Dionysii Sandelli Patavini De Danielis Concinae vita et scriptis Commentarius ..

발행: 1767년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

P. DANIEL. CONC. 23 Ido, ut de paucis, quae supersunt, in editis Concinae scriptis edisseram. Ac primo quidem de Epistoli adversus P P. Richelmium di Gagnam iam supra diximus a . Alias epistolas, quae Venetiis apud suos

extant, de Probabilitate scripsit adversus P. Carpans S. I. P. Bernardus Maria de Rubris ejusdem Concinae Catechismum etiam memorat. Plura quoque paraverat pro Theologia Chrisianae augmento , supplementisque, si alia eo vivente editio fuisset facta. Inter has additiones superest ingens Volumen DUustiis O Iure, quod jam edito tractatui addere deis creverat. Post ejus mortem tres aliae Editiones Venetiis a Simone Oechis illius Theologici operis persectae sunt. Postremae A. MDccLXIII. in sol. pleraque adiuncta fuerunt ex Msq. Concinae in Bibliotheca SS. Io: & Paulli Venetiarum existentibus. Reliquit etiam plures Pane ricas Orationes , Conciones quadragesimatis, & Miscellanea quaedam Monumentorum , quae paraverat pro adornanda Histo.

ria Congregationis B. Iacobi Salomonii, quam postea confecit P. Jo: Bernardus Maria de Misis b). Nos plerasque ejus Epistolas, admirabili unctione & zelo exaratas, ad viros gravissimos inter Adversaria nostra custodimus, edituri aliquando, si necessitas urgebit. His omnibus adjicienda collectio est ccxx. propositionum ex Casuistis liberioribus excerptarum jugii Benedicti XIV. e . Percensitis cunctis , quae ad notitiam mei pervenerunt Concinae scriptionibus

cum editis, tum manu exaratis , aequum modo suerit de iis scribere, quas quidam eidem adjudicarunt. CAR

262쪽

C A P. XXXVIII.

De nonnullis feriptionibus OncInae adiudicatis, ae praesertim de Apologia Animadversionum Celsi Miglia vacca contra Scipionem Masseium. ANno MDccxLIV. servente adhuc De Ieiunio eum

esu earnium conjungendo contentione libellus prodiit Coloniae cum hoc titulo: De Principe Gula incommodo, ejusque remedio Dialogus Anovmi. Hujus auctorem a multis Concinam haberi non semel audivi. At vero scelum ejus haud esse cum plura suadent, tum praecipue stylus a Conciniano plane dissimilis, tum graecae sententiae variis in lo- eis admixtae, quas ipse apponere, utpote graecarum

ignarus litterarum, consuevit nunquam. Anno anteriori Ferdinandi Valdesii, nempe Lud. Ant. --ratorii Epistolas, quarum editionem aliqui omni vi impedire conabantur , praelo subjiciendas curaverat. Huius rei memoriam tenuit sa) P. Andreas GaIland , eruditissimus Ueneti oratorii Presbyter , cujus de Concina testimonium PP. So.

i In Annor. ad Catalog. Opernm Lud. Ant. Murarenti, praefixum eiula. Libro de Miseratione Ιηgeniorum G e. pag. XLIII. g. X xxv. Vix annias intre lyrae ab edisιοην operis De superstitione vitanda; quum in Muratorium, perinde ae si emittens iuvis in utem e riseum cecinior aes aere leuiam perargenhum, eo Itires in intim insurrexeis . runa Seriptores, in primis vero Panormitani, quorum pruinde opus inia refutare aggressus es nostre auctor , has epistolas Db nomino Fe innandi valde m tilians sin qtiistis quidem eisntiis usus fuisse ferruν πρω, is consitio R. P. DanieIis Concinae, VFri hos Usmi. O fura ι ris, ratus etiam obstetricante manti emusiam sitient aisertim ipsas opus modo mamorariam De superstitione vi tanda .

263쪽

P. D ANIEL. C O MC. 233cietatis vehementer displicuisse Eruditis notum est. P. Franciscus Antonius Zacebarias Concinam Μο-

niti hujusce Valdesii Epistolis praemissi auctorem facit a . Hoc vero iure negat Io: Franciscus Solimratorius in Vita Patrui sui, quam alibi lauda. vimus. Hujusmodi tamen scriptiones Concinae ab hominum arbitrio adiudicatae nihil ipsi detrimenti intulerunt, sed ea , cujus modo erit mentio, a Massis , eiusque perstudiosis eidem adscripta, magnum in discrimen nomen ejus adduxit , ut fuerat illis

ab initio propositum machinationis. Ut tota rerum series clarius pateat, rem altius repetam , ut cognitis caussis caetera etiam facilius intelligantur. Nemini ignotum est Scipionem Masseium Historiam Theologicam italico idiomate exarasse, in eaque rectam germanamque primorum iaculorum PP. de Gratia , atque Praedestinatione doctrinam se assee tum credidisse. Atqui operam ejus improbarunt sane non plurimi, qui hominis famae multo studiosiores, quam alii, qui ipsi assidebant quotidie , aegre tulerant eam Masseium versandam materiam suscepisse , in qua erat hospes plane ac peregrinus. Adversus hanc Historiam Theologicam Celsus Multa. ctar, praeclarissimus e Congregatione Canonicorum Regularium SS. Salvatoris Theologus, Italicam Epistolam scripsit, quae latinis litteris reddita Franco. furti primum , exinde Lucae A. MDCCL. edita est cum hoc titulo: Animadυersones in Historiam Theologicam Dogmatum re opinionum de Divina Gratia a Cl. Viro Marchione Scipione Maisejo elaboratam ;

264쪽

et 34 COMMENT. DE UIT. ET SCRIPT. in qua illustris vir demonstrare aggressus est enodimes msset aberrationes, atque errores, qui cum damnatis Pelagianorum dogmatis convenirent. Μ fetus tamen nihil exterritus, solidissimis animadversionibus responsum nescio quod dare conatus est, in eoque ab injuriis, contra ac equites soleant, non

abstinuit. . Tum Celsus Μ'Iiaυacea in Masseium smie & amaritudine exundantem libellum vulgavit eum hoc titulo : Diffisa delle Animaυυersioni re. Dum interea hujusce scriptionis auctor lateret , Μ ei studiosi sibi hostem finxerunt, quem ferirent, ipsique larenti in animum induxerunt ; Apologiam Animmiυersionum sapere .Danielis Concinae stilum, Ranimum , ipsique absque periculo erroris esse tamquam auctori tribuendam. Μ ejus homo minime Theologus, quidquid multi narrent, quum alioquin rei veritatem nosse quam facillime ex Concinae operibus posset, ut critices regulae postulare videbantur , sibi assidentibus plenam adhibuit fidem , MConcinam acerbae in se scriptionis auctorem nedum credidit, sed effecit etiam , ut id ipsum alii sentirent. Scripsit enim cum ad Benedictum XIV. tum ad nonnullos S. R. E. Cardinales epiliolas , iaquibus Concinam de eo libello expostulabat, e runaque implorabat fidem. Qui rei indignitate vehementer commoti sunt, & in Concinam labefactata iam vel immutata voluntate esse coeperant.

Mosset interea studiosi , totiusque auctores machinationis, quo a se excitatum severent incendium, crudeliter prorsus, & inhumaniter Viri innocentissimi famam , ac nomen lacerare adnisi sunt , publicis luetis cum Venetiis tum alibi horrendo assixo li. heb

265쪽

R DANIEL CONC. 233 bello , quem publici heic juris . facere operae pre rium fuerit a . Qua in re non tam libelli auctorum inclementia , quam insignis arrogantia suspicienda est , qui contra edicta Principum tam in.

famem scriptionem publicis in locis spectandam

cunctis exhibuerunt. Concina hocce in statu rerum, quum innumeram nobilium virorum multitudinem adversus se incensam nosceret, quamvis bonae conscientiae innixus testimonio exspectare posset utrius

que libelli auctores aliquando detectos iri , scripsit

nihilo secius Kalendis Augusti A. MDCCL. ad M. ffetum epistolam, in qua malo prorsus animo Apologiam Anima ersionum sibi assi Elam fuisse declaravit, aliaque protulit, quibus doctrinam in hac Ap

266쪽

modum Μ oo hujusmodi epistola, qua doctrinam sui confirmatam putabat ; placuit etiam suis , qui

eum ad ejus evulgationem procul dubio urgere caeperunt. Animadvertens interea m eius se eno miter religiosum , innoxiumque Virum ceu amarulenti libelli apud Pontificem aliosque viros gravis. simos auctorem detulisse, ad eosdem dedit epistolas, que is se suisse deceptum fassus est a . Magno inde evulgandae epistolae ad se a Concina datae desis derio agebatur. At quum ab equitis, hominisque bene compositi dignitate alienum putaret, inscio

auctore, privatam edere scriptionem , die xv. Augusti A. MDcc L. ad P. Bernardum Mariam De Rubeis epistolam dedit, postulans, ut hac de re Coacinam certiorem faceret, ab eoque ad se missae Epistolae e vulgandae impetraret facultatem f. Sed Con

267쪽

P. D AN I EL. CONC. a 37cina, qui hominis propositum ignorare non poterar, continuo restitit, nec repetitis Scipionis Mi ei litteriς sede sententia deduci passus est. Noverat enim cum Masset, ac studiosorum ejus consilium, tum cupiebat nulla in re sese opponere Celso Migliaυacca , quem propter eximiam rerum Theologicarum peritiam , sanamque doctrinam magni faciebat . At vero Μ eius Concinae epistolam, licet auctore quam- maxime resistente, evulgavit in libello, cui titulum fecit: Replica alP Anonimo. Variae hinc extitere de

Masset consilio sententiae; cum alii illum laudarent, alii vero reprehenderent se . Id sane Concinae admodum displicuit, qui propterea de Masseis conquestus est b). Reprehensus autem sala Auctor Sunt

menii, quod Scipionem Masseium eam a Concina extorsisse epistolam conscripsisset , agente atque intercedente Caracciolo, S. A. ad Venetorum Rempublicam Ablegato. At vero Masseius quamquam Opera Caraecioli usus haud sit pro obtinenda Concinae epistola, iram tamen suam in eum adeo multis antea impertiverat, ut ad id praestandum Concina omnino eompulsus sit. Iam enim nominavimus eos, ad quos

Mae ejus scripserit, magna sane Concinae invidia , atque discrimine , qui ut notam inurbani , atque maledici scriptoris sibi i nullam abs se repelleret ,

eam sa) Auctor Libri inscripti e supi mento a Ia sιον a Di Ieraria Lib. II.

268쪽

238 COMMEM T. DE UIT. ET SCRIPT. eam ad Masseium dare epistolam coactus est: quod idem eum aliis est exsecutus, qui Μ eio consenserant. Quare quidquid Massei studiosi dixerunt in consilii ejus de sensionem , ea certe non suadent potuisse Concinae ab eodem epistolam evulgari, salva non dicam equitis, sed honesti hominis dignitate. Hoc sane vel ipse Masseius fassus est, ut constat ex epistola, quam ad P. Jo: Bernardum Mariam de Rubeis dedit. Laudavit Concinam ea occasione Masse-;us, in qua de re agebatur sibi suisque .profutura; reprehendit vero alibi acerbissime, eumque tanquam hominem furiosum, nulliusque doctrinae insectatus

est. Sic pro varietate temporum, ac rerum homi anum quoque voluntates , ac studia commutantur.

C A P. XXXI MDe Danielis Concinae moribus , atque virtutibus ; ac primo de eius tu Deum sis , σpraestanti Religionis cultu. Η Actenus Danielis Concinae operum varia ex posita sortuna, maximisque summi viri pe censitis pro ethice Christiana laboribus, de ejus modo virtutibus, ae moribus ingredior scribere ; unde merita ejusdem in Ecclesiam magis ac magis co gnoscantur , & quonam fato tot adversa, atque as. pera pertulerit, videant ii , qui omnia ejus dicta , facta, atque molimina ad iniuriam interpretati sunto Id vero quo facilius ipse perficiam, praNipua quae dam de Concinae virtutibus, moribus , ac dictis exponam , & quidem quo magis in promtu sint, per

269쪽

P. DANIEL. CONC. 239 species exsequar. Cum vero Fides vitae Christianae principium, radix , & origo virtutum appelletur , ideo ab ea exordiemur. Atque haec quidem in Concina maxime enituit, sive puritatem, sive ardorem

ejusdem fidei lumen ac disciplinam hominum menistibus inserendi velis inspicere. Quae a puero fidei

Catholicae mysteria didicerat, ea ad obitum usque incorrupte tenuit, inviolateque servavit. Quare nihil in actionibus ejus, moribusque unquam est animadversum , quod aut tantae Virtuti contradiceret, aut hominem in ea minus firmum indicaret. Huiusce virtutis actus pluries quotidie elicere, Deumque maximis exorare precibus solebat, ut se in ea confirmaret, unde constans in Catholicae Ecclesiae sinu moreretur. Fixerat porro virtus haec adeo alistas in ejus corde radices, ut continuas infidelium hominum clades lacrymis deploraret uberrimis, susisque ad Deum precibus pro iis imploraret opem,& quoscumque posset ad Ecclesiae Romanae coe . tum adjungere modis omnibus procuraret . Quod

cum saepe, tum maxime eo tempore est observatum , quo arger Roma discessit. Quum enim ad Roncilionis Romani agri cauponam divertisset, ibique

in magna advenarum frequentia nobilem Atigium, suorum superstitione imbutum , esset nactus , eum ad Ecclesiae sinum reducere longa, atque vehementi oratione conatus est. Quod etsi ille minime praestiterit, fervidum tamen piumque Concinae Eelum summopere demiratus est , eumque saepius Flo. rentiae non multo post commorantem invisit, maximoque in honore habuit. At suae fidei etiam te. stimonium minime ambiguum reliquit Concina

270쪽

24o COMMENT. DE UIT. ET SCRIPT.

eo in libro , quem adversus Atheos, aliosque Romanae Ecclesiae osores scripsit, in quo nihil nisi sanctum reperire fas est, atque ad purissimae, incorruptaeque Religionis normam exaratum . Et licet multos Casu istarum libros versaverit , eorum.

que plurima virulenta dogmata excusserit, nihil tamen ex ipsis fuliginis traxit, ut prae caeteris Mercoro viro praestantissimo contigit. Tantum potest vel iaanimis bene comparatis, atque municis pestilentium quorumdam lectio Calaistarum . Hinc Religione , quae fidei argumentum, ae declaratio est, maxima inclaruit. Explicari certe vix potest quo animi ardore sensuque ea, quae Dei sunt, exsequeretur. Postquam sacris est initiatus Religionis suae argumenta quotidie auxit. A sacrorum operatione mysteriorum nullo unquam, etsi gravi incommodo, se retineri passus est. Post inde sacra peracta mysteria genibuς

supra alicujus sepulcri lapidem in Ecclesia positi

dimidiam horam Evangelium perlegebat, ac modo

toto corpore supra terram pronus veritates in eo conlentas, ac pia mysteria meditabatur, modo lumea poscebat, unde nulla unquam se, aut lucubrationes

suas contagione inquinaret . Quo porro ipse erga Religionem sensu erat affectus, eodem etiam ab aliis peragi, ac tractari ejusdem mysteria ritusque laborabat. Id quidem cum ex frequentibus ejus sermonibus notillimum est, tum ex editis libris dignosci facillime potest, quos evulgavit in subsidium Confessariorum, ad eosque accedentium pro expiatione culparum. Ex quibus, aliisque ejusdem lucubrationibus quivis animadvertit quantopere Catholicae Ec clesiae veneraretur mysteria , quamque de illorum

SEARCH

MENU NAVIGATION