장음표시 사용
41쪽
esse cognosiant. . . . vos autem, inquit, qui Patriarcharum honore
reliquis protritis quapropter quis Apostolicae Praesulem fieri Aa vel Patriarctarum Episcopum ore. Ainabricum per Patriarcliae. vocem universi,s Episcopos intelligere luce clarius est, horum autem Episcopum dicit Romanum Pontificem, quia creteris Italiae Episcopis praeerat; atque hinc in fine Epistolis, haec ait :vas quoque hoc uni vero, quos Deo propitio regitis, Episcopis i
In Concilio Constantinopolitano anni 136. tribuitur Patriam chae nomen Episcopis Romano , Constantinopolitano, Anti cheno, & Hierosolymitano, nec non Epiphanio Tyri Episcopo actione quinta. In Concilio x. cecumenico tribuitur Romano, Constantinopolitano, Antiocheno, Alexandrino in i . & r. collatione: nam hiein caeteris vulgo Archiepistopi nomine insignitur. Item actione 8. Hierosolymitano idem titulus tribuitur. Post haec in oriente vix nomen Patriarchae aliis quam quinque tributum leges. Romano nempe, Constantinopolitano, Alexandrino, Antiocheno, & Hierosolymitano. At in Galliis nomen Patriarchae praecipuis Metropolitanis alias Primatibus aliquando concessum lesitur. Gregorius Turonensis lib. 3. hist. cap.ro. Nicetium Lugdunensem Patriarcham vocat. Itemque Concilium Matisconense anni 181. Priscum ejusdem sedis Episcopum t. s. Concit. col. 98o. cum omnibus consacerdoribus eorum, Priscus Episcopus Parriarcha dixit. Item Desiderius Cadurcensis Sulpitium Bituricensem, & Paulus Diaconus Callisum Aquileienscin Patriarchas nominant. Hin arus Rhemen- sis in lib. Capit. 1 3. cap. 17. Patriarchas & Primates non distit
Notandum insuper apud varias gentes illum Epis opum dictum cse Patriarcham, qui primum inter hujus gentis Episcopos locum
obtinci, quapropter Nicolaus an responsis ad consulta Bulgar rum resp. 72. de ordinatione Patriarchae Bulgari, haec ait: --. si is, iiiquit, A taceas in vobis Patriarcha oriunari ... cum incremento divinae gratiae fuerit ibi Christianitas dilatata, cr Episcopi per sit Has Ecclesias ord nati, tune eluendus est in re eos unus, quis non Patriarcha, certe Archiepiseopus appetandus sit. Et respons73. a quo si Pruriarcha ordinandus quaeritis &c. vos tamens ve
42쪽
Patriarcham , sive Alchiepiseopum, si sopum vobis ordimiri post letis orc. t usi uti Patriarchas habent qui sunt in oriente Christiani, in quo praeter eos qui proprid dicuntur Graeci, qui quatuor Patria chas Constantinopolitanum, Alexandrinum, Antiochenum, &Hierosolymitanum retinuerunt: singulae haereses suos numerant Patriarchas. Suum habent Jacobitae, suum Maronitae; uterque Antioch ni nomen assumit. Cophtorum Patriarcha Alexandrinus dicitur& Alexandriae s. t. Abyssini Patriarcham habent, qui toti AEthiopiae praest, licet Cophiensi Patriarchae sit quodammodo sui tectus. Praeter hos Georgii Archiepiscopum habent αυ , φαλον re nulli subieci uni. Armenii duos habent cecumenicos Patriarchas. Prioris sedes est Antia urbs Armeniae. Alterius Cis urbs Caram
niae, sed de his plura dicendi non est locus. f. V I.
Au Metropolaica aut Patriarchica dignitas fuerisaci ribis, Apostolis in sitata.
PRa minis iis quae ad elucidationem vocum necessaria erant, i ne quibus obscura suis sci to a nostra disputatio; ad cas quaestioncs veniendum est in quibus de rebus ipsis controvertitur. Inter eas illi primum tenet locum, quae de origine & institutione Metropolitanorum & Patriarcharum moveri solet. Sunt enim nonnulli qui Metropoliticam & Patriarchicam dignitatem velint a Christo institutam fuisse: alii ab Apostolis id factum esse suspicantur; quam sententiam tuetur Petrus de Marca; ulnimque nos opinionem parum verisimilem esse censemus.
Et primum Metroh liticam aut Patriarchicam dignitatem a Christo institutam futue merum commentum est, quod ne verisimilitudinis quMem umbram habet. Christus enim non extra Judaeam praedicavit, nec ullas gentilium urbes, quamdiu vixit, vesperseri vcl per suos ad fidem convertit: dici ergo non potest eum de ficto Metropoles & Patriarchias instituisse. Dici quidem posset eum Apostolis praecepi te ut post conversonem gentium, Metropolitanos & Patria chas instituerent, sed hoc gratis fingitur,
43쪽
, DE ANTIQUA ECCLISIT DISCIPLINA
nec extat ullum ejusmodi praeceptum, sive in sacris litteris, sue in antiquorum Patrum monumentis. Et sane ut a prima Ecclesiae institutione exordiar, Apostoli praecipuas orbis partes peragrarunt, nulli aut urbi aut loco acidicti. Apostolis ures accessere comites, ejus em laboris ac ministerii participes, quales Paulus, Barnabas, Crescens, Timotheus: illi innumeras penE Ecclesias fundarunt,& ut inquit Clemens Romanus in Epistola ad Corinthios, tam corum qui crediderunt quam qui credituri erant, Episcopos Eri Monos conse tuerunt. Ubi vero illi ἡ vivis excellere qui ab ipsis Apostolis constituti erant, in destio 'rum locum asi aliis celebribus viris cum consensι totius Ecclesiae, novi, tum Episcopi, tiari ministri constituti uint.
Fatendum est quidem Apostolos in aliquibus locis diutius esse demoratos, vel quia ita poscebat Ecclesiarum illarum in quibus
degebant status, vel . quia iam senio consecti satis multas Eccle stas fundarunt. Sic Joannes extremo vitae tempore Ephesi substitit, unde Ecclesias Asiae regebat, caeteris Episcopis Apostolica dignitate superior, vcl denique quia Ecclesias quasdam prae caeteris elegerant, in quibus mori voluerunt, ut Petrus & Paulus Romanam. Negari quoque non potest, quin Apostoli caeteris quos constituerant Episcopis quodammodo superiores fuerint, ait de Paulo videre est qui Corinthios tanta authoritate reprehemdit; sed de his non est quaestio, hoc unum controvertitur utrum Apostoli aliquibus Ecclesiis a se fundatis illarumque Episcopis peculiaria quaedam jura aut privilegia, prae cateris N in caeteras concesserint, illamque Patriarchatuum , Exarchatuum &Provinciarum divisioncm instituerint, quae postes in usu fisit, vel aliam cenE similem: ut autem constet an istud aliqua ratione probari queat, cxaminanda simi argumenta quibus id astruit Petrus de Marca; cum enim nihil ille praeterierit eorum quae in hi ius sententiae gratiam dici possunt, u omnia eius argumenta parum sima esse ostenderimus, nemini dubium erit quin gratis omnino id dicatur. Duo dicit Parisiensis ille Praesul c. i. hi ,. 6. de concordia, ait muta est, Ap olos orbem Eccissasticum in provincim di tribuisse auexemplum ae positionis civi s. Alterum est, Apostolos cum Ecclesiota re duerent in provincias , in animo habuisse ut in iis corpus Episo
44쪽
Prinum propositionem probat auctoritate Sanctorum Petri &muli , quorum primus scribens ad novos Christianos Ep. I. cap. I.
compellat eos per Provincias Ponti, Galatiae, Cappadociae, Dictyniae, de Asiae. Alter vero distinguit Ecclesias Macedoniae & Asiae. Vertim haec ratio non probat Ecclesiarum in Provincias distributi nem ab Apostolis institutam fuisse. Sed tantum distinctas fuisse Ecclesias, propter distinctionem urbium & provinciarum. Ecclesiae quippe nihil aliud suntquam fideles ', cum ergo sideles in variis provinciis degerent, non poterat melius designare Petrus illos ad quos scribebat, quam provinciarum istariun nominibus. Alteram propo- .stionem probat Marca ex illo Pauli Ep. ad Tit. c. r. reliqui te Cretam constituπι Presbyteros. Ecce, inquit Marca, AMetropotitam nonem, haec est praecipua hujus scriptoris ratio, quae tamen admodum levis est. Si quid enim valeat, probabit Apostolos Metropolitanos fuisse illarum omnium provinciarum in quibus Episcopos ordinabant; Deinde libenter agnosco Titum toti Insulae praefuisse; sed inde inferri nequit Metropoliticam dignitatem ab Apostolis institutam fuisse, hoc enim privilegium erat Tito peculiare, nec ulli sedi aut urbi alligatum. Denique Presbyteros illos a Tito institutos Epis .
coeos fuisse non omnino certum est: sorth unus erat in Creta Titus Episcopus , caeteri omnes Presbyteri tantum. Nec resert quod statim Presbyteros istos Episcopos dicat Paulus: nomen enim Episcopi tam potest convenire Presbytero curam animarum lubenti quam nomen Presbyteri Episcopo. Secundo idem ostendere conatur Mirca ex eo quod in Asia, quoddam fuerit comus Episcoporum in modum Pr vinciae, ut colligitur ex Aeocalypseos c. I. ubi litterae scriptae sunt septem Angelis seu septem Episcopis Asiae quorum unus erat Ephesnus.
At quid istud ad propositum faciat vix perspicio ' Inter omnes Episcopos Asiae septem compellat Ioannes in Apocalypsi, ergo institutarum erat Metr molitica dignitas. Quomodo unum ex altero se quatur ego proruis ignorol Eiusdem generis est sequens argumentum. Paulus instruens Asianos siri sit ad Ephesime urbis Incolas qua Metropolis est: Apostolum Ephesi commoratum esse per triennium in sitisse imus ergo instituta est ab ipso Metropolitica dignitas Ec-Hesiae Epnesinae. Haec ego conscctariis, tarditatem meam sateor, capere minime possum. Nec magis est roboris in quarto argum to,
45쪽
i usu Paulus seram ad Corinthios 'ibit, noti n prans
sed etiam profratrums quierant m Achaia Ergo i luteargumentum Ages-rropotirici jures is P Io ossitata ne timui rux qui Di tita ad in thras. Concedamus Mare aiulum sei stolam ad Corinthios seripsisse. tum Cortisthus, iiim Achaei xfratribus, quia Corinthus eniturus Metro dis Achii a pat quis pii iesitule conficiet pmpositum Paulo ut Corinthi Episcopus Metropolitica iura in omnem Achaiam obtineret ' Qiuppe Epistolam quam universis Achaiae Civibus scinis
bat, inseripsit a. Corinthios, quia urbς illa notior erat, , e facit ε. poterat Corinthiorum i ta nil Achaeoriimoninium notitiam perveὶnire. Idem esto responsum adsimile cninium ex Epistola ad Thes: salonicens petiiunt, in qua Paulus simulud omnes Macedoniae sinatres scribit. Haec etenim, & alia eiusmodi probant tantum illas u bes, in quibus erant sitae Ecclesiae Metropolosuisse necnon primas ac maximas totius Provinciae, at Ecclesias ipsas Metropoliticas si set ni md demonstranti Ex dicti intelligere est quam leves sint eae ra tiones, quibus impulsus Marca Metropoliticain dignitatem ob Ap . stolis institutam esse , seu potius ex illis suxisse opinatus est. Nec magis probabilem Patriarctatuum institutionem asserit nil siqui volunt eas sedes esse Patriarchicas quas Petrus fundarat, atque hac de causa Romanae, Antiochenae S Alexandrinae Ecclesiis iura Patriarchica concessa esse volunt. Nam si inde repetenda esset Patria Ichatuum dignitas, innumerae forent Patriarchales sedes, quia innumeras Petrus fundavit & rexit Ecclesias; latum ergo discrimen est inter Apostolicam sedem & Patriarchalem: multae eteriam Ecclesiae, quas Apostoli instituerunt & rexerunt, dici possunt, & olim dictae iuni Apostolicae, Patriarchicae non item. Sie Tertullianus in lib. de praescriptionibus, percurre, inquit,' cIesias Apostolicas; apud quas ipse adhue Cathedrae Apostolorum piis locis praesidemur , inter eas nominat, Corinthum, Philippos, Thessalonicam, Ephesum, quae sedes Patriarchales nec sunt, nec unquam fuerunt. Quinetiam Hierosolymitana, in qtia Christus tamdiu habitavit, in qua non modo Petrus, sed & caeteri Apostoli primis Ecclesiae saeculis sederunt, Patriarchalis non suit. Hanc tamen Aug. coni. Eit. Pet. lib. r. c. s. Apostolicam facere & cum Romana comparare non v murri Alexa drina v o quam Marcus Petri Discipulus, non ipse
46쪽
et emi sun lavit, & re di , secundunt hibuit inter Patriarchales sedes locum, quem deinceps Constantinopolitana obtinuit, ergo P triarchalis dignitas non repetitur Munitate eorum qui Ecclesiam sumdaverunt, & primi Texerunt. '
tot perando, cur , quomodo in situta fuerit
N Ullam inter Ecclesias . de Episcopos eraelationem, nullam Paetriarchicam aut Motropoliticam dignitatem ab Apostolis pro-- i KE institutam fuisse jahi demonstravimus. Inquirendum igitur est inde orta suerit; eam enim antiquissimam esse nemo dissileri potest. Res primum videtur ardua, sed ei qui paulo attentius antiquam Ecclesiarum distributionem consideraverit, nihil iam supererit dis
Nemo non novit Imperium Romanum in ri iones & provincias distributum fuisse , & regionum ac provinciarum quasdam urbes Primarias fuisse, scii Metropoles, unde caeterae totae pendebant. Itaque cum ad eas ob civilia negotia Provinciarum Incolae convenirent, & inde tum iudi .ia, tum etiam merces & caetera, ut fieri solet, petere solerent: simile aliquid in rebus Ecclesiasticis Christiani secere, & sive cum ordinandus aut deponendus erat Episcopus, sive cum aliqua diviso erat in Ecclesia, sive cum in commune de rebus Ecclesiae deliberandum erat, cum jam non amplius superes sent Apostoli, per quos haec antei componebantur, urbis Metro poleos Episcopum adire par fuit, idoue paulatim per consuetudinem invaluit, ac tota Ecclesiarum distributio, ad sormam Imperii secta est, urbesque Metropoles, Metropolas quoque suerunt Ecclesiae, & illarum Episcopus super univeriam provinciam potestatem habuit, tum ad ordinandos aut deponendos reliquos Epis,
copos, tum ad componenda Ecclesiarum dissidia, tum ad convocandas Synodos &c. ita tamen ut sine comprovincialium Episcopo-riim consilio nihil faceret. Haec consuetudo Canonibus deinde confirmata est, totaque Ecclesia ad formam politici regiminis dispositata distributa est. Eadem ratione urbes illae quae Diceceseos seu regionis alicujus,
47쪽
So ANTIQUA TCCLESIAE DISCIPLINA
pluriumque provinciarum erant capita, siti essu temporis quaedam an caeteras jura obtinuere.Demum in tribus praecipuis totius orbis Romani Civitatibus, Roma in occidente ', Antiochia in oriente, de Alexandria ad meridiem: tres praecipuae fuerunt Ecclesiae quae primum inter alias honorem obtinuere, successuque temporis quaedam in illas jura, vel sibi vindicarunt, vel a Synodis concessa receperunt. His accessit posica Constantinopolis quae secunda mundi urbs evasit S Hiero lyma quae hunc honorem non propter magnitudinem civitatis obtinuit,' sed propter venerationem illius urbis in qua primum a Christo instituta fuerat Ecclesia, & ex qua Evangelium ad caeteras orbis partes perlatum suerat. Non alio pacto ccinstitutas esse Metro- ..polos pluribus argumentis demonstrariposset, nonnulla tantum hic proseremus brevitati cohsulentes.
Concilii Nicaeni Cmone 6. statuitur ut in praerogativa & privile-
siis Ecclesiarum o inri , hoc est ut antiqua conseus
tuis obtineat, noverant igitur hujus Srnodi Patres, haec Eccles xlim iura & privilegia non esse institutionis Apostolorum, sed ex consuetudine ortum habuisse. Rusdem Concilii Canone 7. sancibium est, ut AEdiar Episcopo honoris praerogativa concedatur, Metropoli Caesareae pruria di nitate servata. Quae autem alia ratio Nicaenos Patres potuit impellere ut Caesareae Metropoliticum jus potitis quM AEliae conferrenti nisi quod illa erat Provinciae Metropolis : haec non item. In Concilio Taurinensi statutum est illi totius Provinciae Prim tum deberi qui suam cizitatem demonstrasset esse Metropolim quia scilicet non aliunde Metropolitanae Ecclesiae dignitas reperitur quam
ex ipsius urbis dignitate. Unde faetum est ut Episcopi Metropolitica jura ambientes Imperatores adirent, a quibus obtenta Metropoleos in urbis suae gratiam di nitare, Ecclesiastica etiam Metropoleon jura & Provinciae
Sic Valens in odium Basilii Cappadociam in duas partes distraxit, unde secuta est Provinciarum quoque Ecclesiasticarim divisio, ut
In Concilio Chalcedonensi act. q. Photius Tyri, & Eustathius Boryti inter se litigant de iure Metropolitico. Hic enim ab Imp
48쪽
ratore Theodosio rescriptum per subreptionem obtinuerat, ut B rytus feret Metropolis: quo impetrato Provinciarum Ecclesiastia carum divisionem in quadam Synodo Constantinopolitana seri ci raverat, & ordinationes multariun Ecclesiarum quae prius Tyrio sui ieetae erant, invaserat: Photio Episcopo Tyri excommunicationis&depositionis metu, ad istam divitionem approbandam adacto. Rogat ergo Marcianum Photius ut haec in irritum mittantur, suaque Tyrio Episcopo iura restituantur. Judicibus & Concilio visum est, negotium istud non secundum leges aut pragmaticas, sed secundum Canones examinare. Lecto igitur Concilii Nicaeni Cmone, quo statui videtur, ut unus sit in una Provincia Mcti olitanus, ingratiam Tyri Episcopi judicium fertur. Unde conuat Pi ovilicias Ecclesiasticas ad formam civilium fuisse olim dispositas, quandoquidem unus Metropolitanus unicuique Provinciae praesectus
Ach. iiii causi simili Nicomediensis & Nicaeni Episcopi, Nucomediens jus Metropoliticum vindicatur, eo quoa Nicomedia sitisset olim urbs Metropolis, & ab eo excidit Nicaenus quod in sacra Valentiniani & Valentis qua Nicaenae civitati tribuerant Metropoliticum ius proprie praeciperent ab aliis crvitatibus nullum ius auferri. Quapropter honorem tantum Metropolitae illi concedunt, non autem ejus jura & privilegia. Quod quidem generatim sancitur e. 12. de omnibus iis urbibus quae in posterum M tropolis nomine honoratae fuerint ab Imperatoribus. Atque ideo id factum est, ne Episcoporum ambitio turbas pastini in Ecclesiis excitaret, & formam Ecclesiae iam stabilitam funditus everteret. Nihilominus tamen cum non modo urbs aliqua Metropolitica dignitate honorabatur, sed de Provinciae dividebantur , non raro Lcclesiarum quoque status mutari solebat, idque decerni videtur
none i δε ejusdem Concilii his verbis, dimem etiam aliqt ac ι- ras Imperatoria auctoritare innovata fuerit , ciuiles , publicas formas Eccle iasticarum quoque Parochiarum ordo consequatur. Hinc
multas videre est in Provinciis & Metropolibus Ecclesiasticis mutationes quas rcferre longum foret. Unum hoc addam in Concilio Toletano anni Gio. siit, Bonifacio I V. Metropoliticam dignitatem Toletanae Ecclesiae assertam suisse ob ipsius urbis dignitatem. Sed hae, inquit Gundem us in Synodo tona. s. Conc. col. D rq. sa sedes Toletana sicutpraedi lumes, antiqua nominis sui ac nostri cultu. pcni, ita totius Proincia polleat iactesiae ignitate 2 praecalat pote-
49쪽
te.' Deinde vero decernit eam esse non modo Carpetaniae, ut quia dam dicebant, sed totius etiam Carthaginensis Provinciae Metropolim , quia sciebat procul dubio Carpetania regionem non esse Provin-Dam, seu partem Carthaginensis Provinciae .... est ob hoc quia unas eademque proviiscia statuit ut sicut Boetica, Lusitania vel Tar
raconensis Provincia vel reliquae ad regni regimina pertinentes, secundum antiqua Patrum decreta gulos nosiuntur habere Istropo-rit os, ita er Carthaginensis Provinciae, unum eumdemque. Itaque
in Hispania ad formam civilis regiminis dispositam Ecclesiam fuisse certissimum est. Ut autem caetera mittam, hoc generatim dico in omnibus orbis partibus, ex pta Asrica, de qua postea dicemus. Ecclesias semper eodem serὸ modo distributas suile, quo & Im perii Provincias: Metropoles Ecclesiasticas annexas semper aut s τὸ semper civilibus, cum mutatae sunt civiles Metropoles mutatas esse ut plurimum Ecclesiasticas. Eccui igitur dubium esse possit, quin istius tum distributionis Ecclesiarum, tum dignitatis Metropoliticae origo ex sola Imperii distributione & urbium ipsarum digia litate repetenda sit i
Prolinciariis mur seon Ecclesia uisaram di bibutio ad forinam Politici regiminis summatris describitur,
pr.ecipuae in ilia mutationes annotantur.
Ibaperium Romanum a temporibus Augusti in varias Provincias distributum suisse ricino nescit, distributio haec ab Hadriano &postea a Constantino paululum mutata est, atque accurata ab isto Imperii facta divisio, universusque orbis Romanus quatuor Praes ctis Praetorio ab eo commissus: clim antea duo tantum totius Imperii Praesecti sorcnt, ut testis est Zozimus lib. 2. Primus Orientem, Secundus Illyricum, Tertius Italiam, Qin ius Gallias sortitus cst. Sub is is Praesectis varias regiones Vicarii &in nonnullis locis Proconsules regebant, & iterum sub istis Praesides, aut Correetores Provincias administrabant. Sub Orientis Praesecto erant Dioeceses quinque. Prima est Dioecesis orientis , cujus caput erat Antiochia.
50쪽
c. Insta decem numerabantur Provinciae, Palaestina, Syria, Phoenice, Arabia, Cilicia, Isauria, Mesopotamia, Osroena, Euphra tentis, di Cypria. Sed hic numerus postea crevit, nam Palaestina intres divisa est, quarum Metropolas erant Caesarea, Schytopolis,& Jerusalem; Syria in duas, quarum Metropoles erant Apamea , Minntiochia; Cilicia itidem in duas, quarum Metropoles, Tarnis,& Anazarbus. Demum Phoenicia quoque in duas, quarum Metro potes suere Tyrus & Damascus. Praeter has Metropoleos clignitarem in eadem Provincia occupare conatus in Bortensis Episcopus, sed ejus conatus ab Imperatore Martiano & Episcopis in Concilio
Chalcedon si atri . repressus est.
Secunda Dioecesis quae Praesecto orientis parebat, est Dioecesis AEgypti, cujus caput Alexandria, in ea tres primum fuere Provinciae AEgyptus strict), Pentapolis, & Libya, quibus addit Ath. in
opa a. Thebaidem de Amm. lib. 22. Augustamnicam. His adjecta deinde est Areadia. Epiphanius haeres. 68. septem AEgypti Provincias enumerat. AEgyptum, Thebaidem, Mareotidem, Anam miacam, Mareotidem, & Pentapolim; bis Mareotae nomen in textum Epiphanti irrepsit , & in alterutro linia dum potius videtur olarmariciis. Deinde vero advertendum cst Epiphantiam hic non enumerare Provincias Metropoli subjectas, sed tantum regiones; mam Mareote, ut restis est Athanasius, Episeopo es Chorepisco- .po carebat, & regebatur tantum a Presbyteris. Verum tandem tota AEgypti Dire sis in decem Provincias, toti lcmque Metropoles urbes distributa erat, ut constat ex Epist. Imp. ad Dioscorum ach. i. Conc. Chalcedonensis relata Col. 99. in qua iubet Diostorum Ephesum venire cum decem re verenuis iniis a Acropotius Episivis em
Tmia est Dioecesis Ponti, cujus Metropolis est Caesarea Cappa-zdόciar, in sex primum divisa Provincias, Cappadociam, Calatiam, Armeniam, Pontum, Paphlagoniam & Bithyniam. Quae omnes excepta Dithynia in duas postei divisae sunt. Praeterea fuit in eadem -Dioecesi Metropolis & civilis & Ecclasiastica, Nicaea, sed non.
- tantum & honore, ut a nobis observatum cst antea. Quarta Dioecesis est Asiana, in qua una erat Provincia procon--sularis Asia, cujus Metropolis totiusque Asanae Dioeceseos caput
est Ephesiis. Caeterae octo Vicario Asiae parebant, Helles intus' scilicet, Pamphilia, Lydia , Pisidia, Lycaonia, Lycia & Caria, Phrygia: quae deinde in Salutarem de Pacarianam, itemque Pamphitia