장음표시 사용
331쪽
dynasta: lianc praetervehi navem, domine, patiare,
me auctore permasum habens, nondum praenavigasse regem Olavum Τryggvii filium, quocuimpugnandi potestaK tibi hoc die, opinor, dabitur. Nimirum multi hoc loco adsunt principeS, inquit,
a quibus eum impetum existimo factum iri, qui uos satis Occupatos, antequam profligata res fuerit, teneat. Jam ingentem praetervehi navem conSpiciunt, inultis dicentibus, 'navem admirandae magnitudinis nunc praeterlabi, haud dubie Serpentem longum esse, nolle jam Eirilium dynastam proelio confligere Suuinque patrem ulcisci . Quibus dictis Etrihus dynasta, gravi accensus ira, Surgit; hortatur, ut ad naves descendant; haud vero absimile esse ait, fore, ut Danos haud minuS, quam Se SuOSque, taedium pugnandi capiat. Magno adhuc interjecto intervallo, tres
vident serri naves, omneS quidem mugnaS, unam vero ceteraS magnitudine multum antecedentem, aurata draconis capita praeserentem. Jam omnes exclamare, vera dixisse dynastant: nunc tandem
in conspectum procedit Serpens longus. Reponit Etrihus dynasta, hunc Serpentem longum non esSe; hortatur tamen, ut in hanc, si velint, impetum faciant, et quid reSistendo valeat, EX-periantur. Τum Sigvaldius dynasta, Sumto dromone suo evectus ad navPS, album clypeum, Signum pacis, esterri jubet; quo facto illi, contractis velis, cursus SiStunL Ingens illa navis Grus erat, quam Τhorkel Nevia ΝaSοὶ, cognatuS regis, ducebat. Interrogant Sigvaldium, quid novi referre habeat; ille Significat, habere Se quod reserat novi, Structas regi Olavo insidias. Itaque
Τhorkeliani, qui hoc rerum Statu Cumum pertendore nollent, navem in Salo continent atque ceteros eXSpectanti Jam reges quutuor procedentes naves conspiciunt, quarum una, ceteras ma-
332쪽
gnitudine longe antecedens, aurata draconuni capita Ostendebati Hic exclamare omnes, admirandae magnitudinis Serpentem longum eSSe, nullam usquam terrarum navem ei magnitudine aut pulchritudine parem eSSe, ingentis eSSe magnificentiae talem fabricandam navem curasSe. Tum rex Suein: celsum me liodie vespere Serpens longuS Veliet, quem, antequnm Sol occidat, ducturus Sum; idem milites, ut se ad proelium parent, hortatur. Hic Eirihus dynasta, paucis tamen audienti hus: etsi rex Olavus nullam haberet navem, hac quam nunc videtis majorem, tamen rex Suein solo adjutus Danorum exercitu hujus navis dux nunquam existeret. Sigvaldius solavianos) hortatus est, ut velis contractis insulam remis) subirent; eam esse tempeStatiS rationem, ut magnas naves ducentibus lenique vento utentibus navigatio propius terram commodior sit. Ita faciunt, navesque ad inSulam Subigunt. Ingens illa navis appellabatur Serpens brevis. Vix dimidia hora intermissa, regeS Omnesque milites tres naves insigni magnitudine conspeXerunt, pone quas totum pelaguS Orientale aureo fulgore resplendere videbatur. Λdpropinquante hoc spectaculo, ut percipi oculis poSSet, adparebant eximia draconum capita, magno fulgore roru Scantia, longaque interjecta mora est, donec poSterior pamin conspectum prodiisSet. Haec naviS tota erat auro argentoque Ornata. Quam ingentem navem procedentem intuiti, omnes demirati Sunt, quantum
praeteriret temporis intervallum, donec puppim conspicerent. Hic Eirihus dynasta: jam Surgite,
nunc enim non est cur quis disputet, aliane navis, an Serpens longus istic procedat; hic igitur convenire regem Olavum Τryggvii filium poteritis. Hic multi obmutuere, ingenti naviη magni-
333쪽
tudine vehementer perterriti, atque complures mortem jam praemetuere coeperunt. Eirihus dynasta porro locutus est: digna rege Olavo Splendida haecce navis, nam quanto ipΝ Ceteros reges, tanto haec navis omnes ceteras antecelliLRex Olavus, cum Suos ad Insulam SuccesSisSe animadvertisRet, vero Simile ratus, eos aliquid novi comperiSSe, baS quoque naves ad insulam
dirigi vela tuo contrahi jubet. Sigvaldius dynastadromonem, quo vehebatur, per interiora insulam versus dirigit, regibus occursurus. Jamque omnes principes hac re magnopere laeuati sunt, videntes regem Olavum in insidias incurrisse; sortes jaciunt, quis eorum primuS eum copiis suis regem
Olavum adoriatur; omneS enim regnum rius concupiscebant. Exiit Sors regis Supinis, qui Sexaginta navibus nil pugnam comparatis, instructo Exercitu Suo, Signum Sibi praeserri jubet. De reste OlaDo. 64. Rex Olavus suos interrogavit, cur non navigarent. Illi edita causa rogant, ut sugam capiat. Ille contra: neutiqua in terga vertam, inquit, potius proelium committere malo; neque enimis verus PSt re X, qui prae timore hostes fugiati Hic rex Olavus ac sui animadverterunt, Se insidiis circumventos, totumque propinquum mare bellicis navibus tectum; exiguaS Vero copiaS ad manum conserendam habuit rex, a quo partem classis navigasse Halsi odus his versibus memorat:
Ibi certo regem, qui commiSit proelium,
Τhrandorum militum auxilium; permulti se in sugam conjecerunt. Rex Strenuus cum duobus regibus dynastaque tertio proelium
334쪽
C. 64. HISTORIA OLAVI TRYGavii vitii 1. 323
commisit. Moris est praeclaritalia commemorare facta . Jam regum copiae dividi coeptae, Danorum exercitu in unum locum, in alterum Suionum concedente; tertio loco Se Etrihus dynasta suaSque copias paravit. Τum vir quidam prudens, Τhor et Dydril, regem Olaviani allocutus: magnus hoc loco exercitus, domine, invictaeque copiae convenerunt; quare vel iri sublatiS in altum navige-
que enim cuiquam ignaviae duci potest, quod sibi Suisque modum Statuat. Hic rex Olaviis: naves conjungite, milites armaturam induant et gladios destringant; de fuga non est cogitandum. Quae dicta Bal si odiis his versibus confirmat: Oportet memorare dictum, quo regem virtute cluentem allocutum serunt in proelio viros cum hoSto certantes. Fugator Suecorum militum sidum exercitum vetuit de fuga cogitare. Vivunt animose dicta principiS, populo amici3. Rex Olavus aciem instruxit, latera navium pluteis munienda curavit, praecepitque, ut Grus et Serpens brevis utrique lateri Serpentis longi applicarentur, haeque tres naves copulis inter Se conjungerentur. Tum proreta regiS, ut quidam
ἰde Fornm. 2, 307. ido Fornm. 2, 306. Constructio posterioris semistrophae:
αὶ lei endum puto suta x e. Scis, S ionum. b) sorte texendomhressa, a hressi, id. qii. hre8Str, vi , qui alacrem, laetum reddit; itaque Holyar hressi, quἱ populum exhilarat, vel animos militum
335쪽
volunt, Viliar, ut alii Ilvus Rufus, regem allocutus, interrogavit, an Serpens eo longius a cetera acin concopulatarum navium prominere deberet, quo ceteris navibuS longior esset. Cui rex Ohavus: ideo factus est aliis navibus longior, ut longius a cetera acie proveheretur. Τum proreta: ergo dissicilis orietur oppugnatio circa loca prorae proxima, domine, neque utique deerit his locis rei gerendae occasio. Cui rex: at ego nesciebam, me proretam habere et rusum et timidum; nam hunc ideo aliis navibus majorem curavi fabricandum, quod volueram, eum tanto magis esRe in proelio conSpicuum, quanto PSt inter velificandum aliis navibus splendidior. Τum proreta regem cum ira allocutus: ita tua majestas, domine, provideat, inquit, ne tu magiη tergum vertas, celsam puppim defendenS, quam ego proram. Hie rex, vehementi ira commotus, hastam in eum conjicure paravit. Tum proreta: eo
telum mitte, domine, quo magi S est opus; tu haud nimis multos habes milites propugnatoreS. Sunt qui dicant, tres suisSe proretas regis Olavi, omnes magnitudine virium insignes, unum Lilvum Rufum, alterum Viliarem, tertium Hyrningum; et plurimi consentiunt, Uluuin his verbis regem
compellasse. Hoc momento conSpecta navis QSt,
quae a plaga meridiana ruens, ad celsam puppim Serpentis longi Summa celeritate serebatur. Νavis erat Sedecim trai Strorum; eX cujuS prora vir quidam egreSSuS cum rege colloquebatur sermone peregrino, cui re X item rcSpondebat, Ser
mone usus Norvegiri non intellecto. Qui cum aliquamdiu inter se collocuti suissent, hi ad terram se receperunt, ibique totum diem, quamdiu pugnabatur, Se continebant, navibus in salo ad ancoras constitutis. Qui cum discessissent, regiis quaerentibus, quinam DSSent, qui cum eo
336쪽
collocuti suissent 8 respondit peregrinos eSSe et ex Vindlandia advenisse. Hi quatuor principes, duo reges et duo dynastae, regem Olavunt praelio adorti sunt. Sigvaldii in hoc proelio gestorum eXigua mentio est; et tamen Shulius I liorstein is filius in carmine breviori, quod de hoc proelio
compOSuit, commemorat, eum eidem interfuisse:
Secutus sum hostem Frisiorum Sigvaldiumque si uveniS nactuS Sum
bonorem, quo loco tela Sonuerunt; nune Sentiunt homines, me Sen Scere),
quando tulimus rubetactum tigillum vulneris in Strepitu galearum adversus bellicosum principem, in meridiana regione, ante SuOldrae ostium t. De proelio a reste Meine a mamus regem Olavum
65. Rex Olavus, aciem ad proelium instructam e regione Sibi oppositam videnS, interrogat, cui principi ea signa praeserantur. Η SponSumefit, ea vexilla regi Sustini prae serri. Τum rex Olavus: haud silvestres illae caprie nOS Superabunt; Danis enim idem animus, qui capriS, ineSt;
horum copias non est quod metuamuS: nunquam enim Dani ad hoc tempus victoriam reportarunt, claSSe pugnanteS. Haec cum regina I hyria audiret, magno Est dolore affecta. Quo cognito rex eam sub soros deduxit, ibique tutum locum ei parari socii, testudinem clypeorum circumdedit, firmisque armiS texit; is eam Sic compellavit: jam non eSt cur lacrimeris, nam hodio exacturus sum pecunias illas, tibi a fratre tuo datas in primae dentitionis monimentum. Rex indutus erat rubra tunica bombycina, rosae instar
pulchra, loricaque Superindutus in celsa puppi
337쪽
stetit. Post lipeo classica per totam aciem caniesepta. Rex Danorum naves Olavi regis adortus, nihil ampliuK efficere potuit, quam ut extremaS naves milite nudaret. Nam cum ex navibus
majoribus, qude regi erant, tela acriter conjicerentur, Danorum regis milites alii graviter vulnerati, alii intersecti sunL Sed etsi rex Suein initium oppugnationis secisse existimatus est, tamen tela ex navibus Suionum regis, itemque dynaStae, Sunt conjecta; horum enim naves tam prope aberant, ut facile telum eo adjici posset. Diu pugnatum eSt, Danis aegre Sustinentibus; qui cum diu pugnaSSent, victoriam desperantes valdeque desessi, discesserunt, compluribuS Suorum amissis; atque ita, uti rex Olavus conjecta-Verat, parVa eum gloria se receperunt. In nonatio Suionum restis. 66. Qui cum se recepissent, rex Suionum S Xaginta naves admovet, manum habens lectissimam, singulos viros eximiost sortitudinis et armis egregie Ornatos. Quaerenti regi Olavo, cui
ea vexilla praeserantur, responSum eSt, haec Vexilla esse Olavi Suionum regis: qui tecum pugnaturus est. Rex: facilius, inquit, et jucundius
erit Suionibus, vasa, quibus excipere Sanguineu sacrificalem solent, intrinsecus circumlambere, quam Sub inseSta nostra arma subeuntibus in Serpentem longum transcendere, atque DaVes, quibus nos vehimur, desei Soribus nudare; neque, puto, opus erit, ut hippophagos iStos metuamus. Jam acrem impetum faciunt. Nomegiae rex, uti antea, Serpentem brevem atque Gruem ad utrumque latus Serpentis Iongi copulatos habuit. Dicuntur milites Olavi Nomegide regis, poStquam
Dani receSserant, ex minoribus navibus in majores transcendisse, et ab harum propugnatoribuS grato animo accepti suisse. Inde proelium
338쪽
proram vehementer oppugnabant, milites Olavi Norvegiae regis tela acriter ingerebant. Cum diu pugnatum erat, duodeviginti naves Suionum regis defensoribus erant nudatae. Milites autem Norvegiae regis ex navibus minoribus in Serpentem tranScendere pergebant, eoque Salutis quaerendae vitandaeque mortis causa confugiebant, quod Serpens ceteris navibus multo erat longior et altioribus lateribus, ut, castelli instar, locum praeberet defensioni apium. Tanta vero in Serpentem longum multitudo hominum confluxerat, ut vix ii, qui armis serendis erant idonei, gladiis uti ob turbam possent. Λt rex Suionum,
animadvertens, multos ex suis interfectos, magnumque numerum vulneratum, quod ceteri milites lassitudine erant exanimati, recedendum ab oppugnatione existimavit. Eirihus dyna- Sta ac Sui, intra teli jactum constituti, interea tela perpetuo in naves Νοrvegiae regis conjecerunt, etsi illorum Suecorum) praecipua fiat mentio; similiter tota multitudo militum, tam DanOrum, quam Suionum regiS, quicunque oppugnationem sacerent, tela perpetuo jaculabatur. MagnuS quoque numeruS militum Olavi Νorvegiae regis, cui auxilia longe aberant, occubuerat. Post haec reges et EtrihuS dynasta cum omnibus copiis ad terram se receperunt, concilioque habito, quid capiendum conSilii esset, studiose delibe
9uidam ex classiariis Serpentis lonsti nominati. 67. Olavus Norvegiae rex, aliquantum otii ac quietis a proelio interceSSurum ratus, virum quendam, nomine I horkelem Dydrilem, Gruem, qui jam militibus erat nudatus, Sauciis hominibus et ad proelium inutilibus onerare et excedere
proelio jubet. Sic Halsi sidus:
339쪽
Lupi saturator, auro laetuS, natare conspexit vacuos utruntque Serpentem et Gruem,
is livstani in proelio rubefecit)antequam Τliorkel, audax pugnae, in acri prcelio animosisSimuS,
nandique peritia insignis, in lutra mali navi; effugeret . Cui regio mandato parens Tliorkel, ex proelio
evasit. Tum tres cohortes robuRtorum virorum
in Serpente longo Supererant. Hi in ultima oppugnatione in Serpente fuisse dicuntur: Hyrnin
mus Shogarnevus, multique alii, quorum nomina
340쪽
ignoramus. Rex Olavus so denuo ad eundem subeundum laborem pro viribus comparavit, hoc
certamen ad ultimum tentaturus.
De consiliis principum. 68. In hoc concilio, quod principes inter
se habuerunt, pactum inter Se Sanciverunt, Si
Eiri ho dynastae satis auxilii ad impugnandum regem Olavum dedissent, huic duas terrae partes quae ipsis obvenissent, in potestatem tradituros; eidem cura tuendorum regni Norvegici sinium permitteretur, ita ut tributa quotannis ex ipsorum partibus pendereti Etrihus dynasta navem regis Olavi omnemque praedam in proelio partam obtineret. Regnum Νοrvegiae ternis aequis partibus inter eos divideretur. Haec pacta inter Seside confirmarunt. His actis Εirihus dynasta Se Suasque copias comparat. Ducebat navem, dictam Jarnbardium, ingentis magnitudinis, et firmiter sa-bricatam, tam prora quam puppi multo serro et acutis spiculis contecta; praeter hanc undeviginti naves, sorti milite instructas, habuit. Jam magno eum impetu remis in navem regiam feruntur, ut Sint qui dicant, concurrentibuS navibus latera Serpentis nonnihil oblisa suisse. Quem cum tanto impetu in se ferri videret rex Olavus, a Suis quaesivit, quis tanta contentione impetum saceret. Respondent: putamuS, domine, adeSSeΕiri hum dynastam Italionis filium cum Jarnbardio, navium omnium maxima. Hic rex Olavus: Sane quam nobiles viros in hoc exercitu nobis oppoSuerunt; ab his copiis acre nobis certamen exspectandum: hi enim Nomegi Sunt, ut nOS, SaepiuSque cruentos gladios viderunt, et multis proeliis interfuerunt, atque haud dubie justas sibi habere videntur causas nos aggrediendi, ut habent; quam impigre adverSuου nos remigati nunc ille, credo, patris sui caedem ulcisci cogitat.