In Hugonis Grotii jus belli et pacis, ad illustrissimum baronem Boineburgium commentatio Jo. Henrici Boecleri. Cum praefatione Jo. Schilteri

발행: 1704년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

tam spectarunt. In distinguendo quidem jure natura o jure gentium , omnium aliorum diligentiam Gratura vicit. Sed nondum ad summam rei in hoc argumento profectum est, nisi accurate , atque ita, ne quid dubitationis supersit, jure natura universim fuerint descripta, atq; a gentium rure di scriminata. Saepe enim , apud antiquos praesertim , utroque vocabulo 3. ossie. s. res eadem signatur. Ciceronis locus est, cui multa occurrunt similia r Neque vero hoc solam nutura , id est, jure gentium , sed etiam legibus populorum , quibus in ingulis civitatibus restabucacδntinetur , eodem modo constitutum est , ut non liceat sui commodi causa nocere alteri. Jus natu- . rae ita describit , . cui, quantum ad singula-

. a ia, ius gentium alirer & proprie sic dit i cuim) ut & jus civile persaepe suffragantur: M'quemadmodum illud omnis humanae socie-- . talis vinculum sit , praeclare ostendit. Facienda hic est mentio Feldeni, qui totiens sibi gratulatur, quasi praetermissam Gratis rem primariam reperisset; nempe non Gentium modo plurium , sed humani generis torias' 'ietatem , fusique jas commune ac universale. Atqui hoe Grotius sepissime inculcat , non tantum ubi sociale demonstrat jus naturae, sed ex occasione passim. Neque enim Grotici 3. ose. s. alia mens, quam ciceroni, cum dicit: Si etiam lm natura praesicribit , ut homo homini, quicunque fit, ob eam ipsam caussam, quod is homo fit, eo 'stum veru ηesse est , Minidum eandem nar ram omnium militarem esse communem quod fi

132쪽

ita est, una continemur omnes O eadem lege naturae. Et subinde Qui autem civium rationeis dicunt habendam , externorum negant i bι dirimunt communem humam generissocietatem.

Caeterum in ratione juris naturalis assi. In prolet. gnanda per icta neu recta rationis, non satis . , caute locutus est Grotius , cum dicit, illa locum habιtura , eriamsi damur , quod sine summo scri re dari nequit , non esse Deum , aut non curari ab illo negotia humana. Certum enim est juris rationem non dari, nisi per imperium & obligationem : adeoq; juris naturalis rationem, sine imperio & indicatione supremi Numinis, in dictamine rectae rationis, S per illud, De I. N.&nullam esse. Sicut graviter δc erudite osten- G. lib. r.

dit Selaenin. . . , . . cas. λIn capitibus juris .naturalis enumerandis , satis docte quidem Gratius . non tamen plene Versatus est. Gassendus leges naturae omnium Phil. Epi- hominum maxime communes ita assi nat: ςR . p xx. I. bonum, commodum, gratum prosequi ἱ malum, incommodum , ingratum essugere. 2. sbι bene, quam alteri, malle sive, ρlus se amare, quam cet ros. vitam conservare ; membrorum , sensuum, facultatum omnιum integritatem ac liberum usum velle. 4. sociabilem esse , spe societatem expetere. Sed haec non tam sunt jura naturae, quam τω-ρωτα κία φυσιν, sive prima naturae. Jus enim oro de X.

omne ad actionem pertinet, quae rationis & 3 3. electionis est ; non ad inclinationem , quae animali competit, ut est animal. Non ines in 3.de ib. primis natura coηciliationιbin honesta actis , in.

133쪽

quit Cicero. Enumerationem Philippi Melanis chthonis ad reperiendam hujus doctrinae viam,

accommodatam es e, antea diximus. -

RO' , juris naturalis quod rationale

Vocat 3 animale enim diximus merito hine removeri duo ponit summa capita : I. Dilia gere Deum rectorem suum. a. diligere proximum t. . s. s. aque ac seipsum. Juris gentium ista: r. res diri dere. 2. punire sontes. Neutrum eX more philosophi dictum est. Quantum enim ad primum attinet, non exprimuntur capita juris naturalis, sed capita lingillatim exprimenda coguntur in compendium: unusque de idem fons omnis juris naturalis stilo S. Scripturae' signatur, AMOR. amor, inquam, Dei ct proximi. Quae philosophia mysterio non caret; aeque ethnicis vel vocabulo tenus satis intel- . . ligitur. Philosophi enim ethnici dicerent rSumma juris napuralis est in his r l. Bona sunt cienda. a. mala sunt vitanda r utrobique, tum erga Deum; tum erga hominem, id est , seipsum , vel alterum. Verum tali constituto fund mento, tamen requires summa capita hujusjuris, & demonstrari tibi in praecipuis generibus concupisces. Sicut, qui audivit ex Se vatore Nostro summam Decalogi, non pro- pterea tamen singula praecepta ejus non deis siderat. Jam cur res diνidere, punire senteae,

magis juris gentium sit, quam naturae, ut haec vere,& accurate distinguuntur nam Iurigentium multa multi tribuunt , quae lunt juris naturaeo nulla potest idonea ratio dari.

134쪽

PRAEFAΤΙΟ. - sme sufficit dicere : hac a jure Natura originem, a jure Gentium confirmationem habere. Ita enim non distingues , sed confundes omnia. Res dividere, jus naturae est : id est, non ita accipita Natura originem, ut Gentium demum arbitrio jus sat, sive juris rationem induat ; sed natura ipsa hoc jus facit, &absolvit. Repeti quidem haec Naturae sanctio potest, legibus moribusque Gentium 3 imo legibus singularum civitatum. Pleraque enim omnia jura naturae , civili quoque jure repetuntur , ac denuo praecipiuntur. Non tamen confundi debent ista, aut hoc obtentu, discrimen juris naturae dc juris civilis obliterari. Quod per multis est selenne. Res dividere, prae poem est Decalogi , id est, caput juris naturalis. Qui enim dixit, Non furaberis, eadem opera vixit: Sit rerum proprietas ct distinctio teneat quisque suum et, alienum non concupiscat. Quod in Deca- ogo altera vice inculcatur. Miro utiq; modo sapere eum dixerim , qui animo concipere surtum , aut explicare possit , sine praecepta dominiorum distinctione. Furtum enim nisi proprietate constituta, vel cogitare, ab omni ratione alienum est. Id quod ultro agnosci ecatalogus legum naturae a Melanchthone propositus, de quo supra. Sic paena inter homines

meritum, juris est naturalis, tum , qua illud jus est, tum, qua naturale est. Si jus est, obligationem parit: obligatio autem nulla nequo esset, neque concipi posset, sine poenae aliis cujus violationi juris imminentis xatione.

135쪽

DeI. N.At quod praeclare Selaenis explicat. Sanctio enim G. lib. - sive poenae constitutio naturaliter inest omni ''' juri, qua jus est ; etiamsi verbis non semper exprimatur. Neque quicquam naturali ra tioni magis convenit, quam ut bene secuSque factis condigna merces reddatur. Sed hunc locum non alio consilio attingere volui, quali ut ostenderem, primas de jure naturali quae ostiones , ejusque a gentium jure discrimina, non ita subiit iter parti teque , quantum ad summam disputationis, Grotio etiam in pro legomenis libatam, tradi solere. Ut & illa, quomodo jus naturae angustius jure civili videatur, & quomodo eodem latius habe

Controv. tu, .mo M. Seneca spectavit , cum dixit: V 33. Quae am jura non lege , sed natura nobis attributa. Cont El. Quadam jura non sicripta , sedscriptis omnibus, reuiora sunt. Quoniam autem de hac re saepius erit agendum , nunc sermonem transferemus ad PRAE-sI DI A GROTIA NI OPERIS : totiusque

structurae fundamenta, quo ea sint consilio, qua arte, adhibita , sicut Grotius enarravit, singillatim considerabimus. Ex antiquitatis, quae scriptorum omne genus complectitur , monumentis eluditorum Virorum

alius aliam philosophiae partem ingenio suo illustrare sunt aggressi. At, quae aci juriorudentiam istam umversalem , sive jus natura se gentium, cujus pars est jus belli, spectant; ex

iisdem sontibus certa via ac ratione. in mam unius corporis cogere, Grat, dia instia

. . - tuit,

136쪽

PRAEFATIO. M.tuit, ut singularis & vere practicae eruditionis incomparabile specimen daret; & quantum

rerum maximarum in legendis scriptoribuaantiquis plerosque praeteriret , tum, unde, tanquam ex abditis penetralibus ad illustres M publicos vi tae usus, multa dc praeclara d promere fas esset, eadem opera demonstraret. Nihil certe scripsit, unde copiam S elega tiam suae doctrinae ingeniique m/gis optaret aesti mari. Quare & scriptores paucis bene coisgnitos tractatosque studiosius ad partes vocavit et artes quoque interpretandi, eruditis tantum notas, in tempore S loco, multa cura judicioque adhibuit. Sequamur vestigia ejus, qui de PHILos PHI s primo loquitur : Sc Aristotela in hoe genere principatum examinat. Gravius ille quidem , quam Anton- Quarensiu in lectioni. ovi Ethicis, qui ludere, non judicare videtur , quotiens Aristoteli contradicit. Non tamen

sunt nulla, quae pro Aristotele dici possunt, inexplicanda virtutis natura; sive potius, quae pro se ipse Aristoteles dixit, si in promtu sint judicaturo , quaecunque in opere Ethico, de ratione instituti sui passim submonuit. Neque tamen invidia hinc est facienda Grotio, quaestionem antiquitus motam, suo quodam judicio prosequenti. Verum ista alterius loci sunt. Videtur Grotius ad hujus operis usum inprimis legisse librum quintum Ethicorum Miacomach. Ejusque interpretem doctissimum Mutariem Ephesum : cujus etiam loςos quoS

137쪽

dam Latine convertit. Et sane ille liber multa & recondita , & huic argumento propria

continet, 1 nemine prorsus & accurate explicata. Quamquam & eX cereris libris, e

rumque interpretibus , Eustratio , Myasio , tum Andronico sive aliud nomen est ejus , quem Daniel Hein ius edidit, Bc reperi in Msc. quodam Catecurii, corruptum quidem, sed unde dubitatum de auctore constat, vocabulum plane eximia ad illustrandam hanc materiam peti possunt. μ' Idem de Politicis o Rhetoricis Aristotelis dixeris. Problematum quoque Auctor non indictus Grotio . quasdam quaestiones practicas ex fontibus juris naturalis peritemsceptat. In Platone, quod non perfunctorie dicendum est, plura etiam ad disputationem de jure naturae pertinentia , reperias , in primis in libris de Legibus, Neque enim alius quis quam studiosius, omnia vitae civilis praesidiare instrumenta , tum legum civilium rationes

ad natu die normam exegit. Igitur nemo in

hunc diem satis hoc auctore ad hoc argumentum Uiuoi r ne Gratius quidem L cui erunque magis in promtu fuit Philo , Platonis imitator , O Maxumus Pyri , Philosophus Platonicus. Philonis enim, ut hoc in transcursit adiiciam, Philos phia adeo diligenter utitur Grotius, ut etiama loriari videatur cognitione scriptoris reconisi i & singularis. Stoicorum philosephia, proprio elogio hue

pertinet 3 quibus caput & summa est, omnem hunc

138쪽

hune civilem in disputando locum, ad naturae leges & pIacita revocare. Epicteti Enchiridis explicando, Si tu , quantum ad principia

humanarum actionum, quae vocant, & facul- itates animae attinet; Amanus in ipsis actioninbus, & honesti justique rationibus, egregiam

operam navarunt. Inde proximas Antonini Imperatoris fragmentis tribuunt partes. Cujus libri non est tamen, apud exquisitae eruditionis Viros, eadem quae vulgo obtinet , aestim tio. Tum, quae apud Diogenem Laertium, Plutarchum, aliosque Graecos, de Stoica disciplina reperiuntur. Seneca enim in Latinis Stoicis, familiare Grotio in toto hoc opere nomeni est : neque immerito. Sed & in ceteris Phil . sophorum sectis multa eximie huc faciunt apud Stobaam, Sextum Empιricum , Diogenem, ιlostrarum , Jambuctum , Porph rium, Eνnapium, plerumque etiam Grotio demonstrantes reperienda. Latinorum Philosephorum decus omne p .i nes Ciceronem stat : cujus duo opera de Legia

i bus; & praesertim de Uciis, mirum quantumi conferre possimi huic materiae. Quamquami nobile illud de Uciis opus illi tanrum inteli ligunt, qui Graecorum Philosophorum sen- tentias eX variis sectis, in antiquitate disperi fas, ingenio & labore conductas perspectas, que habent. Sicut ejus rei specimen fortasse alio tempore dabimus. Grotius multa debet

i his libris, etiam ubi non ostendit.

139쪽

HI STOMARUM , sicut maximus apud rerum publicarum administratores , & quos barbaro vocabulo Statistas dicunt, abusus est quid enim non obtentu alicujus facti velatum defensiumque cupiunt ita Hrum usum

praeclare Grotius ostendit. Non auctoritate modo , quae in rebus dubiis aut raris etiam cumulatur svide exempla Gratiana I, 3, II. in Nextu o Noris 3 I, 4, I . in Notis; I, 2 3, 8 . in

Textu O Notis ; 3,r,s, in Notis. sed disciplina letractatu rerum , cum pleraeque disputationes juris hujus publici Bc communis, examinantur in Senatu, adornantur Legationibus, di Leeptantur contentionibus , & orationibus contrariis r quibus nihil est potentius ad domonstrandum , color juris & simulacrum, quid vero jure intersit. Unde mos Eclogarum Constantino placuit. extat duplex fragmentum , De Legationibus quarum insignis est hoe loco commendatio ) dc de virtute ac ricio, illius editione partim infimis , partim Meschelius ;hujus , Henricus Valesivi rem literariam ornarunt. Illud in Grotio eximium est & singulare, quod nobilissimarum rerum argumenta etiam inde deduxit, unde deducenda esse, plerique ignorant. Tres nominabo, qui fere

alios ad usus tractantur; nec minus tamen lhuc valent Strabonem , Pausaniam , Apollodorem. Pleni recondita philosephia libri ; sed quae non erui semper aut dijudicari, nisi a doctissimis potest. Eos autem hic intelligo doctos, qui practico illo mentis lumine in vitae

140쪽

PRAEFATIO. 1

ae negotiorum abdita penetrarunt: ad exem plum Grotii, inter istas rerum tenebras oc lati ac perspicacis. POETARUM classem persequamur: quorum duplex Grotio usus; primus, qui reliquorum scriptorum omnium, ad astruendam fidem ; alter ornandi operis. Si tamen hic aliquid ornari potuit , quin eadem opera i strueretur. Nonne enim philosopha est sententia ejus, cujus verbis mavis uti, cum philosophandum est , quam tuis r sed de replerisque incredibili , caute loquendum est cribentibus opera, pragmaticis quibusque viris usui futura. Mam igitur apertius. Poe-- , inquis, serviunt sua caus, O bona, mala, vera , falsa promiscue erunt: & figuris, rerum momenta saepe posthabent. Hinc ergo nulla

solida philosephia peti potest. Magnam facit

injuriam veteribus Poetis, qui ita autumat. Serpiunt caussis personisque, fateor: sed imperitus si lector oportet, qui causι personasque non noscit, non discernit. Alia ex Paride quodam au. dies & expectabis , quam ab AEnea et alia esti Achillis oratio , qui jura netat mi nata. nibit non arrogat armιs, alia Nestoris. Apud Sen eam Tragoedum, Pyrrhus, jus belli in sevitia voad. ponit , Agamemnon , quem Poeta ei adversarium dedit, satis declarat. summum jus victoriae , summam esse iniuriam. An dubium esse potest y uter veriora loquatur φ simul hoc boni inest; quod melior sententia, contentione alterius non modice illustratur. Non

. . . decet

SEARCH

MENU NAVIGATION