Reuerendi patri fratris Hieronymi ab Oleastro Lusitani, ... Commentaria in Mosi Pentatheucum, iuxta .M. Sanctis Pagnini Lucensis eiusdem ordinis interpretationem quibus Hebraica veritas exactissime explicatur .. Commentaria in librum. Deuteronomii

발행: 1558년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

DE UTERO. XXXII. AD LITERAM.

inhibitis , retribuetis is lud Domino ut .frelinquatis eu pro idolis, S pactu eius dilrupatis

Nonne ipse est pater tuus,qui possedit te,

fipe fecit te in formauit te Posses etiam

pro possidere uertere qui emit te, quoniam chanali etiam emere significat: ut patet Genesis.2s. ubi dicitur. Agro quem chanah,ideli emit Abraham a filus Clieth. Emerat autem Dominus Iehudeos ab AEgyptiis ,redimendo eos . Habuit etiam se ueluti pater nutriendo de portando eos ut infra dicetur.Uerbum etiam cliuia, aut chana senificat firmare certificare rectificare εἴ praeparare,dc meo iuditio liebraei confundunt duas radices hie,scilicet chanan de chun: unde pro formauit posses uertere firmare. Et aduerte quod prius dicit. Qui possedit aut e mitte, quam di cat fecit te, quod non uidetur rectum, quoniaerius res fit quam possideatur aut ematur.Rectissime tamen sic dicitur, quoniam postquam Dominus populum redemit,eX AEgypto, fecit illus bi populum, dc quasi puerum postqua genuit

contolidauit , ac formauit .vide Eaecla telis. 16. caput,ubi pulchre infantiam Ilrael depingit Dominus. Memento dierum praeteritorum.

Nititur probare Mosel, Deum feeisse Israeli offitium patris,ita ut nihil quod bonum decet patrem omiserit facere illi: δc primum quomodo ab initio mundi eos sibi tanquam portionem elegerit, quod parauerat illis ab initio terram inhaereditatem: de quia ipsi non poterant icire se abinitio electos,ac sibi paratam terram,remittit eos ad patres δι ad dies antiquos.Fuit autem huiusmodi electio de diuisio gentium , tempore Abrahae .ut patet Genesis.Ii .dc liebraice pro dierum praeteritorum est dierum taculi de admonui saepius nomen holam esse ab halam quod est latere abscondere t unde holam uidetur significare tempus Occultum, cuius non est memoria. Et per annos generationis intelligit annos lio, minum unius aetatis: qui dicuntur una genera

tio,ut patet Ecclesiastes primo. Dicent tibi. Scilicet id quod sequitur uidelicet te electu in abinitio de terram tibi paratam de eled am a Domi

no, unde sequitur uuando haereditare Iecit excelsus mites. id est quando unicuique ge-

ti suam distribuit haereditatem , quod ut diximus fuit posh diluuium quando turrim Babilonicam construxerunt : dc constat ex hoc loco Dominum a principio mundi , terras gentibus diuisisse : neque: rerum diuisionem esse solum de iure gentium nisi in particulari. Videtur enim Deum a principio mundi dedisse certam tertie portionem Babiloniis, cer

tam, Callis Hispanis de aliis , sed quod hoe

praedium si huius, hoc alterius : hoc uidetur iure gentium introductum . Dedit etiam donii in Mnus certam partem terr .cmoles Seir filiis Esau libit filiis etia Lolli sua ut suis locis diximus. Licet propter hominum merita uel demerita det uel auia ferat patriam illis: ut patet Danielis. . Statuit

terminos populis ecundum numerum f

horam drael. i. secundum multitudinem filiorum Ili aet,quamfuturam nouerat: sic starint terminos aliis populis : ut stillicet tantum spatio um illis ad habitandum relinquerent . quantunouerat ad num eiu eoru sufficere,ac sic totam terram Israel terministerminaret, ut ii si possent aliae nationes,eorum terminos ac terram occupare.Aut costituit tuc Israelitis terminos certorum populorum .i.Chenaneorum in leptem getes diuisorum. Et quando dominus diuisit gentes post diluuium de fabricationem turris, tune promisit Abraliae terram septem gelium : dc ter

minos praefixit. 2uoniam pars Domini po

pulus eius. Ideo illis dominus certam ternae partem statuit,quoniam eum elegit,ut portionem suam inter omnes getes: ut illi pollicitus est Exodi. 9. Nam paretum est: haereditatem filiis relin

quere dc designare. Iracob funis hereditatis

eius. Solent homines funibus terram mensurare: ut patet Iehosvah. Is .ude idem dictu est. Habeo tot funes terrae, quod liabeo tot mensuras terrae : dc sumitur hic funis seu me iisti. ra pro re mensurata.Vnde in Psalmis habes. Funes ceciderut mihi in praeclaris.i.l Ortes seu portiones funiculo mensuratae: δέ est tensus . laatob funis. i.portio haereditatis eius:aut lbrs Et que- ad moduni Dominus dicit Iaaeob fune haereditatis suae: ita de Iaacob in Psalmo licit . DO- minus pars haereditatis meae 3 calicis mei. Solet enim uinum seruis uase aliquo mensurari , de unicuique portio sua dari . Inuenit

eum in terra deserti, in desolatis

ne Diel deserti. Non supputat Dominus

tempus quo Israel fuit in AEgypto , quoniam nondum erat erectus In populum : de inuolutus erat multis uiciis Sc peccatis , praesertim idololatriae. Lege caput .ls. Ezechielis de uidebis ibi, qualem Dominus inuenerit Inraelem in deserto : Sc qualiter mundauerit

illum , de sibi desponsa uerit: de hoc est quod

hie dicit,se eum in deserto inlienisse : quod autem sequitur . Et in desolationem Ieteladuerte aliquos putare telet esse nomen propriu

122쪽

DE UT ERO. XX XI

proprium alicuius solitudinis , mihi tamen probabilius uidetur ululam significare, quo nia Ialal quod es radix Ietet, ululare significat:

unde uertendum puto. Et in delolatione seu solitudine ululae.i qua ululae solent ululare seu habitare.Sequens uero dictio. s. Iessinion, alassam quod est desolare ortum habet:& significat desolationem,aut quod uerius credo, nomen est deserti in quo elut filij Israel ut habetur Numeri. 2I. 23.& prioris Sem uelis. 2hac Psal.68.&. 8.Si tamen desertum uel lolitudinem interpreteris bene uertas. Est ego sensus sic redde-dus. Inuenit. s. dominus eum uidelicet Israel, in terra deserti. Sinai dum ex AEgipto ueniret: &in delolatione leti solitudine ululae seu qua ulu lae ululare solent deserti Iesiimon: quod est desertum aut locus desertus in terra Moab: ut ca

pite. n. Numerorum habetur. circuire fecit eum,intelligere fecit eum. Dupliciter po

test locus iste exponi. Primo ut sit sensus. Circuire fecit dominus populum .sin deserto, monte Sehir:&terram Moab,& filiorum Hamon: ut re vera accidit, ut dictum est primo huius libri capite.Quod autem sequitur intelligere fecit euintelligendum est,quod circunducendo eu,multa fecit euin intelligere ut quod non iii solo pane uiuit homo,& id genus alia.Vexatio enim solet hominibus intellectum praebere. Multa etiamiracula domini uiderunt,quandiu fuerunt in deserto.Secundo modo pollumus interpretari. Circuivit eum. custodiendo,& uigilando circa illos: d: docendo ueluti pater filios.Prior tamen

sensus magis placet. Sicut aquila, moliebiunidum sevum Ver pullos suos cubavit, i.

siderefaciet alas suas iccipiet eum,porta

bit eum stuper alamfluam. Ignota meo iu

ditio est significatio uerbi Iair.i. mouebit quod hie ponitur:& stellὶ radice ur,uidetur significare excitare suseitare euigilare. Tribu ut tamen Hebraei uerbo alias significationes. s. nudare de excaecare, sed reuera radices confundunt cur de nitr&arali:&quae significat exuere exc care &nudare,sun t a radice arati quod proprie nudare significat quae uero ab ur, significant euigilare excitare δ: suscitare: δ: hie excitare significat,unde uertendum est. Sicut aquila excitabit nidum suum. Erant iudaei in Agipto ueluti pulli nido inclusi, qui non audebant exire, cum non habearent matrem excitantem ad uolatum. Dominus uero sicut aquila,puocauit eos ad uolandu . Po- 1 qua uero enido expulit eos,cubauit super eos

quemadmodum auis: postquam pullos euido emit titiSeparabit alas suas quas sibi coniuncta a

I. AD LITER A M. O.

habebat dum non uolaret:& portabit eum. spopulum super alam si iam: ne.c fatigatus decideret. Adverte autem dictionis neser,quam aquilam uertimus significationem,no esse plene notam hebraeis constat auem esse magnarum ala- ru,ut habetur Ezeclitelis. 7.Similiter esse magni eo oris, quoniam ibi dicitur,stanester hala- do. i. ulla una grandis. Ex uerbis etiam Cha-bachucti capite primo constat,esse auem in ud-latu festinam .Dictio etiam soral l .pullus, aga-zal quod est rapere ortum habet. Dicuntur autem pulli rapientes,quod rostro matris Se patris cibum rapere uideantur, aut est sermo de pullis auium rapaciu .Quod etiam Santes uertit cubabit,potest uerti extendet se.Diximus abunde designificatioe eius Genes i. Eberetia quod uertimus si reuera ala, significiat licet abar Hebraeis sit roborare S: forti fiore, quod ala fortificet se auis. Posset etiam uerbum significare eleuare,de nomen alani quod ea se eleuet auis: & per alam intelligit protectionem dc sustentationem. Protexit enim dominus Israel in deserto sua prote

ctione Nos imbecilles sustinuit. Equitare fecit eum super excet a terrie. Verbum ra-

chab,aut equitare aut sedere significat: de est sei sus quod dominus ueluti seisorem equitare fecit populum suum super terra promissam, quae

omnibus uicinis altior et . ideo habitantes in ea comparatione aliorum uicinorum uidentur eisqtutes Aut equitare eum fecit, quousque ad terram ueniret excellam:& sic ire fecit quasi equites quoniam neque uelles erant detritae , neque

calciamenta rumpebantur. Et comedit pro.

est mel de petra Oles de duritia petita

Potest hoc intelligi de aqua illa, qua illis in deserto sitibundis tam abundanter tribuit, quam uocat mel, quonia iitientibus dulcis fuit ueluti mel. In Psalmo habes. Cibauit eos ex adipe scumenti. i. naanali Jc de petra,melle saturauit eos. Vocat autem oleum quoniam ea se populus lauabat,acsi oleo ungeretur.Posset etiam hoc reis

ferri ad terram promissionis: ut ibi suggerent mel de petra,quoniam ibi erat tanta mellis coist,ia,quod ecauernis petrarum educeretur de oiaei,ut inter saxa oleae essent in copia. Non plene etiam costat de significatione nominis calamis quod uertimus duritiam. Santes rtem: propter id quod sequitur. uidetur loqui de terra saniacia. Cu adipe agyioru . i. cu agnis pinguibu aquibus abudabat terra sancta. frietessilioru Ba a. i. qui erant in terra Bassan in qua erat γ uber

123쪽

aberrima Pascua Que admodu de tauris Basiati in Psalmo.22.habes. Vocat autem medullam tri iei adipem ipsus de uinum rubrum sanguinem uvae:quia sinulitudinem haruni rerum habent. Dictio etiam aludim, significat magnos hircos qui sunt duces gregis: ab at ad quod est ordinate

oleo unflus est rectus, s calcitrati it oleo unctus fuisti veruicti. Longe aliter uertit

Sanies.s. Impingatus est Israel. Vocat autem I rael reditam,qnoniam cum angelo erectus est: ut dicut rabbi Abraham, & Aben Ezrah in comentariis.Sed melius ut uertimus,de sensus est. Postquam Israel in terra promissa fuit oleo unditis,qui in AEgipto & delerio fuerat quasi conistracius,erectus est δc calcitrauit. Solemus enimeontracta ungere ut rectificentur δc extendantur.Posses etiam interpretari. Impingatus est rectus.i.qui antea erat macillentus & eremis, mispingatus est dilatando se de calcitrauit.Verbum uero ballat aut calcitrare aut calcibus conculcare significat: ut patet primo Sem uelis secundo. Vt quid tibbeliatu .i calcitrabitis aut conculcabitis sacrifitium meum Et alludit ad diuos, qui quandiu sunt tenues,sunt mansueti: impingati uero calcibus ludunt de percutiunt dominum. Sic fecit Israel deo suo, qui dedit copiam Omnium quibus faciati sunt sed post modum reiecerunt dominum colentes idola. Verbum auteabaliquod incrassari uertimus, significat desere

de ex consequenti crassescere. emistis pin

guedine carnem. De Iexit deu futut esua

Verbum nabal, quod uertimus despexit, proprie significat cadere: unde uerti posset. Deiecit deum talutem sua: aut petram qua saluabatur. Erat enim Deus petra .i .fortitudo Israel. Significat etiam faedare,quod cadentes soleant detur- pari: unde Nachum .s. habes. Proiiciam superte abominationes, uenebballich.i .dc deturpabo te.Si legas deiecit ensus est:quod postquam istaei fuit pinguis effectus, calcitrauit in deum:& deiecit cultum eius: dc eum a sua dignitate,colendo idola. Si uero deturpauit,sensus est quod impinguatus deturpauit stercore suo sacrificia domini: dc deum ipsum. Solent enim animalia

pinguia,stercoris copiam emittςrς. zelare fecerunt eum propter abenos aut in alienis:

Relinquentes enim deum de colentes idola sua, uidebantur deum ad inuidiam & zelum prouocare.Dolore assectiis indebatur dominus, uides eos pluris facere idola quam se de per abominationem etiam idola intelligit.Vocantur hic idola sedim , a sadad quod est suggere uel praedari, quod bona Israelitarum suggerent,quemadmo

XIX. AD MORES.

dum dominus conqueritur. Iloseli primo.

Nouisqui e propinquo venerunt. Voca

Nosel, deos nouos idola,quod a paucis annis de non ab initio, cultus eorum suerit introductus. Deus uero dicitur Deus delonge.i .a multo tempore ab initio mundi de ante saecula ut patet Ierem R. . de .as .ubi dominus dicit se esse deum

delonge dc no de prope.Vide quae de hoc scripsimus.Exodi .s.super illud. Ero qui ex Q. sed os non timuerunt patres neBri. Sumitur

hic timere etiam saepius pro colere . quoniam homines deum colunt ex timore, de saepius dixi Chaldeos uocare deum timorem : quos liebraei

iς iunxur. 1 ei qui te gentiit oblitus et , oblitus es fortis initiantis res etiam

uertere deus genuit te,de oblitus es. eius Dicit etiam iniciantis te. i qui te trior accepit in uXO-rem. Nam uerbum chalal significat initiari prophanare,de uult dicere. Oblitus es sortis qui te prius in sponsa accepit,de fuit dux uirginitatis

xvs Vidit dominus orexacerbatus est,praeira infli osse Osc filius. Verbum naas heis

braei, significat continere noctiacere de reprobare: de uidetur hoc ultimum esse propriu lienificatum eius,unde uerti possiet. Vidit dominus de reprobauit. populu suum : pro ira seu propter iram in filios tuos: dc filias suas Aut. V idie dominus opera eorum mala. 3c prae ira reproba

uit filios suos de filias su- , Videbo quid sit sis num eorum. iap sentibu irritanti

bus me, aciem abscondam: sed uidebo ostende do nie his qui fuerint in ultimis diebus.Isarae. o. habes. Residuum Israel conuertetur: residuum Iaacob ad Deum fortem. Si fuerit populus tuus Israel,ueluti arena maris, residuum couertetur ex eo,Multis enim scripturae locis dominus promittit faciem suam ablaturum eis,qua sibi pollicetur restituere extremis diebus: quando eos

ad se conuertet. Generatio inversa est: mnon fides seu flabilitas in eis. A cau

sam quare faciem suam ab eis abscondet: quoianiam. est generatio in uersa,non gradiens recte per diuina.f.mandata dc sunt filii in quibus non est fides ad patrem tuum quomam satim relinquut non co noscentes eum: aut sunt filii instabiles in palio , quod cii patre suo pepigerui.

si inuidere aut amaturi fecerunt me in

non Deus. i secerunt quod ego quasi inuiderem honori quem faciebant diis suis: aut quod

prodeo acceptarent eum qui non erat Deus:

quod

124쪽

DEVT ERO. x X Xi I. AD LITER A M. n. quod statim more suo explicat dicem. Irasci me comesti avibus. ω inorsu amara. fecerunt me in uanitatibus Juis. Et ego Non utis constat,quid proprie signiseet dictidiuuidere faciam eo in non populus, ingente stulta irasci faciam res. i.quemadmoduipsi irasci fecerunt me,colendo & sacrificando idolis,quae non sunt uere Deus: dc ego irasci s cia eos benefaci edo populo qui no erat antea populus.i. populo geliv.Audi Isara.6s.capite.Quaerere feei me abitis qui non interro auerant: inuenire me feci abhis,qui non quesierant me. Dixi. Eere ego ad gentem non uocatam nomine meo. Et Hosel, primo. Voca nomen eius non .populus meus,quia uos non populus meus &ego non ero uester Deus.Secundo posset exponi. Ipsi prouocarui me dicendo,quod ego non

essem Deus eorum & ego prouocabo eos quod non sint populus meus,dicendo quod non sint populus meus: quemadmodum constat ex uerbis Hoteli citatis Et est locus apertus hic contra audeos,quod ipsi erant reprobandi a domino: ut non essent populus eius, 3c quod alter populit, sit illis subrrogidus ad aemulationem eora, Ad quod ipsi citant uerba sequentia Hoseli. Et erit in loco in-i quo dicetur eis,non eOpUus uos dicetur eis,filii dei uiuentis,seci lo

eos maxime corqueti: ad quod etiam est illud Malacitiae .3.Magnum est nomen meum in gentibus: dc in omni loco offertur nomini meo oblatio munda:& non est mihi uoluntas in uobis,dc pro tete stulta uertere potes,turpe seu ui

re meo G 'ardebit usque ad inbernum tu.

feriorem quoniam furor meus ob illorum idololatria &peccata ardebit ut ignis succensus:& ardebit usque ad sepulchrum inferius.i. non solum cremabit terrae superficiem,sed etiam inferiora tertie: ubi lunt hominum sepulchra. Na. rit citiam hie altu ui infer

ifernum uer

dictio scheol, quam hic aliqui itunt: etiam signifieat sepulchrum: neque puto lueesse sermonem de inferno damnatorum, ut statim explicatur ea dieitur: & inflamabit fundam euia monitu,&tractat hic puniti6Hε qua eos propter scelera praesertim idololatri erae

Puniturus. Confumabo super eos mala.

Lon ne malorum genus in eos mittam, no unuaut aliud.Posset etiam uerti. Deficere faciam sed

idem es h lenius aut addai unde statim sensum

explicat dicens.' igitus meas consurrani

seu deficere fuciam in eis. Nos dicimus. Gaitarei todo mea almarem neae in combusti fa

meZe,quam combusti uertimus: qui uerrue coinbusti tequutur esialdaeum paraphrastem qui Damelis. s. uertit pro incendere lemeaeieli,ubi texistus habet. Et dixit temere.i .ut succederent foris nacem septuplum: significatio ignota est & forte radix est rauali potius qua maetati. Significat autem rauali ansulum,& uerti posset angulati fame si sie loqui latinis auribus licet .i .constricti fame, quemadmodum constringitur res ad angulum redacta:quod uero dictio etiam cuniment,sit a radice rauali.constat Psalmo.H4.ubi habes ruerauenu .i .anguli nostri pleni. Significatio etiam nominis reseph.i .auis ignota est 1i brtis de nostris. Dicunt uero significare, prunam seu carbonem accensum: Ac per transsationem ferrum usitae,& calidam egritudine instar prunae,quae cito ueluti pestis interficit. Qui avem uertulit, sequutur Chald um quem & Hieronymus sequutus est.septuaginta etiam escam auiuuerterunt.Dictio rara est in seripturis, ponitur

tamen Iob quinto ubi dicitur. Et filii reseph. i.

prunae elevabunt uolatum: ubi scintillas uocae filias prunae. Et Chabbaciau.3. Egredietur reis seph.i .pestis ante eu,ut aliqui uertunt,ubi Hieronymus diabolum interpretatus est: sequens aliquot ex Hebraeis, ubi etiam posset uerti. Egin die tur pro egredientur prunae seu scintillae ante eum .Ponitur etiam Psal. 78.ubi dicitur. Tradiis dit grandini iumentum eorum : dc possessiones lares Iaphun. i.carbonibus ignitis, seu meo iuditatio, dictio significat certum genus bestiae : forte aliquam speciem locustarum. Est tamen locust canticorum .8.ex quo uidetur significare prun1 ignis,quo habetur Ressapheali talpe . i. Prunae e ius prunae ignis,flammae magnae,quare hic ueris tendum puto de comesti ardore aut pruna aris

denti, aut fulgure.Similiter dictio cheleb quam Santes uertit morsum. ignoti significationis est Rabbi Dauid dicit chalab sinificare excidere dc confringere, de cheleb excisionem seu constactionem ut patet Isaiae.28.ubi dicitur. Sicut tepestas grandinis,ut turbo chaleb.i. confringens heu confractionis: unde hie uertendum puto. Et contritione amara. Ta hum uertit contuissionibus lpirituum malignorum: fgnificat autem malum quod in die graitatur, ut colligitur ex Psalmo.6i.ubi se habetur.A peste quae tu ea ligine ambulabit: micheteb.i ab excisione uel confractione,quae uastabit meridie. Aliqui putant de monein significare: chatob quod est ex hae radice ponitur Hosel, .is .ubi dicitur. Erochoibecha.i.excilio uel contritio tua inferne,

125쪽

DEI TER O No. XXXII. AD LITER A M.

Potest ergo locus sic aliter rcddi. Constricii fame &co melli ardore aut plaga ardenti: S con

tritione amara Cum inelio 1erpentium iu

in terra. Ponuntur bic in laebraeo duo nomii, chaniat quod Santes uenenum uertit, laetoctiale quod in serpetem mutauit,etsi chamat et a radice lacha quod est irasci, significabit ira: unde Hieronymus dc Musterus uerterunt. Cufurore serpentium. Secunda uero dictio ut diis cui ligni hcat serpentem, ised radix. zachalliebraeis est uereri pauere timere: ad quam signi- fi lionem itatuendam citant illud li ob sa. Iunior Ium tempore, I uos decrepiti: idcirco zachalti .i.ueritus sum aut timui,indicare opinionem meam,quod rabbilonali uertit, Tardavi, ex lingua Harabica adducens testimoniunt , in qua ut dicit,hoc uerbum tardare si nificat: Micheae .7.habetur.Linget puluerem sicut serpens: cheaochale. i. sicut reptilia terrae uel pulueris. Ex quo loco haberi putarem uerbum significare serpere praeseitim latenter & nomen reptile: quod latenter serpat,& locum sic reddendu puto cuira seu furore reptilium terrae seu quae reptant

in terra. Foris Oibabit gladius in cubi.

culis terror. i .extra seu aperte sustinebut o

bantia&priuantia eos liberas: dc in cubiculis. i. domi erit terror. hostium, ut.f.neque ili tus neque extra sint securi. Etiam iuuenem. i dςu orabit gladius,sic de uirgine & sene,ac si dicat. Ne

mini parcet. Dixi tergam eos p angμtos.

Verbum paab apeah quod est extremitas angu- Ius,ortum habet:& si latinus sermo permitteret uertendum esset.Angulabo eos, aut extremabo eos.i. usque ad extremos fines terrae eijciam, ac si dica . Decreui eos usque ad angulos uel extrema terrae eiicere,& loquitur de t fraelitis peccan

tibus. Nisi prouocatione inimici timere.

Verbum clios significat liebrais irasci irritare et ad ira prouocare,etui detur qΨllic meliusquadrat prouocatio qua ira ut sit tensus. Dispersinsem equidem eos in fines terrae, nisi timerem quod inimicus eorum prouocaret me , dicens seu iactans se quod ipse eos puniret, non ego.

Ne Iorte cognoscere facerent se. i. iactaret se dicendo. Manus nostra excelD. Verbum

nachar quod uertimus cognos ere facere Hebraeis lignificat agnoscere S alienare se,& etiam claudere.Vnde Tarshum uertit. Ne forte magnificet te hostis eoru . Gens periens consilis.

i. consiliis destitutar aut perdes consilia. .culus

consilia lunt perdita: seu prior expositio ge

manior est. Intelligerent nouissimum fum

i.bona quae sunt illis in nouissimo semata. Hoeest quod lupra dixit.Videbo nouissinium eorii: quod tu intellige de Israel denquando ut habetur Hos eh. s.conuertetur ad deum suum, & ad Dauid regem situm, in.nouiis:mo dierum.

2uomodoperstituetur unus mile, in duo jugassent multitudinem. Vult ostendere dis

crimen Dei Israelitarum,a diis gentium ex eueis tu quo mam non posset unus ex Israelitis pers qui mile ex gentilibus,& duo fugare copiosam multitudinem: quemadmodum fecerant regis bus Amorreorum, nisi Deus eorum. s. Ilraelita rum dedissset eos.s gentiles,& dominus.spopuli Israelitici tradidisset eos.l .gentiles,aut nisi Deus eorum .i.idolum dedisset eos propter imbecillitate suam. Posset hoc etiam ad Israelitas referri, ut sit tensus. Quon odo unus ex gentibus persequetur mille Ilraelitas di duodecim milia,

nisi dominus eorum dedi ilet eo . quia nou

est sicut D us eorum, Deus noBer.

Quoniam ille non potest suos defendere queadmodu noster: & ipsi quasi experti possunt hoe

testari. Ex uite enim Sedon en uitis eoru,

Potest hoe referri ad Israelitas ct adgetes.Si ad Israel rifc rassensiis est.Vis scire quare se erunt Israelitae imbecilles ut unus ex hostibus persequatur mille .Quia eorum progenies mala est ueluti ex uite Sedon,&uuae eorum .i fructus exis agris Hamorali ac si dicat. Non sequutur patrem deum & patres priores sed m los. Ita e eorum time ueneni. Ponitur hic nome ros, quod significat caput & ut diximus uidetur caput hene- nolum significare. Si uero adgetes referas,quod magis literae quadrare uidetur,dicit eas procedere exuite Sedon .lex pessima progenie, qualis

est idololatram. Venenum draconum uiua eorum uenehum Hlidum crudele. Possiet G

liam uerta. ira draconum uinum eorum .i .uinu

eorum eli tam forte seu fumosum,sicut ira draconuin: aut tam calidum ad faciendum malum. Solent enim qui sorti uino ebrii sunt multa mala perpetrare. Et quod sequitur.Venenum. Dictio hebraica ros, put significat .& ut iam hoe capite diximus uidetur significare uenenum capitis animalis uenenosi. Dictio etiam petanimquam nostri aspidum uertunt: incertae significa tionis est apud Hebraeos. Dicunt tamen aspide significare,ad quod citant illud Isaiae. H. Et ludet infans, super forame paten .i .aspidis. Ab hac radice est mipetan quod nostri limen inserius uertunt,

126쪽

DE UT ERO. XX

eunt, de forte dictio significat lacertam quae commuter moratur sub limine uel in limine: aut reptile quod speciem linimis habet: primo Seis telis. . ideo non calcant sacerdotes Duon super mi phtan. i. limen.Similiter significatio dictionis acti Zar.i .crudele,non plene nota est.Hie ronymus insanabile uertit: Tlirenorum . . diciis tur.Filia populi mei te aehaar. i.crudeli. tradita est. No enim potest referri ad filiam, quae eli fueminini generis. Et Ieremiae .6.Achrari.i. crudelis est: is: non miterebitur. Si hec omnia reseras ad Israel, significatur eum fore plantam malam& ueneno iam ad nocendum uel propinandum deo malum uinum, quemadmodum Isaiae. .le- .gis Expectaui ut faceret uvas ili fecit faetidas. Pollet etiam esse sensus.Vinum quod illi ara ui est uenenum draconum:eui concordat quod

sequitur. Nunquid non in absconditum

nucum . Vinum hoc Potest etiam haee sente-tia seorsum legi,ut sit sensus. Nunquid non est absconditum iraeeum . . malum quod decreui facere eis quod statim explicas dicens. Mea est ultio de retributio. Lege. s s.caput Iob, dc uidebis deuin dicentem se habere thesauros nivis degrandinis, seruatos ad diem belli. Tempore quo nutabit pes eorum. i.tempore quo pedes eorum, ad ruinam & casu declinabunt: aut parati erunt ac si dicat: seruo illis mala ad tempus quo cadere incipient,quando mala maxime entiuntur:aut eum caeperint alege mea recede

re seu declinare. quia propinquus en dies

perdictionis eorum. Israelitarum aut gen otium si ad eas prophetiam referas. Pollet etiam uerti contritionis eorum. Et festinabunt ordinatu eis. i.festinabunt quae dominus Ordinauit Je di suit super eos uetura. Nam dictiobati dot ordinata significat,sicut halad ordinare.

si uiu iudicabit dominus populum suum.

i.puniet si ad eos referas uel uindicabit si ad getes de postmodum poenitebit eum .s malorum

quae illis inflixit. stuoniam uidebit quod

abiit ma ius i cosderabit quod recesserit abeis fortitudo ad mala ferenda: uel propulsanda.

Noenctiusius neque derelictus.Vocat he

io tςi- braismus elaudum seu mancum clausum: Tuo ' niam non potest se mouere seu incedere, ac si en set clausus: per derelictum uero eu qui nullius est reputationis.Sic secundo Regu .i . Clausum dc nouissimum liabes acii dicat, ii debit quod fe

eorum. Masi irrisorie, sc uidens suos omni auxilio destitutos dicet.Vbi sunt dij eoru , quos sisti coluerunt. Deus protexerunt ste in eo.

i.quem sperabant Protegere eos. Sunt qui uer- tunt Deus in quo sperauerunt: sed uerbum chasal, potius tegere & protegere quam sperare significat. Isaiae. .ulemachse. in abse5sionem a turbine seu in protectionem a turbine: non in men dano si uertas sperauerunt in eo. Cuiu

pinguedine fucrifitioru eoru comedebat.

Aliqui uertiit.Qui pinguedine sacrifitioru eoru comedebat.Solebat idololatrae comedere plauedine sacrifitiorum suorum. Ac forte ideo dominus suis pinguedinem prohibuit: uoluitque sibi offerri in lacrifitio .Similiter solebant bibere ui

num quod diis suis libabant, Sit luper uos abstuli. i.illi dii quorum adipem comedistis,

& quorum libamen bibistis.i.quibus sacrifieaas his. sint nune super uos absconsio.i .asheondae uos a malis meis aut sint super uos protectio.i. protegat uos.sed quia nullus est qui nos stetae

de manu mea sequitur. Videte nμc quod ego

sum. s. Ius uerus Deus: neque est alius Deus mecum. Hebraice habetur.Videte nune quoniaego: ego ipse subaudi sum Deus. Per sessiste ab satiabo. Vςrbu macbata Hebraeis est traitia

dere et trassere: ut patet Psal.tio. ubi dicitur Machis.i.trainxit in die furoris sui reges qΙ Hieronym' uertit pcussit,& in hebreto est praei erita tranfridi,sed pro futuro accipitur. Levabo eonis ad caelum inanum meam: dicum uiuo ego in saeculum. i.iurno leuando manum

meam in coetu:& dicam uiuo ego.taurabo per vim; a uitam meam,eleuata ad coelum manu mea. E- tiqui pse

rat enim hic iurandi modus apud antiquos pa- Σ'. 'Vtres: quem ut ex hoc loco colligos domino diadicerunt,iurare. per uitam dei, leuata ad Gelli manu protestado eum in coelo sedere,aut coelorum dominii esse. Sic sanctum Abraham iurata se legimus.Genesis i . Leuo inquit manu mea ad deum, possessorem coeli dctertae. Hinc prophetae iurantes.Viuit dominus.i. per uitam dei.

Si umero aciem gladi, mei. Hoc est quod

per uitam meam iuro. quodsi glassiu acue ro, P malim mea apprehenderit iuditiu. i.ultionem seu uindictam. si reddam uiationem bonibus meis. Aduerte hic quod Hebraei dicunt uerbum sanam.i .acuere, signiscite: aeuere

127쪽

acuere: ad quod citant illud Psalmi. Sanenu. r. Acuerunt ut gladium linguam suam. Et illud Prouerbiorum .as. Et lagitta sanun .l .acuta: sed sint aliquot loci,quibusJiaec significatio non bene quadrat ut supra.23. ubi dictu in est. Eris in stupore&m parabolam uelismnah.l.& in pro . uerbium: aut melius in retiolutionem .scantilenae .Puto enim uerbum etiam significare reuoluere aut iterare et exconlequeti acuere,quod res reuoluendo acuatur.Moveor adlaoc quia supra capite.6.didis est. Vesenatam. i. repetes ea filiis is,aut iterabis: unde uerti pollet, si iterauero acie gladii mei quod explicatius uertas si acuero

Reddam ultionem boliibus meis. i.ulciscar

eorum:&uocat liostes populi sui, hostes suos, quoniam saepius eius gratia eos persequebitur.

Gladius metu devorabit carnem. orat hebraismus occisionem quae gladio fit, leuorationem,& uocat acumen gladii os: unde frequenter inuenies. Occidit eos in ore gladii, de quia os gladio tribuit:dicit gladium carnem deuorare.

Propter sanguine occisi cir captiuitatis:

a capite ultionum inimici. Verbum pata

quo parot qS uertimus ultiones,significat proprie nudare discooperire: ut patet. Numeri. ubi dicitur. Upara.i. & nudabit seu disto operiet Caput mulieris,Ne ex consequenti spoliari, quod spoliare sit quasi denudare seu exuere homines bonis suis, unde luc uerti pollet a capite nuda. tionum seu spoliationu. Et sensus est. Ideo reddam ultionem hostibus,& inebriabo sagittas meas sanguine,propter sanguinem populi mei occisi , ct propter captiuitate qua eos captu Osduxerunt a principio: leu a tempore quo inimicus caepit spoliare eos aut ultione ex eis sumere.

Laudategentes populum eius. Verbum

ranan fgnificat clam are,laudibus extollere: unde uerti pollet. Acclamate. s. laudando eum: iit cmitior . c sollerabilior fiat uobis uindicta domini: de per terram intelligit terram Iiraei,cui ranis

dem dominus propitius erit. Et propiciabis tur terraesuae,populo suo, Verbum chapar

significat Hebraeis propitiare & etiam operire &tegere dc si tegere uertas tensus est. Et teget ter ram suam ct populum suum , ut illa non amplius ad uindictam uideat auribus popu

li eorum ipse . Hostab filius Nun

s. venerunt.Santes uertit in auribus populi huius & in auribus Holeat, filii Nun, neque niale se interptatur Ad prior expolitio magis arridet

Fonite cor vestrum ad omnia uerba quae XXXII. AD MURES. ego testificor uobis. i.attendite ad omnia ure

ba,le est hebraismus: qui etiam ponitur secundo Sem uelis 13.ubi dicitur. Ne ponas super cor. .ne cogites super hac re, aut ne affligas te superhoe.Vocatur aute hic Iosuala nomine quo an istea nominabatur,& quod dicitur. Quae ego te stificor uobis.i. pretdico, adhibitis testibus. coelo

ct terra. quia non uerbam vanum ipsum

a uobis. l.quia non debet a uobis reputari uanum & inane uerbum, quod ueritas rei non sequatur,quoniam reuera ita eveniet ut praediiscitur, Sed est uita uina. Causaliter i.custoditum uiuificabit vos. Et in uerbo ino.

stodito, uiuificabitis uos in robore diei f.

Hi s. i.dies diu ille adhuc robur haberet,seu antequam esset nox. Ascende ad montem misbarim istum Ontem Nebobflui alio nomine appellatur Neboli,qui cm0Π is super faciem Ierecti'. Ni ψης ςiη . Congregabis te ad populos tuos. i a i mortuorum, in quo sui omnes maiores populi xvi Eo quod praeuaricati sis in me. Non est bene nota

Hebraeis propria significatio uerbi moli quod

uertimus praeuaricari: Sc Chaldaeus mentiri,&forte significat ueritatem tegere: unde ab eo est melil. l . palluin sic forte ategendo dictu m. Dixismus abunde de hae praeuarication . Numero Io.que locum consulere licebit. similiter quomodo non sanctificauerint dominum tibi.

quoniam ab ante uidebis terram. i.eregi

ne.quod alii uertunt exaduerso.

ad nostram instructio

nem annotata.

AVribus percipite caeli. Audiendae sua

maxima attentione monitiones dei neque negligendae quoniam coelum & ter ram in testes uocat aduet sum nos:quae nunqua

deficient. Stilabit ut pluuia dos rana mea.

Parum curant multi doctores,iaciant ne in auis ditoribus fructum necne. Debent autem sumis medesiderare doctrina sua proficere, de pro haere dominum maximo affectu orare, quῆadm dii facit hie sanctus Moseli. Sine doctore enim Melestissarum aut nihil proficeret externus mastructor

128쪽

structor. Dei perfectum es opus. Conside us uelut aquila ad altissima prouocit. Audi ea

ra quam celeriter & sestine dominus promissa sua eompleat: dc quam tarde nos illi ea quae polliciti sumus reddamus. Corruperuntse, non filicius. Audis hie quanta munditia prae

ditum te esse oporteat: si uis esse filius Dei. Interroga patrem tuum. summe curandum est,ut sis gratus parentibus do deo:et si it- noras benefitia dei tui,quaerenda tibi sunt a lenioribus , de interrogandi debenefitiis dei.

Statuit terminos populis. Quid facitis prin

cipes do potentes orbis,qui confundere uultis, rae dominus tam distincte constituit ac diui t Inter italos 3c germanos praeter lingum ma ximum dii crinie alpes constituit moles: uoluitque Germanos esse germanos, non italos. Sic Pirinaeos inter Hilpanos de Gallos sed principum effrenis ambitio, omnia hae confundere saepius uoluit.Vbi similiter aduerte,quanta diligetia Deus curet seria os suox ut quali filiis antequam essent,iitreditatem parauerit,quemad εἰ DM- modu & Paulus dicit: pios dilexisse, ante niudi

constitutionem. Pars autem domini popu

lus eius.Magna in deo dignatio, qy uoluerit peculiare populit eligere: de maxima dignitas in populo inter caeteros dilecto ae elacto. Inuenit ea i urina defertι. Quales ex nobis simus,

di qualis habitatio nostra, antequam nos Deus sibi deligat, pulchre locus ille adumbrat: & dO- minus apud Ezechielem manifestat. Tu inquiteras nuda de dii cooperta, proiecta super facie agri in abiectione animae tuae,in die qua nata es de quae se uuntur.Quales aute nos faciat D us noster habes hi nempe ex seruis liberos, ex abietas nobile ex nudis uestitos,& ex pollutis

mundos. Circuire fecit eum, intelligere

fecit eum. ini reo homo ignare, circuitum

querularis,labores,a domino immissos reticis, cum his tibi intellectus detur:& uexatus intelligas quae dei lunt Non audis dicentem, te in circuitibus tuis cui odituraim quali pupillam oculi tui.Audi Hamos capite.9. Ecce comouere faciam in omnibus gentibus domum Israel: quenlad modii ira comino uetur triticum in cribro,de no cadet lapillus in terram. Et dominus Petro Simo. Ecce Satan expetiuit uos,ut cribaret uelut triticum: led ego rogaui pro te, ut nodeficiat fides tua. Vt aauila auae recitauit Myd i prouocet. Et considera quos eligit ut ted . . A torqueat. ingente inquit stulta irasci facia eos. Stul ta enim mundi eligit,ut confundat sapie

nidum sitium. Sunt multi etiam sancti tam timidi ad boave si mala oper a essent,quos Docaticorum. I.dicentem. Surge tibi amica mea

formosa mea,& ueni tibi columba mea in scis suris petrae,in abscondito gradus sed quia ad at

pera&obscura uenire tardabat adamaena uois eat dicens.Surge tibi amica mea, speciola mea de ueni tibi. Ecce enim hi es tiasiuit, mimber abiit,recessit sibi flores apparuerunt in terra, te-pus putatiois adueniri&uox turturis audita est

in terra nostra. Dominus solus duxit eum

Considera dilectionem dei tui erga te: no uule aliquem quam se tibi benefacere: omnes alios duces suspectos habet. Omnes praeter eum te uolunt uia retrahere, ut nil ne praeter eum ames ilique soli seruias de cuncta tua debeas Sescut Deus tuus contortili in benefitiis respuit: ita de tu in minillertis,ut nulli alteri seruire atque obieetperare digneris. Impingatus eIι Israel es calcitrauit.Audis hie qnto melius

eum pauperibus quam eum diuitibus agatur: de quam securior sit uia paupertatis quam diui

tiarum .Et dereliquit deum factorem fusi.

Fere omnes seruimus deo propter indigetiam, dc qui minus indiget nilnus curant,& deteriusseruiunt.& cum Jiuites abundent,bonis dei se non indigere putant,de dicunt apud SelomonSProuerbiorum.ῖo. is est dominus Pauperes uero quom in pane quotidiano opus habent, quotidie ad deum clamant.Panem nolim quotidianum,da nobis hodie. In labore inquit nominum non sunt neque cum hominibus flagellatur, ideo tenuit eos superbia. Dist quosnuit nouerunt. Mirabilis ualde est hominum insania, ut o mnia exploret praeter deum. Eiae isti tam caci, at qua in primum quis adduceret nouum deum statim colerent de amplexarentur sine delectu. Audi Deum apud Ieremiam. Mitte ad insulam Chelim dc in Chedar. Si mutauit gens deos suos.Populus uero meus muta

uit gloriam tuam in idolum Ipsi qetire fece runt me in id quod no in Deus. Nouit do

minus iniurias illatas, sine sanguine uindicare, dc inuidia torquere eos qui eum ad aemulati nem prouocant. Hoe flagelli genere castigauit suminum sacerdotem Heli.Si enim tu alterum praeter eum deum acceptes,nouit etiam ipse alium eopulum acceptare.Si alterum eo plus dili as,icit ipse alium plus te diligere,ut te ad in Midii prouocet. Et considera quos eligit ut te torqueat. ingente inquit stulta irasci facia eos

tei. sedebit usque ad infernum inferiore

Territa

129쪽

Terribile ualde est eu mollendere, qui summe

dilitit aut dii exit: No sic in inimicos saeuire lolet nomo,sicut in sumnios anticos si in mimicos uertantur:quoniam solet ingratitudo bene- ficiorum colatorum,iram excitare, Quo in loco etiam considera: quomodo terra ac fluctus eius poenas peccatorum nostrorum luant, quemadmodum iuuenes S uirgiues. Nisi iram iiii. mici timerem. Quemadmodum egre fert do

zodsi . ruinus,li in alium eius beneficia referasuta de sina nobis a in alium referas eius flagella & punitiones. Do- minus enim mortificat 3c uiuificat: pauperem uri iurii facit &ditat. Audi sanctum iob. Si bona inquit resere dac sulcepimus de manu domini,mala quare no iuiis et i ta stinebimus ' Dominus inquit dedit: donianus abstulit.Confert multum ad timorem donum, cogitare te ab eo puniri, immo neminem praeter eum te i dere posse quemadmodu iam alias me admonuisse recolo. Neq; se iactet hostis fistinimicum offenderit, sed sciat se domini instru-nietum ad humiliandum eum. Veli Assur Virga furoris mei, sed ipse non sic arbitrabitur. Amultis malis saepe dominus temperat, ne alius sibi huiulinodi tribuat aut alteri inuemadmo

dum bona. Vtinam Dpientes essent intelli

gerent nouissimum uum sunt multi qui utiliter admonent considerare hominem nouil-smum tuum, ne in peccata labatur, & per no-D,siriti, ut stimum, quaeque acerbit sinia intelligunt. I a cupit nos teor hoc ma3num esse ad peccata uitanda anti P tuus p ς dotum, sed dominus magis cupit ut considet ais te. bona,quae nos in nouissimo expectant, pee .

nasutura cara vitemus. Nisi Deus eorum uendidisse. α set eos. Conitdura qu/io o homo quem colas,1 .m non ouoniam si deum uerum , pro cultu tuetur te, Ad Roma. u uero idolum uendit te procultura tua,& ii . quκras cui te vendat,audi Paulum. Ego inquitii si carnalis sum, uenundatus sub peccato. Gratis ait licitas uenundati estis. Relinquut enim falsi dii hominem,lta mediis tribulationibus. Deus uero tunc maxime succurrit suis. Inimici no

s risiunt iudices. Considera que bene dominus

iustificet causam tuam, ut bonorum in te colatorum inimicos tuos iudices faciat, demiru ualde eis quod inimiei nostri uideant & attestetur . . in nobis beneficia dei, nos uero ad illa caeci fi

mus. Nunquid non eIt absconditu mecii.

Abi condita sunt nobis nunc mala Sc bona, quae dominus nobis in tempus seruat, quare adnitendu est,uruelis tibi potius bona quam mala

pore punitio timenda sit, maxime tamen cum homo in tribulatione est, ne afflidi io afflicto addatur dc in hoc lepus dominus dicit malis sua flagella teruare. Nam quemadmodum bona suaseruat ad tempus laetitiae,ut bona bonis addat, sic mala ad lepus angustiae, ad quod malus seruatur.propinquus eli dies mati euetus eoru.

Festinant maia post malos .ct quod eos non si tim inueniant, munus dei est,abscondentis eos a malis luis,ut interim reii pilcant quemadmodum bona post bonos accelerat cursum suum.

Iudicabit dominus populum Ilium. Non est

persequendus uel male tractadus peccator : quo Deus suo iusso iuditio persequitur: quoniλ non tibi. Ad illi peccauit.Audi in Psal. dol Etem. Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt:&super dolorem uulnem meoru addiderunt: sed tandem ius dicet dominus luis de te,qui teruos eius sine ulla causa per sequutus es. Et expende quae loconsolationem sequetem. Superstruos

inquit μοι paenitebit eum .Magna dei nostri

dignatio,ut eu maloru poeniteat,quae tam iusto iuditio nobis infligit. quem quaelo non puduitebit peccatorii suo ,polhqtiam uidet eum pue

nitere pamarum Vbi sunt se eorum. Hoc

nobis sufficere deberet ad relinqueda idola, 'ruideamus nemine illo tu posse nos eruere dumanu dei Deum uero nos abominibus posse li

berare. Videte quod ego ego jum. Omni

uult sibi deberi,non ergo opus est gratiarum actiones in multos diuidere: sed eum unicum nostrum cognoscere benefactorem. Si acuero a. ciemgladi, mei.Qui, non timebit te,o Rey getium Sola uoce coturbas de terres.Vox inquit David Domini confringentis cedros: quanto

magis si gladium acuas ddam ultionem hostibus meis. Non dicix. Ulciscar in hostes

populi mei,sed meos,quoniam qui seruu laedit, domino inimicatur,quod maxime considerent, qui propter ueri dei cultum,cultore persequu-tur,quoniam non tam in seruu qua in domina

Laudate gentes populii eius. Merito

populus ille laudibus summis attollendus est, qui talem deum habet, qui iniurias illi illatas,niaxima seueritate ulciscitur. Propitiabitar

terrae suae, populosuo Quemadmodum

propter populum irascitur terrae,ita & propter eius pini utentiam, terrae propitiat quia

uerbum pselino,

130쪽

DE VT ERO. XX XIII. AD LITER AM

kerbam mane. Quanti faciendae sint admonitiones dei & sanctorum, docet locus iste: quoniam non uerba inania sunt , sed uitam de mortem secum afferunt. Vide terram chena.

ham,quam ego dosiliis Israel. Noluit do

minus seruum suum fidelem,omni iocunditate priuare: sed uoluit terram licet a lon e prospicere. Est enim aliquid mercedis bona lpeiata uidere licet no assequaris. Similitet uoluit eu telleueritatis suae habere: quod uidelicet compleueri quod patribus ante promiserat. Eo quod praeuaricati estis in me. Timeat ualde hoe

uerbum,qui deo dilecti sunt immo & omnes: de expendant quam bene dominus Deus peccata illorum ad puniendu seruet. Qui enim multum diligitur,multu offendit si a gratia eadat:

ct cautissime cum deo agendum eis. Et acceptanda est aequo animo diuina sententia, etiam si precibus mutari nequeat. Neque putes in malum duci cessisse obitum ante terrae ingressum: qui tot labores iam subierat,ut honu duce age ret,immo secu optime agi putauit, cui requies i. laboribus parabatur corporis:et a ni met locus i mmortalitatis & sempiterni gaudii. IN C AP VT. XXX. III. DE UTERO .

iuxta literam adnotatio.

HAEc est benedictio qua benedixit

seb cir dei. Solebant sancti patres

morti propinq ui, populum aut filios benedicere: quemadmodum legimus de Isaach,Iaacobi: Ioleph : quae quide benedictiones, imprecationes erant bonorum cum quibus futura tam

bona quam mala,quasi prophetae praedicebant: quod etiam nunc facit sanctus Moseli. Vocabatur prophetae uiri Dei quoniam ministerio dei, dedicati erant,aut potius quia uices gerebant Dei in dandis responsis eius hominibus: uel in quibus erat Deus ad respondendum quaesitis:& praedicit illis Moseli quae erant illis uentura.

Dominus de Sinai uenit, ω ortus es e

icheeba Seir eis. Deseribit Moseli aduentum domini, eum uenit ad dandam legem Iudeis. Videtur eis nim e terra sancta uenisse uersus desertum ubi erant Iudei. Dicit eum uenisse e Sinai .i ex deserto Sinai,uersus monte Choreb,quo lege promulgauit:& dicitur ortus de monte Seliar, qui est mos Edonaeorum & est uersus terram Lanctam his qui sunt in deserto: Sinai quonia ex ea parte subito apparuit, aut quia lux & nebula quae eius praesentiam manifestabant, ibi prius visa sud de inde quasi subito ortus est eis:& lioe

est etiam quod sequitur.s Illuxit de monte Paran, qui est mos illius deserti quod dicitur

Paran. Chabach uch.f. habetur Deus a meridie uenit:& I nctus de monte Paran: sed non puto

prophetam ibi describere hunc aduentu.'nit

cum millibus sanctorum. Hebraice est,uenita multitudinibus sanctitatis:& uerbuatali, significat Pprie uelociter uenire, & quasi currere. Quod uero dicitur. Α multitudinib' sanctitatis, uerti posset a loco in quo erat multa sanctitas,& uidetur per hunc locu intelligere montem in suo postmodu templum fuit constructum,auta loco in quo cum multis sanctis erat.Si tamen comunem sensum habere uolueris,liberum tibi est .Psalmo. p. habes. Ex Sion perfecti decoris Deus illustrauit. Veniet Deus noster, & non silebit,ignis coram eo uorabit.Et post pauca.CO- gregate mihi sanctos meos, qui pepigerunt pa- una meum super sacrifitia ubi de aduentu ad iuditium uidetur loqui: dc quemadmodum ibi

de Sion, & cum sanctis ueni se describitiar, ita& hie forte uenit ex Sion. A dextera eius ignis lex eis. i. a dextra eius uidebatur ignis ardes dum ueniret, se etiam ad dexteram eius erat lex eis. s.Iudeis danda. Aliqui uertunt. Ad dextram eius ignea lex, idest duae tabulae quibus erat sculpta lex, quae quidem tabulae igne erant opertae de inuolutae,aut uelut ignis splen

debant. Etiam diligit populos.Oinnes fere

hic uertunt diligit: sed quia nulli bi uideo uerba hoe significare,putarem potius significare celare abscondere, quemadmodum cliaba & cha-bah,unde illud Iob. st quod nostri uertunt. Si

celaui ut homo praeuaricationem mea: ut abs

conderem bechbbi,idest in amore meo, potius uertendum putarem,in absconsione mea, & sic exponit rabbi Leui. Si uertas diligit,sensus est. Asteri sectim legem, quoniam populos diligit. Aut licet iob Israel legem deferat, cum hoc tamen dilitit alios populos. Si autem legas abscodit popillos: senius est abcondit populum suum in monte Sinai ab aliis populis, ut illi da. rex legem , aut protexit populos quasi abncondendo . E licet omnes populos dilexeri

omnes tamen IanZIi eius Iunt in manu.

idest potestate tua Potest etiam oratio non pendere 2 superiori,& tunc erit sensus. omnes

functi eius dest populi Uraeli usunt in potestate tua: ipsi qui coincti ut ad pede

tuu. i.qui audiui teaccipiet de eloquiis tuis, I idest

SEARCH

MENU NAVIGATION