Dionysii Sandelli Patavini De Danielis Concinae vita et scriptis Commentarius ..

발행: 1767년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

R DANIEL. CONC. I 3r antea dixi, sermo habendus esset, si cuncta et laudesa elari nominis scriptoribus Concinae tributas colligere in animo esset. De lata in Gallias, atque Hispanias Christiana Theologia summam sortunam ex. perta est, ingenti Ecclesiae Catholicae utilitate. Atque in Hispania praecipue mirum est dictu quam avide perlecta sit. Testimonia minime dubia habenda sunt Viri praeclarissimi Henrici Henriquexit, ad Hispaniarum Regem Nuncii Apostolici, epistolae, quas nos primo evulgamus a . Atque huic

manui adbi ut peritiores. O te beatum ter quater, si jura pol

de te praedicare, Pod Seneca glar/abatur : Quae ego scio , summus is ι Hii semus dictitabat, non probat Populus, quae probat populus ego neseiσ. ep. ap. vem egregie de re Chr/stiana merebere. βώane doeendi υiam virtutibus Paetemιorem institem , ista ne e ira, in qui tibi dant operam auaisores de omni statu, consitioque totιus υirae Iam σιεν iudieem ; haud op ima quaeque ratι, quae maguo asse. Terepta sunt, sed quae magnis momen is Ualent . interiam quippe est ad similistidinem υrvere, quoa est pecudis ς alterum ad rationem, quia es homiπιs in Urera , in perspicua vera Dce versantis.

. Epist. XXIV. pag. 4p. XXVIII. pλς. 8. XL. Pag. 6s. XLIII. pag. Io. Quia vero res nimis longa suisset eunetas publici iuris sa. tete piissimi, doctissimique Cardinalis epistolas, ideo harum aliis quot fragmenta tantum hete exhibemus, resecatis pluribus, quae PP. Meieratis admodum displicerent is Non saprei diris ςManto mi abbian rapito i due primi Tomi desia Teologia Cristiana: ho Guσ, e dico rutro glomo. che desidereret e se minis di ratri gli auri fibri di Morale per restar quem sodo: onde a

162쪽

I3a COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.

amplissimo, ac piissimo viro, qui deinceps ob

egregia merita inter purpuratos Patres cooptatus

est,

163쪽

R DANIEL. CONC. 133 est, & Ravennae cum Pontificia potestate praefuit, tum Theologiae Christiana, tum caeterorum Concinae

operum in Hispaniarum Regnis vallissimis propagatio debetur . Hic sane superatis difficultatibus , quas plurimi in jecerant, vanisque terroribus ex His. panorum Bibliopolarum , qui Christianam Theol giam proscribendam fore otio rum hominum vocibus capti crediderant, animo depulsis, ejectisque effecit, ut brevi tota Hispania Concinianis libris

abundaret, cum antea propter exemplarium caritatem incredibili sere pretio divenderentur a . Memoriae proditum est P. Ravagum , Jesui tam Hispaniarum Regi a Consessionibus , quo Christianae Theo. Ioeiae cursum in Hispania sisteret , rem Romanae Aulae iniuriam pertentasse. Suasit videlicet Regi ere sua esse, ac Regno valde proficuum sere : si cle- .ricis beneficia in Hispania conserrentur : ea nam. que Romae eos plerumque accipere, qui morum doctrinaeque omnis vacui sunt; idque in magnam Eeclesiarum Hispaniae perniciem vergere. Quod Sc si jeciem aliquam geli, ac veritatis videretur praeseserre. eo tamen erat ab callidissimo homine consilio dictum, atque tentatum, ut ablata Sedi Ap stolicae beneficiorum quorumdam in iis Regnis conis serendorum auctoritate , ea deinde ad ipsius sκio.

164쪽

I34 COMMENT. DE UIT. ET SCRIPT.rumque ejus arbitrium disti ibuerentur: qua ampIapotiti iacultate gregariorum militum numerum au4gere poterant , eosque , spe premii , a Christianae Theologiae, aliorumque librorum , qui ipsorum palato non saperent, lectione avocare . Hoc Raυagitentamen non ausim ego pro certo ponere, cum ab

iis mandatum litteris sit, quorum est inimicus atque insensus animus in Societatem Iesu compertus. Alia tamen in Christianam Theologiam P.Ravagus moin litus est, quae certa atque explorata cum sint, a me sine erroris formidine narrabuntur. Caeterum quae hactenus PP. Societatis in hoc Theologicum maximumque opus excogitarunt, nec minimum aurdignitati eius, aut nomini, quod ingens ex eo au.ctor collegit, potuerunt ossicere; tantumque prosecto abest , ut tot criminationes, atque censurae sane innumerabiles, obscurare Concinae nomen , aurdoctrinam possint, ut contra multum splendoris, gloriae ei potius afferant, certissimumque & ampli simum sint illius praestantiae testimonium . Specta' bitur prosecto eximium opus tanquam liberiorum Casu istarum malleus,& fatum, semperque ad illud Ecelesiasticae doctrinae perstudiosi confugient , unde

aut arma adversus indociles corruptae doctrinae magistrox accipiant, aut purioris ethices rivulos consectentur. .Quae tamen Omnia non ea sunt a me

sententia, consilioque dicta, quasi omnia, quae Concina scripsit aut persecta esse putem , aut talia eL se legentibus persuadere velim . Neminem latet magnos scriptores labi aliquando, & oneri cedere, ac

indulgere ingeniorum suorum voluptati. Neque e nim s emper intendunt animum , & nonnumquam iam

165쪽

P. DANIEL CONCIN. I 3Ifatigantur. Summi enim sunt, homines tamen. Id unum me nec injuria Concinae adserere, ac vindicare arbitror posse , Theologiam Chrissianam inter illustriores aevi nostri Theologorum scelus sere censendam , maximamque Ecclesiae Catholicae adtulisse utilitatem atque subsidium , nostris praesertim moribus, atque temporibus, quibus mirum in modum

prolapsa, atque e loco dejecta suo sanctiori morum doctrina , licentia, atque opinandi libertas ita invaluerat, ut omnium ope, atque ingenio restae nanda, ac coercenda videretur. Quae cum ante oculos

obversarentur multorum , paucissimi tamen adinventi sunt, qui tantae Calaistarum turbae sese opponere ausi sint, eorumque paradoxa, atque portenta,

aureis inaudita temporibus , palam castigare , az refutare , quemadmodum Concinam secisse quivis fatebitur , qui vel unicam ejusdem pagellam perlegere ac salutare voluerit. Sed de Opere, quod nec laudibus crescere nostris potest , nec indiget , nimis multa videor dixisse. Quae contra

plerique protulere cum a P ααio egregie resuta. ta sint, non desiderant orarvnem , aut vindicias meas. Animadvertisse tamen ,lacet inepte omnino, atque imperite Hieronymum Tartarottum , Scipionem mi um, aliosque ipsis similes, qui nec in praeclaro albo Theologorum' habiti sunt, nee habebun. tur unquam , ex pauculis non satis castigate conscriptis, nec ad criticea severiorem exactis, occasio nem sumsisse tantopere declamandi adversus Theolo. giam Christianam, ejusque auctorem tanquam hominem obesar naris traduxisse. Est prosecto iniqua in omni re accusanda, praetermissis bonis, malorum

166쪽

336 COMMENT. DE UIT. ET SCRIPT. enumeratio, vitiorumque selectio. Hisce vere , ut arbitror, in Theologiae Christianae laudem dictis, antequam ejus satum atque sertunam memorem, sermonem hoc loci initi tuam de praestantissimis Episο-lis Theologico . morirlibus, quarum duo volumina, eo

Theologico opere sub praelo sudante, singulari pro

sus divinae Providentiae consilio, in lucem prodie runt. Iis namque Concinae nomen, quod dissipari mirum in modum coeperat, illustratum est,& veritas , quae oppressa credebatur, egregie vindicata.

C A P. XXVIII.

-υessus Concinae osores Epistolas Theologie morales scribit P. Io: Vicentius PatuZZius sub nomine Eusebii Eranistis. ANno MDccxLvIi I. P. Iacobus Sanυitalis libellum edidit in vulgus mole quidem exiguum, sed odii acerbitate , sed maledicendi licentia adeo

immanem, ut tantu ignis, ac serocitatis in homine exactae aetatis, itaque jam iam supremi iudicis conspectum subituro, extitisse omnes summop re admirarentur. En lib*lli Lucae editi inscriptio :Raccolia di molle propos 4ioni es tu rilla Storia dei Probabilismo , e Rige sino , impugnate com pse at vero. At habuerat duces ipse , & quidem maximos quos sequeretur , quorumque aspera, atque amarulenta vestigia premeret. Praeive rant ipsi P. Hercules Montius, infamiet auctor Palinodiae Sc alii, quorum jam a nobis mentio est habita . Hisce scriptionibus fere nihil Coacina repω

167쪽

P. DANIEL. CONC. I 37suerat , partim adversariorum gratia , ac potentia praepeditus , partim vero quod iis unice sui personam lacerari, ac dissipari vir humillimus nosset, ac laetaretur. At vero quamquam ea maledictorum sors sit, ut in eximia , ac singulari dignitate hominem jacta sua sponte extinguantur, ac veluti refrigerentur , quemadmodum ignis in aquam conjectus ; fuerant tamen ea calliditate atque arte in eum sparsa, ut ejus adversarii ultra spem benignos lectores auditoresque se nancisci conspicerent; atque brevi Concinam summam in invidiam esse adducenis dum secum ipsi gestirent. Accedente V bellis editis comtumeliosa eorundem jugique vociferatione severior

in eum concepta rabies, quam laxioris ethices iam ius incendebat amor , ita demutn exarserat , ut pene multi in eximium virum furere viderentur.

In compitis , & circulis cuncta in ipsum collata maledicta; non illa quidem nobilioris speciei, sede triviis, ac fornicibus desumpta. Insidi a: erant ubique structae,& calumniae quam appositissime ad veritatis imaginem confictae. Quae quidem primum domos nobilium, aliorumque exinde cujusvis generis multorum hominum circumlatae celebrataeque sermonibus squippe quas partim in deterius persuasio, partim adversariorum exquisitum artificium excitabat ad Romanae Ecclesiae Proceres, aliosque saeculi Prin--cipes pervenerant. Vulgus, ut est pluma & solio levius, quem saepe multo cum gaudio e sacro pulpito dicentem , aliaque pietatis opera exsequentem

conspexerat, repente contemnere, exsecrari acerbius in dies coepit. Plerique vero licet magna ex parte fictas criminationes putarent, tamen rati sub-

S esse

168쪽

138 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. esse profecto nescio quid , sanioris ethices vindicandae studio contectum , quod tantae invidiae flammam foveret, vel immutata , vel labefactata in eum penitus voluntate ferebantur atque, ut uno verbo multa complectar, tanta erat Conciniani nominis exsecratio, ut in plerisque Civitatibus, in iisque praeeipue, in quibus PP.Societatis summa rerum potiuntur, hodirerent multi ad tanti viri memoriam , pauci vero

vix tacita ad murmuratione auderent ejus nomen inaures insusurrare, ne in adstantium incurrerent re,

prehensiones. Is erat Concinae nominis status, & mae pessima conditio . Tanto in discrimine, quo veritatis , atque Christianae doctrinae sectatores trepi. dare, atque timere sere cogebantur, D. O. M., quiveritatem oppugnari quidem, ex pugaari vero nunquam sinit, eam egregiis viris mentem injecit, ut, dum Concina Ecclesiae ulteriorem navaret Operam , ipsi veri partes susciperent, dc Christianam ethiceu tot scriptionibus , vocibusque pulsatam sustinerent , ac Concinam praeclarum illius adsertorem vindicarent. His ramen Apologistis palmam praeripuisse visus est P. Io: Vincentius Patuxxius , qui multa ac magna quae ad juvandam Ecclesiam Concina praestiterat, atque aggredi imposterum meditabatur. , mente ac cogitatione complexus, verbiusque ne si quid suspicionis incommodae , aut siqua dedecoris nota ipsi adhaeresceret , vel omnes ipsitus conatus irritos redderet, vel magnum caeteris pro Dei Ecclesia agendis rebus impedimentum asserret, caussam ejus & patrocinium suscipere constituit. Itaque ejus adversariorum artium apprimesnarus, initructusque iis omnibus, quae ad solidam

169쪽

R DANIEL. CONCIN. 13ς absolutamque conficiendam apologiam requireba tur, bonis plane avibus conscripsit evulgavitque sexdecim epillo las, quibus, ut aliorum magis quam

suo indulgeret genio, hunc titulum indidit: Leite. re Teologico-morali di Eusebio Erant ste ali' Autore delia Raccolla delle molle propositetioni ec. In diffodelι'Istoria dei Probabili mo dei P. Daniello Concina: in 8. Tom. II. In Trento Venetiis apud Sim. Occhi

MDccxLI - Momenta in Praefatione recenset queis permotus Concinae vindicias aggressus est; idque tum ibidem tum alibi adeo diligenter & vere e sequitur, ut nemo sanus ipsum, aut Concinam ultra protracti certaminis incusare possit. Sanvitalem autem prae caeteris consutandum suscepit , quod pervicax hic senex cum pauca admodum e penu suo promere posset, omnia convicia, maledicta, atque mo menta a sociis suis acceperit. Quare optime Patu xius hunc prae caeteris castigavit; cujus consutati ne caeteri quoque uno ictu cecidissent. Ubi tamen caussae ratio postulare visa est , nominatim etiam Ghetium, Gagnam aliosque consutavit, quo nullum relinqueretur effugium Concinae adversariis. Harum apistolarum dignitatem ac pondus agnovere quot quot praejudiciis vacui sunt homines, agnoverunt &Jes uitae ipsi, qui amarissime earum evulgationem per tulerunt. Sane ea doctorum hominum sententia est:

nihil in hoc genere , poli celeberrimas Blasti Paschalis epiliolas, politius ac solidius prodiisse. Elu.εet ubique firmilliinae doctrinae supellex , mira rerum Theologicarum , atque Calaistarum eruditio, admirabilis propemodum ratiocinandi vis , qua adversarios Concinae insequitur & in desperationem

S a ad

170쪽

r o COMMENT. DE UIT. ET SCRIPT.

ducit. Cumque ab apologeticis hujusce generis libris modestia atque urbanitas longius abesse propemodum hac nostra aetate soleant , ita Concinae vindicias egit Paluxxius, ut de stylo, deque scriptionis ratione queri nonnisi ii injuria possint, qui

mollioris ethices magistros paullo asperioribus verbis tractari aegre serunt. Caeterum tanto bonorum plausu eae exceptae epistolae sunt , ut gratias supremo Numini maximas plerique egerint , quod talem tantumque virum adeo opportuno tempore ec

citasset . Ego certe quamvis Concinae ingenium , ejusque Opera post viros celeberrimos maxime suspiciam, arbitror tamen ne dum Opportunas, immo maxime necessarias suisse Ruuακis epistolas, ne Christiana ethice , tam multiplicibus impetita scripti nibus , apud minus doctos tantis cavillationibus atque tricis succubuisse videretur. Eisi enim mu rae adversus Concinam PP. Societatis scriptioneς profecto miserrimae essent, illorumque cauta proderent apertissimam desperationem, erant tamen non nullae quae plurimos deceperant , ex eorum utiquo numero , qui aut ingenio ad fallacias , ac sophi semata dignoscenda non valent, aut utriusque certan tium partis momenta aequa lance librare dedignantur , aut denique quorum mens mirabili artifiei oeita fuerat insulcata , ut pecudes aemulati omnia adversus Concinam scripta tamquam verissima praedicarent . Ita sane quorundam opusculorum pondus , si quod in ipsis reperiebatur , jugi auctorum commmendatione erat auctum per quascumque partes, &eorum fallitas, a nemine eo, quo necesse erat,modo patefacta atque oppugnata , sese quodammodo

SEARCH

MENU NAVIGATION