In Hugonis Grotii jus belli et pacis, ad illustrissimum baronem Boineburgium commentatio Jo. Henrici Boecleri. Cum praefatione Jo. Schilteri

발행: 1704년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Vocavit quosdam testes Grotius in A N N

T A T I S, quos in opere ipso non laudaveratrpraesertim in recentioribus. Hinc Data curio

sis occasio, de proposito is instituto Annoratorum suspicandi. Ajunt enim, genio iaculi datum, ut istis, quae vulgo ubique celebrantur, nominibus plures allicerentur lectores. Qui serio consideraverint omnia Annotata; vix hoc sibi persuaderi siverint. Venerunt quaedam sub

manum, dum componitur opus superfutura velut ex abundante materia, composito: pleraque accesserunt; eo more , quo scriptores quorumcunque operum ad ea libenter respiciunt, Ec eo referunt annotantque , quae PO-

sterior lectio adjecerit. Quod enim de quibusdam nominibus suspicantur, quasi illicio delectis, parum est veritimile. Nam Jureconsultos quidem etiam juniores passim in opero ipso laudavit, nisi quod modus nominum

servandus videbatur. Ad quorundam autem lectionem revera serius accessisse eum scimus. Cujus generis sunt, quae ad statum rei Germanicae , a propioribus seculis pertinent. In qua disciplina nescio an valde profecerit. Sunt

igitur Annotata hac, interdum quidem explicandis , quae subobscure dicta erant, aliquando supplenis3 plerumque autem loculatanis se illustrandis prioribus adjecta r vel exemplis , vel sententiis, vel accommodatione facta. Est ubi suffecit in opere indicasse librum magnae se gis , cujus in Annotatis uberior commendatio , in rem praesentem lectores: invitat. Id A., quod

152쪽

quod in Consulata Maris factum cernimus rlibro nunquam satis laudato, si argumenti nobilitatem , copiam, usum spectemus. Quem Latina veste indutum conspici, publice arbitror interesse. In ipso tractandi genere , Vellicare solent Grotium , quasi non more philosophi versatum: praesertim, quantum ad DEFINITIo-N Es 8c PROBATIONES atque DEMONSTRATIONES. Fateor in praecipuis philosophi operibus ac speciminibus haec esse. Sed mirari subit eos , qui Aristotelem videri volunt edidicisse, nec meminerunt , quae ille in Ethicis saepissime , sed&alibi inculcat: in ma-reria morali ac civili, non esse omnia ad math matιcam ratιanem ct ἀκρίβειαν exigenda, sed ita tractanda , sicut natura ct conditio rei postulat. Quin & , non esse hominis eruditι, ultra morem argumenti , accuratas rationes exigere, graviter

testatur. Hinc est, quod ipse Aristoteles in to to opere civili definitionibus accuratis raro usus, plerumque popularius res describit. Quanquam, si uspiam, hic certe locus erat illi arti, cujus peritia censeri singulariter voluit

tantus doctor. Minor necessitas Varronem in No'Aie. libro Humanarum adstrinxerat, cujus descri- , as. ptionem diduciarum Gestius ita tuetur: Sed pro

fecto non id fuit Varroni negotium , ut induci superstitiose definiret , O legibus rationibusque mnibus desinitionam inserviret. Satis enim visum est , ejusmodi facere demonstrationem , quod genvi Graci τυπους magis O quam

153쪽

hi ναους νθcant. Non ignoramus de eetero, multum mali in omnem locum civilem invectum esse, definiendi, distinguendi, probandi imperitia atque negligentia: quam in tempore & loco serio incusamus. Neque sane umquam in eorum concesserimus sententiam: qui nullam prorsus in hoc doctrinarum genere scientiam firmam certamque tradi statuunt: multo minus tolerare illos possumus, qui omnia quae in civili philosophia traduntur, Vaga, incerta, fluxa, per impudentissimam& indoctis imam stultitiam essutiunt. Conatrarium enim eruditis notum & in tempore

demonstratum est. Nisi quod per singulas amplissimi studii partes id haud adeo exculta diligentia di Iputatum est. Grotius, inter juniores quidem, diligentia hujus instituti, in

hoc argumento, omnium ante se curas superavit: primusque pedum viam vidit, qua decurrentes ad metam, citra ambages contenderent. Habuit enim in oculis, ulum & morem

vitae ac taculi , cui destinandum hoc opus e sit. Ad quod declarandum & supplendum multa interim de exquisitiore doctrinarum penu adiici posse, nemo inficias iverit. Neque tamen hoc facturus cavillari verba debet, aut,

cum ratione praeterita, criminari: aut a se in-Venta , cum injuria tam pulchri operis extollere. Sicut nec adulantem navos , ut ante di-

enim est , probaveris. Verum de his rectius in re praetenti, & singulis operis partibus ac membris agetur. Ubi & , quantum se pro

154쪽

. PRAEFATI α ιν

Philosepho gesserit , opportunis locis de

monstrabitur. Nunc illud tantum attingemus , quod ad

universi operis rationem attinet. ΤΕΜ PERAMENTUM IUR IS BELLICI. de quo , anto

Grotium, serio, & per modum disciplinae nihil cogitatum est. Sicut enim in tractando quocunque jure, nemo fatis erudite versari putandus est ; qui sectando ubique το ακριδε- δίκαιον, sive merum juris rigorem, aequitatis rationes undique emergentes, atque Legum- Iatoris , interpretis, judicis oculis, decora specie obversantes praeterviderit atque contem

serit: ita , quin jus belli, vulgo jactatum , α

horribili forma adornatum , sine tempera mento aequitatis , quam natura Com.

miniscitur , sapientia commendat . in summam haud raro injuriam degeneret, i Dori possunt dubitare, qui rerum aliquem, usum habent. Ne ergo in summo jure sumis lib. ara i m a CruX statueretur, aut statuta toleraretur, v qu i Grotiana prospectum est prudentia & doctri '' i na, quae hunc locum, id est, animam juris beui Iici, eximie conspici, in parte operis necessa-i xia constitui, suoque pretio laxari voluit. Hoci est nimirum rebus crudis gustum , immodii cis modum , immanibus humanitatem dare. i χαρις , qui larvam juris detraxit Ilias centiae, hominesque more belluarum inter a ma versari vetuit., DICENDI GENus concisum eIegit Gr

i lius ; non modo ad exemplum philosophici j iusti

155쪽

D PRAEFATIO.

instituti, sed naturae quodam ductu. Amavit enim ubique orationem pressam, & quadam dignitate gravem. A qua nec in historia sibi

temperavit. Satis constat, virum nostri saeculi summum, omnisque doctrinae & auctorem & censerem gravissimum , Hieronymum Bignonium, cum ineditas adhuc Grotii nistorias & Annales legisset, non probasse brevitatem orationis, obscuritati obnoxiam, in illo genere scri plurae, quod a perspicua Ven state potissimam commendationem caperet, peneque Grotio persuasisse , ut rescriberet. Sed invito genio, qui format seret orationem,

vix si1scipi feliciter aliquid videmus: εc in historia, facilitas erudita optari, gravitas non inepta ferri debet. Quae in hoc quidem opera plus rationis habere videtur. Sicut 8c inprafatione ad Regem Christianissimum. Liceat di- . Cere , quod mihi in mentem venit: amplissimo cuique se facundi simo Panu rico s non antefereni dam , aquandam tamen eam esse. Adeo nullum verbum otiosum, nulla sententia a majestate rerum declinans, & in angusta stili complexione copiosa reperitur summa. GRAECA fuissere verbis Latina reddit, conscius sibi egregiae artis, magnique in hoc

genere successus. Quantum enim Valeat,earis minibus Graecis Latino metro mutandis, luculento opere fragmentorum Poeticorum, quae ex Stobaeo ad hunc modum convenit, apis

paret. Et in soluta oratione, Procopii Randali-

156쪽

numentum haberi par est.: Forte interim illud aliquem moveat, ut munus praeclare de hoc opere sentiat: quod usus ejus in vita humana vix demonstrari queat. Συ- hantur enim hic vicia hominis , ad qua ex iure natura tenetur, spe qua ex lumine natura colligi possunt. At νero talis statin hominum nanquam

fuit aut est, in quo fila ista obligatio obtinereia Quid ergo multum soliciti sumus de re, quae nec in usu fuit , nec erit 3 Non addam cum non nemine: nec esse debuit. Si enim homo mansisset in statu sanctitatis primaevae , haec sola illum lex ut ab initio rexit, Ita rectura deineeps erat: nisi quod una aut altera positi va accedere poterat , sicut de vetita arbore constat. Sed profecto, qui ita sentiunt, ipsos omnis juris sanctissimos sontes ignorare . si non spernere, videntur. Possis eodem modo inferre: nunquam post peccatum admisistim talis status hominum fuit, in quo solae obligationes , quae ex Decalogo sive lege m rati , id est, jure naturae repetito divina promulgatione , homini conveniunt, obtinerent. Semper enim aliqua πολύεια fuit, quae sine legibus positivis cogitari nequit, aut instar πολύειας, ut in magna domo, aut corpore familiarum,ubi justa patrisfamilias aut principis sive principum illius coetus , legis civilis rationem habere intelliguntur. An dices hine consequi, de Decalogo explicando , & probe intelligendo , nobis non magnopere laboran

l . . . dum

157쪽

dum esse' Unde tamen maximi quique Icti

omnium civilium legum origines deducendas existimarunt. Eruditis certe notum est:

nullius gentis jura civilia docte dc penitus intelligi, nisi ab iis , qui peritia juris naturalis praestanti Norunt hoc, qui possunt discem re opera architecti alicujus secundum disciplinam mathematicam, usu quodam exterius perceptam, non autem ex disciplina mathematica, cujus inscientia saepe Iaborat, effecta.

Nobilitatem summam juris civilis Romani, re excellentiam illam, ob quam tanto in pretio esse debet, non intelligunt illi, qui velut opificium aliquod tractant, & ea quae in usu sori sunt, ac quomodo in usu sunt, in num rato habent. quamquam ea quoque peritia suam, nec paruam laudem habet. . Sed quoseivilis haec philosophia , de qua loquimur, omnis juris magistra , penitus imbuit, non modo legis praecepta, sed ipsas praecipiendi r tiones , consilium, prudentiam, ab ipsis originibus per omnem legislatorii operis proces.sum illuminato jam oculo perspiciunt penetrantque. Verum, de his alibi plenius. Illud

interim non est eruditi, ad tam pauca respicere , ut, quod in statu singularum civitatum non statim objicitur oculis, in universum negare instituas; & in tali praesertim argumento, illam humani generis civitatem , altiore a spicio huc pertinentem, praetervideas. No ne enim civitatum , rerumpublicarum , im

Periorum, quae seorsum valom dc sulficiunt si-

158쪽

bi in summam ordinis & potestatis aliunde

non pendentis, quoddam tamen corpus natumra constituit, quod non jure minus reger

tur, quam partes singulae φ Sed jure nimirum non civili, quod potestas civilis constituit,& civibus suis promulgat ; verum jure, quod potestas civili altior sancit, id est, Deus per

naturam & rationem ', jure , inquam , na

turali , divinae mentis specimine, seu lege di-vas .eotia vina, cujus pars est sanctio naturae rationais Novercilialis socialisque. Non possent conservari sina lust .s.as. gulae civitates , sive singulorum imperia po 'pulorum , nisi aliquid esset, quod contineret universum corpus communi aliquo Vinculo, quod non potest esse aut cogitari aliud, nisi jus omnibus commune, quale solum est, de quo agimus. Omnium enim inter se gentium bella existerent, ut primum ab observantia juris naturalis esset recessum. Et sane loquamur de eo, quod factum est , non de eo, quod futurum ex certa caussa & consecuturum apparet. Quotiens juris naturalis res pectus apud nationes populosque viguit, totiens beata pace mundus laetabatur. At, ubi quaevis natio, quaevis civitas sibi tendere, atque illud communitatis humanae vinculum dissilere coepit, bella bellis. caedes caedibus continuaban tur: donec ad integrandi juris naturae cupidinem reditum est. Voluerunt id signare Poetae,& qui ex Platonis schola periodos temporum singularibus notis insigniebant. Saeculum enim η γεμονιμον, quasi dicas rectorium, subdia

159쪽

34. PRAEFATIO.

vino imperio , sue sub lege naturae , aureum aestimabatur: cum reliqua το επιδυμ ΠικονὰΘυ-wMν deterioribus metallis comparari mere-xentur , eo quod daemonum & fortunae per

arbitria jactarentur, id est, libidine potius humana quisn studio aequi bonique continerentur , casibusque & laboribus assiduis inquietarentur. Et hodie, quae alia potior tot bellorum caussa inter Christianos , quam quod

animis excessit reverentia juris naturalis, non anscripti tantum hominum mentibus, dc ta

bulis divinis humanisque ; sed Christi ipsius

doctrina tantopere commendati explicatiq; tClarius dicam : Huic inhumanae feritati incitamentum dc praeteXtum inde nascitur, quod, praeter jus illud cujusque nationis seu reipu-hlicae arbitrio emolumentoque statutum, nultius juris ratio a nonnullis habetur; & sancti si simum unicumque generis & status humani coagulum, quod eX tuenda societate communi constat, oblivioni haud raro traditur. De iis . quae fiunt, loquimur, nam de iis, quae dicuntur, paulo aliter sentiendum est. Tanta est enim vis , tantus sensus juris naturalis in animis hominum, ut ςtiam, qui deserunt ejus

decreta, verbis pala contemnere non audeant,

sed praeserant ultro jactentque: reique, quam vere humanam & socialem sciunt, praescriptione dissimillima studia & contraria proinposita vestiant integantque. Nisi quod dete-xiores istis suomet calculo damnatis ii quo

dammody videntur , qui nullam ejusmqdj

160쪽

communis humanitatis copulam agnoscere,cie jure naturae contemtim sentire, animique Dullo hominum consortio digni immanit tem , etiam chartis inscribere tanquam tartareum flosculum, non verentur. Quid enim

aliud faciunt, qui nullum juris naturalis usum superesse clamitant qui finiendis regum populorumque controversilis illam unice accommodant regulam, quae regendi vim dc auctoritatem ,yltra pomoeria suae patriae nemini o

trudere potest ρ qui contra solem spuero , &experientiam saeculi extinguere, tot exempla principalium conuenti una , pactionum sfoederum , juris naturalis ductu auspicioque perfectorum , proculcare ac ludibrio habere instituunti Ad dedecus arva non minusquam ad injuriam supremarum potestatum , quae jure privato suas regi controversias nec patiuntur fere, nec pati aliquando possunt, pertinere hanc abnormem philosophiam , nemo est, cui non appareat. In primiS autem eos, qui in republica versantur , haec cura tangit:

eorum conscientiam appellat dejecta suo gradu philosophia melior, sive veneranda juris naturatis scientia, ut, quod sciunt creduntque praesentissimi in omni civili administratione usus esse, id sitae existimationi restituant, restitutumque tueantur, neque ad publica docendi

juvenes munera convolare patiantur homines omnis solidae eruditionis ut vacuos, ita contemtores. Haec enim fundi nostri calamitas : haec reipublicae occulta tabes paulo post manisesto exitio viam dabit. Corrupta enim

C a doctri.

SEARCH

MENU NAVIGATION