Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 949페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

tum sint adhibitae; sententiam philosophi huius haud gustare, multo minus ipsius impiam opinionem de deo ex illa probare postlinus. ruibus de caussis TA. avRNEΥi Vs bene icit: quis siopientior unquam euasit ex mimeris 'thagoricis δ aut veritatemflbi antea ignotam exinde didicit'certe qum mihi contigit hactensu aut apud veteres aut recentiores n&merorum 'thagori rum interpretationes inspic re, notitias vulgares exhibent, quales afrunaee, factu esset addiscere: aut tenues argutias de rerum principiis absque fundamento fine, fructu. huc quoque pertinet exemplum ANNI MANDRi, qui ideo relatus est in atheorum, Dumorum, quod initium. Omnium rerum τοαπειρον seu in itum esse dixerit, ae per illud nihil aliud, quam materiam, sublato deo significauerit. inuidem nobis neutiquam in animo est, philosophum hunc ab omni errorum culpa liberare ipsumque tueri diligenter; plari ne tamen nobis permademus, quod opinio haec de in iis huiusmodi adcusationi minus si Ciat, quoniam nondum explicatum satis atque euolutum est, quid philosophus hic per

το απειρον, intelleXerita namque ipse nondum CXplanavit, quid sit τὸ de quo conqueritur D I O G E N Es LAERI IVS ουη ἴδωρ, ἔ αλλο τι i non tamen desiniensuera, aut aquam, aut at ud quidpiam : & idem dicit sIM PLICI us 3 αυτ it μητε

272쪽

R O principium hoc vocat tantum in itatem naturae, quando fhribit: at hoc Anaximan- Idro populari s sodali suo non persuasit.

enim in statem naturae dixit esse, a qua omnia gignerentur. hinc non est,quod miremur,in- l terpretes sententiis discrepare maxime. GA- lL E N v s existimat, intelligi aethera; T H E M I- lsΥIus apud GAssENDUM naturam me- liliam inter aerem & ignem; & CLEMENs Alexandrinus 3 id non de materia, sed mente diuina interpretatur,& DICKiNso Nus ' pro lsingulari receptae sententiae studio heic vestiagia quaerit atomorum. 9. VIII. Tandem prout cognitio vitae ac morum auctoris cuiusdam magnam habet vim in

interpretatione ipsius doctrinarum ; ita & lheic. si de atheismo alterius velimus iudicare, ad illius vivendi genus animum conuertere, non ab re erit. etenim costationes ac propenis lfiones animi in lucem sese proserunt per ser- lmones actionesque humanas, ex quibus debemus colligere, qua quisque sit indole mentis iquaue Valeat Voluntate. equidem haud negare possumus, quod si res nobis sit cum phi-Iosopnis ex aeuo antiquo , difficulter medium hocce sit adhibendum, quoniam non tum ea, quae de ipsorum vita mpribusque consignata sint litteris, minus pleniori cognitioni suffi- ciant; sed & lubrica interdum confirmata sunt fide atque auctoritate. adhaec plerique apti erant ad simulacra Virtutum exercenda, &quo maiori ambitionis studio quis trahebatur, eo vehementiori opera honestatis speciem prae te i

273쪽

serebat, ut alii de isto sentirent magnifice, ac meritorum laus per terrarum Orbem propagari posset, id quod pluribus demonstrat L EspRIT. quod si autem doctrinae cuiusdam non omni impietatis suspicione carent, etiam vita ipsius ad iustitiae honest iisque praecepta minus composita, maior omnino coniectura maiorque atheismi suspicio gignitur, id quod exemplo Dio GENis Sinopen s qui inter Cynicos eminet, illustrare positamus. namque ille prouidam dei curam negauit, ut ide eo memoriae prodidit C I C E R o improbo-rmn igitur prosperitates secundaeque res redam guunt, ut Diogenes dicebat, vim omnem deorum ac potestatem; etiam nullas decori regu-Ias obseruauit planeque ab omni honestatis cultu fuit alienus, ut DIOGENEs LAERTI- v s testatur, quae omnia significant aperte. philosophum hunc exiguum dei sensum habuisse

in animo.

g. VIIII. Ita intellectum nostrum ornare atque ad diiudicandos atheos praepalat e debemus.at Vero hoc in negotio summa quoque ratio voluntatis habenda est,ne corruptorum adfectuum impetu a veritate aberremus, ac in tali censura mentem vinculis libidinum captam, veluti .normam, quae ratio esse debet, adhibeamuS. quamobrem nos decet, ut sine amore &sine Cupiditate, rursusque sine odio & sine inuidia iudicemus, adeoque veritatis incremento , non Prauarum propensionum commodis prospiciamus. sed quam multitudinem atheorum nimia adfectuum studia produxerunti sic olim statores & doctores ecclesiae Romanae hac

274쪽

utebantur calliditate, ut omnes atheismi. hae

reseos & magiae staspectos redderent, qui fabulis & anilis superstitionis generibus resistebant, verioremque sensum de deo deque via ad aeternam felicitatem perueniendi tenebant. nec nostra aetate a tali pessimo instituto homines sese abstinuerunt, qui potius prolixe libente que omnes illos pronunciant atheos, qui a vulgari doctrina recedunt & alias sacri codicis interpretationes sequuntur interdum, id quod non ibium moris est apud illos, qui pontifici romano sint addicti, sed & nostrae religionis ac nostrorum sacrorum socios. qua de re iure ac merito conqueritur DANIEL. GEORGNO RHoFIvs quando dicit: facile atioquin es apud homines imperitos re inductos istatheisini suspicionem vel ex leui ima caussa incurrere ; & paullo post: nunc sane quotidie Banc multis inuri notam videmus ab illis , qui innoxiis sententiis, ubi licitum esse potes diuo

rium, atheos statim naturali as crepant et qua calumnia ut nulla es atrocior, ita christianam caritatem in his, qui temere idam admi tunt, plane extinguis. quumque nihil tam detestabile, tam pestiferum, tam invidiossim isit, quam atheus homo, de industria sane ampliorem vocis huius significationem recepe-Tunt , quo numerum atheorum augere in dies,& pluribus pessimas vitii liuius maculas inurere possint. quam significationem praeter alios

sequutus est GIsBER Tvs V Ο ΕΥ ivs, ideo quoque dignam censuram eXpertus A V C T Ο-RI s apologiae pro Iulio Caesare Vanino, 3 qui quum definitionem atheisini a vOETIO tra-

275쪽

ditam commemorasset, addit: omnes lpecies

satheismi) quas subiungit , recensere superio

deo, ex laxiore significatione numerum atheorum, quem sepius mirarisoleo,subortum indicans. non solum enim ethnici , Iudaei, Mahum danistae somnes omnino errore satae haereses hoc nomine compellandae essent, quarum affectae tamen deum,licet minus recta sidemverum deum, colunt, intentatur crimen ethnicis,'hi eorumque princeps Iulianu , ilis aposata philosophus primis intentarunt chrisianis. qui Chr: Diauatoris dulcisssimum nomen colunt, romanos de acteismo posulant; at hi reliquos non minore

numero. illis ipsis haereticae prauitatis magiastris haereticus est atheus es araeus es haereticus:& paucis interiectis: neque vero nomen in retiagionis filum negotio regnat, haesis rebus cia uisibis locum habet non po remum. ab Hispaniarum parrium theolossis Galli, Veneti qmnesque alii , qui consiliis G conatibis eorum minu fauent, athei salutantur, es hi eodem nomine Hissanos insigniunt. Galgo-Franci, qui nutibus romanae curiae se non mancipant, athei voacantur s libertini; imo illi quidquid ob at, hoc crimine quasi falce Gabbea aelisecant. in tanta usus vocis fiuius libidine quid mirum,

clieorum fuisse. & in unica saepe domo repertos duodecim, qui non deprauata Vitae ratione, sed pestii eris sermonibus & 1 riptis impugnauerint deum. at vero qui ab usitata vocis

huius significandi vi recedunt, non selum distincta inter se perturbant, sed & saepenum ro

alio

276쪽

aliorum innocentiam atque integritatem deducunt in discrimen, uti obseruat I O. F R A mci SCVS BUD DEUS. quapropter utilissumum esset opus, si quis huiusmodi Virorum,' qui sine causia atheismi nomine adcusati sunt& damnati, susciperet defensionem, eXemplo lGABRIELIS NAUDAEI, qui apologiam viai rorum mugia suspectorum edidit singulari se

X. Sunt quoque, qui amore & cupidita- l

te adducti, ut priores odio, heic suo desunt of- sicio, ac Veritatem capere detrimentum patiuntur , quorum Varia habemus genera. alii, Ut multorum fauorem atque amicitiam sibi concilient, specie modestiae omnia, quae nullam habent excusationem, e,cusant qtque in bonam interpretantur partem, cuiusmodi studia , si ex vero amore erga alios gignantur, nec veritati,cuius incrementum promouere atque dignitatem conseruare debemus, damnum acuerunt, consentanea sunt partibus religionis christianae; sed quis ignorat, plerosque voluptate hominibus placendi esse occupatos Z alii quasvis doctrinas, quodcunque sit illarum pretium, admittendas esse ac muendas putant, id quod munus sit &fructus libertatis cogitandi, qua fruantur homines, Quamuis hancce nobilissimam libertatem in licen- . tiam & petulantiam permutent , ac limites, , quos deus facultati nostrae cogitandi consti- tuit, transgrediantur. neque enim Perinde est, quid cogites, aut qua ratione Vi cogitandi utaris; sed ea cositare decet, quae Veritati sunt consentanea nostramque felicitatem Prom

277쪽

uent: idque eo modo atque ordine fieri debet quem ipse deus in constituenda intellectus nostri indole praescripsit. tertium genus est illorum, qui doctrinas, quae de impietate

atque errore sunt suspectae, non solum exculant & tolerant, sed Si defendunt, tuentur,

immo cum scripturis diuinis conciliant, de qua re superioribus disseruimus copiose. g. XI. Haec igitur generatim dicere non ab re esse duximus, ut explicate ac distincte sententias Aristotelis de deo ac rebus diuinis perlustrare, & quid impii illis insit, quave pietate

ipse philosophus hic suam excoluerit mentem , explanare possimus. scilicet nobis est in animo,philosophi huius cum doctrinas eXaminare ac demonstrare, istas cum atheismo maxime esse coniunctas; tum omnem per ctam vitam, etiam quae tradidit morum praecepta intueri ac probabili ratione ostenciere, Aristotelem mente atque animo de deo sensum exuisse. ita sane lenti naus atque ita animum inducimus, hunc philolbphiae magistrum aetate antiqua principem fere fuisse

atheorum, ita ut neque P L A T O , neque STOICI neque EPI CVRVS tam praue senserint de deo ac, quam ipsi debemus, religionis Cultu. quapropter ut bona fide ossicium nostriam faciamus, primum ipsa doctrinarum Principia proponere, ad ista inde deductas

Con Clusiones examinare omniaque ex Aristotelis animo, qua possumus probabilitate, interPretari, imma nitamur ope; quo facto, quid illis cum atheorum erroribus Commune sit, clemonstremus. quae quum sint eXplanata, ConMertamus nos ad ipsum Aristotelem eius-

278쪽

que mentem, quae quam aliena fuerit ab omni verae pietatis studio, demonstraturi. CAPITIS III.

TELIS THEO RETICO.

ARISTOTELIS SENTENTIIS

AD NATURAM DEI SPECTAN

Direndorum s ma Ι. loca asseruntur, ex quibus Oerum Aristotelis de deo sensum probare, multi contendunt s. II. phasicae Arsotelicae principia commemorantur Θ examinantur , . III. ΙΙΙΙ. U. Nod saeum athei o snt coniuncta, probatur. g. VI. speciatim Aristotelis sententia de mundior sine β. VII. de dei nexu cum materia VIII. quod deus caelo supremo tantum prodeatu III. ex hisce dicitis fit conclusio de atheiseno huius doctrinae g. X. loca quaedam de atheiseno AE potetis reiiciuntur XI. respondetura πω ora loca de vero Arsotelissensu de deo XII.

XIII. ' g. I. Disputaturi de atheismo Aristotelis theoretico, id inprimis monendum esse ite-Tum censemus, nos intelligere atheismum, uti dicitur indirectum, ac nobis esse propositum, demonstrare, ex philosophi huius doctrinis de natura & operias dei facile essici posth

279쪽

conclusionem, nullum esse deum. etenim directo veritatem hanc nunquam negauit quin

etiam multa de deo disseruit, quamuis ista diuinae naturae minus sint consentanea, id est Aristoteles quidem deum existere scriptis 1his est professus, sed tale numen tradidit, in quo neque diuinam vim neque 1ensum dei quisquam

suspicari potest., g. II. Illi, qui auctoritate philosophi huius

capti fiant, omnino praeclare ipsum de deo sensisse putant, hancque in rem ex monimentis eius multa Colligunt loca, quae veritatis huius praestantissimae pictatisque erga summum numen essent plenissima. nec negari potest, esse Aristotelis ectata, quae puleritudinem ac sipeciem veri prae se habent, proximeque ad dei

naturam accedere videntur. sic arbitratus est, quamuis deus sit sua natura αΘεω , istum tamen vi rationis humanae, quae res naturales contempletur, posse cognosci: δ quemue natura notum deum dixit, illum quoque unum esse, nec multitudinem deorum dari, adfirma uit, de quo testatur LACTANTIUS, Uando scribit: Ariuoteles quamuis secum i edis sideat, ac repugnantia sibi fricat sentiat; in

summum tamen unam mentem mundo praeesse testatur, & MINvCIvs FELIX 3 Aris te-ses variat s adsignat tamen unam potestatem. nam interim mentem, mundum interim deum dieit, interim mundo deum praescit; prout ipse ' primum motorem imum Vocat & perpetuum, hinc quoque eum multitudo nominum minus perturbauit, quam eXpositurus

280쪽

principio capitis A. ita disserit: εις ων , πολυωρο

απερ ἰσος νεοχμει. unita porro deus quum sit,

pluribus nominibus adpeliatus est: ab iis utique fuis omnibus assectibus denominatus, quorum Decimen edere ipse bolet. ita vere adfirmatur,eX ipsa rerum magnitudine, motu, illipositione, constantia, Vtilitate, pulcritudine, deum esse, cognosci, nec posse nexi, quin id, quod tam mirabili constat ratione, consilio & opera dei sit instructum. quumque deus sit,ex omni

Vtique parte perfectae consummataeque Virtutis, non potest esse nisi unus, nosque etiam

oportet idipium intelligere ac dicere, quod si nullis circumscriptus limitibus, quod sit aeternus & omnipotens, quodue sit spiritus isque persectissimus, cuius intellectus omnia Cognoscit, Voluntas autem plane a lege soluta& libera atque omni Virtute, quamuis ne amente quidem humana excogitari & concipi possit, praedita. quod si ita est,sicuti est, quum notionem dei sentiamus mente, nos quoque debere percipere, illum esse instructum absoluta ac consummata perfectione; facile quissbi persuadere posset, quod Aristoteles etiam Pro facultate, in qua grauiter valuit, iudicandi Proprietates dei,prout decet &diuinae naturae Contentaneum est, cognouerit. idque ipsiam est, quod religiosi ipsius sectatores magna OPera ac labore tuentur, quibus doctrina eius de deo adeo magnifica aciparet, ut in ista niluip ossit desiderari. etenim dicunt, Aristotelem

SEARCH

MENU NAVIGATION