장음표시 사용
451쪽
IX. De S. Victore specialiter Acta ferunt, quod ad Maximianum delatus & FidemChristi coram ipso generose confessus,
sex diebus carcere clausus absque cibo & potu detentus mansit, deinde denuo interrogatus ac fustibus caesus, cum Maximiani R Anulini minas contemneret, iterum caesus & ferreis compedibus vinctus suit. Postridie eum Imperator ad se vocavit omnia instrumenta supplicii ei ostendenssquae cum sprevisset, totum
corpus ejus liquenti plumbo jussit perfundi: cumque S. Victor nec ea sentire indicaret, eum ad portam Vercellinam trahi jupsit ι ubi dum dormirent Milites in stabulum se abscondit: sed a custodibus inventus, tandem a Maximiano justus decollari,
Martyrium gloriose consummavit . De eo Martyrol. Rom. 8. Maii haec habet: Mediolaui natalis S. Vidioris Maroris, quinatioue dMaurus , ct a primaeva atate Chrisianus, cum esset tuea- siris Imperialibus Miles, compellente Maximiano , ut Idolis sacris- earet, in confessioue Domini forti me perseverans, primo graviterfusibus caesus, sed Deo protegente doloris expers, deinde liqueuti
plumbo pcrfusus, sed nihil penitus laesus, novissimὰ gloriosi 'Iartyrii
cursum capitis abscissione complevit.
X. S. Euplius natione Siculus, patria Catanensis, ministerio Diaconus erat, vitam adeo pauperem agens, ut domum se non habere coram Iudice confessus sit. Dum Populo Evangelium legeret a Militibus Christianos perquirentibus captus , ad Calvisianum Siciliae Gubernatorem pro Tribunali sedentem tra hitur secum serens Librum Evangeliis quo tempore sacro S Li-hros vel retinere , poenis rigorosissimis vetabatur . Cum stetisset in atrio ante locum , ubi sedebat judex , alta voce exclamavit, mori se velle, quia Christianus erat s quare introductus fuit. Sed cum Maximianus Senator Romanus , qui cum Calvisiano aderat, vidisset eum Librum Evangelii manibus gestantem , infrenduit, quod Edicta Principum tanta audacia violarentur.
Tunc ab eo petiit, an ipse Librum illum tulisset , S Euplio abfirmante, jussit ut aliqua de eo legeret. Aperto autem Libro
inter alia Euplius legit illud Matth. s. v. Io.: Heais qui Persecumriouem patiuntur propter justitium, quoniam ipsorum est AEgo m lorum . Et illud Matth. I 6. v. a 4.: Si quis vult pos me Peuirc , abneget semetipsum , tollat crucem fuam σsequatur me. Qi
cum Calvisianus audi flet, ait: Quae sunt haec' respondit Euplius: ILec est Domini mei Iesu Christi Lex . I unc Calvisianus , quoniam , inquit , hujus consesIio clara est , interrogetur publice in
quaestione, & tradatur tortoribus f interim autem custodiatur .
I. Die ia. Augusti S. Euplius coram Calvisiano iterum sisti
452쪽
DIOCLETIANi PERSECUTIO . 437 sistitur : a quo interrogatus, an in praefata consessione persisteret, facto supra frontem sacrae Crucis signo, ac tenens sacri Evangelii Librum respondit: Quod jam dixi, confirmo: Christianus sum & sacras Scripturas lego. Cumque Judex diceret:
cur Scripturas istas detines contra Imperatorum Edicta, &. non potius tradis repetiit Euplius: Christianus sum , ideoque eas tradere mihi non licet s mori potius volo , ac vitam istam amittere , quam aeternam. Quare quaestioni subjectus tandiu caedi justiis est, quamdiu se Diis sacrificaturum non promitteret. Sed ille inter tormenta Deo gratias agens eum rogabat, ut in Fide , pro qua patiebatur, conservaret. Cumque diu tormentum protraheretur, Calvisianus praecepit tortoribus , ut desisterent, & ad Euplium conversus dixit: Infelix, Deos adora, Martem, Apollinem , & Eusculapium. Cui Euplius : Ego, inquit, adoro P trem Filium & Sanctum Spiritum. Ego adoro Sanctam Trin, ratem , extra quam nullus est Deus. Pereant Dii, qui non fecerunt Coelum & terram , & qtne in eis sunt: Christianus sum . Et cum Praeses rursus instaret : Sacrifica, si vis liberari s respondit: Sacrifico mod6 Christo Deo me ipsum , quid ultra faciam non habeos Christianus sum. Tunc Calvisianus praecepit iterum acrius torqueri: at ille dum torqueretur dicebat: Gratias tibi Christe, succurre Christe, propter te haec patior Christe : & deficientibus viribus labiis tantum haec aliaque proserebat. XII. Quamobrem Calvisianus velum interius ingrediens dictavit sententiam, quam foras egrestiis ex tabella legit: nimirum Euplium Christianum Edicta Principum contemnentem , Deos blasphemantem nec resipiscentem , gladio animadverti jubeo: ducite eum. Tunc appensum est ad collum ejus Evangelium cum quo apprehensus fuerat s & proclamante praecone: Euplius Christianus inimicus Deorum 84 Imperatorum : Euplius dicebat semper: Gratias Christo meo. Et cum ad locum perductus esset, prolixius oravit, & iterum gratias agens praebuit jugulum , & acarnifice decollatus est. Sublatum est postea a Christianis Corpus ejus, & aromatibus conditum sepultum est . Ad ejus sepulcrum
plura patrata feruntur miracula. Hujus Martyris memoria celebratur a Latinis i a. Augusti, a Graecis vero G. ejusdem mensis, ubi in Menol. Basilii, post equuleum , manicas, unguiculas ferreas, dc malleo olla concussa , addunt: Fosea ex equuleo depositus tu .
carcerem detruditur : ubi sitiens , nec aquam ad bibendum habeus , fusis ad Deum precibus foutem aquae ex terra eduxir s bibe que gratias Deo egit. Tum d earcere extra eius, auribus subulis perforatis , po emum gladio caesus est. Ubi aliquas adjungunt torment
453쪽
rum species, & prodigium aquae salientis, quorum in Actis supra relatis nulla mentio fit.
q. XXV III. . Apra disciae, Iulianus, ct Ferreolus Marores.
I. A Ususta Rhetiae Urbs S. Afrae patria fuit. In ea insigne Dia
, uniae misericordiae donum eluxit, quam velut alteram Magdalenam e peccatrice fecit Sanctam , imo & Martyrem . In lupanari prostituta sui corporis diu copiam fecerat, ideoque
infamiae notam apud totam Civitatem contraxerat. A Beato Narcisso de quo supra s. a I. num. Ia., 9 cap. 1 a. 4. num.
in conversa ad Fidem Christi & baptigata una cum Digna
Eunomia dc Eutropia ejus ancillis quae cum ea in peccato su rant , & Hilaria ejus matre, tanto dolore praeterita crimina d testabatur, ut quamvis sciret, ea sibi in Baptismo fuisse miser, cordia Dei remissa, attamen tauquam praesentia recogitabat in concupiscentia & pravis habitibus, quos amaro fletu extinguere alsidue conabatur. Propterea abjectis divitiis, quas suis crimini-hus cumulaverat, ad extremam paupertatem redacta fuit, humili patientia tolerans ignominias, quibus a plerisque despicie
ll. Cum ergo Persecutio adveni sset, Afra cum matre & ancillis comprehensa ad Judicem nomine Gajum ducta fuit. Quicum quae esset, prae,scivisset, dixit ei: Sacrifica Diis, quia expedit tibi magis vivere, quam inter tormenta deficere. Afra respondit: Sufficiunt mihi peccata mea , quae ignorans Deum ges si s hoc autem quod me jubes facere, nunquam factura sum . Tunc Gajus: Accedens, inquit, ad Capitolium sacrifica. Afra tamen respondis: is Capitolium meum Christus est, quem ha- , , heo ante oculos meos i ipsi quotidie crimina mea & peccata se mea confiteor: & quia indigna sum ipsi sacrificium offerre, , , me ipsam pro nomine ejus cupio sacrificare , ut corpus in is quo peccavi, dum poenas pertulerit, abluatur ,, . Quae audiens Gajus dixit: Ut audio , meretrix es : sacrifica, quia aliena es a Deo Christianorum . At illa respondit : se Dominus meuS Iesus Christus dixit, se pro peccatoribus descendisse de Coelo. Nam Evangelia ejus testantur, quod Meretrix rigaverit lamis clymis pedes ejus , & indulgentiam acceperiti & Meretrices, , , Publicanos nunquam despexerit, quos etiam secum man D ducare permisit .
454쪽
DIOCLETIANI PERSECUTIO. ψυIII. Hae via nihil se proficere videns Iudex, aliam excogitavit . Eam ergo adhortari coepit, ut lacrificando pristinam remin et vitam, ut sic diligeretur ab amatoribus suis , & sibi pecuniae multae inferrentur ab eis. Exhorruit ad haec verba Afra iaprotestata est, se nunquam eXecrabiles , quas lam projectas, Quia mala conscientia acquisitas, pecunias admissuram . Quare Iudex ad priora reversus , jam te, inquit, Christus dignam non habet: sine causa vis eum Deum tuitin dicere , qui te suam esse non cognoscit. Meretrix enim quae est, dici Christiana non potest . s Hoc judicium de puritate Religionis Christianae vel Gentiles ipsi ferebant : respondit Afra: ,, Christiana ego quidem ,, dici non mereor, nec voeari s sed misericordia Dei, qui nouis demerito sed de sua pietate judicat, ipse me ad hoe nometa admisit o. Petente autem Iudice : unde hoc sciret ait: si Iais hoc me cognosco , a facie Dei non esse projectam , quia ad ,, gloriosam confessionem sui Sancti Nominis permittor accede-
, , re , per quam me credo omnium scelerum meorum indulgen- , , t iam accepturam ,,: At Iudex has esse fabulas dicens, eam
Diis sacrificare jussit, per quos salutem consequeretur. Cui cim respondisset, salutem suam Christum esse, qui in Cruce pendens latroni confitenti bona Paradisi pollicitus est. Tunc Gaius sacris fica, inquit, alioquin te caedi faciam in conspectu amatorum tuorum. At illa ait: Confusio mihi nulla est, nisi de peccatis
IV. Propterea videns Gajus, se cum ea operam perdere, dis xit ei: Sacrifica, alioquin occideris s & Afra respondenter ,, Hoc est quod opto, si tamen merear , ut per hanc confessio- ,, nem digna essiciar requiem invenire . Corpus in quo peccaviis torqueatur s nam animam meam Sacrificiis Damaonum non
, coinquinabo D. Impius Iudea dictavit sententiam, ut viva incenderetur . Statim igitur a Ministris rapta, &iu Insulam Lyci suminis ducta, vestibus expoliata ad stipitem ligata fuit: Illa
autem Deum precabatur, ut sitarum immemor iniquitatum per hune ignem temporalem ab igne aeterno corpus & animam liberare dignaretur. Quibus dictis sarmentis circumdata, ac igne supposito, vox ejus audiebatur dicentis: is Domine Jesu Chri- ,, ste, qui me dignatus es hostiam habere pro nomine tuo , qui ,, pro toto Mundo solus hostia oblatus es in Cruce, justus pro,, injustis, benedictus pro maledictis, mundus e peccato prori peccatoribus universis, Tibi ossero Sacrificium meum, quiis cum Patre & Spiritu Sancto, vivis & regnas Deus in secula ,, culorum. Amen . Et haec dicens emisit spiri tum . Ejus in
455쪽
moria in Martyrologio Romano die s. Augusti celebratur V. Porro dum Beata Afra Martyrium consummasset, stahant juxta ripam fluminis Digna Eunomia & Eutropia , quae fuerunt ejus ancillae , simulque fuerunt in peccato, & simul a Sancto Narcista Episcopo baptigatae. Hae precibus obtinuerunt , ut in Insulam transferrentur, ibique S. Afrae Corpus prorsus integrum invenerunt. Puer autem , qui cum ipsis erat , transnatavit & nuntiavit matri ejus Hilariae : quae noctu veniens
cum Sacerdotibus Dei, tulit Corpus ejus& posuit secundo milliario a Civitate Augusta in monumento, quod sibi sui' ne construxerat. Quod cum GajoJudici nuntiatum esset, misit ad
monumentum , ubi Beatae Mulieres manebant dicens: Ite & tenete eas: & si consenserint vobis ad sacrificandum , cum honore eas adducite ad me s si vero eas contumaces reperieritis , eas iamonumento ipso comburite. Euntes autem Milites , prius blando sermone eas provocabant, deinde terroribus impellebant. At ubi viderunt, omnes simul contemnere Sacrificia,
repleverunt sarmentis & spinis aridis sepulcrum illudque clauserunt, ac supposito igne abjerunt. Sicque factum est, ut eadem die, qua sepulta est Afra, simul etiam mater ejus Hilaria & famulae ejus Digna Eutropia & Eunomia simul Martyrii cor nam acciperent. Haec e sinceris Actis apud Ruinari desumta
VI. De his Martyrol. Rom. agit ra. Augusti , ubi alios quoque Martyres adjungens , haec habet: Augusae Vindelicorum S. Hilariae Matris Beatae Afrae Maroris, quae olim ad spu eram illius excubaret, ibidem pro Fide Christi a Perseeutoribus igni tradita est eum Digva ct Eutropia oe Eunomia ancillis suis . Passi sunt etiam eadem die in praefaιa Urbe xviriacus, Largio , Crescea nus, 'immia, oeyuliaua cum aliis vigioli. Haec anno Io . contigisse creduntur. Quomodo autem hae omnes in eodem sepulcro concrematae fuerint facile concipietur, si advertatur , apud Antiquos sepulcra fuisse structiirae elevatae, & sepe etiam spatiosa , ut plures in eis hospitari possent. Unde in ea loca etiam Cataeumbas dicia ) ardente Persecutione ad preces fundendas co venire solebant Christiani. VII. SS. Julianum & Ferreolum simul proponam , quia eo rum gesta conjuncta sunt . S. Julianus origine Viennensis in Delphinatu ex illustri familia natus erais Militiam ad provectam usque aetatem , in qua Martyrium subiit , secutus fuit i Fidem Christi fuerat amplexatus , quam palam profitebatur. Fidei respondebant opera, & praecipue Caritas, qua ejus anima flagram
456쪽
Dioc LETIANI PERSECUTIO . 4 Ihat. Apud Sanctum Ferreolum morabatur s qui Tribunus erat, Christianus & ipse esto mimis aperte talem se proderet, ac summopere S. Iulianum diligebat ejus pietatis causa: sicque inter eos vera conjunctio erat, quia pietatis & caritatis vinculo tene
VIII. Interim excitata sub Crispino Consulari in Civitate Viennensi Persecutione, ut creditur anno 3o4., in hac tempesta te praevidens Ferreolus , quod Julianus Martyrii amore flagrans nullatenus occultari se pateretur, coepit omni instantia agere, ut antequam Persecutorum rabies ulterius procederet , Vir Dei occulte discederet, dc in solamen superstitum Christianorum se reservaret. Itaque ab amico suasus & exoratus, quamvis anxie Martyrium litiret, ejus monitis S. Julianus parere non distulit. Cui accedebat metus, ne si Viennae maneret, pa
rentes & amici ossiciis suis Martyrii coronam ei praeripuissent . His ergo apud se collatis propria quaeque relinquens juxta Beati Ferreoli consilium clam discessit, & in Arvernae Urbis territorio divertens, non alibi nisi in Brojatensi vico , in quo phanatici erroris naeniae colebantur , latitare disposuit. Unde manifestu msit, eum non metu mortis ab Urbe Viennensi secessisse, sed ob hoc potius ut Christi praeceptum de fugiendo ab una Civitate in aliam impleret, & suis omnibus qui obstare potuissent relictis , optati stadium certaminis liberius currere posset. IX. Deus non distulit diu , Crispinus enim, comperto quod Vir Sanctus clandestino discessu fugiens in Arvernar Urbis terri torio latitaret, Milites misit exitiali imposito praecepto , ut ubi cumque invenirent, caput ei truncarent. Festini iverunt, cum que ad locum qui Vinicella vocatur pervenissent, unus ex eis oculos in Sanctum Julianum conjiciens eum contemplabatur sat iste quorumdam Senum tugurium quasi latebras quaerens ingreditur : sed quia Vir Sanctus sensit se a Deo vocari, etsi Senes eum abscondere conarentur ne quid periculi a Persecutoribus eis immineret, foras exiliens: inem poscitis, inquit, quem quaeritis, ecce adsum: in me convertite ferrum. Cumque illi ad tantam constantiam haesitarent, ille constantior adjecit: No lo amplius in hoc seculo commorari, quia Christum tota animi aviditate sitio 3 ecce occurro obvius, caput subdo intrepidus: cumque orasset Deum, ex lictoribus unus educta stam ea caput illi amputavit.
lutum ab ipsis Militibus Viennam delatum , in manus S. Fer reoli tandem pervenit. Corpus vero a loco , in quo percussum s
457쪽
B riva tum asportatum fuit, & a duobus memoratis Senibus honorifice sepultum: quo in pietatis opere vigore juventutis in cor pore a Deo donati fuere: ex quo colligitur, eos jam fuisse Christianos. De aquis vero illius fontis, in quo S. Juliani caput ablutum fuit, multae sanitates tributae sunt infirmisi ab his enim caeci illuminati sunt, febres fugatae, incendia paucis earum guttis extincta: tandem Sanctus iste omnes ad se confugientes praesente Domino Jesu Christo laetos dimittit. Omnia haec ex S. Gregorio
XI. S. Ferreolus, ut dixi, Viennae morabatur gradum Tribuni Militum exercens s sub militari tamen habitu, quem gestabat exterius, Christianae pietatis spiritum custodiebat, esto coram Paganis illum publice non proderet. Caput tamen S. Juliani, quod sive pecunia sive sua auctoritate acquisierat, imminentis sibi Martyrii pignus fuit. Ferreolum itaque Christianum esse rumor exiit, qui cum ad Crispini aures per veni stet & ad la umTribunal eum adduxisset, ei dixit: Ferreole, tu qui ImperatOrum beneficientia caeteris praestas, etiam obedientia eorum mandatis eminere ac caeteris exemplo tuo praeire debes . Sacrificare ergo Diis justiis es, quid morarisὶ Tunc S. Ferreolus ait: Christianus sum s sacrificare Diis non debeo. Imperatoribus
quamdiu salva Religione licuit , militavi , justis Legibus parui, sacrilegiis nunquam servivi, sacrificare autem iis quos vocas Deos , sacrilegium est . Stipendia, honores, non requiro . pascat sacrilegum Militem sacrilegus Imperatori mihi susticit si salva Religione liceat vivere Christianum : quod si id non liceat. paratus sum mori. XIl. At Crispinus: unde haec, inquit, tanta moriendi fiducia ρ an ex injuria Legum A contumelia , qua Principes adhuc affecisti, venit haec desperatio vivendi Scias tamen, modo dictorum tuorum te poeniteat, & Legibus ac Principibus obsequa ris reprobando Sectam Christianorum ti numinibus sacrificando, omne crimen tuum humanitate mea fore abolendum. Quibus respondit Ferreolus, se nullius criminis reum esse, qui veram Divinitatem adorat s illos potius esse reos , qui Divinitati detrahunt Sc sensibilia ac caduca veneranturii cleoque se nulla venia indigere, nec injurium imperatoribus fuiste, dum Legem Det Legibus eorum praeposuit. His & aliis testatus fuit, se nec minis nec cruciatibus unquam Christo renuntiaturum. uare Judexsisti eum praecepit ac diutius verberari. Cumque nec sic , succe dentibus sibi ex more tortoribus, eum flecti polle videret, squal
lido carcere includi jussit: statimque Ministri oneratum ferro
458쪽
in carcerem conjecerunt adhibitis custodibus denuo praesentan
XIII. Illic vero biduo exacto, summo mane tertiae diei, ut fit, graviori somno oppressis custodibus, sponte solutis vinculis, liberum se Dei servus agnovit, & lento gradu ad ostium accedens, illud sibi patere cernit: quare juxta Evangelium Persecutionem fugiens, ad extraneam properat Regionem. Egressus foras Portam Lugdunensem, ancipiti defixus consilio constitit, quaerens secum , cui potissimum viae insisteret, dc ut nulla posset relinquere indicia ipsum insecuturis . Praemissa itaque oratione , dissicili natatu Rhodanum transfretare instituit. Armatus igitur Fide amnem fidus ingreditur, quem sibi incumbentem leni tergo solidior unda suspendit s unde paucis natandi conatibus Beatus Martyr fluvium trajicit,& in ulteriorem ripam exit securus. Debinc concito gradu ingressiis aggerem publicum usque ad Ja- rem vulgo Gere fluvium percurrit, ubi incidens in Persecutores , & ab eis comprehensus , cum revinctis post tergum man, bus duceretur in eum locum , ubi sacrum ejus Corpus conditum fuit, gladio percussus occubuit. Flactenus ex Actis apud Ruinari erutis a pluribus Manu scriptis , quae fidelia reputantur ,
Ejus Corpus eodem in loco a Fidelibus sepultum fuit, tenens una manu caput S. Juliani, altera proprium supra pectus, Et postea erecta fuit Ecclesia a quodam ex Viennae Primoribus nomine Castulo, adhuc Catechumeno : quam cum S. Mamentus Viennensis Episcopus anno 4 o. periculo imminentis Rhodani eX positam videret, aliam extruxit, ad quam facium ejus Corpus & S. Juliani Caput transtulit. S. Ferreolum pro speciali Patrono a Viennensibus suo tempore habitum, testatur Fortunatus L. 8. Poem. 4. , ubi singularum Provinciarum vel Urbium Sanctos Tutela res recensens, ait:
Privatum Gabalus, Iulianus a vernus abundavs :Ferreolum pariter pulchra Vienna gerit.
XIV. Quia tamen duplicem Ferreolum Martyrem Gallica
na Ecclesia veneratur , ideo ut tollatur aequivocatio , sciendum , unum fuisse Presbyterum , qui cum Ferrutione Diacono a S. Ire
naeo in Gallias ad praedicandum Verbum Dei missus, postea sub Claudio Iudice ambo diversis poenis excruciati gladio percussi
sunt: & de his agit Martyrol. Rom. I 6Junii s N ad eorum inter 'cessionem sororis suae Virum a febre vehementiori fuisse sanatum, scribit Gregorius Turon. L. I. de Gloria Mart. cap. 7.: Alterum
Ferreolum fuisse Militem, di Tribunitiae potestalis sub Diocle-
459쪽
tiano passum, de quo Martyrol. 18. Septembris, cujus Acta hic descripsi.
. . Taraehus Probus O Andronicus in Cilicia Marores. I. Arachus & Socii in Cilicia passi sunt Diocletiano impe-I rante, M creditur anno so4. . Tarachus Romanus erat
Militaris familiae , Claudiopoli tamen in Isauria natus. Aliquandiu sub nomine Victoris arma gestavit: quia tamen Christianus erat, suo annuente Duce Polyhione ea dimisit s ideoque privilegiis Militiae adhuc fruebatur. AE talis 6 s. annos habebat.
Probus Taracho aetate minor ex Thracia oriundus erat, natus
tamen in Pamphylia , sive Tide sive Perge, conditione humilis sed fortunae bonis dives s quae tamen dimiserat, ut soli Deo ser-Viret. Andronicus valde juvenis Ephesius erat, familii illius
II. Quomodo hi tres Sancti Viri simul convenerint, ignoratur. Scitur solum, a duobus Militibus Eutolmio & Palladio Ciliciae Praesidi Flavio Numerio seu Numeriano Maximo Pompejopoli ejusdem Provinciat Urbe fuisse praesentatos i sed quid de illis tunc ibi actum sit, latet. Ex eorum Actis solum
habetur, quod as. Martii cum idem Praeses Maximus Tarsi moraretur, Demetrius Centurio eos iterum praesentavit. Interrogatus Tarachus quia aetate minor, quis esset, respondit, Christia-iaus suna. Et quamvis Praeses ei diceret, ut hanc impiam prosessionem taceret, ipse tamen iterato , Christianus, inquit, sum . Quare Praeses eum in maxillis percuti iussit: cumque ab eo ta dem audisset nomen , patriam , dimissionem Militiae, ut Christo serviret, ac aetatem ἡ MaXimus eum adhortari coepit, ut sua: s nectutis misertus adoraret Deos , quos ImperatoreS adorabant , Cui Tarachus respondit : Non miror, si homines decipiantur , a Satana enim seducuntur. Ego Deo meo sacrifico , non sanguine, quia his sacrificiis non eget, sed corde puro. Et quamvis Iu dex ei maxillas acrius contundi jussisset, quod Imperatores a S tana sed tactos pronuntiastet, Tarachus tamen impavidus e jam
dixi, inquit, & repeto, impietatem admittere nolo, Legem Dei mei honoro. At Maximus ait: Miser i num ad e, alia lex Principis 8 Ita sane respondit Tarachus, S haec est, qua vos impii lapides & ligna opera hominum adoratis. Et cum PraeseΕ super cervicem eum caedi jussistet diceus: noli vanus esses respou
460쪽
spondit: ego de vanitate ista non recedo, quae me salvum facit ifac quod vis, potestatem habes in corpus meum. III. Tunc Maximus expoliari eum & virgis caedi praecepit: sed dum torqueretur, dicebat: nunc vero prudentem me fecisti
plagis confortans me s opto ut magis ac magis augeatur vigor
iste in nomine Dei & Christi sui. Haec audiens Maκimus dixit:
tu ergo duos Deos colis 3 at cur nostros adorare recusas Sanctus vero aequum non judicans in tam sublimis mysterii explicationem cum illo intrare, continuit se dicens, Christum esse Deum Filium Dei & spem Christianorum . Tunc Demetrius, ut voluit se immiscere suadendo Tarachum, ut Diis immolaret, ab eo hoc responso rejectus fuit: recede a me cum consilio tuo, Minister Satanae. Quare Maximus interrogatoriis solutis , S. Tarachum ferreis vinculis oneratum in carcerem detrudi
IV. Post haec a Demetrio Centurione Probus adducitur: cui Maximus amicitiam suam & favorem Principis, si Fidei renuntiaret, promisit, sed incassum s Probo ei respondente , se neque honorem principum velle,nec amicum ejus esse cupere,imo divitias sitas non paucas reliquisse, ut liberius Deo vivo serviret. Maximus eum expoliari pallio ac caeteris vestibus, & in equuleo vinctum extendi nervisque bubulis caedi praecepit, ut terra sanguine ejus cooperiretur. Quod videns Demetrius, ut sui ipsius pietate moveretur, eum adhortari coepit s sed Probus illi respondit: Corpus meum ante vos est s mihi autem tormenta vestra remedium Sc balsamum sunt. cumque eum perculere cessasesent, Maximus ait: Exurge miser a vanitate a duritia tua. Sed
respondente Probo: non sum vanus sed prudentior vobis ι ideci Daemoniis nou sacrificos iratus Maximus dixit: Gyrate illum,& super ventrem caedite. Et quia Probus dicebat: Auxiliare servo tuo Domine. Maximus ait : Caedentes illum dicite illi: Ubi est auxiliator tuus e at Probus respondit : Et modo auxiliatur & auxiliabitur in futurum: sic enim pro nihilo habeo tormenta tua, ut non acquiescam tibi s nam quanto plus corpus meum pro Jesu Christo patitur, tanto plus sanitatis & vitae anima mea acquirit. Quare Maximus jussit ambas manus & pedes ei in nervo stringi, & sic trahi alligatum , detrudi in carcerem put nemo ad eum accederet severe prohibuit. V. Subinde tertius, nempe Andronicus a Demetrio prae
sentatur: qui praefatis pulsatus interrogationibus, in consessione Christiani nominis sicut caeteri perstitit. Maximus ejus adolem scentia commotus, sicut Pater filium blande eum monere ccc is ' pit,