Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1738년

분량: 634페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

mandavit, ut ibi una cum aliis ibi detentis, bestiis exponerentur. Sequenti ergo die in Amphitheatrum ducti fuere s sed cum nulla ex bestiis immissis eos.Lesisset, Timotheus Populi commotionem sedare volens, ex Amphitheatro in medium forum eductos omnes capite truncari praecepit: quod illico impletum

fuit.

VIII. Ad sacra praefatorum Martyrum Corpora elevanda ex diversis Urbibus Fideles certatim Venerunt. Sancti Proculus Eutices & Acucius Puteolis remanserunt, S. Januarius Neapolim delatus suit , Festus ac Desiderius Beneventum asportati fuere s Sosius vero Misenum, ubi in Ecclesia magnifica in ejus honorem erecta postmodum repositus fuit. S, tamen Joanni Diacono credimus, S. Januarii corpus non illico intra Neapolim delatum fuit, sed solum circa annum 4oo. Severus Neapolitanus Episcopus & Joannes ejus successor e loco quodam prope Puteolos ad Ecclesiam apud Neapolim transtulere. Ut ut

sit, Corpus S. Januarii modo Neapoli in Ecclesia Metropolitana summa celebritate colitur.

IX. Gloriosum S. Januarii & Sociorum ejus agonem reco-Iunt ac venerantur die 19. Septembris non solum Latini in

Nartyrol. , sed & Graeci eadem die , qui in Menolog. illum ita

laudant: Sacrosanctus Maror Panuarius una cum Sociis Diocleistiano Imperatore claruit. Erat autem Urbis Sevevevti Episcopus et

Ob Cbrisi veris confessonem .iM .iucula Puteolis cofectus fuit una cum Sosio , Froclo, Eutychio π a Rusio Diaco urs . Timotbeus au rem Regionis Fraefectus Puteolos profectus , cum Saufirum in vi culis reperisset, e careere eductum iu camiuum iriecit. Sed ei minisi laesus incolumis evasiset , majori furore correptus, pracepit Iicioribus , ut nervos pedum ejus praeriderent. xuod supplicii genus cum Sandius fortiter pertulisset, iterum in custidiam conjicitur. Cum autem Festus 9 Desiderius Clerici ex Urbe Benevento visitandi cum causa veuissent, comprobeusi σ ipsi, vinculis uua cum Episcopo er Diacouis tu carcere confringuntur . Iura educti oe' as bestias

damnati, neque ab iis tas, Praeferti jussu eapite plexi favi. X. Baronius in Notis ad diem I9. Septembris refert, ex quadam pervetusta Homilia in sua Bibliotheca asservata, & confirmat ex Marcellino Comite antiquo Chronographo in Chron. sub Cons. Leone Augusto quartum & Probiano Indici. s. ad

ann. 47 I. Vel 47 a. 3 quod Vesuvius mons Campaniae intestinis ignibus aestuans tanta flammarum copia erupit, ut nedum pro-Σimae adjacenti Civitati, ac circumpositis Regionibus , sed toti fere Europae conflagratio im uere videretur 3 quae S. Januarii

492쪽

Dio LETIANI PERSECUTIO. 677 patrocinio a Populis invocato fuit compressa. Cujus prodigii

memoria quotannis Constantinopoli celebrabatur, ut scribit Procopius L. a. de Bello Gothico et ex quo factum putat idem Baronius, ut ex tam insigni & toto orbe vulgato miraculo Graeci solemni cultu iterato eumdem Martyrem celebrent, ne pe & Is. Septembris, & D. Kalend. Maii, seu ar. Aprilis:& ex remotis undique partibus frequenti coetu Populi ad ejus

sepulcrum venerandum Neapolim accurrerint & adhuc accurrant , nec non in ejus honorem multae fuerint erectar Ecclesiae.

XI. Aliud quoque insigne & continuum miraculum Deus operatur, nimirum quod Sanguis S. Januarii, qui cum in ampulla vitrea concretus asservatur, si tamen e conspectu capitis

ejusdem Martyris collocetur, liquescit & fluit, ac si recens effusus esset: quod miraculum non unius vel alterius testimonio , sed omnium, inter quos ipse sum, qui propriis oculis vidi, comprobatur: ut merito dicat Baronius ibi, quod Januarii Sanguis vocibus quibusdam, velut Abel sanguis c Iamans,universo orbi Christiano atque Ethnico intonet potentiam Dei. Hujus prodigii veritatem defendi contra Piceninum & alios Acatholicos

Tom. I. Verar Ecclesiae cap. a. s. . num. 38. i & hoc etiam ut pro

digiosum proponit Ecclesia in Martyrol. I9. Septembris dicens de S. Januario : beatissmi Maroris Sanguis tu ampulla viitrea adbuc servatur , qui tu covspectu cap/tis illius positus velut receus liquescere o ebullire couspicitur .

q. XXXIII. SS. Arrianus, Apollonius , Timotheus, mura , Asclarct alii Mart et inrapsi.

I. Α Rrianus crudelis Ecclesiae Persecutor fuit, qui tempore o. quo Thebaidem rexit, pluribus Servis Dei vitam ademit. Fertur, in una AEgypti Civitate so . Viros & Feminas a S. Paphnutio Anachoreta ad Christum conversos occidisses& ipsum S. Paphnutium , post horribilia ei illata tormenta , ad Diocletianum transmisisse , a quo stipiti assi xus cum aliis ferro

necatis Martyrio coronatur. De hoc Latini in Martyrol. Rom. die a4. Septembris habent: Di opto Passio Sauciorum Paphuutii oe'Iociorum Marorum . Is Qitam tu solitudive agens, cum audiret multos Cbrisianos iu Qiuculis reti veri, Divino Spiritu coυ-

citasθοuia Praefecto se offert, O' CbWisianam Religionem libero prostetur: si quo primum catevis ferreis confriMitIr, Uriueqππ-

493쪽

leo diuti me torquetur , deinde cum aliis plurimis ad Diocletianum mittitur, cujus jussu ipse palmae a itur, caeteri autem ferro ne

cantur .

Graeci vero die a s. Septembris de eodem ita dicunt in Meno I.

Basilii: Impii Diocletiani Imperatoris crudelitas plurimos CBrisianorum non folam ex Laicis sed ex dMonachis effecit Marores: ex quorum numero fuit Santius Papbvultur, qui ex AEgypto oriundus , abdicato seculo , maximam etita partem in eremis tr avsegit. Sed cum plurimos Graecorum ad Chrisum eouverteret, o Praesedio ad necem quarebatur. 'Iultis ergo ejus causa comprehensis, justius ab Angeso, Praefecto se ultro obtulit: tu cuius eo pectu Chrisum professus carenis ferreis constringitur 3 tum in equuleum a ius eo inue depect rur, douec illius viscera m terram pro fluerent. Verum cum rursus , illis ab Angelo composuὰ in locum jisum restitutis, favus effectus multos ad Christi Fiueis traxisset, mittitur is F, edio una cum iis qui crediderant, ad Dιocletianum Imperatorem, Θ quo palma o xus decem: atque uno eodemque die quingenti quadragiuta septem

Marores decollati fuσι. II. SS. Timotheus & Maura conjuges Arriani saevitiem dc ipsi experti fuere. Timotheus vici Perapis in Thebaide Lecior erat, Pater ejus nomine Poiciles Presbyterio in eodem loco fungebatur: cumque Lectoribus nuptiarum libertatem Ecclesia permittat, Timotheus Maurae aetate quindenni ac cujusdam fabri filiae matrimonio junctus fuit, quae probabiliter Christiana erat. Vix a nuptiis viginti elapsis diebus Timotheus detectus a Persecutoribus, quod Christianus esset, comprehenditur RArriano praesentatur: qui conatur tormentorum metu eum ad

sacrificandum inducere s sed cum responderet Timotheus, Spiritum Jesu Christi qui cum illo erat sibi non permittere, ut aliis quam ipsi sacrificaret ά nec se tormenta timere , Angeli enim Dei circa ipsum stabant f Arrianus Libros ab eo postulavit volens procul dubio eos flammis tradere juxta Diocletiani Edictum a cui Timotheus ait, sacros Libros sibi esse tanquam

filios, nec parentem filios suos morti unquam traditurum.. III. Arrianus constanti hoc responso ira accensus ignitum ferrum in auriculas ei justit in trudi, cujus adeo violentus fuit effecius, ut ab oculis pupillae excussae erumperent. Quia tamen Timotheus se ipsum consolabatur, quod exteriori lumine orbatus , adhuc lumine Iesu Christi interius illustraretur 3 Arrianus eum columna; pedibus appendi justit, & saxo ad collum alligato , nec non fraeno ore ejus ne loqui posset obstructo , diu in boc crudeli tormento eum reliquit , interim oculos cordis ad Deum

494쪽

DIOCLETIANI PERSECUTιο . 679 elevantem, & ab eo vires postulantem. Cum vero Iudici nuntiatum esset, Timotheum recens nuptias contraxisse, & fore ut sponse blanditiis & amore vinceretur 3 eam accersiri fecit eique dixit, quod si Virum suum salvum vellet, eum ad sacrificandum induceret, exhibens illi si hoc faceret non modicam argenti

summam a

IV. Mulier nondum in Fide, ut oportebat, firma paruit,ae Viro suo quae Daemon et suggerebat dixit, ac ut posset ab ipso

responsum accipere, ut ab ejus Orestaenum amoveretur obibnuit . At primus concessae sibi libertatis usus fuit rogare patrem, qui aderat, ut sibi sudariolum super faciem imponeret, ne Odoribus mortis, id est sumtibus quia vestibus seminae exibant, nares ejus profanarentur 3 his indicare volens horrorem, quem conjugis verba sibi ingerebant. Ipsi tamen adhuc perseverante ut ipsum emolliret ac vinceret, & Timotheo eam adhortante , ut se generosa Christi confessione a tanto crimine purgaret s vicit

tandem Divina Gratia , & mulier infidelis Fide Viri sui facta fidelis fuit: illico enim Spiritu Sancto in cor ejus effuso, dum

Timothei verba exterius aures feriebant, tota interius mutata , se viciam declarat, & in ejus sententiam venit. Timotheus tamen lorie timens, ne primus iste 1ervor saltem se mortuo frigesceret, ea in adhortatur , ut se Iudici praesentet, Sc coram eo Fidem luam declarans, ejus immanitatem detestetur . Cumque illa trepicaret asserens, teneram suam aetatem tanti animi non elle , ut faciem Judicis irati & tormentorum immanitatem sustinere pollit , I imotheus eam monet, ut tota sua fiducia in Jesum Christum , qui omnia vincere potest, collocata, nil timeat s ac

simul preces Deo fundit, ut ambobus vires donet, quibus de hostibus pro gloria sui nominis triumphare possint. V. His peractis precibus, Maura igne Sancti Spiritus accensa

Praesidem adiit, eumque acriter increpat, quod argento animam suam corrumpere ac perdere tentaverit 3 nec speret, se hoc

conlecuturum, cum ipsa viribus Jesu Christi armata ei sese prae- semet. Admiratus Arrianus ei dicit: Tu ergo magis amas m O ri quam vivere, quod si haec tua deliberatio ex hoc procedit, quod uolis vi cluam te videre, uni ex praecipuis meis Centurionibus desponsari te faciam. At illa ejusmodi propositione coi territa , declarat, se alium sponsum nolle, quam Jesum Christum Dei vivi Filium. Tunc iratus Praeses capillos ei jussit evelli: ipsa autem laeta benedixit Deum, qui a vanis complacentiis, quas forte habuit, Sc a peccatis, ad quae potu illet hisce superfluis ornatibus alios allicere, eam purificare dignatus esset. Quo

495쪽

8o CA ps et XIII. g. XXXIII.

resposo exasperatus Praemes, digitos ei jussit praecidi: at illa gratias quoque egit Dco, quod hoc supplicio sibi condonaret

pravum usum , ad quem vane se ornando digitos suos converti se set. Hac generoSa constantia commotus nondum tamen victus Arrianus in magnum lebetem aqua ebulliente plenum Mauram injici praecipit : Deus tamen aquae esseclum cohibuit, ut Sancta Mulier velut in temperato balneo jacens Deum laudarct, quod a praeteritis noxis eam ablueret. VI. Hoc miraculo visus Arrianus aliquantum emolliri, Mauram dimitti jubet. Verum Deo nondum in corde ejuS Operante, confestim illam revocans minatur, se ignitos carbones in os ejus intrusurum . Ipsa autem nil aliud eXOptan S, quam,

ut olim Isaiae, sibi quoque labia a culpis purgarentur, sibi gratum

fore respondit, si in toto etiam corpore eam igne purificaret. Quo audito , furore abreptus Praeses, totum ejus corpus sulphure ac pice ardentibus perfundit, Populo tam immanem crudelitatem palam detestante, ipsa vero irridente ac dicente, quod si quanta sit. Dei virtus probare vellet, eam in ardentem fornacem inji

ceret.

VII. Post tot tanta constantia superata supplicia victus Judex sententiam protulit, ut Timotheus A Maura unus ante alium Cruci assigerentur. Ad supplicium ergo ducebantur, cum Sanctae Maurae mater ploratu R gemitu accurrens , in eam se projecit, eamque rogabat, ut sui ac vestium & ornamentorum , quae pro suis nuptiis profuderat, memor esset. At Sancta Martyr haec omnia transeuntia se contemnere dixit, Κ ad coronam

uJesu Christo promistam , quae aeterna est , contendere : & e matris manibus se proripiens, ad pedes sibi destinatae Crucis festina cucurrit . Itaque ambo Cruci avixi toto reliquo vitae spatios qllod novem dierum fuisse, ut infra , traditur ad constantiam mutuo se adhortabantur. Hoc tempore S. Maura visione donata fuit, qua ei ostendebatur in Coelo thronus elevatus & corona pro illa , & alter paulo sublimior pro Viro suo . Percontanti au tem , cur duo throni separati essent, responsum fuit, hoc esse ob discrimen inter ipsam , & ipsum qui suis eXhortationibus in cau sa fuit, ut & ipsa coronam acciperet. Antequ am spiritum redde ret , adstantes monuit, ne in hisce terrenis assectum figerent ssed in Deo, a quo remissionem criminum & subinde coronam

essent recepturi.

VIII. itaque Sancti conjuges Martyrio coronati sunt: quo rum agonem Latini in Martyrol. Rom. s. Maii ita celebrant: Iu Thebaide Sanuorum s Iarorum Timotbei Er Maura conjugis,

496쪽

DIOCLETIANI PERsECUTIO . 481 quos Arrianus Praefectus post multa tormenta cruei jussit offigi , iuqua novem diebus vivi peudentes , ae se ipsos in Fide roborantes Marorium consummarunt. Graeci autem eadem die expressius ita

referunt in Menol. Basil .: Timotheus Corisi Maror Saudiissimae

Dei Ecclesiae Letior fuit. Cum autem covjugii lege Maurum accepisset in uxorem , vix elapsis diebus vigioli, comprehensus est ab Idololatris , ct vluctus ad Arrianum Nebaidis Praesidem adductus eique traditus , qui ait ei: aster libros tuos eosque coram me combare. Cum autem Sanctus id facere reuueret , candentibus laminis forreis in aures ejus inmissis, patim excideravi pupillae oculorum ejus. Deinde rota per talos alligatur , liguumque ori ejus imponitur,

faxo ad eouum alligato, iuverso capite suspenditur . Cu nque nihil ei Praefes persuadere potuisset, praecepit conjugi ejus , ut hortaretur eum deficere is Corso . - ilia elegit potius Marorium pati : quare evelli jussit eriσes capitis ejus , ac demum utrumque ad parietem cloetis eoingi , ubi novem dierum spatio perseverantes, vitam eo um-

IX. Arrianus impietati adhuc serviens alium Martyrem Christo dedit. Fuit hic Asclas , alio nomine Sabinus , unus eX praecipuis Hermopolis in Thebaide Civibus, qui diversa militaria munera sub duce AEgypti obierat: ejus praecipuum decus erat

Jesu Christi esse discipulum. Cum ergo Diocletiani Edicta,

quibus Christiani omnes morti addicebantur, publicata essent anno 384., quibus magna in AEgypto excitata fuit Persecutio, ipse Urbe relic' in parvam domum se recepit, ubi dies ac nO ctes in jejuniis & precibus transigebat. Multis Christianis eo tempore comprehensis , Arriani jussu Asclas prae caeteris inquirebatur et inventus tandem fuit proditione, ut fertur , cujusdam mendici, cui eleemosynam largiri consueverat. Comprehensus ergo cum aliis, solus catenis oneratus Praesidi praesentatus fuit . quid aliis evenerit ignoratur. Arrianus, qui tunc Hermopollatio iter parabat, ab uno ex suis Ministris , cui nomen Apollonides , eum interrogari fecit s cui Asclas illico se Christianum esse respondit. Quo ad Arrianum delato, ab eo quaesivit, an sciret, quid contra Christianos praecepissent Imperatores : respondit, se audivisse de quibusdam Edictis , quae totum Orbem turbatione impleverant, de Idolis adorandis. X. Arrianus offensus , quod tali contemptu de suis Diis &Principum Legibus Asclas loqueretur, minatus fuit, tormento rum vi ad se retractandum eum adacturum. Vir Sanctus ei respondit: Facito quod volueris. ego alias non agnosco ut Leges

nisi quae legitimae sunt, re ad communem utilitatem ordinatae oram. Pp p non

497쪽

8a C Aruet XIII. F. XXXIII.

non autem eas, quae ad privatam passionem implendam solum ordinantur. Comminationes tuae nullum mihi metum incutiunt: magis timeo eum, qui animam & corpus mittere potest ad supplicia aeterna , quam eos, qui nisi corpus meum torquere possunt, & post haec non habent amplius quod faciant . XI. Ad haec Arrianus infrendens, in equuleo eum suspendi,& ferreis ungulis adeo crudeliter lacerari praecepit, ut lacerae carnis frusta ad ejus usque pedes penderent: dumque hoc immane supplicium perduraret, Vir Dei nec verbum protulit, ut Arrianus ipse tanquam invictae constantiae effectum admiratus sit. Sed cum Advocatus quidam nomine Bisamon dixisset, pr Nimitatem morti ei abstulisse judicium , Sanctus respondit: Judicium non amisis sed Deum qui me creavit, nunquam derelinquam . Cum ergo ibi ulteriora instrumenta ad eum torquendum deessent, Arrianus deponi eum , 5c Antinoum , quo ipse ire disponebat, traduci praecepit. Quo cum Arrianus pervenisset, Sanctum Asclam ad se vocavit, eique su per costas ac ventrem ignem poni jussit, adeo ut tota ejus caro amata appareret, Viro Dei nec Verbum proserente. Quare lassatus Arrianus ipse, video, inquit, te mori velle . Cui hoc solum Asclas respondit: Mori volo, sed

Ut resurgam non amplius moriturus . Arrianus tandem convi

eius, nihil esse quod Fidem ei eripere possit, mandavit, ut ap penso ad illius pedes saxo in aquas Nili projiceretur . XII. Multitudo eorum, qui ad hoc spectaculum accurre hant, aliquam executioni attulit moram, atque interim cum plures Sancto Martyri cibos , quibus reficeretur, praesentarent, abnuit ille dicens , se cibum ac potum ab hoc Mundo nolle amplius sumere, sed ad mensam aeternam Sanctis a Deo paratam se properare, adhortans omnes qui aderant, ut ea se dignos essic rent . Impositus itaque fuit scapho in medium fluminis projiciendus e quo tempore Christianos aliquos , qui ei propius ad Tant , rogasse fertur tanquam filios , ne Corporis sui sepulturam negligerent, sed ipsum cum lapide sibi ad pedes alligato tumularent , indicans eis locum , in quo post biduum illud essent reperturi. Quod revera contigit s nam cum a1. Januarii Marty xio coronatus obierit, die a 3. ejusdem mensis, qua in Martyro logiis colitur, tumulatus fuit; cujus curam assiimsisse S. Apollonius Diaconus,de quo statim, ab aliquibus creditur. Fertur etiam, ad S. Asclae sepulcrum Arrianum ipsum post suam conversionem confugisse, eumque oraste, ut sibi a Christo intercederet pro n mine ejus pati, qua obtenta gratia juxta ipsum sepultum fuisse .

Xli I. b. Asclae memoriam , ut dixi, die a a. danuarii Latini

Diuitia hy

498쪽

colunt: Apud Autinoum e Topti Urbem Sauli i inclae Maroris, qui post dipersa tormenta pretiosam Deo animam in flumen praecipiatatus reddidit. Graeci vero in MenoI. Basil. die a 3. Martii s sub nomine tamen Sabini ejus Acta ita describunt: Sabinus Christi Maror'ex Regione AEDyti fuit ι propter ineambentem ver3 Persecutio vis saevitiamfeculum deferens, fecessis, o extra Civitatem faabdidit in exiguam domunculam . Cum autem magua Christia 'orum multitudo ab idolorum eultoribus comprehenderetur , Sobiuus etiam quaesitus es, Nec iuventus haud levi Iu deles dolore affeciι. Tune mendicus quidam folitus ad Sabisum accedere, ab eoque accipere vi

frui neeessaria , Idololatris dixit: quid dabitis mibi , ineudametobis quem quaeritis Sabinum ' secce novum Judam ) Dederuuet

autem ei nummos duos, eumque fecuti irruerunt in domuuculis , atque comprehensum Sabinum .inctumque adduxerunt ad Prasidem. Dixit porro ad eum Fraefer: xuare contemnens Edictum Imperatorum maguosque Deos, ignotum quemdam Deum praedicas re ροπ-dit Sabinas et quia hune, quem praedico Deum , pra omnibus cointeriatque credere te oportet. Itaque post ιormenta in flumen projectas vitam fulsit. Haec Graeci . Quae cum iis quae de Ascla supra dixi omnino consona sint, credere par est, eum fuisse binominem , di quem Latini Asclam, Graeci vero Sabinum appellant, eam dem personam esse. XlV. Post S. Asclae seu Sabini Martyrium , omnes Urbis Antinoi Christianos comprehendi Arrianus mandavit sultimus fuit hic impietatis ejus conatus praecipue vero illos, qui pietate clariores erant. Vi hujus mandati triginta septem ex Clero e tenti fuere, inter quos S. Apollonius. Fuerat iste Monachus in agro prope Urbem degens, qui cum virtute caeteris in solitudine viventibus emineret, ad Diaconatum elevatus fuerat. Quare Persecutione irruente in visitandis fratribus eisque ad Martyrium animandis totus erat. Cum ergo captus in carcere detine retur , plures ex Paganis ad eum accedentes ei improperiis 8c

maledictis insultabant, necnon impietatis & blasphemiae verba miscebant. Inter istos erat quidam P bilemon dictus Choraula seu fistulae sonator famosus, & omni Populo amabilis, qui cum multis eum fatigaret injuriis, impium scelestum dc seductorem eum vocans, multaque indigna in eum evomeret, respoudit ei Apollonius: Misereatur tibi Dominus, fili mi: & nihil tibi horum quae locutus es, reputet ad peccatum. Haec cum audisset Philemon proh mirabilis Dei gratia statim corde compun Ous est, vimque verborum ejus supra humanum morem in sua mente perseusit, adeo ut Christianum se repente fateretur.

499쪽

XV. Inde autem statim ad Arriani tribunal, atque in con spectu totius Populi proclamans: Injuste, tu quit, agis, o Judex iniquitatis, Viros religiosos & Deo amabiles puniens s nihil enim mali Christiani vel faciunt vel docent. Audiens haec Arrianus primo quidem putabat, eum ex arte sua jocando loqui 3 sed cum audisset haec eum serio prosequentem 5c omni constantia asserentem : Insanis, inquit, o Philemon, 8c mente captus es subito Ad haec Philemon ait: Ego non insanio, sed tu injustissimus atque insanissimus Iudex es, qui tot justos injuste perimis viros. Ego enim Christianus sum , quod est hominum genus optimum. Tunc Arrianus coram Populo blanditiis revocare coepit s sed ut immobilem vidit, omnia genera tormentorum in eum exercuit. Cognito vero, quod Apollonii. verbis facta fuerit haedic mutatio, correptum etiam Apollonium gravior,hus subdidit tormentis, deceptoris crimen in eum intorquens.

Apollonius vero dixit ad eum: Utinam & tu, Iudex, dc omnes qui allistunt Sc audiunt me, hunc meum quem dicis errorem deceptionemque sequeremini. At ille Arrianus in ubi haec audivit, & ipsum dc Philemonem ignibus tradi in conspectu Populi jussit. Cumque ambo ingre li essent flammas, Apollonius cunctis audientibus clamabat: Non tradas, Domine, bestiis animas confitentium tibi s sed ostende nobis evidenter salutare tuum. Ubi haec dixit, repente nubes repleta rore circumdedit eos, dc flammas accensi ignis extinxit. XVI. Tunc toti inauditum Divinar Gratiae triumphumi Judex ipse Arrianus 8c omnis Populus stupefacti una voce clamare coeperunt: Magnus Sc unus est Deus Christianorum , solus immortalis est . In hoc prodigioso eventu ponderando immorari non vacat. Hoc unum dicam, quod evidens pro Veritate Religionis Christianae exhibet argumentum. Arrianus Provinciae Rector , implacabilis Christianorum Persecutor, eodem momento, quo civitiam in servos Christi furens exercet, repente mutatus , dignitati dc omni quod in Mundo magnum est S amabile renuntiat, ut Religionem quam actu persequitur amplectatur, a qua aliud sperare non poterat, nisi eadem supplicia, quae ipse aliis inflixerat. Alia in aliis servis Dei nec inferiora , ut supra dixi, viderat prodigia , nihil tamen in eo operata fuerant, sed , ut ante , impius blasphemus & persecutor permanserat. Hoc docet, aliud praeter miracula ad cordis conversio nem requiri s nam ocJudasi qui tot tamque insignia videranta Christo patrata miracula, adhuc perfidi eum Cruci addixere.

Arriani conversio Sauli conversioni aequiparari potests imo in

500쪽

DI OCLETIANI PE RSECUTI o. 8ς hac major gratiae vis eluxisse videtur, quia in impietate diutius induratum cor expugnavit, & ad supplicia statim perserenda, quae sub Diocletiano praevidere poterat, paratum reddidit. XVII. Ita autem evenit. Nam Arriani fama conversionis& aliorum Alexandriam delata, Praefectus AEgypti genio crudelis , hoc facto magis exasperatus, electos e Ministris saevissimos Antinoum misit, qui Arrianum Iudicem & eos , per quos

virtus Dei apparuerat, vinctos Alexandriam perducerent. Sed hic Divinae Gratiae terminus non fuit: cum enim adducerentur,

S. Apollonius eos qui se & alios ducebant Fidem Christi docere coepit , ejusque doctrinam tanta essicacia misericordia Dei roboravit, ut iidem saevissimi, qui Sanctos trahebant, Ministri ea cordis firmitate in Christum crediderint, ut cum illis , quos secum duxerant , Alexandriae Praefecto se praesentantes , Christianos se esse pariter profiterentur. Quos omnes Praefectus in Fide constantes expertus, una cum Apollonio Philemone & Arriano in profundum maris demergi jubet: nesciens quid ageret, hoc enim Sanctis Dei, non mors, sed Baptismus fuit. Mare vero speciali providentia Dei Corpora integra reportavit ad littus , quae ab iis qui obsequii causa convenerant suscepta in e dem sepulcri loco collocata sunt, ubi virtutibus & miraculis coruscant.

XVIII. De his Martyrol. Rom. 8. Martii dicit: e pud Au-tiuoum ATDpti Urbem Sauctorum Marorum mile mouis ρο Apo Iovii Diacoui , qui tenta ad yudicem adducti, eum con uter Idolis facrisitare reuui evi , perforatis ealiaueis per Civitatem homribiliter tracti , novi me gladio caes Marorium compleverunt. Item

ibidem Psso Sundiorum serriaui Praesidis, Theotici re aliorum trium, quos Pudex submersos iu mare necaΦit, sed de binorum obsequio Corpora eorum ad littus delata sunt. Licet autem Martyrologium discordet a supranarratis ex Rumno de Vitis Patrum cap. is., tum in loco Sc qualitate Martyrii s eorum tamen Martyrium confirmat, quod est praesentis operis argumentum . XIX. Graeci vero in Menot Basil. 34. Decembris rem aliter narrant de S. Apollonio Philemone &Arriano, quem a Praeside distinguunt: a junt enim: Ipi Saucti, Diocleticuo imperavie, ex Thebis MEDpti urbe orti , sex oe triginta uamero fuerunt. Clim autem comprebens fuissent, suus ex eis Apollovius Nomine ciericus data Philemovi Qtharistae eorum custodi pecuuia, rogavit, ut fumiis fuis vestibus iret , ae pro fe idola coieret, iisque facri caret. Sed Pbilemon , fumtis Apollonii visibus, dum Sacra facturus iret,

Christum coofessus es. 2uore Praefectus hujus rei uvarus, Placate

' ait,

SEARCH

MENU NAVIGATION