Historia Jemanae, e codice manuscripto arabico, cui titulus est Bugyah almustafid fi ahbär madinah Zabid concinnata; quam praem. de libri auct. et argum., nec non de antiquitatibus Jemanensibus historicis disputatione; adj. indice geographico ... ed.

발행: 1828년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

84 Post Waliam iam) imperium translatumost ad Abraham, filium Sab alii. Pater eius

S alius ab Abuliada et Hameta in serie regum non POSitias est, quare probabile fit hunc, ad domum regiam non Pertinentem, vi rerum potitum esse. At de hac re altum ubiqus est silentium. Itaque Nuweirii narratio Saba humimperium revera obtinuisse, propius ad Verum accedit, sed ille rursus hunc Abraham non commemorat. Aut utriusque narratio ut salsa volita-enda, aut ex ambabus Inter se Collatis Veritas eru-onda est. Sabalium, reserente NuWeirio, Contra Maaditas bellum gessisse ac Victum esse diximus, iam addendum est, Hametae quoque eiusdem rei notitiam fuisse; narrat enim Abraham praesagi-visse , imperium ad Maaditas revolutum iri, unde concludere licet, regem aliquem Jemanensium a Maaditis proelio victum esse, quamquam HamZanon dicat, Sabalium hunc regem suisse. Hoc solum tenebat, Maaditas de Iemanensibus victoriam reportasSe.

Postquam Hamga deinde alius cujusdam scriptoris sententiam commemoravit, Abraham tempore Saporis silii Hormugi Dsulactasi vixisse quo tempore cum Numetrio Ibrahimum b. Sabali regnasse dixi hunc postea exceptum esse a Satibano

functum, ita ut amborum regnum quindecim annos occupaverit: ipse Hasanum b. Amrub. Tobha successorem statuit, altera illa opinione neque probata, neque refutata. Satibanum

igitur et Sabalium historicus ille ignotus eodem modo atque Nuweirius in regibus Iemanensibus numeravit. Ita Abulseda quoque Salibanum filium Moliritsi post Abraham regnasse Perhia

92쪽

85bot '). Apparct hinc, auctores nomina regum m moria bene tenuisse, Ordinem vero, quo' ullum Alius Sequeretur, pro suo quemque arbitrio tradidisse, quum nihil de ordine exploratum haberent. Pocockius vero ex Aldiannabio et Alimede regem nullis praeterea memoratum, Ihn Dahi-Lun, post Abraham regnasse tradit. ) Ο-ncts sorsan Vera nuntiarunt; etenim Omnes fortasse

reges, a singulis scriptoribus allati, imperium tenuere, at quo quiSque tempore et ordine, id vero numquam puto ad liquidum perductum iri. Sacyus primum Hametae et Abuliadae Abraham eundem esse cum Nuweirit Ibrahimo haud sine veri specie contendit. Hunc non Sapori I, sed Sapori Π, ut qui cognomen Dsulalaas

gesserit, aequalem, a. sere 370mo regnum imiisse, et a. ferme 399mo mortem oppetii Sse. Cum filius eius Sabbatius, ut videtur, tunc tem-I3oris tenerae adhuc aetatis fuerit, Sabbatium solium Occupasse. Hamzae Verba, eum per totum

Jogdodjordi I eiusque filii Bahramguri sevum

regnaSse, non eSSe Urgenda, sed ita explicanda,

ut Salibanus regnante Jegdedierdo dignitatem BCCeperit, eumque usque ad mortem Bahramguriretinuerit. Sed nihilominus Sacyus ei utriusiae imperii spatium a 399-440 concedit. Sabb num dein secutum esse ab a. 440 usque ad 455,

Cum Hamga eum aequalem Iegdedjordi II, slii Bahramguri, sive Vararant IV dixerit, qui ab a. 440 usq. ad 457 in dignitate suerit. Apparet, Sacyum in horum tempore constituendo Nuwetrii

93쪽

historiae nullam habuisse rationem, sed unum Vere HamZam secutum esse ' . opinio illa, Saporem Dsulactasum esse SaPorem SPCundum, neque Vero Primum, argumentis non satis validis defenditur ' ). I a sanus h. Amria igitur ah IJamga assem tur, qui postmodum imperio lanctus sit, quem reliqui non conmomorarunt. Ad hunc Chalidum quemdam, filium Dialari, nepotem Kelabi cum gentis suae captivis Perlatum esse, narrat, atquct captivos hosce ab uasano libertatem accepisse, qua de re magna a Chalido laude assectus sit. Imperii Hasani sputium quinquaginta septem

occupasse annos . Si quis secum reputaverit eorum temporum, quae modo Percurrimus, rationem, animadve teritque, et diversos a diversis reges nominari, et, siqui in regum nominibus consenSerint, eo

dem de ordine, quo alius alium exceperit, rursus plano dissentire: animum lacile subit cogitatio, seditiones et tempestates bellicas imperium Concussisse, ita ut singuli regnum sibi vindicare studuerint. Haec opinio bene confirmatur loco

Tabaritae, qui in primordio libelli

sic loquitur: dbna , Lahosactum est dein regnum Himiaritarum, ita ut dissiparentur. Tum irruit in eos vir ex Hi aritis oriundus, qui tamen ad familiam regiam eorum non Pe tinebat, nomine Latini ah Tanus Dsu Schanatir 'θ. t ) Μὰmoir. d. Litterat. p. 533. 534. 535. 536. 544. φὶ Μ. d. Litt. p. 534 Nota v. ὶ Ioctauid. p. 36. 'O Ibid. p. 102.

94쪽

Taberita igitur do aevo ante regem Dsu Schanalirum haec dicta voluit, id est de eodem hoc aevo, quod nUperrime descripsimuq. Nam Nuweirius, Hamga et Abulseda consentiunt, Dsu Schanatirum hoc tempore secutum esse. ' . Nu-weirius huic nomon Lachniam indidit, quemadmodum Taberita, quod reliqui omiserunt. D ortu cognominis D su Schana tir scriptores nil dixerunt. Attamen in Kamuso annotatur, ita

eum dictum H u quod digitus eisuerit superfluus; n id quod Pocockius iam

monuit. Aliter vero lexi on e quo Μoninatus nos edocet, , ,eSSe eum,

qui inaures gestet. Scilicet pl. significat utrumque, cum digitum, tum inaurem . Sed video, Ρocochium et hoc tradidisse, nimirum Diauliarium reseree, vocem , : Iemanensibus inaures significare: hinc regem ita cognominatum; verum eius nomen Lachii a ah non ut - Taberita et Numetrius Lachniali) fuisse ' ). Hamga et Numetrius cum Taberita faciunt,

hunc a stirpe regia non oriundum et maxima CP delitate grassatum esse. Praecipuum eius vitium

Paederastia fuit, quare Taberita de eo dixit: ota My n Narrant eum modo asseelarum Lothi egisseu i. e. flagitium

Sadomiti cum perpetrasse. Ad quam libidinem

explendam cum aliquando puerum venustate e cellentem, et ob pulcherrimos cincinnos, quibus gaudebat, D su Nomas dictum, acceSSeret, niCce Cultro, clam sub veste allato, subito in eum irruit, eique caput detruncavit. Quo iacto in Ibid. p. 10. 36. 78. I Pocock. spec. hist. M. p. 62. M.

95쪽

incolae magnopero laeti ipsum Dsu Nowasium

et Tuberita hanc rem iisdem paene VerbiS i er- scripserunt, res minoris quoque momenti Omnes easdem litteris consignarunt, quare de Veritate dubitandum non videtur. Hamga addit, Dsu Schanalirum imperium Per annos viginti septem obtinuisse. D su Nowus cognomen adoleScentis illius fuit, nomen autem genti litium Zernali b. Caah, cuius tamen Pol Hamga et uisoda nullam inieceriant mentionem ').DsuNOwasius postremus e gente Himiarita-

.rum rex fuit. Omnes enim auctores Consentiunt,

hunc ab Abyssiniis regno pulsum eSSE, EOS-que deinde rerum potitos. Rei summam, Canaom ab omnibus traditam, brevi Persequar. Dsu Nomasius ob prodigium, a Iudaeis Donnuulis effectum, ad eorum fidem se convertit, hinc nomen Jose phi assumsit, quo facto non solum in regno suo omnes, qui idem secere abnuerent, morti dedit, sed a Judaeis incitatus contra Clusetatem Nediram, cuius incolae a Viro quodam Sarriaco fidem Christianam acceperant, eXPeditio ite inita omnos qui Iudaismum amplecti rec

Ioctanidar, 102--104. Quod ante omisi, hic adderolithot, iis scilicet regibus, quorum nomina VOCem habent, vulgo a regione quadam ipsis subiecta, nomen inditum esse, Hinc reges illi, quorum nominan ,3 incipiunt, Vocati sunt l,oI.- Ιta noster Dsu Nowasius nomen accepit a quo nomine pudiebat castellum Iemanense. Eodem modo, quem nox memorabimus, Dsu Iegen, a valle Ieten cf. de

hac re Pocockii spe c. p. 107 et 109 Sed de Dsu NoWaso perbibent alii, eum propter cinciunQ-ruin pulpriluuinem ita esse diuitiau.

96쪽

8arent, gladio. truncatos et in foveam immissos igne necavit. Hoc modo viginti sere hominum millia periere, Pii nomine se socii foveae) noti, utque in Corano commemorati sunt, et ipse Dsu Nomasius hanc ob causam dictus est. His perpetratis in regnum rediit. Sed ex Christianis illis vir quidum, nomine Dusus Ibn T sal ab an hunc Hamga appellat D su T salaban et Mulsaradi in codice manuscripto in biblioth ca GOthatia asservato, pag. 327, ubi historia imvasionis Abyssiniorum in Jemanam nareatm', Dusus T salaban)calamitatem effugit, atque, Vim dictae cupidus, Caesaris Graeci opem imploravit. Ita NuWeirius et Taberita, Ilainga vero et Abhiusaradj I. l. narrant Dsu Tsalabanum a rege Abyssiniae opem petiisse, hunc rem cum Caesare Communicasse Veniamque belli suseipiendi ab eo expetiise et impetrasse. Hic, nimis remotus a demutia, quam ut ipse auxilium pra stare posset, litteris ad regem Ab3ssiniae

lis petiit, ut Ibn Τsalabano opem praestaret, cum ipse fidei Christianae addictus siti Rex Alayssiniae rem expedivit, atque, ut alii tradunt, ipse expeditionem suscepit, ut alii, fratrem suum Ariathum cum septu inta millibus hominum

in regnum Iomanense misit. De numero non convenit; HamZa, NuWeirius et man. Goth.

tradunt LXX millia, Taberita XXX millia. Mox gravi proelio Commi SSO, non mugno ab urbe Aden, ut videtur, intervallo, Dsu N

97쪽

90wasius plane victus est stigatrisque, mOX Semel- ipsum in mare praecipitem dedit. Imperii eius

spatium a NuWArio Sexaginta annorum, ab Ilum-Ea viginti annorum traditur. HumZa PUm aequa

lem Foirtigii filii Iegdedjordi, atque Κosnili, filii

Kelabi, dixit. Abul da non hunc, sed sit Ce forem eius D su Di a danum ultimum regem e prosapia Himiaritarum oriundum possit; HamZaquamquam ille non aliter ac Nuweirius et Taho-rita Dsu Nowasium eXtremum regum appellaverit, fio J tamen eundem Dsu Diu- dantum in locum cius successisse, sed paulo post ab Abyssinis victum esse fugatumque et in iuga periisse addit. De Dsu Nowasio refert Pocockius, noscio Uem secutus, cum Septuaginta ante Mutinmm em annis vixisse. Idem refert regem Dsu Diadanium hoc nomen f quod significat: voce iucunda praeditus J accepisse, quod primus apud J

Ηamga et Numetrius subiungunt spatium, per quod Hi aritae dignitatem regiam obtinuo-rint, Sed non sunt concordes; nam Hameta duo millia viginti, Nuweirius ter mille octoginta di

os annos iis assignarunt. Hamga addit sex otviginti reges ex eorum stirpe regno functos esse ' ).Αbulseda, postquam Dsu Diadamim nomina-Vit, sententiam ab aliis prolatam, Himjuritas his mille viginti annos regnasse addit, igitur cum

98쪽

Ηumga Dcit. Praeterea vero refert, de singui rum regum spatiis nillil omnino constitui posse, piod auctor Hameta, videtitulum o ius libri in Tist. Joctanid. p. 18. J D que profitetur: etenim fieri paene non posse, ut tanto spatio non nisi viginti sex reges imperium tenuerint. Haec Abulfedae verba opinionem nostram, iam dudum prolatam, de antiqua Iemanae historia certi quidquam constitui non p6 Se, VeriSSimam esse probant. Quid enim' Si vetores iam historici concedunt, certam ea de

re notitiam non posse comparari, qui nos tamdem certam eruere historiam vel conari tantummodo possimus Τ- Aldjannabius et Ahmedes Himjaritis plus tribus millibus assignant annorum, stant igitur a partibus Nuwetrii et Taheritae. Haec affert Ρocockius, qui et ipse de incerta antiquitatis Iemanensis ratione nonnulla disputavit '). Post horum imperium, pergit Abuliada, ex

Abyssinis et Ρersis octo reges imperium obtinuere, deinde v ero Iemana ad Isiamismum se Convertit. Hamga reseri, tres ex Abyssinis, dein octo ex Persis imperio functos esse, quibus exstinctis Korat schitas ii. e. posteros Μuhamm

dis J regnum accepisse. Addit dein, quod ul-

seda ex eo iam attulorat, nullius gentis historiam tanta laborare dissicultate et ambiguitate, quanta haec Ioctanidarum, quod spatium, huic imperio

concessum, nimis longum pro Parvo regum nUmero sit. Haec Qt Abuliadae et Hamgas opinio Sacyum non impedivit, quin novissimorum qu 'ὶ Pocock. l. l. p. 63. M.

99쪽

92que regum Ilimiariticorum aova constitu ret. Ex nureatione in Hamgae annalibus, Dsu Nowasium aequalem Κosalii b. Kelati suisse, huius regis aevum Constituit; satius enim, docet, unus o maioribus IIulia edis suit et secundum soli dam eorum LM. d. L. p. 533J natus est a 406, Cum porro idem Ηamga addat, Dsu Nowasium tempore Fei rugii, filii Iegdedieriti ΙΙ. regnum accepisse, hic vero rex a 457-488 regnaverit, initium imperii Dsu Nowasii in a. 480 ponendum erit. Huc facit sententia Walchii. Sa- us addit Dsu Nowasii crudelitatem et oppressionem Christianorum in a. 522 et 524 incidisse. . Progreditur Sa us deinde ad reges antecedentes. Finis regni Sabbatii antea in a. 455 ab eo collocatus erat, inter Sabbatium ergo et Dsu Nomasium spatium 25 annorum interest. De regi bus, qui hoC tempore regnarint, auctores minime Convenire, docet. Forsan Sabbatium et Am-ruum Hasanumve simul regnasse vel de imperio cortasse, tum ab aliis alium regem appellatum esse. In tabula regum Iemanensium vero hanc. Tegum Seriem proposuit:

Imperium Aethiopum 529, initium regni Amathi aut Ariathi ')Nuweirius et Taherita Ariathum deinde regno functum esse Commemorant, id quod cum . eorundem traditione, non ipsum regem Abyssiniae, sed hunc eius fratrem Dsu No asium vi- ') Μem. de Litt. p. 531. 533. 534. 544.

100쪽

cisse, bene convenit. HamZa Vero, quod Miathi antea mentionem non secerat, nunc quoque imperium ei non assignat. Mul da eundem Arnathum dicit, sed pro facile substitui potuit, litterae punctis diacriticis commutatis. Immo in Sacyi editione eiusdsem Abuliadae historiae vox litteram M punctis destitutam offert, quare Schultensii lectio salsa videtur. In altero codice I l inveniri, Sacyus annotat, atque hanc lectionem in versione recepit; an recte, dubitare 1icet. Confirmatur autem haec Sa i Iectio

manuscripto quippe quod ferat itidem E diversis his lectionibus quaenam eligenda

Sit, non constat ' . Nuweirius et Taberita consontiunt in hoc, Ariathum imperio pulsum esse ab Abraha, uno ex ducibus Abyssinorum.

Hunc Abraham cum Ariatho Arbatho) ex Abyssinia prosectum esse, atque perfide Abyssinorum partem in paries suas traXisse, in man. Goth. traditur.

Abyssini enim testibus Nuw. et Taberit. in duas paries disgrediebantur, quarum altera a partibus Ariathi stabat, altera Ahrahae favebat. Deinde vero reserente Taberita) AbrahaAriatho proposuit, ut rem certamine singulari dirimerent, qua conditione accepta ambo manus Conserebant. Ariathus inimici faciem levibus nonnullis vulneribus notabat, unde Abraha cognomen Alas chram L fissuris notatus J accepit. Tum vero Abraha in Miathum irruit, eumque

I Vid. excerpta Abul dae in calce Pocochii specumnis histi Ar . ed. alter p. 428 et 504 not. b.

SEARCH

MENU NAVIGATION