장음표시 사용
231쪽
eiusdem declarat ad Concinam data a) . Hoc in libro, qui caeteris hoc de argumento editis absolutior illustriorque merito habetur , quam Christianorum moribus ossiciant , quamque fugienda sint Theatralia Spectacula, magna eruditionis copia, atque doctrina demonstrat. Dissertatione I. b) in examen vocat Ludovici Ant. Muratorii, Sc Marchio. nis Scipionis Massei sententias, quorum alter in li-hro de Publica Felicitate, alter vero in Theatro Dalico licitum quidem comoediarum , fabularumque usu in voluerunt , sed castigatione tantum hodierna dra. mata indigere fassi fuerant. Quod consilium quam vanum sit , quamque chimaericum Concina ostendit , ac praecipue rectam Sanctorum Patrum mentem adversus Masseium exponit. Extat quoque in hae prima Dissertatione cin confutatio cujusdam Italicae orationis in mimicae artis laudem editae a Ioanne Blancho, sive ut ipse nominari vultd ano Planco Medico Ariminensi. Qui omnium sapientum risu in magna hominum frequentia Antoniam Camlh iam
mimam pro concione laudavit , tan loque honore verborum mimicam artem prosecu tus est, atque concives suos adhortatus ad eandem pro viribus exco. tendam, ut tristes moerentesque ex conventu disce serint Ariminenses, veriti, ne Ianus, aesculapio val dicto, mimicae arti nomen daret. Caeterum Concina totum argumentum tam uberrime tam docte pertractavit, ut ejus inimiciores cum non multa, quae reprehenderent , haberent, plurima vero egregia nam
232쪽
eto a COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.ciscerentur, haec ex aliis scriptoribus ipsum mutuassa scriptitaverint. Ante hoc adversus Theatra Opus jam elaboraverat, suadente Benedicto XIV. , alterum de Reυelata Religione in Atheos aliosque, quod consectum ab ipso A. MDccLII. non nisi post duos annos vulgatum est cum hac epigraphe: Della Re
ligione Riυelata contro gli Ateisti, Deisii, materia- Iisii , ed Indisserentisi Libri cinque. 4. Tom. II.
In Venegia appresso Simone Occhi A. MDCCLIV. Magnum in hujus operis editione dedit Concina patientiae documentum. Inscripserat istud Carolo Emismanueli, Regi Sardiniae semper Augusto. Tum vero juxta morem nuncupatoriam epistolam Regis ejusde in Administro Romae degenti iradiderat, ut videret, num ad tanti Regis majestatem scripta crederetur. Hic eandem P. Iulio Cordari, Jesuitae Suis balpino , quemadmodum solebat , communicavit Qui occasione arrepta Concinae patientiam fatigandi se illius censorem adeo morosum praebuit, ut eandem Concina saepius refingere, ac mutare coactus sit, atque ita ultra undecim menses operis sui pro. trahere e vulgationem a . Ad istius tandem cons ista arbitrium, opus vulgatum est,& Sapientissimo
Regi admodum probatum f. Quamquam ego lu
Id elare tignoscitur ex testimonio , quod de Danielis Concinae virtutibus scripta Marchio Aloysius Curiata . qui ad illius finem haec de re modo narrata scribit: La patieneta in eo ebbsun gran Inuo, ed occasione a' essere Verritara, se non aluo in undici nis , che simius ι' accellaetione dia Re di Sardegna per essetali dedicata l'Opera contro grIncreduli, e doυette comporre almenorinque o δει dediche , prιma che ι' ιnc trade is genio vi questo Minjiro, o per mettio dire des P. Cordara Gesulta. αγα iι quale tutio quavioeonsutiaυ u Conte di Rivera Minis ira , eae iι baon Gesulta si vaa Itaneare u P. Concina, asineεὰ de esse dati impetuo α.
233쪽
R DANIEL. CONC. et o 3brum hunc inter illustriora Concinae opera censere non ausim, sua tamen haud carere utilitate indubium est. Ut caeterae Concinae lucubrationes ,
se etiam isthaec Probabilistis displicuit. Maled, centiae caussam ipsis fortasse dederit operis istiugliber IV. in quo verissime ex Heterodoxorum etiam hominum sententia demonstrare nititur :Evangelicae ethices corruptionem ad incredulitatem perducere, in eamque corruptae doctrinae ma. gistros toto pondere serri . Cum vero in libro hujusce operis quinto binas Lud. Ant. Muratorii propositiones in opere de vera Cbrissianorum deis Sotione contentas defendisset adversus Benedictum Plaeaea, A. MDcc v. hic in Concinam Panormi evulgavit epistolam, cui P. Prestius Ord. Praed. eodem an no respondit.
Cardinalis Thomae Mariae Ferrarii ritam feriabit, o fui Librum de Spectaculis Theatralibus a Scipionis Massiet, re P. Blanchi minoritae criminationibus vindicat.
ANno insequenti ab memorati operis evulgatione, Benedicto XIV. rem gratam facturus, Cardinalis Thomae Ferrarii ex Ord. Praed. , olim ejusdem Pontificis praeceptoris, vitam tribus libris complexus est, atque eidem inscriptam edidit cum hoc titulo: De Vita ae rebus gessis P. Nomae Mariae Ferrarii orae Praed. S. R. E. Cardinalit Tituli
S. Clementis Libri tres. 4. Romae A. MDccLU. apud Cc a FIT .
234쪽
2o4 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. Haeredes Io: Laur. Barbiellini. AEgre hunc Commentarium tulisse inultos exploratum est; continet enim praeclara hominis gesta , qui castioris ethices vindex,&Sinensium rituum impugnator extitit acerrimus. Sed aegrius etiam tulissent, si ita uti a Concina conscriptus fuit, lucem vidisset. At malo plane fato nobilior ex eo pars ablata fuit H, ea scilicet, in qua Concina praeclaris monumentis ostendebat quantopere Cardinalis doctissimus laborasset, ne Pontifex Clemens M. Constitutionem illam, Bulla Unigenitus nuncupatam, quae jugis Romanorum Pontificum sollicitudinis sons fuit, & Gallicanae Ecclesiae
turbarum caussa, evulgaret. At de praeclara Ferrarii in eo negotio opera altum silentium Concina, ablata ex eius autographo integra narratione rerum,
servare coactus est , nihilque proferre potuit praeter pauca verba quae hujusmodi sunt b): Altera, quae Sedem Apostolicam follicitam habuit controversa,de Quesnellianis propositionibus fuit; quarum examini, ac δε-dulae discuponi vires omnes ac labores intendit N fer , ct diu noctuque animMm appulit. Scripta prolixa edidit fumma doctrina, o ampla eruditione referta; eoque in pretio habita ab eodem Summo Pontifice Clemente XI., ut post obirum Dei Servi, omniasibi tradi, meluti opulentissimum rho aurum , interposito praecepto, voluerit. Quorsum haec spectent, harum studiosi rerum , quibus haec scribimus, facile dignoscent. Quamquam etiam non desunt scriptores, quorum opera Cardinalis doctissimi ea in caussa labores posteritati narrati sunt. Restat modo, ut de apologetico
a Vide praeter alios Auctores Ephemeridum Eme blicarum ad Am
235쪽
Ρ. DANIEL. CONC. et Cue opere a Concina edito adversus Scipionem Mus jum & P. Blanchum disseramus. Ac in primis placet admonere quantum invidia, atque partium studium possint. Jam enim valido, ac vehementi stylo adversus Theatralia Spectacula scripserant pii doctique homines, inter quos Cassarus , Eusuetus, Mariana , Lamius, Vulpius, Drauerius, Segnerius, Nicolisis, La redinius , S. Carolus Borramaeus, aliique, qui nullus unquam aut iis acerbe contradicere ausus fuerit, aut bellum atrox indixerit. At erga Concinam diverso plane modo res cessit. Truces in eum criminationes ubique vulgatae,& mordacissimae scriptiones, aliaque hujusmodi, quasi mimorum, horumque studiosos vellicando orbis destructionem meditatus fuisset, hominesque cunctos in eremum voluisset conjicere. Neque heic constitere criminationes, sed publicis monumentis litterarum ab iis Concina impugnatus est, qui nervis omnibus pro Instituti ratione vindicias ejus agere, optimamque caussam sustentare debuerant. Itaque non multo post editum de Theatrali. hus Spectaculis librum P. Blanchus ordinis Minorum , vir ex bello, quod cum Petro Iannonio, celeberrimo Neapolitano Iuris Consulto, gessit, notissimus , Areadis nomine, Pastor Laurifo , adscito , quod proprio decertare rem nimis indecoram , atque indignam putaret, Conciniani operis impugnationem non est veritus evulgare cum hoc titulo: Dei vix ,e dei disiti det moderno Teatro Ragionamenti sei. q. Roma MDccLIII. Anno eodem Masseius impugnationem sui ab Concina factam decrevit expendere , atque librum vulgavit sic inscriptum : D
Teatri antichi, e moderni Traitato . In Verona. In quo
236쪽
etc6 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. quo Concinam amariori stilo est insectatus , eumque tum aliarum rerum, tum praecipue antiquitatum ignarum perpetuo traduxit. Verum cavere in
primis ipse debebat, ne dum Concinam imperitiae arguit, esse ipse antiquitatum Christianarum minus
peritus videretur; rebus enim claris atque perspicuis neque confidentia offundi tenebrae, neque noctes, ut ita loquar, contumeliis conviciisque obduci possunt, quemadmodum praeclare more suo minnet P. Mamachius ca). Minoritae porro scriptoris , atque Masset scopus is est , ut velint: Theatra, quae hodiernis diebus in usu sunt , utpote veteribus castigatiora frequentari posse: Patres eadem damnasse propter idololatriam atque impietatem : qui aliter arbitretur cini cum hominem, atque rigidum Theologum habendum esse. His, aliisque momentis scriptores illi, cum iisque alii satis multi mimorum mimarumque patrocinium sui lentari posse sibi in animum induxere & Concinam probris appetiverunt, quod tam dulce solatium, animisque fatigatis levamen auferre conitituisset. Non tamen defuere, qui ejus propositum collaudarent, atque imprimis Io: Antonius Vulpius , cujus hoc de argu gumento extat ad Concinam elegantissimae piliola b . Alii vero Conciniano opere perlustrato scenicas repraesentationes ultro interdixerunt sc), uti declarabimus . Neque sane aliter judicare potest, qui ad
horum temporum Italorum comoedias paululum
respexerit; tot enim sutilibus, ineptis , inurbanis,
237쪽
frigidisque iocis abundant , ut nihil aliud propositum liabere videantur, nisi cachinnum pueris,&mulierculis , aut hominum sarci vilissimae risum quacumque ratione excitare. Sunt alia plura specie venustatis, elegantiae, leporis , humanitatis sal lentia, insidiaruni plena, veneni ac pestilentiae, quibus Poetae nequam hoc tempore gratiam populi aucupantur , & moribus perniciem inserunt. In hac schola virgines docemur a teneris unguiculis incestos amores meditari : hic adulteriorum exempla proponuntur: discunt enim quomodo custodum & mariti
cura salii possit, quomodo admittendi amantes, qua ratione species quaedam pudicitiae servavda sit , ac simul remotis arbitris libidini atque intemperantiae fraena laxanda . Quae omnia non dicam jam in Fagiolii comoediis , quae obsoleverunt ,. sed iain iis observare licet , quas duo notissimi aevi nostri Mimographi Petrus Clarius, & Carolus Gol.
donius composuerunt; quos tamen homines quidam Theatrorum resormatores, atque magistros praeclarissimos appellare haudquaquam dubitant. Naevis, ac periculo non carent fabulae nemorenses, seu pastoralia dramata ad musicam accommodata. Poematum hoc est genus corruptissimum; in quo pietas , innocentia, ac virtus a personis colloquentibus deridetur,& peccandi licentia semper colore aliquo excusatur, vel jocis, & facetiis obtegitur. Hae de caussa merito apud probos, & frugi viros vitio non carent cujusdam celeberrimi Dramato. logi Tragoediae, quem ego quidem proprio nomine appellarem , ac reprehenderem , si non ita multos amatores haberet. Quae omnia cum ita sint atque
238쪽
2M COMMENT. DE VI P. ET SCRIPT.
a sano homine in dubium vocari non possint, mirari subit cur Concina , qui pro viribus pestem
hanc e Christiana societate extirpare cogitaverat, tam acriter, ac severe exceptus sit. Veronenses praecaeteris quam plurimi Scipionis Masset ad miraculum studiosi Concinae scriptionem detestati sunt, eiusque
vel castigatissimos sensus injuriae loco conspexerunt. Philippus Rosa Morandus Theonino dente Conciis nam momordit, ejusque in Masseium censuras summam in invidiam apud Gurcensem Episcopum adducere conatus est. Qui hujusce poetae furorem ultra nosse desiderat, dedicationem legat, quam ipse Tragoediae suae, Onoe nuncupatae, praefixit,& Ueronae edidit A. MDccLV. typis Antonii Andreoni. Neque hὶc constitit Veronensium in Concinam tumultus. Horum non pauci collectionem quandam adversus Concinam, aliosque religiosissimos Coeno-hii S. Anastasiae Viros meditati sunt, cui titulum hunc indiderant: Impossure , villanis, e syrapaααi sparsnelle opere dei P. Concina, G. cujus quidem collectionis paginas aliquot editas fuisse, ac postmo. dum saniori consilio suppressas indubium est . C ram hanc pessimam sibi sumpserat quidam Desiderius Pindemontius, homo in litteraria Republica obscurissimus, & rabidus, sed edentulus osor Dominicana, rum ; Mast ejo autem adeo addictus, ut librum , quem ille evulgare erubescebat, ipse proprio no
mine ediderit a . Caeterum qui Masset modestiam,
239쪽
P. DANIEL CONC. abs atque urbanitatem in Concinam noscere volunt, curiositati suae abunde facere satis possunt, cum memoratum adversus Concinam librum perlegendo, cum alterum La Magia annishilata inscriptum , ubi Lib. I cap. ultimo clarissime adparet qua modera tione Christianum Theologum Marchio hic, atque Eques reprehendere ausus sit. Franciscus quoque S
guieritis Nemausensis, Masset assecla, Tomo V. periodici operis , quod inscribitur: Memorie per Iemvire Epistolam inseruit , in qua homo Bolanicus praeclara magistri sui censet facinora , eiusquata de Gratia , Ufura , re Theatris libros praedicat , atque extollit. Eiusdem operis Toma II. Rnonymi Epistola recitatur, in qua dum Μ ei pro Theatris Tractatus in coelum effertur, Concina alimum deprimitur, & plurimis oneratur maledictis. Hunc castigavit ipse Concina , strophas hujusmodidissimulare alioquin solitus a). In tanta tamen adversantium turba Concina sibi non defuit, sed apologiam operis sui adversus Masseium , & Blanis
eum aliosque contexuit, atque Benedicto XIV. in. scriptam cum hac Epigraphe vulgavit: De' Teatri
tiae a mortalibus spectabitur, laudes omnes fle elogia, chronologiato ordine digesta, cum typis edita, tum mss., queis Scipio Mias fiser ornatus est. Mirum prosecto equitem hunc, cui alioquin litis terae multum debent , tanta cenodoxia laborasse, & tot elopia, quae apud se servabat, in manus hominis coniecisse nullius in Reis publica litterarum nominis i Q uis vero non miretur Pinimcntrum talem huic congeriei laudum titulum indidisse, ac esse ratum satis ea esse factum viris praeclarissimis, a quibus Nineius egregie calligatus est Novum sane in censuras genus responsionis, omniis but antea inauditum temporibus.
240쪽
etio COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.na Libri due deι P. Daniello Concina in conferma detiti De Dissertaxioni de Spectaculis Theatralibus alisia Santita di N. S. Benedet to XIU. 4. In Roma MDccLV. presso gli Eredi Barbiellini. Quod opus gravi admodum ,& vero encomio celebravit Petrus Moretius. Hoc porro in Libro Concina Masset ScBlanci effugia, quamvis in priori iam libro deis Eta , atque convulsa, uberius, solidiusque consuta.
vit. Postremum a Concina editum opusculum imis pugnationem continet Dissertationis cujusdam Romae a PP. Societatis publice propositae a , cujus Auctor contendit: peccatoribus in eadem flagitia frequenter relabentibus esse administranda Poeui tentiar, 3c Eucharistiae sacramenta , quoties Sacerdoti exomologesin excipienti sistunt se , atque dicunt; se vere dolere de admissis criminibus, ae imposterum absque Divini Numinis offensione .vitam acturos. Huic doctrinae ab unanimi hominum coetu propositae Ccncina sese opposuit in Dissertatione , cujus hic est titulus: Fri Danielis Concinae orae Praed. De Sacramentali absolutione impertienda, aur disserenda Reeiditis Consuetudinariis Dissertario Theologica ad Emuna Nerium Carae Corsinium, ei dem ordinis Patronum vigilantibsimum. 4. Romae MDccLV. apud
Haeredes Jo: Laurentii Barbiellini. Probata est Dissertatio haec a viris doctissimis Io: Bottario , Caro lo Massinio, Petro Francisco Fuginio , aliisque. In
