Dionysii Sandelli Patavini De Danielis Concinae vita et scriptis Commentarius ..

발행: 1767년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

R Dλυέ ΕΕ. CONCIM. - ao Isociorum ejus insensus in Praedicatorum familiam animus aenigma dissolveret, Hissoria Latterariae auctorem scilicet, qui se critices artis non peritum modo , sed prope patron C ac vindicem vendi IaI, non animadvertita in gravissimis rebus , in quibus honestissi inorum hominum fama, atque existimatio agitur , non vulgi circumforaneos rumuscolos captandos, nec suis suspicionibus ella fidendum , sed certissimis, ac plene perspicuis argumentis, ut olim dixit P. Lagomarsinius, non dico sapientem , sed sannum duci oportere. At ipse , aliique ipsi similes plurimi, his omnibus proculcatis Christianae critices , seu verius caritatis regulis, tum Concinam , tum Concellitas ejus crudeliter lacerarynt ea certe solum de caussa, quod noxiis motum . doctrinis bellum intulissent, ac secum ad suorum placita sentire detrectassent. Hoc sane propositum, quod eorum plerique , ingenti totius Societatis damno , tenuerunt, extremum hac nostra aetate jam periculum

ac fatum jure ipsis minatur. Illi enim homines , qui maxime honorati atque illustres hodie vive. rent , dum in florent issimis Regnis , qui esse poterant , esse noluerunt, nullι jam sunt , alternaque posteris suis acerbae recordationis monimenta reli querunt. Magnum prosecto caeteris exemplum, ut tandem aliquando moderentur rebus suis, atque cum quid secum ipsi meditantur, aut moliuntur, reminiscantur supremis aeterni Patris sedibus assidere jussit iam; si modo adhuc suam consistere Societatem Nelint , quae Catholicam Ecclesiam mirabiliter juvit , & illustravit.

132쪽

Ioa COMMENT. DE UIT. Q SCRIPT.

C A P XXII. De PP. Lecchii re Bovii S. I. feriptionibus adυersus Historiam Plobabilismi σRigorismi. E Narratis hactenus iis omnibus , quae ad conceristationem , R Bernardini Bentii dissertationis

caussa exortam, spectare videbantur, nunc caetera eaque sane fortiora, PP. Societatis adversus Probabismi Historiam tentamina percensenda sunt ut quantum quidem ego polliceri audeo, absolutam habeant castioris doctrinae vindices notitiam acerrimae disis putationis. Itaque PP. Societatis post infinitas in hanc Historiam emissas voces, ac post non parvi v luminis editos in eandem libros, non satis haec eraarbitrati ad celerrimum illius cursum interrumpenodum, atque avertendam ingentem cladem, quam Probabilistic te inserebat doctrinae, sortiores milites excitarunt, quoniam Sanviralis Ghetiique scriptio. nibus parum profecerant. Hi fuere P. Franciscus Lecchius & P. Bovius, alter clari nominis Mais theseos prosessor, alter vero in Theologica Medio. Iani Societatis patastra se teranus miles & mois

rum sanctitate doctrinaque spectatissimus. Hi duo homines , quum libros suos in Italia edere prohibiti fuissent, ad Helvetios incommodo itinere , ingenti sumtu se contulerunt , in eaque regione Abbatis Einsildensis, Societatis, ut ipsi dicunt, deum tissimi, usi patrocinio eosdem typis vulgarunt. Sisescepti a sui sociis itineris caussam a Sanvitati reis

133쪽

latam sa), ut ineptam summae levitatIs fuerit peris censere. Locchius hune libro suo indidit titulum :AυvertenΣe contrapposie a Isoria dei Probabili o. In Elusiiden A. MDccx LIV. appresso Gio: Eberaris do Κailia ἰ Βουius vero ita hiam Dissertationem inis scripsit : Uen' us desse opinioni in materie morali Distertaeione Teologica , in mi si e Ongono fempli-eemente ι' origine , e lo saxo delia quissione etale fen- enxe di diυers Dortori Cattolici , apud eundem . Lecobius elegantis ingenii vir concinna dicendi sorma, urbanisque salibus interspersa usus est. At cum Historiae illius fundamenta firmissima diruere impossibile iudicasset, caeterorum more , praetermissis iei licet praecipuis capitibus rebusque eunctis gravissimi , . in levis momenti rebus universum opus insumsit. Quae cum persecti , licet sociorum suorum immodestiam in scribendo non sit secutus ,

non pauca tamen miscuit, ac mutuavit a PP.Caris

ratiino &Μillante, quemadmodum alii ante ipsum

fecerant; quasi alio depromtis iniuriis quivis sine

crimine lacerari possit. Tulit ingentes laudes Lee. ebius ab iis praecipue, qui morales quaestiones idem

esse putant , ac versare parabolas , cursum flumi num moderari ac sistere, & pontes efficere. Βουii autem operis scopus ex titulo satis adparet. Caeis

telix ipse callidior, doctiores proba bili stas aemula.

tus innumeris subtilitatibus probabili latum contexit . Qua in re maximam caussae suae utilitatem obvenire posei probabilistis seniper visum est. Caeterum modestissime caussam suam egit, neque Coacinae, uspiam , aut ejus Historiae meminit , quam

134쪽

io4 COMMEMT. DE vIT. ET SCRIPT. donvellendam ex instituto minime susceperat. Ninem anifestum est insigne P. sanυitialis mendacium , qui Bovii & Lecebit operam omnino necessariam fuisse putavit sa) ut viva, ae sincera haberetur Concinae, I Uuitarum multorum hostis 1mago , atque A. frueretur deformis, indignaque facies CarboIieae E clesiae , quam ille fuis in libris expresserat. Ita ferme latine sonant ejus italica verba. Insigne hoc est, ut monui, Sanυitalis mendacium ; nam Lee-ebius ingenua, atque urbana scriptione usus es Bo vius vero nec Concinae, nec Probabilitat Hiltoriae unquam mentionem fecit, ut modo animadverti Leochio ia Βουio obiecit Concina IV. Paradoxortim librum, cujus praestantiam atque fortunam, post recensitas duas alias ejusdem elucubrationes, perse

Refer plum Benedicti XIV. ad Arebi scopum Composscsianum Commenrario illustrat, re fui vindicias a emus PP. Millante σCarrat linum vulgat.

Hoc loci mentio saetenda est editi a Concina

Commentarii in Reseriptum Benedicti XIV. ad Archiepiscopum Campoltellae . Evulgatis iis duobus diplomatibus, quorum supra meminimus sb , contraria interpretamenta in insigni Hispaniarum Compostellana Dioecesi 'orta sunt, atque institutae

135쪽

P. DANIEL. CONC. 1 Iduputationes . Compostellanus Archiepiscopus optimo consilio rem totam Benedicto XIV. aperuit, qui collaudato in primis cum ipsius Archipraesulis, tum universae Hispanicae gentis Zelo ac religione , Re- . feriptum ad eundem dedit, in quo plenissime postulatis ejus satisfecit. Concina, duobus jam scriptis de jejunio libris, nihil jam ultra hac de re conscribere cogitaverat ; at ex praeteritis futura coniiciens, non defuturos scilicet, qui Pontificium Rescriptum, aut nimis rigidum, aut arbitrarium nulliusve sere momenti traduxissent, hujusce Rescripti illustrationem, suadente etiam Card. Dominico Passionaeo O) aggressus est , persecitque A. MDccXLIV. , atque insequenti vulgavit cum hac inscriptione: In Rescriptum Benedicti XIV. ad postulata septem Archiepiscopi Compostellae, ieiunii legem spectantia Commentarius Theologicus. 4. Venetiis apud Simonem Occhi MDccxLv. In quo Commentario vere clarissimeque ostendit: Pontificem propositis sibi dubita ea dedisse responsa , quae & legis natura & justae dispensationis regulae postulabant; nihil denique novi oneris imposuisse, sed id declarasse duntaxat, quod sacrae inediae tristitiaeque jura praescribunt . Insigniencomto Concinianum hunc commentarium laudavit ejusd. censor F. SiIυester , Episcopus Porphiriensis,&'Saerarii Apostolici Praefectus f. Benedictus

136쪽

Io 6 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. vero XIV. qua voluntate , animique gaudio eum priora Concinae de jejunio volumina , tum praesens Opus exceperit, ex eo fit manifestum, quod summa dignatione ejusdem non semel cum laude meis

minerit a . Quae quidem praeclara doctissimi Pontificis testimonia haud obscura sunt Concinianae vi

tutis monumenta, nec ulla unquam ejus adversariorum invidia evanescent. Comperta haec Benedicti XIV. in Concinam existimatio caussam praebuit doctis auctoribus Excerpti totius Italicae , ne non Helveticae Litteraturae, ut Rescriptum hactenus laudatum recensentes, ejusdem Pontificis in Concinam dignationis memoriam servarent b . Hoc eodem Anno MDCCx Lin Vindicias sui adversus PRVL anxe, & Carrattinum vulgare tentavit. Dederat Anno MDC cx LIII. Kalend. Iunii ad Benedictum XIV.

epistolam, in qua id exposcebat in haec ferme vero

iem aevi nostro dat iam fuisse Pontificem rati, integritate, iudieio, d ctrinaque Iummum, qui puriorem, in eo capite disi inam , Misa ege, mstauraret, in depravatis prauictorum dium tortim moribus

standis Utatum modum immneret.

Q Tum in Eneyeliea labentissime, in qua haec leguntur: μου defuerae

etiam pras antes inter italos Tomisgι, qui tarieras nostras Amsolicas datas a. MDCCx L . egregiis Commentariis istastrarunt. Idem contigis

sponso, quod fecimus archiepiscopo compostella die octava Iunii, quod sane ante iam suis labris progendum curarunt. Extat haec epistola m. r. Bullarii Beneaem XIV. pag. sa I. Tum etiam in Libro X. aurei operis De isnodo maeae rea cap. 3. num E. et Ea admistis, seu carnium tina cum piscibus comestio ob a tinctum scandviiam, a quo vix seiungi poterat, iure ac merito etiam με parua excommuni carionis fuit is p .fatis Unodis interdicta s quemadmodum bene pomderat Danieι Concina in suo commentario Theologies ad postulata archiepiscopi compostellani g. I. num. IO. M Tom. II Anni MDCCLvHI. pag. ros. In Elogio Beniata. XIRΩMiam compostella viseopus, in meretis Pontificiis da 81uuιo annax 4 . promulgatis haerereι , Daυi eruditionis apparatia servialas ex mia r hine ipsa responsa Danies Concina, cuius iudicio, in rebus ad doctrinam moralem Dectantibus, dimisex multum tribuebat, commentario edito persus ἔπι est.

137쪽

ha: se quidem de paupertate monachorum libros edidisse duos , easque in iis docuisse sententias , quas non solum Theologi , ac Canonis ae peritiores, verum etiam probabilismi assectae profiterentur: at nihilominus Veronae librum prodiisse adversus se

non noxiis tantum, sed omnino depravatis opinationibus resertum, quae multas utique reprobandas laudarent consuetudines monachorum. In hanc striisptionem se vindicias scripsisse sui , ac proinde ab eodem petere ac flagitare, ut & illas edere, & SS. eius nomini liceret sibi consecrare . Ex jam vulgatis libellis cognovisse quidem quantopere sibi esset a multorum acerbitate pertimescendum; sed haec omnia parvi facere, ac prorsus contemnere, magisque vereri ne animae suae detrimentum facturus esset, nisi rerum omnium respectum abscinderet, eaque

aggrederetur, ad quae perficiunda conscientiae stimulis

ac voce movebatur. Probavit haec Pontifex: sed mo. nachorum clamoribus exturbatus Concinae rescripsit, ut suarum uindiciarum editionem in aliud oppon. tunius tempus differret; donec scilicet eorum vota precesque frigescerent; qui superiorum elucubratio. num pondere adhuc premebantur. Monachorum inde precibus Concinae silentium indictum est, ut supra est animadversum : hine opus ab ipso multo antea compositum delituit ad A. usque MDCCxLv. Quo anno quum Romae in Basilica Principis Apo. notorum Evangelii praeconis officio langeretur, ad Pontificem supplex accessit, cumque eo de vi a monachis sibi illata. ne sui vindicias ederet, conquestus est. Pontifex, rei aequitate comperta, libri suis sub auspiciis evulgandi facultatem ultro ac libenter lar

138쪽

Io8 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.gitus est. Quare prodiit cum hoc titulo: Defensio Decretorum Concilii Tridentini , ct Apostolicarum Consitutionum Romanae Ecelestis adυersus Libros infria pios: Vita claustralis, o Vindiciae Regularium. Tom. ΙΙ.Bononiar Venetiis θ MDccxLV. Quo in opere doctrinam abs se in Disciplina Apostolico- monasica adsertam non defendit solum, sed Epistolam quoque Exegeticam P. Carrattini, & Censuram in sui librum mox laudatum , castigavit. Hoc eodem anno duas alias elucubrationes , adversus PRSanvitalem & Gherium, quas supra sa) ceu commodiori in loco, memoravimus , publici juris fecit. Ad.

versus eumdem P. Carrattinum Concina , rogante

quodam Monacho Cassinensi, epistolam scripsi, quae vulgata est cum hac inscriptione: Disola ad P lycarmum Virum CL, in qua B. Nicolai Iustiniani

Veneti m ebatus a fabulis , vani us commentis asseritur. 4. Tridenti A. MDCCXLVI. ac Venetiis. A. Mnec LV. Alia epistola ad Amicum adversus Carra tinum Venetiis hac de re vulgata est A. MDccxGIIo auctore , ut accepi , Nicolao Ant. Jusiniano M nacho Cassinensi, & modo Veronensium probatismmo , ac docti Timo Episcopo . Hunc exitum habuit celeberrima de paupertate Monachorum controversia, in cujus ortu , atque progressu eos Concina acriores, acerbioresque expertus est, quos

mnium judicio mitiores habere debuerat.

C A P.

139쪽

R DANIEu CONC. IosC A P. XXIV. A essus PP. Lecchium & Bovium IV. Paradox rum librum evulgat , qui cum in Italia , tum in Galliis praecipue miro favore excipitur.

ELucubrationibus PP. Lecebit, & Boυii nullum

dare responsum Concina decreverat, tum quod rebus aliis esset distentus, tum eo potissimum quod suae Hiltoriae fidem adhuc optime constare dignosceret. Re postmodum denuo perpensa , admissoque prudentum virorum iudicio, ne quid praeiudicii caussae contingeret suae, & scriptorum illorum nomina ac fama, ut saepe haec etiam imponunt, non. nullos sallerent, responsum aggressus est, quod edidit eum hoc titulo: pli Eione di quatro Parados si , che suo in voga net nostro secolo. Esessioni s pra i due Libri de' RR. PP. Lecchi e Bovio inti. solati Avvertenete ec. e Disserta Zione ec. Si premesere un succinio ranuaglio de' Libri sumpati da alemni Probabilissi in dis a des Probabilismo , e di aDrri punii Morali. 4. Lucca MDcc XLVI. Inscriptum est opus Angelo Mariae Cardinali Quirino, cujus egregias virtutes vetissime in dedicatoria epistola Concina exposuit. Praemissa postmodum narratione libellorum, quos quidam Theologi , Mammiliari stae appellati, in Bernardini Bentii de sensionem vulgaverant, quatuor Paradoxorum aggreditur explanationem. Primum Paradoxon circa Tutiorismum Sc Rigor tuum Veliatur , quo tantopere moderni Probabit illae ad conflandam castioris ethices vi adicibus invidiam

140쪽

IIO COMMEM T. DE UIT. ET SCRIPT.

utuntur, & qualibet sere pagella in scenam producunt. Hac occasione nonnulla quoque refellit, quae in examine Dialogorum P. Gherii praetermiserat. Secundum Paradoxon , quod frequentius ex ore Probabilistarum audias, est prudentia illa & zelus δε-

eundum fientiam. In tertio caritatem expendit, qua excipiendos noxiarum magistros doctrinarum Probabilistae contendunt. In quarto demum de pace disserit, quam quidam servandam vellent, ut laxi res Opinationes, nemine contradicente, liberius disseminarentur. Hisce quatuor Paradoxis quintum adiecit adversus P. Jo: Dominicum musium Lucensem, Clericum Congregationis Matris Dei, celeberrimum Pr

habilistam ,& modo in Patria sua Archiepiscopum, atque PP. Soco studiosissimum. Hunc Concina subdubitanter, illustris viri innixus testimonio, auctorem secerat Moniti , quod Gbetii Dialogis praefixum fuit ; ejusque doctrinam de tactibus verendarum

partium, ab eo patria: ve I amicitiae more & conis suetudine cohonestatis, in tractatu de Casibus re Emeommunicationibus reservatis , Lutae edito Anno MDccx XI v. in Theologico Examine perstrinxerat.

Mansius arrepta occasione suas proserendi vindicias, epistolam edidit, cuius harei est inscriptio: AER.P. Danieli Concina orae Praed. Theologo absolutissimo, S. Lucae Collegio S. Μariae Curiis orlandivorum die 6. Julii MDccxLI v. typis Iosephi Salani & Vincentii Iuncti nil. Totum proinde Concina Paradoxon Vis adversus Mansitum instituit, quem male omnino, at que imprudenter suo in tractatu usum aenigmate Sigiae , seu Getera evincit. Mansit deinde de impudicis tactibus doctrinam denuo examini sub-

SEARCH

MENU NAVIGATION