linguam tollite & comburite & cinerem facite Sc ubique spargite, ut nemo de consortibus ejus impiis aut de mulierculis aliqua colligat, ut servet, quasi pretiosum aliquid aut sanctum aestimet. Ipsum autem tollite 8c in carcere custodite eum, ut simul cum sociis suis offeraratur bestiis, X Vlli. Eadem die Maximus vocavit Terentianum Ciliciae Pontificem quasi Ciliciarcham utpote totius CiliciaeTempla sub sua habentem potestate, ut notat Valesius in Euseb. Lib. 8.c. 18. eique injunxit, ut pro die sequenti pararet Gladiatorum 8c stiarum certamen. Terentianus autem jussis iis, qui praeerant bestiis, omnia in crastinum disposuit. Mane igitur facto tota Civitas, Viri, Mulieres, pueri ad amphitheatrum uno milliari ab Urbe distans convenere. Plures etiam ex Christianis, etiam Presbyteris & Ecclesiasticis in locum, unde omnia spectari poterant , vicinum sorte montem ipsi autem in abscondito erant se receperunt, cum metu dc lacrymis quid futurum esset expectantes. Interea cum Amphitheatrum plenum Populo fuisset,
Maximo adveniente, Gladiatorum & bestiarum coepta est pugna , & ad plures horas protracta , in qua multi sive a Gladiatoribus caesi, sive a bestiis laniati occubuerunt. XIX. Tandem impius Maximus Sanctos adduci Martyres jubet: sed cum tormentis fracti incedere non possent, oportuit ut aliqui ad eos humeris portandos adigerentur: quos cum ita
delatos, & in medio Amphitheatri semivivos relictos vidisset Populus fremere, & quod in Actis Martyrum rarum est i
justum Judicem proclamare coepit: quin & multi tale horrentes
469쪽
spectaculum ex Amphitheatro discesserunt . Quod advertens Maximus Militibus injunxit, ut eos qui discedebant, notarent. Christiani vero e loco, in quo se abdiderant per fixura S petrarum
videntes SS. Martyres confratres suos ita adductos, cum magna deprecatione lacrymas fundebant. Iussit ergo Maximus, adversus Martyres plures bestias Iaxari, nulla tamen ex illis illorum corpora tangere ausa est . Quare ardens ira Maximus vocatos ferarum custodes caedi jussit, &severa comminatione dixit eis, ut dimitterent atrocissimam feram, quam haberent. Illi autem timore perculsi dimiserunt ursum ferocissimum, quem dicebant ipsa die tres homines occidisse . Ursus ergo ad Corpora Sanctorum accedens nullum eo rum tetigit, imo ad S. Andronicum veniens & sedens lingebat vulnera ejus. Et quamvis Andronicus poneret caput suum superursum, illumque instigaret, ut irascens celerius eum occideret, ursus tamen quasi mansuetus subito factus est . Quare ira repletus Maximus jussit eum occidi, & ante pedes S. Andronici occisus fuit. Terentianus metuens implacabilem Priesidis iram, produci jussit leaenam, quae missa illi fuerat ab Herode Asiarcha.
id est Pontifice Syriae Antiochia . Cumque rugitu magno eXiens timorem Oinnibus incussisset, perveniens tamen ad S. Tarachum super genua ejus procubuit, quasi eum adorans. S. autem Tarachus trahebat eam manu per crines & aures ad se , ut bestia irata citius consummareturi Lema tamen velut ovis mansueta ad ejus pedes jacebat. Crudelior Maximus eam ad furorem provocari
iussiti & illa quidem furens surrexit sed fracto postico irruit,
ut omnis Populus clamaret: Claudatur in sui cubili lema . MDximus extremo furore captus, volens suae impietati aliquo modo satisfacere , vocato Terentiano jussit, Gladiatores introduci, ut Sanctos Dei Martyres interficerent: quod statim impletum est A nam gladio consumti, testimonium pro Fidei Christianae veritate gloriosum sua constantia reliquerunt.. XX. Post expletam suae insaniae rabiem Maximus ex Amphitheatro recedens, reliquit ibi decem Milites, praecipiens eis, ut
Corpora Sanctorum inter corpora caesorum Gladiatorum confunderent , ut discerni non possent. Quae cum Milites facerent, C bristiani, qui e vicino monte omnia conspexerant, viso Max, mi discessu, Amphitheatro appropinquarunt, di genibus flexiis Deum depreςati sunt, ut dignaretur Sanctorum Reliquias eis ostendere . Et cum ad theatrum pervenissent, viderunt custodes coenantes & focum ante se habentes propter vigilias noctis . Tunc iterum genuflexi Deum rogarunt, ut desiderium eorum amit h
470쪽
mittens ex alto auxilium suum, impleret. Tunc stabito terraem tus factus est magnus A tonitrua & fulgura , & nimia tempestas, imbrium descendebat. Et cum cessasset, rursus Deum oraverunt, & ad Corpora appropinquantes invenerunt focum a tempestate extinctum , & Milites & custodes territos aufugisse.
Tunc Sanctorum MartyrumCorpora inquirere coeperunt elevan tes ad Deum manus, ut ea sibi discernere concederetur . Cum
subito misericors Deus stellam splendidam de Coelo misit, quae sedebat super singula Corpora Sanctorum s & ipsi cum gaudio ea rapuerunt s sanctus autem stellae splendor velut olim Magis antecedebat eos iter demonstrans. Et cum fuissent in via prae lassitudine defecti, deposuerunt Corpora & quieverunt i stella
autem ab eis non recedebat. Cumque cogitarent, ubi Corpora Beatorum absconsh sepelirent , deprecati sunt Dominum, ut opus, quod ipse inchoaverat, perficeret: & fortitudine ac fiducia repleti, hajulantes Corpora Sanctorum pervenerunt in quan dam montis partem, & cum stella ab eis recessisset, viderunt in parte montis petram apertam & in ea Sanctorum Corpora coli carunt ἡ & cum magna diligentia, ne detegerentur, absconderunt, speluncae aditum obstruentes . XXI. Deinde ad Urbem venientes invenerunt custodes a Maximo punitos, eo quod Sanctorum Corpora non invenisset sipsi autem in hymnis Deo gratias egerunt, quod per eos hoc operari dignatus sit. Hi sunt qui Acta trium Sanctorum conscripserunt: & quoad Gesta in tribus Interrogatoriis, ea hauserunt a quodam Milite, nomine Saba sto, Spiculatore ducentis denariis comparata, qui omnibus adfuerat, eaque scripto notaverat, quibus ipsi addiderunt ea, quae de consummatione Martyrii propriis oculis conspexerant. De his omnibus litteras dederunt ad Fideles Iconii, rogantes ut eas transmitterent etiam ad eos, qui erant Pisidiae & Pamphyliae. Litterae Iconium datae nomina un decim Christianorum praeserunt, qui sunt: Pamphylus, Marcianus, Lysias, Agathocles , Parmenas, Deodorus, Felix,
Gemellus, Athenion , Tarachus , & Orosius. Ex qua Epistola, quae hactenus dixi sumta sunt apud P. Ruinari, Tilmontium, Fleury &c. Horum Martyrum illustrem memoriam Latini celebrant in
Martyrol. Rom. D. Octobris, quamvis Tarsi, non Auazarbe, uti revera contigisse Acta ostendunt. Graeci etiam in Menol. Basil. eam colunt, sed die sequenti, qui tamen volunt Mopsue
stiae eo, fuisse passos. Haec puto conciliari posse dicendo, in hisce tribus locis vere patas futiles nam in Tarso passionem inchoarunt