Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 949페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

apud tuos legerim a prouerbiu sapientia Sa

CKERo DT. R 1 ed tamen oracula diuina, &quae de illis ad ipsorum notitiam pervenerunt, gentes non solum minus recte intellexiste, sed& fabulis aliisque a sacra veritate aberrantibus opinionibus corrupisse, quem fugit Z quinimmo philosophi iudaicarum rerum vel parum vel minime erant studiosi, iisque multa exprobrabant vitia. post natum quidem generis humani seruatorem, quum temporis Complementum aduenisset, quo mundi Laius ubique terrarum illustraretur, omnium gentium homines in ciuitatem adscripti, cuiustum pomoeria satis fuerant angusta, etiam ad

illos fama & doctrina euangelii peruenit; sed hanc ipsam doctrinam euangelii siue Christi crucifixi , hoc est gentibus, quae Iudaeis OPPOnuntur, praecipue autem illorum philosephis esse, PAVLLvS L pronuntiat, quippe qui sibi persuaserunt, doctrinam illam de iustitia dei demonstratam in Christo crucifixo alienam esse a perceptionibus rationis, id quod colligere possumus illis, quae

Commemorat L VCAs. 3 equidem interdum

philosophi de hominum Miseria grauiter sunt

conquesti ; intimam tamen naturae humanae Prauitatem minus. perspectam habuerunt, Persiaasione corrupta occupati, inesse mortalibus. facultatem pone uiuendi, ac Propriis viribus ad virtutis regulas sese consormandi rQua PTOPter LOTTA apud CICERONEM 'dicit: atque hoc quidem omnes mortesessc ba

252쪽

hent, externra commoditates, vineta ,segetes, Oliveta, ubertatem frugum sueructuum; omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a diisse habere: virtutem autem nemo umquam acceptam deo retulit. nimirum recte: propter virtutem enim iure laudamur in virtute recte gloriamur, quod non contingeret, si id δε-

num a deo , non a nobis haberemus ; hinc& Η -R A TIV s: det vitam, det opes, aequum mihi

animum ipse parabo

g. Xl I. Ita demonstrauimus, quantum sit discrimen inter paganorum ac diuinorum scriptorum doctrinas, quarum conuenientia fru-1tra ac sine caussa ostendatur.prout autem multi ad huiusmodi negotium impulsu corrupti adfectus rapti fuerunt; ita de vera concilia di via duplici ratione deflexerunt. primum enim sententias veterum philosophorum iuxta ipsarum principia, unde deductae sunt, minus eXaminarunt, & sensu, quem ipsa Verba prodiderunt, adquiescentes, plane alia animo conceperiant, quam quae ipse auctor quidem sensit. non sussicit, philo phorum concluso nes, quae interdum singularem veritatis, pulcritudinis atque elegantiae speciem prae se ha- :bent, praeceptis diuinioris doctrinae similes' pronunciare, nulla nexus, quo cum principiis this & inter se cohaereant, habita ratione. deinde non obseruariant; philosophos pro diuersis sectis usos esse iisdentiaepe vocibus, iis autem diuersas proposuisse opiniones, adeoque existimarunt, plures sensisse similia, quamuis nihil simile cogitauerint, qua in re multi inte pretes scripturae sacrae grauiter sunt lapsi, qui

253쪽

e sad illius dicta philo phorum sententias in

considerate adplicarunt, aut temere linguam gentium cum sermone sacrorum scriptorum contulerunt, uti saepius fecerunt A V G o Gκο-TIus & Io. PRICAE V s, obseruante IO. CLERICO, quamuis ipse aduersus hane optimam interpretandi regulam interdum, peccauerit, quod tantum eX interpretatione vocis λογος apud Ioannem principio euangelii patet, quum existimet, Ioannem vocem dc doctrinam hanc de λογω a PHILONE mutuam accepisse, quae res in controuersiam & disceptationem vocata est ab IO. van der W A Y

Tst i N G A aliisque. sed haec in transitu. g. XIII. Quae iam exposuimus, magnam habent vim ad illorum sententiam, qui Aristo telem cum libris diuina auctoritate conscriptis eonsentire credunt, diiudicandam. quamuis nobis sit in animo, infra singillatim philosophi huius opiniones penitus inspicere , & quantum impietatis illis insit, eXplanare; ea tamen, quae diximus generatim de grauitate veritatum sacrarum, de veterum philosophorum ratione per prauitatem adfectuum corrupta, &qui inde suam habuerunt originem , maximiseri oribus,facile confirmare possunt,huiusmodi concordiam plane esse fictitiam, commenti camque. doctoribus, uti dieinitur, scholastiocis facile potest ignosci, quum ista aetate tanta' fuerit barbilies, ut neque sacrum codicem, neque Aristotelem explicandi, ob putidam Faecae & hebraicae linguae inscitiam cuidam ruerit facultas, Praecipue quum illorum philo

sophia

254쪽

222 EX EXCIT. HISTORICO-PHILOSOPH.

sophia in seruitutem theologiae Papiae esset redacta, quod historiae momentum pluribus

Persequitur ADAMVs TRIBBE MOVI vs. x ised per L V T H E R v M emendata doctrina puriore christiana, ac splendida bonarum litterarum exorta luce, multos adhuc ex societatibus nostris sacris fuisse, qui tam pio ac religioso cultu Aristotelem sint proiecuti, Omnino est, quod admiremur. Verum quid non persuadet adfectus, qui a prima aetate Voluntatem occupauit suaque semper habuit alimenta 8 cui si quis amore erga veritatem incitatus resistat, facile ab erroribus liberari & in veram cognitionem rerum utilium deduci potest. ita Aristoteles auctoritate sua multorum animos adeo lceperat, ut ab ipsis discedere, nefarium crimen laesae maiestatis Aristotelicae haberetur, Utque sectatores illius hanc dignitatem conseru xent & in maiorem adhuc locum promouere possent, ipsius doctrinas cum diuinis effatis conciliarunt, quoniam turpe esset christianis, Aristotelem a christiana religione & litteris sacris alienum docere. interpretari ac defendere. quod opus quam infelici successu fit susceptum, quisque qui a corruptorum as: sectuum studiis abest, ex ZEisoLDI libro, ius superioribus mentionem fecimus, fatis

super cognoscere potest, quippe qui plenus

est conciliationum ieiunarum; duriores cum steri codicis, tum Aristotelis interpretationes complectitur, ac grauissima momenta, in qu bus omnis vera conciliandi vis posita est, relinquit intacta: conser Io. FRANC. BVD DEUM

ego existimarem, fieri posse maiori adhuc spe-

255쪽

cie conciliationem inter Platonis, Pythagorae, stoicorum doctrinas& thripturarum lacrarum veritates, si tantum ita stemus iplas conclusiones, quam inter Aristotelem & codicensetiuinum, Cuius integra morum disciplina exte Dam modo hominis felicitatem respicit,ut pluribus infra demonstrabimus. de Cetero iure ac

mus, melius eos de fide hacra mereri, qui in cordiam profanae philosephiae cum chrisianasntercedentem Meliter detegunt, quam qui tenebras interjlucem pacisci pergunt: quapropter & institutum I O. BAPTISTAE CRI-sPI, qui de phis Ubis ethnicis caute Iegendis'

scripsit, laudem omnino meretur. XIIII. Hactenus de prima sententis, illorum quippe christianorum, qui tam praeclare de Aristotelis philosophia sentiunt eamque aeripturis diuinis consentaneam esse a tirmain. Pro ordinis ratione conuenimus mos ad Iudaeos, quorum fabulas de Aristotele, quas s ara breumus attigimus, Verbosius eXPonere ac diiudicare non ab re esse ducimus.

iunt itaque, qui philosophum hunc gelaere Iudaeum fuisse, contendunt, uti R. G E D A O A s 3 Cuius locum latino tantum reseremus sermone et reperiuntur, dicit, in quodam libro inter chri ianos ex iis, quos fecerat Eusebius, scripta haec verba: dixit Alirhos discipulis suis: conuenit ut friatis, quod maior pars philose- Hiae ata nos peruenerit ab Aristotele sopiente, - fuerat vir Iudans de semine orbelis. Iero-FIdimitanis de filiis Latia, de tribu Beniamin. Crete a nosri ramam ex ingulis longinquis.

256쪽

quae sitnt in Asia s descendit ex montibus a nos s sedit nobiscum diebus plurimis. philosophiam peperit nobis s multo plura valde reliquit aeidicimus ab ore eius, quam isse dia

dicerat a nobis. sed G E D A L i A s vel non intellexit E vs EB iv M; vel de industria verba ipsius in commodi sui gratiam detorsit, siquidem apud Evs EB lv M eo loco, quem GE- DAL 1 As sine dubio respicit, CLEARCΗvs introducit ARISTOTELEM loquentem de

Iudaeo, animo & lingua meco philoibpho, qui ad se in Asa degentem venerit, aliosque 1apientiae suae fecerit participes. nec CLEARE A v s hae suit peripateticus ille & discipulus Aristotelis; sed alius aetate multo inferior, euius adeo fides non satis firma est, quippe quod omnino nos in admirationem deducit. etiam ex christianis quosdam , MARs rLIVM

festis atque apertis Iudaeorum fibulis fidem adiungere potuisse: conser PETR. BAELI . v M. quod ad illorum sententiam adtinet, qui Aristotelem proselytum factum & ludae . rum sacra amplexum fuiste, tradunt, illa sane minus digna est, quae verbosius refutetur, prae cipue quum epistola ista Aristotelis ad Alexandrum, quae fundamentum 1ententiae huius habetur, plane est commentitia ideoque iure ac merito reiicitur, Ut pluribus obseruant I o.

g. XV. Fabula autem illa, quod Aristotelest

s prvarast. euangel. lib. Ix ea'. 3. . A diction histori eritis. eom.

phiis

257쪽

philosophiam suam ex libris Salomonis rapue-xit & furatus sit, plane conuenit cum Iudaeorum ingenio atque animo. etenim philosb-phus hic ningna apud illos valet auctoritate, quapropter R. ABRAHAM in nrmN p m vocat eum e Nn principem philo phorum, & MAIMONIDES δ dicit: ieient/a

Apiseotelis es perfectis a scientia humana,

praeter iborum, qui inuraro gaudent inflax usque dum attingant gradum prophetiae, quo nasim superior. quapropter quae Iudaeorum grauis est a Gogantia, haec Omnia confinxerunt, ut Aristoteles Veluti homo paganus non suo ingenio sapere,&, quae sapientiae ornamenata Collegerit, Iudaeorum nationi debere videretur, prout eos quoque pudet Omnino, a paganis aut christianis didicisse. hinc & tradunt, quod PYTHAGORAs per ipsorum scripta suum ornauerit ingenium,quin immo per circumcisionem istorum sacris sit initiatus, id quod post alios commentus est M E N A s s E ben Israel; & ex recentiori aetate dixit s Cip sGAM HA Tvs: 3 thagor- aut Hebraeus,isut Hebraeorum auritor fuit , aut utrumque.

Iamblichisin eanthes 'rum fuisse consi mant, re a Phere de itidem Syro docti m. Alexander libro de Hmbolis othagoricis Nazarethi AsBrii discipulum eum facit , ut Gemens lib. I.promat. quem a nonvulgis putari mechielem dicit. Vesis illi Dis plan eadem , qua Hebraei sacerdotes utebantur. Ab- sinontia ab animalibus calyide ab eo inducta, quo facilius omnibus abstinens ea, qua sunt He-

258쪽

hraeis immUnda, vitaret. Samiuae vocatus est, ut reor, quod e Semi Academia aut secta profiteretur: nam Drus procul dubio fuit , nou Samius licet a plerisque T ius vocatur, id forte ob riuitatis ibim famam accidit quae totius olim S riae princeps habita es. idem quoque narrant de PL ATONE, quod multa ex lege Iudaeorum sita sibi fecerii cuius sententiar & plerique sunt Christianorum, Io.C L E RI C v s autem isti se opposuit, videIO. A L B. FABRICI UM & IO. CHRISTOPH. UOLFIVM. 3 quae quamuis omnia maxime

adhuc sint dubia, & dentur omnino, qui plane negant, Pythagoram Platonem ceterosque, quos graecia Vetus tulit, philosophos sita ab Ebraeis accepisse; attamen, si & res ita sese ha heret, obseruandum eXistimamus, hanc ipsam Ebraeorum doctrinam a philosophis istis pius non recte perceptam, etiam esse Corruaptam; nec inde essici posse conclusionem, quod Aristoteles hauserit sua ex seriptis Salomonis, id quod aperte falsum ponitur. g. XVI. Tandem tertia sententia de Aristotele explananda restat, eorum quippe, qui illum impiarum doctrinarum adcusarunt, e iam in ordinem adscripserunt atheorum. sed quum ipsum dissertationis huius argumentum in eo Versetur, ut ostendamus, Aristotelis' philosophiam plenam esse grauissimorum errorum, eorumque qui cum auieismo sunt coniuncti, quiue ad illum facile quemdam possunt perducere,non est, quod iam quaedam ea de re dicamus, quapropter potius ipsum opus adgrediamur.

CAPUT

259쪽

ATHEISMO ARISTOTELIS

GENERATI M.

Iuti P atheisinus φ . I. quotuplex sit aure u is ternus II. quotuplex sit athei semus externus III. δε diseri ne inter aethei um auctoris θdoctrinae cuiusdam , ct de mediis ad diiudica ἀ- veterum philosophorum albet hium necessariis, quorum alia Dedunt ad inusiectum , alia. a voluntatem s. 1 III. ratione intellecti has me dium primum indicatur o illis tur ij. U. VLme tum secundum o turtium A. VII. --dium quartum , . VIII. ratione voluntatis, indicantur media VIIII X. haec dicta gen

raram adplicantur ad Arsotelem XI. g. I. De atheismo A RIs ΤΟΥEL Is disputaturi, non alienum ab ossicio faciemus, si quaeudam de ipsa atheismi indole, eiusdemque variis generibus,quanta fieri poterit & per1picitia. rate od breuitate,notemus, ae lectoribus ad fi- 'eiliorem meditationum nostrarum cognitionem praeseramus lucem. non est,quoci vocabulum atheisui interpretemur, eiusque aut Originem aut varias ' significationes declaremus, ne longius a pro81ito dicendi argumento di mouea mur, ac tali negotio, quo clarissimi viri τHEOPHIL Vs SPIZELIvs R ZAC Ans Ascu AP xvs feliciter sunt functi, nos addicamus. sincit quippe, nos propriam ac genuia

260쪽

nam vim significandi vocis huius sequi ac per illam intelligere eiusmodi errorem, quo quis dari deum negat, adeoque rem subsistentem finitam originem sui sibi ipsi debere, nec rebus naturae quidquam diuini inesse, sibi persuadet. qua definitione quum ponamus, atheismum errorem esse ideoque pertinere ad corruptionem intellectus,simul significare volumus, illum non propria vitii indole, sed ratione originis atque enectus, qui inde conflatur, referri posse ad voluntatem. etenim animus hominis se miscere atque implicare potest huiusmodi erroribus ac Vitiis modo propter miseram intellectus debilitatem, modo corruptis adsectibus voluntatis impulsis, ita

ut ex contracto tali errore semper impietas mentis adueritis deum nascatur. at vero quoniam error nunquam non spectat facultatem

intellectus iudicandi &ex propositione quadam efficiendi conclusionem; inde quoque consequitur, discrimen esse ponendum inter errorem de deo & inter ignorantiam &1nscitiam illius, qualem in variis gentibus fuisse Messe. a quibusdam adfirmatur, praecipue nostra aetate a PETRO BAE LIO, y adupr1iis quem, alii adserunt, nullam gentem fuisse & esse neque tam immansuetaoa neque tam seram, quae

non sensum habeat dei & quamuis ignoret, qualem habere deum deceat, tamen haben

SEARCH

MENU NAVIGATION