Dionysii Sandelli Patavini De Danielis Concinae vita et scriptis Commentarius ..

발행: 1767년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

P. DA NI EL. CONC.

C A P. X XXVI. De aliquot inlustrium Virorum Leubrationibus ,

in quibus Concinae mores dogmata

defenduntur ,

INgrati animi notam ipse iure meritoque in cura

rerem, si heic silentio involverem eos viros, sane praeclarissimos , qui suis in scriptis Concinae vindicias egerunt. Memorabo illos ergo,& si promeritis non laudavero eorumdem lucubrationes, juvabit saltem eorum meminisse in hac caussa; magna enim laus est, ut ego quidem reor , ob defensam veritatem,& rejectum mendacium nominari. Ergo inter eos , que is castioris ethices amatores plurimunt debent, commemorandus cumprimis est Amdreas Lugiatius Presbyter Veronensis , qui Anno MDcc LIII. Lucae typis Philippi Mariae Benedini ibbrum vulgavit cum hoc titulo: Supplemento ,ου-

eli sunt amaei Pilatus , & Hetcdes in die illa &e.

252쪽

aar COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. Leiteraria d' Italia . in quo plures doctrinae morum, severiorumque musarum cultores , tum pro re na. ta Concinae caussam a censuris P. Zacchariae vindicavit; ac Italicae litteraturae dignitatem, atque decorem, Historia illa Litteraria insuscatum , erudite tutatus est. Hinc cum sapientum favore liber huiusmodi fuisset exceptus, A. MDccLI v. Supplemen tum alterum in vulgus emisit sic inscriptum: Supplemento at Tomi IV. e V. della Storia Letteraria ae Italia; quod inde anno insequenti ad VI. & VII. eiusdem Historiae, emundita naris hominibus plaudentibus, extendit. Quo tempore hocce Supplemen tum in lacem prodibat, P. Bonaυentura a Coccales ex ordine Cappuccinorum, vir de Christiana et hice optime meritus , suas epistolas cum hoc titulo vulgare caepit: tittere di ranuagiis di RambaldσNori mene at suo dilattissimo amico D. Luigi Bravierintorno alcune Controυerse Letterarie fuscitates is marte Cirta deu' Italia. In Trento A. MDCCLIV. per Gio: Bait ista Parone. Duobus inde insequent, hus annis duo alia voIumina edidit, in quibus Concinam, ac ParuΣΣium a P. Zacchariae, aliorumque censuris docte,& erudite desendit. Dum concertatio de Spectaculis Theatralibus acriter vigeret, Auctor Anonimus ex ordine Minorum, qui aegre tulerat P. Blancum mimorum mimarumque patrocinium

suscepisse, librum Venetiis edidit A. MDCCLV. in quo Concinae de eliminandis Theatris placita complexus est. En illius titulus: Saggio, ed inferυaκioni di Giουanni Ambrogio Toni schi intorno a Tea. rri, e Giuoebi s AEEardo ; cujus operis falso Danielem Concinam Auctorem facit Scriptor Eplie-

253쪽

P. DANIEL. CONC. 223

meridum Venetarum a . Concinae doctrinam de foenore adversus Masseium probavit, ac adseruit alter anonymus, auctor operis cujus titulus est: Offe axioni eritiche, tetelle quali si confuta il libro inritolaio: Deli'impi ego dei denaro. In 4. In Lucca A. MDCCLV. Inter Concinae autem Apologistas meritissime numerandus est Jo: Lamius qui utpote castigatioris doctrinae adsertor ac vindex , sic perpetuo Concinae lucubrationes laudavit , 3c virtutes

extulit in suis Ephemeridibus Florontinis , in quibus cum corruptae doctrinae Magistris acre diuturnumque hellum sortissime gessit ; quemadmodum Andreas Luggiattus , cujus hujusce capitis initio

mentionem secimus. Hic universos Historiae Litterari e Tomos in examen vocavit, vulgato Tridenti Opera

in plura volumina distributo cum hac inscriptione: Notomia di ruiti i Tomi delia Storia Letteraria ae Italia. In 8.; in quo quidem erudito , ac peropportuno opere Luggiaxνus plerosque Viros a P. Zacelaria censuris praeclare defendit,& Historia illius peccata , naevosque gravissimos manifestavit.

Horum Concinae Apologistarum numerum concludet P. Io: Vincentius Parunnius, qui Concinam non viventem solum , sed mortuum quoque , quod est amoris expressius signum , tutatus est. Accusati PRSocietatis in Galliis de tradita ab nonnullis eorum Viris principibus noxia , ac admodum perniciosa doctrina, hi suorum vindicias Magistratibus obtulerunt; & quasi se absolvendos putassent, si eadem doctrinae capita aliis a vinxissent, haec eadem D. Thomae Aquinati ad judicarunt. Parisienses Dominicani

illiin

254쪽

eta COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.

illico coram Senatu Angelici Doctoris vindicias egerunt; quos deinde gravissima epistola, ut solet, consolatus , hortatusque est ad frangendos D. Thomae doctrinae osorum conatus P. Io: Thomas de Box dors, spectatissimus Dominicanae Familiae supremus Praeses. Verum vindiciae illae a Parisiensibus actae,

eum sibi minime ex toto placerent, easdem denuo aggressus is P. Patuααrus cumque Anonymus e Societate scriptor Danielem Concinam illam ea dem doctrinam esse tutatum vulgasset, iccirco m.

xuzzius ejus quoque apologiam egit in libro, cui titulum indidit: tittere apologetiche, Ουυero dis D della doti rina deu' Angelico Dottor S. Tommascis Aquino fulla materia det Tirannicidio , data in luce do Eusebis Erant ste. Si aggiunge la dis a dei

R. P. Daniello Concina fullo sesso argomento eon iro P Autor delia lettera as un Conte. In Lucca A. MDcc LXIV. Atque haec mihi quidem de Coa. cinae Apologistis comperta. Si quis vero omnes , quos habuit adversarios, curiosus scire percupidus fuerit , Litterariam Historiam adire poterit, & postquam ex ea solum titulos exscripserit , libros sibi

postmodum comparet, ut pede inoffenso valeat sententiam serre. Scio non defuturos, qui me repre hendent eo quod omnes Danielis Concinae Apolo. gistas laudaverim , adversariorum vero ejus scripta aut parvi secerim , aut indicarim tantum .

Ego vero tantum abest, ut horum censuras verear,

quin potius laudes asperner, si quas ii mihi impertire vellent. Quae enim adversus Coacinae inimicos scripsi non meo quidem, quod nullum est, sed aliorum feci judicio fietus , qui caussae viscera scrutati

255쪽

R DANIEL COM C. 22stati sunt , & quam acuratissime scriptiones omne excusserunt. Sane multorum hominum praejudiciis, partiumque studiis expertium sententia est proba.tissimas semper caussas Concinam suscepisse de senis

dendas, easque esse tutatum omni genere argumen. torum. Quae res licet a me possit plurium testimonio virorum confirmari, ne tamen quod alii jam praestiterunt, quodque omnia Concinae opera loquuntur, videar refingere, PP. Societatis tantum adhortor

ut mentem conlulant P. Egidii Giuli sa) qui inmgni' rerum Theologicarum , & sacrorum canonum peritia floruit, maximoque in pretio semper est habitus cum a doctioribus Romae viris, tum inprimis a Benedicto XIV, Pontifice illo acerrimi ingenii,&summae dexteritatis in hominum meritis cognoscendis. Hinc sequitas caussarum . quas Concina sustinuit, effecit ut opinionibus ab se defensis Sedes A.

postoliea firmissimo judicio consentiret, quemadmo. dum ex disputationibus de jejunio, de Tactibus mam. miliaribus, ac denique de Paupertate monastica ab

eo habitis constat . Quae tamen omnia adversariis ejus adeo a veritate antea abhorrere videbantur , ut eadem inter parodoxa collocarent . Alias se

lasse opinationes , in quas Concina sapientiorum hominum suffragiis innixus invectus est, consequenti tempore damnabit Christi in Terris Vicarius , quod hactenus non potuit temporum iniquitate . um igitur bonitas caussarum, quas Concina propugnavit, manifesta sit, debebam ne ego eorum laudare, ae efferre scripta , qui absurdas sententias, & pra claram veri ,& aequi faciem denigrare conati suntP

η Vide praecipue Epist. XXIII. PAS. II.

256쪽

226 COMMEM T. DE UIT. ET SCRIPT. Suspicio sane ex Coacinae adversariis plurimos, eorumque eruditionem , ae merita aliunde mihi no-ia ipse primus extollerem , si ratio postularet.

CAP. XXXVII. De posebumis inedi*isque Concinae operibus.

INter posthumas Danielis Concinae lucubrationes

principem tenet locum Theologiae Christiana Compendium. Non una caussa eum fuisse ad id operis impulsum, manifestum puto ex percensitis la dibus en comi isque, quae merito ex majori opere reportavit. Sane ad hocce Compendium conficiundum urgebatur tum a Viris praeclarissimis, qui Christianae ethices cultum jugiter animis multorum imspirare conabantur, tum illorum praecipue precibus, qui sive magnis voluminibus de tertiti, si ve his coemendis impares ab eodem Theologiae Ubrisiana Breviarium servidissimis votii exposcebant. Annuit his Concina, qui, nulla cujuscumque laboris ratio, ne habita, ea aggredi ac perficere solebat, quae in Echlesiae utilitatem, ac Christi fidelium prosectum cessura essent. Revera A. MDccLI H. Theologiae Chrissianae Compendium absolvit. Hoc deinde Romae morosi censoris judicio subjectum est. Qui multa

ita castigavit in autographo, addidit, ac mutavit, ut plane deformaverit, & non paucis lituris insecerit . Quare Concinae opus inde ad incudem revocanti celerius accidit mors, quam ut sibi objectis censuris posset satisfacere I eo vel maxime quod duobus insequentibus annis, & morbo laboraret gravissi-

257쪽

R DANIEL. CONC. II Wissimo, & aliis lucubrationibus, quas commem

ravimus, supremam deberet manum imponere. Erat tamen post ejus mortem res notissima cum Romae,

tum alibi, reliquisse eum hocce Compendium. Hi ne actum, ut qui totius operis celebritatem, ac famam non sine moerore noverant, iidem Compendii editionem impedire nervis omnibus , ac precibus procuraverint. Jacuit ergo in pulvere ad usque Anno MDCCLII., quo sapienti, porentique obstetricante manu sa) in vulgus emissum est cum hae epigraphe: Theologia Christianae Dogmatico . moralis P. Danielis Concinae D. P. Compendium. In Φ. T. II. Venetiis apud Simonem Occhi A. MDcc Lx II. Plurimorum favore fuisse exceptum Editiones multae

declarant, quae hanc venetam consecutae sunt. E

dem A. MDcc LII. Iacobus &Ioseph Fratres Tarini, viri ornatissimi, novam editionem hujusce Compendii aggressi sunt Bononiae ex Typographia S. Thomae Aquinatis, in qua eorumdem cura,& impensis libri cuduntur. Consecuta licet aegre a Vincentio Cardinali m-etio , ejus Urbis post Prosperum Lam. bertinum Ecclesiae Archiepiscopo , facultate caepta

editio est. At vix uno procuso volumine, susurra. rionibus circumventus Card. Malvetius , ne ultra

editio procederet, jussit. Post multas inde preces .

atque supplicationes, ne inconstantiae notam incurrerer, annuit ut perficeretur, dummodo primo vo- Iumini Concinae Declaratio, de qua tum adhuc mogitasse PP. Societatis toti doctissimae Urbi permirum est visum , adjungeretur. Fuit tamen, ne quid dissimulare videar , opinio multorum ; editionem

258쪽

2 28 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. illam non ulla Patrum Societatis aperta intercessione,

sed P. Vidarii Cl. R. S. Paulli, Archipraesulis Poeni temtiarii, voluntate ac rumore uita suspensam . Revera vir hic solertissimus, licet se Dominicanorum studiosum, quando cum ipsis ageret, praedicaret , erat tamen Concinae operibus, eorumque en comi astis adversus. Ergo omnibus ad Archiepiscopi voluntatem factis, Bononiensis editio absoluta est, quinque Tomis, ut a junt, in octavo. Quatuor priores Concinianae Theologiae Compendium, ad Venetum exemplar exactum, continent quintus vero praeter S.Caroli Borro maei Monita ad Confessarios, Canones Poe. nitentiales, & nonnullas Apollolicas Constitutio. nes , Commentarium quoque comprehendit de Vi

ta re sudiis Auctoris ; sed addo jejunum , ut

elogii laudem vix promereatur. Ioannes Lamius hujus auctorem facit P. Vincentium Dominicum sinium ex ordine Praedicatorum , quem abs Iutam, atque integram Danielis Concinae gestorum scriptorumque narrationem audio meditari. Igno. raverim tamen quid novi scripturus sit , cum ip

sum opportunis monumentis carere certo sciam.

Conatum tamen ejus jure laudo, qui omnium primus Concinae memoriam post ejus fatum litteris consecravit . Bononiensem editionem aliae duae Venetae consecutae sunt nimirum Simonis Oechii &Antonii Zattae, PP. Societatis Typographi. At que in hac secunda Simonis Occbii editione alter Commentarius de Vita O' studiis C cinae reperitur, auctore Laurentio Rubeo, Presbytero Forojuliensi, ut inscriptio monet. Cujus hominis ipse qui selibo post diligentem inquisitionem nullam habe

259쪽

P. D A N I E L. C O M C. a 29 re notitiam unquam potui. A. MDcc Lxv. Agnellus Typographus Luganensis, cum ad manus habuisset Concinae Autographum expolitius, novam Editionem paravit , quam inscripsit Leopoldo Ernesto, Episcopo Passaviensi ex Comitibus in Firmian, Caroli de Firmian Germano fratri, quem Mariae Thrre sitie, Romanorum Imperatricis Augustissimae Consiliarium, &Administrum probatissimum Mediolanenses suspiciunt. Et si vero in Luganensi hac editione nonnulla sint, quae in aliis desiderantur, eam tamen ampliorem reddidit Editor, dum in praesatione caeteras mancas esse, atque detruncatas dixit.

His, aliisque merito offensus Simon Occbius , quo incuriae, rerumque augendi suarum immodicae cupiditatis notam , sibi a Luganensi Typographo inustam , ab se repelleret, solium in vulgus emisit, in quo utriusque editionis collationem instituebat. At intercedente pollea viri nobilissimi gratia sedatu in est hoc Typographorum bellum , quod sperata fortuna excitaverat. Attamen Simon Occhius, quo nihil ab se desideraretur, aliam inde editionem ad Luganensem exegit. Hocce inde Compendium contraxit P. G parinius Ord. Praed. & Breviario confecto vulgavit cum hoc titulo: Manuale Concinae, seu Theologia Christiana Dogmatic moralis a P. Daniele Concina O. P. elucubrata priore contra Itor. 8.Tom. II. Mutinae MDccLXIII. Prostant Venetiis apud Simonem Occhi . In qua epito me P. GaDarinius voluisse videtur illorum vel occupationi , vel inertiae servire , qui nullam expetunt eruditionis co- Diam , nec veterum testimonia , neque auctoritatis loca requirunt, modo habeant de peccatorum Dinti

260쪽

I3o COMMENT. DE UIT. ET SCRIPT. titia ,&differentia, quod praecise possint interrogare. tibus, aut consulentibus vel respondere, vel indica.re. Tali modo Concinianae Theologiae Compendium a studiosis exceptum est, & quotidie excipitur. Quod etsi plerumque Compendiorum scriptoribus, ubi maxime benigniorem ethicen profiteantur, contingere soleat, ut B embat, aliorumque Μedullae fidem saciunt, accidisse tamen Concinae valde plerique suspiciunt, qui doctrinam ejus ceu plus aequori greliorem apud imperitos, quorum magnus est numerus, fuisse traductam , atque notatam optime noverunt o Haec una tantum ex Concinae post humis lucubrationibus lucem vidit. Extat ab eodem elaborata italico idiomate Apologia Societatis Iesu. Hujus unum exemplar extat Romae in Bibliotheca Casa natensi, aliud vero Florentiae in Coenobio S. Mar- ei ; ac denique duo alia exempla ejusdem apud suos Venetiis reposuerat Concina ipse. Titulum interpretari praeter id, quod sonat, nec ipse possum , nee alii fortasse debent. Hortor tamen Mς- haeredes , ut si quid bonae frugis continet , ut profecto continebit, illud in lucem proferant. Hac maxime

tempestate non vacuus fuerit labor , qua Societas haec celeberrima mire vexatur. Ego certe, ut quod

sentio, dicam , id ultro aggrederer , si mihi Apologiae illius obtinendae aliqua affulgeret spes. Hoc

me tamen spondeo curaturum, ut mihI quodam modo adversus eos consulam, apud quos jam se te ut te terrimus Societatis hostis audio, eo quod Danielem Concinam laudaverim. Quos quidem animi mei sensus non metus ullus , aut favor , sed aequitas, sed sincerus amor expressit. Superest min. Dig l Zod by Go ale

SEARCH

MENU NAVIGATION