Dionysii Sandelli Patavini De Danielis Concinae vita et scriptis Commentarius ..

발행: 1767년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

P. D AN DE L. CONCIN. II Ia dei Probabilismo ,e det Rigorismo eoutro ii libro inritolator Giustificagione di piu personaggi ed altrisoggetti ragguardevoli ec. Quod opus apologeticum Anno MMCxLI v. a se compolitum , nonnisi in .sequenti evulgavit, compulsus jactationibus Jesui. tarum, qui silentium ejus operis dissicultatem inisterpretabantur . Quanquam igitur Sanvitalis libelli Probabilistarum caussie magis ac magis desperationem suaderent, doctique homines illos ubique risu ac jocis excepissent, Jesultae tamen, ita ut ipsis mos est, in communis caussie defensionem ipsis

etiam utebantur ad eam promendam Vocem, quam docti viri nihili faciunt: iam responsum est. At cum haec vox non ita pronis auribus exciperetur , ut prudentes viros posset decipere , sortiores milites excitarunt, quorum legionem jam praenuntiaverat P. Montius. Inter hosce milites ad instructissimam

Probabilismi Rigorismi His oriae machinam diruendam designatos, primo loco occurrit P. Nicolaus Ghe. rius, elegantis ingenii vir, atque editis aliis libri inlustris. Hie Decimen suppIementorum ad laboravit, queix Probabili i Historia sibi indigere visa

est. Post absolutum duorum sere annorum tempore opus, obtentamque a Praeside suae Societatis illius evulgandi facultatem, secundum praescripta Fidei Quaesitori Mediolani, ubi cudendum erat, pro illius etiam adprobatione obtinenda traditum eis; ab eoque delecto censore adprobatur. At inopinato Fidei Quaesitor primo Ghetiani libri titulum , inde censoris suffragium, postremo autographum operis a supremis in Urbe Iudicibus Romam jubetur

transinittere. Ghetius ex rei novitate rem male si.

82쪽

sa COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.bi parari ominatus, opus suum recuperare satius duxit,& Lucam mittere ad Ioannem Dominicum Mosium, celeberrimum nostrae aetatis probabilistam; quo agente Ghetii opus prano subjicitur. Sed vix inchoata editio intercipitur. Cuius rei in caussa fuit Joannes Lamius , vir velint nolint ejus Adversarii , doctissimus , atque editis libris in tota litterarum Republica celeberrimus; conscius enim ipse felle imbutam scriptionem adversus se, a Societatis homine compositam e Lucentibus typis prodituram, gravissimam ad Generalem Praesulem Societatis Ie. su epistolam dedit, in eaque ipsi in memoriam revocavit : plures e cartu , quem moderabatur , acerbitate plenis scriptionibus innocuos, virtuteque praestantes viros vexare ac proscindere: horum arrogantiam grande societati damnum inferre , cui occurrere, dum poterat , necessario debebat: quod si id facere negligat , doctos prudentesque viros in eam ituros sententiam : famosos libellos totius Societatis suffragio comprobari ; ac propterea priva torum hominum deliramentis totam is dari Societatem. Olficiosissime respondit Lamio Praesul Societatis: acturum nempe se, ne quid in ipsum a suis

exaratum Lucae prodeat. Verbis praeter morem respondit eventus: nam ipso Praetule intercedente, Lucensis Magistratus proditurae adversus Lamium satyrae vulgationem inhibuit ; quam quoque fortunam expertus est Ghetii liber in Concinam, cujus ea in epistola Lamius opportune meminerat. AL post mensem , nitentibus quam maxime Gherii patronis , quos hic casus vehementer afflixerat, editio rursum inccepta est , ea adjecta conditione, ut pa

83쪽

P. DANIEL. CONCIN. SIginae statim ac e praelo exibant, Romam corrigendae, castigandaeque mitterentur. Quibus persectis, vulgatum est eum hoc titulo : Sanio di supplementi Teol gici morali critici , di cui abbi tana la Storia dei Proba.hilismo e Rigorismo. In Lucca MDCCXLI v. Opus hoc septem dialogos continet, in quibus equites duo Philander atque Eudoxius colloquuntur quos Probmbili i o Rigorismi Historia perterrefactos Gherius solatur, & bono esse animo jubet. Quum vero ipse Concinianae Historiae confutationem magnae molis opus esse novisset , hac illhacque propterea excurrens, in non magni momenti rebus moratur, &minuta vellicando , ommissa discussione rerum gravissimarum , Historiae illius dignitatem atque inconcussam fidem prodit evidentissime. Concina , Apostolici muneris caussa Romam properans, Lucam pervenit eo serme tempore, quo absoluta fuerat horum dialogorum editio cujus etiam circumstantias habuit eo loci perspectas. Comparatum horum exemplum secum Florentiam detulit , atque in coe .nobio S. Marci non ultra duas hebdomadas commoratus iisdem responsionem paravit . Quamvis enim sui Historiam nullo in capite a Gherio labefactatam facile deprehendisset, verebatur tamen ne elegans , & captiosa forma scriptionis multos decipe. ret, ut saepe contingit. Gberius tamen patrocinatores excitaverat suos, ut Concinae apologiae editionem impedirent. Verum ii, qui librorum editioni praesunt, tentaminis iniquitate comperta, ultro libri vulgatio, nem concesserunt a . Itaque Venetiis A. MDccxLv.

editum est, cum hujusmodi inscriptione: Efame Teo

84쪽

34 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.

Iogico dei Libro inrisolato : Saggio di Supplementi Teologici morali critici, di cui abbi gna la Storia

quo apologetico opere Concina adversarii sui potiora momenta discussit , suamque Historiam vindicavit a . At nimia celeritate usus nonnulla praetermisit, quae Ghetio cavillandi materiem praebuerunt. Quamvis porro optaverim , ut Concina longiori examine Ghetii dialogos excussisset , summam tamen ejus ingenii promtitudinem, animique praesentiam maxime suspicio, quo Gherii librum diuturna opera, ac duorum sere annorum labore consectum, nervose exagitavit tredecim spatio disrum , quemadmodum sancte assirmarunt Florentini Monasterii Patres quorum testimonium plus fidei habiturum puto, quam Ghetii sociorumque ejus ad .

mirationem. Ut vero PP.Societatis cuncta , quae Coneina in Historiae suae de sensionem vulgaturus esset, Oppugnare acerbissime constituerant , sic non ita multo post editos duos illos, quos memoravimus, libros, pugnam redintegrarunt. Iacobus Sanvitalis, quamvis latis a Concina exagitatus , tamen magisterii nescius , libellum alterum scripsit, cui hunc titulum indidit : DiegaΣione breve e sincera di aD cune proposiκioni inferite nelia Giustificagione di pili personaggi , e ri Uia alis Offer vagioni critiche e

85쪽

Ρ. DANIEL. CONCIN. IImorali. In Lucca MDCCXLV. per Giuseppe Salani, e Vincengo Giuntini. In hoc paucarum paginarum

libello senex iste sibi per omnia similis, si stylum

excipias, quo amarissimo utitur) solita absurda, nenias Sc ineptias ita congessit, ut sere totus ad lectorum solatium esset heic exscribendus. Sed uli raquam nostri muneris esset, peregisse arbitramur, illius integro titulo recitato: quam rationem ser Uahimus ubicunque Sanυitalis scriptionum mentio habebitur. Atque haec quidem adversus primum apologeticum Concinae opus. Alterum vero duo oppugnarunt ejusdem Societatis homines; quorum

primus ita librum inscripsit. O et axioni spra i primi capitoli deIι' Esame ec. Bastia presso Francesto Romanetli. Hujus auctor est P. Franciscus Antonius Zaccheri, vulgo Zaebaria , vir, ut amici ejus credunt, doctissimus, ut vero libri ejus testantur, minorum gentium scriptor . Hic Genuae degens quinque solum Conciniani Examinis capita in exa. men vocare se potuisse scribit, quum per noctem unam illius exemplum penes se tantum habere potuerit.

Sit fides penes auctorem. Qua immodestia libellus hic, qui vere tenebrarum opus dici potest , exaratus sit, dicere supervacuum fuerit, quum nemini maledicentia scriptoris ignota sit,&scribendi in sui ad.

versarios aculeata consuetudo. Quo vero pondere minmentorum Concinam aggrediatur, ejus in rebus Theologicis innocentia, a clari nominis scriptoribus patefacta, me plura dicere non sinit. Alterius autem libelli in idem Examen editi auctor est P. Nicolaus Gherius , qui nonnulla a Concina praeterm issa , aut levi tantum calamo indicata, recoxit atque ampli

86쪽

36 COMMENT. DE VIT. ET ICRIPT. scavit in opere , cujus haec est inscriptio: Risiusο- ni fuit' Efame Teologico ec. proposse at Μ. R. P. F. Daniello Concina da Nicolὸ Ghegeti delia C. di

Gesb. Lucca per i Marescandoli MDccxLv. Quamvis porro Gherius liberius interdum , quam libero atque ingenuo homine dignum sit, excurrat, atque

extra veritatis septa vagetur , mitius tamen atque humanius, quam caeteri, Concinam excipit . Ipse

tamen , & quod magis ridiculum est , Sanυ italis quoque , tantopere suas in Concinam iactarunt scriptiones, ut quasi jam publice de falsitate innumerisque mendaciis convictum palam postulaverint ,& publicis litteris aut ad responsionem edendam,

aut ad canendam palinodiam excitarint. At vero post tam solemnes denuntiationes, atque praecepta, artes adhibuere omnes, ut respondendi facultas Concinae eriperetur; unde hac ratione ipsi iam neminem haberent, qui ab se editorum librorum peccata patefaceret; imperitis vero hominibus rerumque insciis persuaderent: Concinam publicε falsitatis convictum, ne inussitare quidem esse adsum.

Qua agendi ratione nihil inhumanius nihilque monstruosius excogitari potest. Ac revera quidem post varia media adhibita , quorum excogitatores sunt callidissimi , quod votis cupiebant omnibus, impetrarunt . Pontifex & ipse eorum artibus circum.

Ventus, Patribus Congregationis SS. Inquisitionis significavit: a vere se, ne quid ultra Concina illis de rebus conscriberet. Concina per id temporis, Nea. polim praedicationis caussa properaturus, Romana pervenit , atque eorum, quae PP. decernere in animo habebant, conscius factus, comite P. Orlandio

87쪽

Monaehorum Coelestinorum Procuratore Generali , Guillelmium S. Ossicii Assessorem , ut vocant, convenit, ab eoque Romani Pontificis, Patrumque exploravit voluntatem. Guillelmius rerum apprime gnarus , eam Patrum fore sententiam dixit: ut nil ipse ultra Sanυitali Gberioque reponeret. Erant tam ea qui Patrum illorum voluntatem extenderent, eaque cautum putarent: interdictum esse Dominicanae Fa.

milite alumnis , ac praecipue Concinae de probabilitate adversus G berium , caeterosque Societatis homines quid elaborare . Hac in sententia erat P. Thomas Ripollius Ord. Praed. , ut jam diximus, Ge. Praeses, qui data die a 2. Febr. A. MDCCxLvI. epist. Concinam Neapoli agentem commonuit : s. hi a suprema S. Osscii Congregatione in mandatis L. rum , ut expresse inbibere suis, o nominate ipsi Concinae, ne quid amplius de Probabilismo adυer ιGhetium aliosque Societatis Iesu scriptores vulgaretur a . Concina eorum, quae a Gullielmio acceperat, memor non sine admiratione sui Praesidis manis datum perlegit. Cupiens interim facti veritatem ultra cognoscere , rem , ut solebat, cum Iosepho Augustino Ursio contulit. Ursius negotii explanatio. nem commendavit Cardinali Nereo Corsnio , apud quem gratia plurimum valuit . Cor sinius rem totam ex ore ipsius Pontificis hausit , obtinuitque ab

88쪽

38 COMMEM T. DE VIM ET SCRIPT. quo Ponti sex declarabat: mentem fui fuisse dumtaxat , ut PP. Congregarionis S. Officii Coneinae signif

carent: nolle se amplius noυas in Ghetium di San. vitalem scriptiones , ac velle omnino , ut concertario inter ipsos exorta fuiretur. Caeterum puse Concinam ipsum, eaeter que Dominicanae Familiae alumnos

Probabiliorismi doctrinam tamquam plaus biliorem atque securiorem docere, ac propugnare. Quos animi sui sensus Cardinali jussit Pontifex, ut Ripollio aperiret ; quemadmodum constat ex ejusdem Corsinii epistolio , quod heic evulgamus, ne quis fidem no . stram desideret sa). Jesultae porro totius machinationis auctores, sive quod indictum Concinae praeceptum , quo non obscure sibi ipsis quoque silen. tium indicebatur, ignorarent, quod non ita facile admiserim , sive quod verius fortasse fuerit, se nescire dissimulantes, ut Concinam acrius vexarent,

rexerunt, ut post expositam concertationem P. Ben- iii, dissertationis cujusdam caussa excitatam, expinnemus

Usus, ex cujus epistola illud exscripsimus. Di iligo

89쪽

Historia Dissertationis edita a P. BernardinσBengi S. I. in Casus reservaros Venetae Diae-ceseos; adυemus quam Concina Epistolas Theologico morales scribito

ANtequam postremos eosque validioreq PP. So, cietatis in Probabilismi re Rigorismi Histo.

riam conatus memorem , celeberrimae modo concertationis historiam hoc Ioci exordiar,&prosequar, in qua quid utique suror, animusque Iesultarum in

Concinam ferox sane ac truculentus , excogitaverit , quam verissime fieri poterit , aperiam . Dabit mihi propterea lector hanc veniam , ut priore illa concertatione paululum dimissa, ab eaque digressus, ea heic percenseam, quae Bentianae dissertationis caussa contigerunt; ne nimium quam licet, chrono logico neglecto ordine rerum, vagari atquσ excurrere ubdear incertus. Id quod fidentius etiam libentiusque equor, ut legentium animi , Probabilismi 3c Ri. gori . aominum jam fortasse pertaesi , novae coa- Iroversiae expositione recreentur , si tamen citra indignationem audiri, legique ea possunt, quae contra omnes Ecclesiae sanctiones castioris ethices dogmata, ae Christianae charitatis regulas peracta sunt. Amariorem sane calamum odi postulare videtur series rerum narrandarum: sed temperabo mihi ac modum statuam, ne in idem, quod Concinae inimicis sepius e probraturus sum .incidam vitium procacitatis . Iraque A. MDCCXLIII. ., eodem scilicet tempore ,

90쪽

quo bellum Concinam inter & Jesultas ob Sum drage mam Appellantem & Probabili i Historiam

fervebat, P. Bernardinus Bentius. Venetus Iesulta dis sertationem edidit ita inscriptam : Dissertatio in Ca-fus refervatos Venetae Diaec eos. Venetiis typis Laz-zaroni MDccx LIII. in ac in 8. Casum VIII. hisce conceptum verbis '. quaelibet impudicitia eum mnialiabus facta, vel quocumque modo attentata, explanaturus Bentius, inter alia huiusmodi quaesitum sibi pro. posuit: au refervatione inciarur , qui eum mnioli peragat, vel attentet actus subimpudieos de se veniales,

v. g. vellicare genas, mammillas tangere, o folum en pravo assectu vel ex praυa intentione mortales; cui ita satisfecit. R. Negative : nam iuxta nostram re gulam octarmam, nonnisi peccata per externam mali-νiam mortalia referυantur. Fere per annum Concinam latuit isthaec dissertatio. At quia enormis haec& scandali plena sententia offenderat multos, ita non defuere qui illius quaererent oppugnatorem. Duo ex Capuccinorum familia Patres Hieronymus a Castro Franeo, & Felix a Venetiis eam dissertationem ad Concinam detulerant, ut laesam a Bentio eastitatem defenderet. Concina tunc temporis & Ω- eris distentus concionibus, & Christianae Theol giae , in quam toto pectore incumbebat , elahorandae intentuς, se tum illorum votis satisfacere haud posse respondit: facturum autem p

stea, cum opportuniorem occasionem , ac tempus

necessarium habuisset. Interim P. Fulgentius Cunia fiatus Ord. Praed. , eximiae pietatis & doctrinaeTheol gus, Bentium admonere decrevit probavitque Concina pii hominis consilium . Usus est autem ad id

SEARCH

MENU NAVIGATION