장음표시 사용
481쪽
Ministros, Sacramenta contemnebat, Iesum Christum blasphemabat, Virgines & nuptas calumniis atrocibus denigrabat. Factus proinde Veritatis Persecutor , ea qua pollebat eloquentia& auctoritate, Fideles omnes ad renuntiandum Evangelio &Baptismo adigere conabatur: multos etiam suae impietatis discipulos coegerat, quos in suis detestabilibus operibus erudierat s imo Sc plures ab amplecunda Religione Christiana suis apparentibus prodigiis deterrebat. VI. Talia erant Cypriani merita, quae amplam ad aeternas inferorum poenas ei viam parassent, ni Deus velut alterum Sau- Ium in exemplum suae misericordiae illum assumere decrevisset , R ut ipsum a captivitate Daemonis ac suarum passionum eriperet , ipsos Daemones ipsasque passiones , quibus ante servierat ad
omnia detestanda , inscrutabili judicio adhibuisset. Quomodo
VII. Erat quaedam Virgo genere nobilis, pulchritudine speciosa nimis,Justina nomine, ex eadem qua Cyprianus Antiochiae Civitate . Primo quidem Pagana fuerat, sed postea ad
Christum conversa secum etiam parentes suos ad Fidem traxit. Virginitatem , quam Deo voverat, summa cautela custodiebat. Hoc tamen impedire non poterat, quin aliquando ejus formositas oeulis hominum appareret. Quare juvenis quidam Paganus nomine Aglaides ea accensus varias tentavit artes, ut ea ad suam exsaturandam libidinem potiri posset. Sed cum omnes co Datus inutiles experiretur, ad Cyprianum confugit, putans, illius magica secreta ad expugnandam Virginis castitatem valida sore. Cyprianus, tum ut amicis, tum ut propriae passioni satisfaceret, libenti animo opus aggressus est . Omnem ergo Nagiae vim exercuit, & ut Daemonem ad satisfaciendum passioni, cujus ipse auctor erat, magis accenderet, nova crimina ei promisit, adorationes nempe & sacrificia. Nec defuit inferorum auxilium , paratos enim omnes Daemones habuit, quorum violentiores ac impuriores adtentandam Virginis castitatem mittebat : adeo ut fatetur ipse in sua Confessione Omnes Daemonum species, ipsum eorum principem, per dies septuaginta miserit. IV IlI. Justina obscena hac & continua obsidione agitata, defensionem sui unice a Deo precibus postulabat, ac Virginis Dei parae in suae castitatis tutelam opem implorans, super nudam humum cubans ac jejuniis se macerans, decorem vultus, a quo illi tantum periculum imminebat, extenuare conabatur, hisce
macerationibus Divinam se ueclare misericordiam sperans:
482쪽
Dio CLETIANI PERsECUTIO. Ασγquod ei se liciter conligit, nam Daemon signo Crucis victus ab ea fugiebat. Cyprianus tamen nondum auimo destitutus Daemones iterum provocavit, seipsum transmutavit in Feminam s sed ut primum attigit Justinae vestibuli januam, ementita forma evanuit & Cyprianus remansit. Aglaidem aliquando mutavit in pallerem , qui cum super fenestram Justinae volasset, eumqtie illa conspexiliet , statim periit forma palleris , ac miser Algaides ex alto stans periisset, nisi Virginis misericordia leniter per sca- Iam demissus fuisset, quae hortata ut Deum coleret, e vestibulo illum ejecit. IX. Victus sed non animo fractus Cyprianus cseu veri u SDiabolust variis morbis ac aerumnis illam & parentes ejus vexam vit , sed invictam semper invenit trem narrat in sua Confessione
Cyprianus ipse Illam a Medicis desperatam plorabant pari reutes s sed illis ipsa dicebat: ne lugeatis, non enim moriar, is nec animo deficio aut quidquid doleo, nec ullum morbum is sentio, nisi forte levem quemdam calorem tamquam ex aer se mihi transmissum D. Alia contra ipsam tentarunt Daemones, sed ipsa signo Crucis se muniens eorum pellebat operationes . Hinc ad parentes conversi , eorum greges boves & jumenta Oc ciderunt f illa autem hortabatur, ne animum desponderent aut desperarent: ac prudenti ejus consilio evenit, ut multo plura reciperent, Deo iis qui superfuerant benedicente . Populo pestem immisit Diabolus, ac oraculum dedit, non fore liberandum
nisi Iustina Aglaidi jungeretur. Verum clamantem Populum Justinae eompressit oratio N. pestem simul ab Urbe propulsavit. Quibus animadversis, immutati Cives Christum celebrabant , ac Cypriano velut Urbis insidiatori convitiabantur , itaut ipse
latenter prodiret & notorum Occursum metueret.
X. Quare Daemon ipse Cypriano ingenue confessus fuit, se adversus justinam nihil posse . Cyprianus tamen propria passione & Aglaidis importunitate cruciatus Daemonem rogavit, ut saltem ab Aglaide animum de Justina imposterum cogitandi au-larret . Statim igitur Princeps Daemoniorum Spiritui fornicati nis praecepit, ut Aglaidem liberum dimitteret, eum omni libidi nis aestu erga Iustinam exueret: at ille sibi hoc non licet e re spondit, posse quidem a bono ad malum inducere hominem , sed illum e malo restituere in honum non posse. Videns Cypria nus , nullum sibi extare remedium, furore suae passionis agita tus , Daemonem injuriis onerare coepit, eumque etiam colaphis percutere tentavit. Daemon timens, ne homo sibi adeo utilis
eum destreret, sub Iustinae specie ipsum adiit, quasi ejus volunta
483쪽
ii ipsa tandem obtemperasset. Sed Deus volens suae famulae honorem simul & castitatem sartam tectam tueri, secit, ut dum Cyprianus eam alloqui inciperet, vix pronuntiato Justinae nomine , totum illud phantasma evanesceret. XI. Tot tantisque excussus experientiis, Dei gratia oculos ejus aperiente, Daemonis fraudes N impotentiam dignoscere &contemnere coepit, ac simul detestari magicae artis tum impietatem , quae nisi ad crimina deserviret , tum vanitatem , dum totae us potentia coacta suerit cedere puellae alia arma non habentiquam purum Christi signum. Unde ad Diabolum conversus iajebat: is Si te umbra Christi vincit, quid facies si ipse adve- , , niat y si tantum nominatur Christus & tremis, quid facies,, si ipse te aggredi velit 8 si signum illius passionis infirmum to, , lacit, coram illius potentia ubinam eris si signat, nec au- ,, des accedere ad limitem ejus, quosnam igitur poteris ex ma
nu illius eriperet nihil es & nihil habes solidi ad defensionem, is nihil potes &c.. His aliisque improperiis irritatus Diabolus
irruit in Cyprianum, & eum suffocare conabatur: cum vero Cyprianus viribus imparem ad ei resistendum ac seu sim deficientem se agnosceret , memor illius signi, quo Iustina utebatur: Deus Justinae, inquit, auxiliare mihi s & statim vires ei accesserunt. Diabolus autem ab eo velut telum recessit, sed stans ac tenens gladium eum occidere minabatur. Cyprianus autem Christi signi vim jam expertus, majori confidentia eo se munire & Christum invocare coepit. Tunc ab eo discessit Diabolus minabundus ac dicens: Non te salvabit ex meis manibus Christus, is nam detestatur impios , & nunc per dolum tibi auxiliatur , ut is te morti tradat. Cum te ergo projecerit, ego tibi ostendam, is quid sit meum imperium contemnere . Cares igitur mea gra- tia, nec quidquam te ille juverit, cum meos non admittat. XII. His Diaboli verbis exterritus Cyprianus anxie coepit timere ac inquirere , an Christus placatus eum recepturus est et
ad poenitentiam. Opportune illi praesto fuit quidam servus Dei
nomine Timotheus, qui ab hoc Daemonis fraude incusso timore eum liberavit: ostendens ei, hoc esse fraudolentum Daemonis mendacium , nec Jesum Christum cuiquam illudere, nec quemquam etsi impium , ad se tamen sincero corde accedentem , RVere poenitentem respuere , sed benigue suscipere & amplecti: Ipse enim fallere nescius juravit, se peccatores ad se revertentes ac crimina detestantes quacumque hora recepturum, imo &ad hoc veni sse , suamque Incarnationem, Passionem N Mortem ar
sumentum esse suae erga impios misericordiae , dum in Cruce
484쪽
DIOCLETIANI PERsECUTIO . pendens, etiam pro se crucifigentibus veniam a Patre suo imploravit . His & similibus confortatus Cyprianus novum proficiendi in viam salutis robur concepit s quia enim suis illusionibus multos deceperat, solemnem coram omnibus crimi uum suorum ac proli Xam confessionem cum gemitibus ac lacrymis emisit.
XIII. Nihilominus Daemon adhuc non desperans, ex ipsa
sua poenitentia novam eum tentandi occasionem sumsit. Omnia ejus enormia crimina in mentem ejus congessit, ace X
rum gravitate tantum horrorem illi instillare studuit, ut de venia pene desperaret. Persuasus de veritate Dei Christianorum, se indignum esse , ut ad eum accederet, existimabat. Quare ante ipsum se prosternere, & sibi mortem consciscere quasi statuerat, potius quam in vita tot laedata criminibus perseverare. Lacerabat sibi propterea vestes, caput cineribus operiebat, & se in terram dejiciens, gemitibus & lacrymis exclamabat: me miserum i me maledictum l perditus sum : qui vero circumstabant Christiani eum lacrymis comitabantur. XlV. Jam tres dies absque cibo & potu in hoc statu transe- , gerat s cum misertus Deus Eusebium verae pietatis magistrum velut Angelum misit, qui Divinis oraculis ac sacris historiis atram dissidentiae nubem , qua spiritus ejus tegebatur, dissiparet, & spei lumine illustraret: quod his verbis fecit is Crede , , mihi Cypriane, qui te fallere nolo . Multos novi, qui cum se ad Christum non praeclare faciis , sed tamen animi affectibus,, accederent, suscepti fuere. Magi erant illi, & suscepti sunt, tu quoque Magus eodem prorsus modo ac illi recipieris. o Peccata tua majora forte sunt quam peccata illorum s at nun-
is quid misericordia Dei majora sunt e Quousque igitur te ipseri caedis &ulcisceris, quamvis admodum infirma valetudine eis Vide, ne in hanc quoque desperationem Diabolus te conje- cerit, versutus enim est: id quod tibi apertius est quam mihi. se Invoca Christum , & ejus misericordiam experiere. Tempo- is re non indiget, sed cordis compunctione &c. XV. His & similibus victus Cyprianus, sed non plene, di- xit, de criminibus in Justinam patratis se maxime angi, propter quam puerorum caedem & jecoris in mulieribus inspectionem& alia nefariae artis facinora commisit: propterea optare se, ut e t Scripturis Christi ostenderet, an ex iis, qui similem impietatem professi sunt, conversum aliquem susceperit. Tunc Eus
hius proposuit exempla Sanctorum Pauli & Petri, Nabu codomisoris &Manassis, qui etsi gravissimorum criminum rei, poeni
485쪽
tentes suscepti fuere , M similes ab Ecclesia in dies suscipi ostendit; quia nullum est crimen adeo atrox, quod per Baptismum penitus non deleatur. Tandem ipsum adhortatus, ut aliquo aliis mento, a quo per triduum prorSus abstinuerat, se reficeret :promisit, se ad Ecclesiam immediate ipsum adducturum , & ad Presbyteros, qui omnibus Divini Verbi veritatem sine fastu &fuco communicant, & post haec Episcopo se eum praesentaturum. XVI. His auditis Cyprianus decurrit ad Eusebium , eumque complexus , collum caput & pectus ex Osculatur, patrem suum eum vocans . Eusebius secum illum ducens a triduano jejunio reficiendum curat, & sequenti die ante lucem in Ecclesiam perinducit. Obstupuit, & quasi extra se raptus fuit Cyprianus videns ibi super terram coetum prorsus caelestem, & Populum simul
unitum , audiens laudes Deo canentem tanto vocum concentu& consonantia , ut ex omnibus una vox confici videretur. Fideles vicissim viso introeunte in Ecclesiam Cypriano converso ac humiliato, admirati, de hoc prodigio gratias Deo agebant. Solus Episcopus illum rejecit, ac ejus ingressui diu restitit, sibi persuadere non valens , talem hominem Religionem Christianam sincero & vero corde amplecti velle. Sed Cyprianus evidens signum suae verae conversionis ei dedit, quando postridie congestos libros Magicos , quos apud se retinebat, publice om nes Episcopi jussu combussi s & merito , hoc enim unico testimonio conversionis sinceritas probari poterat: quod & tempore S. Pauli secerunt Ephesii Act. 29. v. I9. . Hoc idem S. August. ad calcem Plalmi 6 I. factum dicit cum quodam Mathematico :xuia talis est ars, in qua exea citatus erat, quae fuspetia esset demendacio atque fallacia , dilatus es ue tentares, oe' aliquando tamen admissus es ne periculosus leutaretur .
XVI l. Non contentus tamen Cyprianus , omnes suos Libros in poenitentiae testimonium combussiise , omnia sua bona Christo immolare voluit, ea in pauperes distribuendo ἡ & tandem ab Episcopo Fidem apprime edoctus, per Eusebium obtinuit coetui Fidelium uniri, & signo Domini per Baptismi lavacrum muniri. Porro Eusebius, qui in tentationibus illum sustinuerat, magnam apud Deum remunerationem obtinuit, decoratus etiam Sacerdotii dignitates si tamen antea non erat, quod non est certum). Aglaides quoque, propter quem Cyprianus tot crimina incassum patraverat , cognita Daemonum fraude, distributis in pauperes bonis suis, Christianus &ipse factus est. Justina vero tauto jubilo Cypriani conversionem audivit, ut lampadem accenderit, capillos ut eos Deo offerret sibi totonis
486쪽
Dio CLETIANI PERSECUTIo . 671derit, ornatus omnes muliebres, & quidquid ei in dotem contingere poterat, vendiderit, pretio in pauperes distributo. Parentes quoque ejus propriam domum in servitium Ecclesiae Deo consecraverunt. Omnes demum Fideles hanc Sanctam Virginem & Eusebium tam sancti operis ministrum summa veneratione prosequebantur. XVIII. Interim Cyprianus totus a priori diversus, amore Dei repletus , dc praeteritorum criminum odio vera suae resipiscentiae testimonia palam exhibebat. Modestus ac humilis erat in vestibus, omnia terrena contemnens, primus in vigiliis Maliis carnis macerationibus & pietatis operibus, δc qui postremus Christi viam ingressiis fuerat, omnibus, qui a longo tem pore eam calcaverant, praecellebat. Ut autem superbiam humilitate contereret, petiit & obtinuit, ut purgandi ac verrendi Templi cura sibi demandaretur, seu ut ait Eudocia apud Photium Cod. I 84. Templi Ianitor destinaretur. Quibus & aliis Deo ita acceptus evasit, ut Charismatum donis ornatus , morbis alios, Daemonibus alios liberaverit, nedum a corporum sed Manimarum pollessione Daemonia ejiciendo , ac plures ad Christi Fidem trahendo. Et tandem meritis adeo cumulatus fuit, ut ad Ecclesiam Antiochenam post Antimum regendam elevatus
xl X. Quid in Episcopatu gesserit, historiae non produnt sunde ad ejus Martyrium nobis transeundum erit , quod sub Diocletiano creditur contigisse simul cum S Justina . Captus ergo Antiochiae fuit, dc ad Judicem seu Phoeniciae Praesidem ut creditur Amolmum nomine, Tyri residentem raptus. Justina pariter , quae Antiochia relicta Damasci Christi Fidem publice praedicabat, comprehensa coram eodem Iudice adducta fuit s disponente Deo , ut illam, per quam Cyprianus gratiam Fidei hauserat, haberet in corona sociam s & in Martyrio haberet comitem , quam in crimine non potuit habere consortem .
Cum ergo neuter impii Judicis sermonibus obedire vellet, Iustina nervis bubulis caesa fuit s Cyprianus autem in aere suspensus ungulis ferreis lateribus appositis laceratur. Verum cum his suppliciis eorum constantia non moveretur , utrumque in carcerem separatim amandavit. Unde postea evocatos cum verbis frustra tentasset, in aeream sartaginem , pice adipe ac cera in eadem simul mixtis , multoque igne accenso, Maatyres Dei conjecit.
XX. Ibi cum Athletae illi sortiter perdurarent, ac potius velut tu rore Deum, quod tormentis superiores evasissent, tali
487쪽
laudarent, Athanasius quidam Daemonum Sacerdos Cypriano antea familiaris , N asscstbr tunc sorte Judicis tormenta inferentis , menti S caecitate correptus, ausus est Deos suos familiares invocans in ignem R. ipse ingredi: sed dum miraculum extenuare nititur , si & ipse sine noxa ibidem perduraret, magis illud
auxit, confestim enim ab igne consumtus in cinerem versu S est.
XXI. Haesitans ergo Iudex decrevit Martyres ad Diocletianum mittere, & ad eum , tum quae pertulissent tormenta, tum quemadmodum poenis essent omnibus superiores, perscribere . Quae cum Imperator Nicomediae intellexisset, praecepit Martyres ad vicinum Urbi flumen, cui Gallo nomen , capite truncari . Hactenus Eudocia apud Pholium : quae addit, quod Theoclistus quidam cum Cyprianum salutasset, ex hoc deprehensus quod esset Christianus, eadem hora Martyrium cum Cypriano &Jusina passiis fuit. Is sorte cum quibusdam nautis similiter Christianis Roma advenerat: qui nautae non obstante, quod infideles Martyrum Corpora custodirent, ne humarentur sed a bestiis Vorarentur , clam eadem abstulerunt, & navi imposita Romam asportarunt. Sed cum Romae quoque Persecutio vigeret, apud piam quandam Matronam aliquandiu abscondita remanserunt , donec a Russina , quae generis stirpem a Claudio II. Imperatore repetebat , in honorem praedictorum Martyrum magnificum Templum prope Claudii Forum excitatum fuit. Hic admirare Lector Dei potentiam , quae omnia Diaboli machinamenta di 1sipavit, Cypriani pravam voluntatem sibi subegit, & Justinam , quam volebat in crimine , fecit ut haberet in gloria Martyrii
consortem. Horum memoria in Martyrol. a Latinis colitur
die a 6. Septembris s in Meilol. autem Graeco Basilii die a. Oct*bris.
SAncta Julitia Iconii nata ex illustrioribus Licaoniae familiis , & Regio veterum illius Regionis principum , ut ali qui putant, sanguine originem traxit. Religione Christiana
erat: cumque Iconii nupsisset, genuit filium nomine Quiricum, seu ut aliqui putant Cirycum vel Cyrum . Hic trimulus erat scum mater Iulitta , ut Persecutionem, quam Domitianus homo ferus Diocletiano imperante ibi exercebat , declinaret, Licao niam Omniaque sua bona reliquit , secum asserens infantem
488쪽
Dioc LETIANI PERsECUTIO. q73 filium ac duas ancillas, & Seleuciam se contulit. Sed dum vitavit Carybdim, incidit in Scyllam s Alexander enim Seleuciae
Praeses , novis a Diocletiano acceptis Edictis , crudelius in Christianos agebat: quare dulitta consilium Christi secuta, Seleue iam deleruit, & una cum silio A ancillis Tarsum aufugit. II. Porro Deus, qui eam coronare disposuerat, fecit ut idem Alexander, cujus Levitiem declinaverat, a gubernio Seleuciae ad Ciliciae regimen, cujus Tarsus Urbs praecipua erat, non diu post transferretur . Is ergo Julit tam comprehensam ad se adduci jullit: affuit illa suis ulnis tenellum puerum gestans , ancillis interim fugientibus & quid ageretur spectantibus. Illa tribunali adhibita , ac nomen fortunam patriamque ab Alexandro rogata , fidenti animo respondit: Chrsi aua jum. Ira itaque accensus Alexander e brachiis ejus abripi infantem & ad se adduci , matrem vero, composito atque distento super equuleo corpore, nervis bubulis crudeliter caedi mandavit. Puer a matre avulsus totus in eam gestiens nec oculos ab ea divellens ploratibus ad eam clamabat 3 Illa autem dum atrociter caederetur, id unum dicebat: Christiana sum , nec Daemoniis unquam immo. Iabo . Infantis ejulatibus commotus Praeses eum manu accepit,
tum blande deliniens a fletu cohibere nitebatur, genibusque impositum osculari tentabat : sed puer intentis in matrem luminibus , Praesidem abs se submovebat, & caput avertebat, ma nibusque obnitens ei faciem unguiculis scalpebat, ac veluti tur
turis pullus , eandem quam mater vocem pronuntians , clama
vit : Christantissum: calcibus quoque Judicis latus incompolitis petens ab ejus manibus evadere conabatur. Quare Alexander pedis ictu ex alto tribunalis puerum ad terram dejecit s unde collisos ad graduum angulos atque contrito capite, aream cruo
re opplens felicem spiritum ad coelestem gloriam emisit. III. Hoc viso Iuli ita mater, nedum non plorans, sed gau dio repleta gratias agebat Deo , quod filium suum ad coronam praemisisset. Ejus jubilus Alexandrum furore accendit s qui proinde Ministris jussit, pendenti in equuleo valide fodi latera ,& ex lebete haustam picem bullientem pedibus affundi: commi natus , ni Diis sacrificare statueret, eamdem quam filius malam necem reportaturam . Sed cum illa respondisset, se Daemonibus ac mutis statuis numquam , sed soli Christo sacrificaturam ,& festinare assequi filium suum, eique sociam fieri in Regia Coelorum s insanus Judex sententiam capitis in eam pronuntia vit , & quod filii corpus inter damnatorum corpora projiceretur in Confestim ergo ministri ad solitum carnificinae locum eam duxe 2 om. Ooo re .
489쪽
re . Quo cum pervenissent rogavit Julitta , ut sibi brevis precandi mora concederetur, qua expleta, caput ei lictor abscidit, projecto corpore extra Civitatem, ubi etiam filii corpus positum erat. Contigerunt haec 17. Kalend. Augusti seu s6. Julii anno Christi verius 3 os . . Postridie vero am hae ejus ancillae sublata noctu cadavera in Tarsi Urbis agro procul deposita condidere. Cumque ad tempora Constantini data Ecclesiae pace altera an incillarum superstes estet, locum manifestavit, ad quem accurrentes Fideles sacrorum pignorum reliquias ad sui praesidium aspor
IV. Haec omnia ex Epistola Theodori Iconii Episcopi de- sumia sunt 3 qui protestatur, ea sincera esse, & a fabulosis qui circumferebantur libellis discreta ι iisque propterea Ruinari, aliique Critici omnimodam Fidem adhibendam esse censent. Hoc dixi, ne quemquam offendat, quod inter libros a Getaso I. in Concilio Romano ad apocrypha amandatos velut ab
Haereticis conscriptos , legatur Passis xvirici seu Ciryci ΟIulittae: nam ista Theodori ab illis diversa sunt, & fabulis ab
Hereticis forte Manicheis insertis repurgatas cum enim Episcopus quidam Zenon seu Zorimus nomine ferre non posset, quod illa scripta tot fabulis indignis ac Fidei contrariis referta circumferrentur , praefatum Theodorum Iconii Episcopum rogavit, ut si fieri posset Acta horum Martyrum sincera inveniret. Quod ille praestitit: & ex iis, quae aliqui Justiniani imperatoris Ministri ex eadem Sanctorum Martyrum familia originem trahentes, Majorum suorum Traditione acc' pia narrarunt, antiqui, etiam consona monumentis, praenarratam Epistolam conscripsit. V. In hanc consentit utraque Ecclesia. Latina tu Martyrol. iff. Junii his verbis : Pharsi in Cilicia Saueforum Maroram
Rutrici γ Iulittae matris ejus sub Diocletiano Imperatore : quorum
Pr Fidem nervis dirissmὰ caedebatur, implacabili luctu lugeret , ad gradum tribunalis iussus interiit. Julitia .ero post dira verberata' gravia tormenta Marorii fui ea um capitis obtruucatioue complevit .
Graeca vero in Meno I. Basil. die I s. Julii fusius haec habet rigar r Chrisi Ialitia ex Urbe leouio Dioclet ιauo Imperatore claruit. Gliscetite autem Iconii Persecutione, uua cum Aio Grico rieuxi puero Seleuciam eo utendit, eamdemque ibi Persecutionem
σς' eus , Tarsum profecta Est: ubi etiam a exauder Praefes homo crudelis er ferus Suntios exagitabat. Comprebensa itaque S
490쪽
. posito Prases interim blaudiebatur : at ille averso ab illo ore , de
x oque tu matrem obtutu , balbutieote voce nomen Grim appellabat, ct ad matrem abire conabatur . Ruare ab immiti fera calcibus trufuso per gradus dejectus, coloso ad petram capite contritoque, exau matus es. mater vero Deum glor caus, post plures cruciaIus etiam
ipsa capite plexa fuit. Ita Graeci : quae in substantia concordant cum supra enarratis ex Epistola J heodori . VI. Nunc de S. Januario Episcopo Beneventano & Sociis, quorum Martyrium refert Baronius in Annalibus , & ita Notis
ad Martyrol. 19. Septembris, ad annum 3 os . , quem plerique Recentiores sequuntur. De S. Januario ante Episcopatum nil, saltem certi, habemus. Dum ergo Beneventi ellet Episcopus , aderat in Ecclesia Miseni olim Urbis Campaniae prope Neapolim quidam Diaconus nomine Sosius, cujus virtutis fama adeo celebris erat, ut quamvis admodum juvenis esset trigesimum aetatis annum vix attingens, S. Januarius tamen ad eum frequenter accederet , quo ad pietatis studium magis inflammaretur , & domestica ejus conversatione lumina necessaria ab bene instruendum Populum sibi commissum compararet . Cumque aliquando eum in Ecclesia Evangelium canentem comperisset, vidit caput illius undique flammis circumdatum, ex quo praedi xit eum Martyrio fore coronandum . Quod non diu post impletum fuit s cum enim Dracontius Provinciae Prassies Misenum venisset, incitatus ab aliquibus virtutis inimicis , Sosium comprehendi jussit s & videns ejus in confessione nominis constantiam , flagellis caesum Puteolos traduxit carceri mancipandum , Ibi ad eum visitandum & consortandum S. Januarius, & ulterius Proculus Diaconus Eutices & Acucius Puteolani Cives frequenter conveniebant. Hoc cum Dracontius rescivisset, eos ad se adduci jussit, & crudeliter caesos in carcerem detrudi. VII. Adhuc in carcere Sancti Martyres detinebantur, cum Diocletianus successorem in gubernio Dracontio Timotheum misit. Novus hic Praeses Nolam adveniens, ac resciens caritatis ossicia , quae erga Sosium S. Januarius exercebat, ad eum com prehendendum misit, & comprehensum in fornacem ardentem
injici jussit s ex qua cum illaesus omnino cui fertur evasisset νpost immanem nervorum torturam in carcerem conjecit.
Interim Festus ejus Diaconus & Desiderius Lector, audiis Januarii sui Episcopi captura, Nolam venerunt. Ibi S ipsi detenti una cumJanuario coram Timotheo praesentati fuere a quos Januarius suos ac de suo Clero esse consessus est. Quare Timo theus vinculis oneratos ante suum currum Puteolos usque ducio o o a mala.