장음표시 사용
141쪽
16 PRAEFATIO, decet nune ingredi hanc disputationem. hoc
tantum volui: qui Poeta, consilium, οικονομίαν personas novit , non timebit, pro veru falsum
arripiat. Neque figuris nulla subest veritas. Vitium seculi est, quod hodie non intelligimus, quanti philosophi sint Poetae: sive etiam non audemus dicere. Arcana haec est eruditorum disciplina : cui Grotius tantum debet, ut non alii magis. Sicut autem juris civi. lis peritissimi sunt Comici sin Grentio non semel ostendimus ita jus illud commune naturae & gentium Pragicis ubique curae est. Comicorum enim institutum ad vitam privatam, Tragicorum ad publicam pertinet. Hinc Grotio tam familiaris Sophocles, Ius, εc praesertim princeps sui generis Euripi.
des. Sed haec nemo nisi expertus credit. Jam Epici Poeta non eadem tantum , qua
Historici solent, diligentia juris & aequi r tionem in negotiis publicis consignant; sed variis insuper amplificationibus , inventis. ldisputationibus explanant. Saepe apud ipses
pars magna δικονοριιας, εc contexendi operis
est haec philosophia juris; de qua loquimur.
sicut in divina AEneide Maronis observari debet. Quae & nullam particulam juris naturae re gentium intactam reliquit. Pauca sunt de infinitis, quae Grotius veluti in specimen disciplinae decerpit. Ex mmero itidem non est Iocus hujus argumenti, qui non possit ira strui. Sed quae exprimuntur vocabulis , Mmonstrantur titulis, facilius hoc nomine aesti
142쪽
mantur. Quae autem politicis involuta sine artibus, eruditioribus copiosam prorsus me sem bonae frugis suppeditant. Statius Papinius nominatim etiam hic commendandus est: Sc, qui Grotio acumine sententiarum Spondere civilis prudentiae, eximie etiam in hoc opere placuit, Lucanua. Per omnes enim ire nihil a tinetis: nisi quod Silius Italicus, Sc Claudianus haud obscura sitnt, ubi de hoc instituto agitur, nomina. Et Ovidius, qua Epicus est, Himilis adjunctus intelligitur, etiam cum non nomia natur. Magna pars perpetui operis, non m
do expletur, sed conseritur hujus philosophiae
momentis. Poetarum reliquorum genera,
sicut peritia hujus juris destitui nemo dixerit:
ita propositi ratione aliorsum destinantur.Η- ratio tamen multum debere seorsum potest,
qui sapientiae studiis serio imbutus est. Sed de
Poetis hoc quidem loco fatis. , t i ORATOR. Es Poetis conjunxit Grotius rintellige illos πολίικ. aut eorum opera, non
tam forum lc lites, quam deliberationes de republica spectantia: sicut Cicero ipse suas or tiones distinxit. Hujus generis potissimum sent Demosthenis Σιιιι ιλείικα: & Isocratis, α aristidu, Zc Themistit. Quamquam nec fore ses orationes veterum hujus philosophiae sene inanes. Quid splendidius explicatione juris naturalis circa defensionem sui α rerum in montana Ciceronis ' Quid gravius demon stratione juris naturalis , quo libertas cu- , jusque civitatis munitur, adversus obtrusiam
143쪽
reipublicae alienae societatem, affectatumque societatis obtentu imperium , in Plataico ν eratis ' Qualia etiam in Demosthenis aliorumque forensibus occurrunt. Ille autem locus de poenarum origine, taxatione, finibus, judicialibus istis scriptis quodammodo proprius est, sicut vel ex Lysia conitit. Paneg rasa autem eum res bellicas laudant, multa de jure belli subinde interspergunt i cum justitiam aliasque
virtutes describunt, & gravitatis S artis putant , ex naturae fontibus, Gentiumque institutis rationes illustrium factorum deducere; unde singula proficiscantur declarare. Inter oratores Grotius eximie adamavit Dionem Prusum Chusostomum, civilem , pressum, acutum oratorem ue eX quo quantum peti possit, paucis notum esse credidit ; & Libamam, copiosae itidem disciplinae auctorem, si quis demonstratam a Grotio amplius viam insistat. M. Seneca controversia singulari elogio hielebent signari r quibus addi 8c Declamationes
aliorum possunt, in hujus philosophiae abdita haud infeliciter plerumque provectae.
cis Latinisque & Scholi tisi legere tam gravis argumenti subsidia , viro totius antiquitatis gnaro & studioso, ratio fuit. De quibus no
minatim ut agamus, parum videtur esse n cessarium. :
Promediendum est ad LIBRos UTRIus. E FOEDERIS, quibus DEus fidem & mores hominum erudire ac regere voluit; moni
144쪽
mentum, ut ad cetera, ita ad hanc ipsam juris naturae disciplinam , sanctissimum, certissimum, uberrimum: si quis uti sciat. Quod a Grotio factum esse non possumus asseverare. Gloriatur ille quidem, sibi ubique curae fuisse. discrimen antiquae Ec novae legis, ut loquitur. Sed hoc ipsum est fundamentum, cui superstruit errorem perpetuum ac intolerabilem, quo Legis divinae naturam dc conditionem, Legislatoris D EI consilium ac propositum, Servatoris Christi ossicium ac disciplinam pervertit atque confundit: eaque inde ded cit placita, quae multis ambagibus implicant doctrinas, longe explanatius semper in Ecclesia traditas tradendasque. Scilicet hoc Soci. . ni scriptis nimium adamatis debet, quod omnibus suis operibus infausta illa emblemata inseruit, ad quae nauseant piae, simpli-iciusque & sanctius divina oracula & sanctorum Patrum volumina tractare solitae menistes. Nihil esset utilius opusculo illo, de verit te Christianae religionis : sed hi naevi faciunt,
ut adolescentulis non satis praemunitis com mendare Vereamur. Laudo & admiror Groiatium t sed Theologiam e s deploro 3 vel cum in terpretatur scripturas, vel cum de interpretibus sententiam dicit. Non magis feliciter ei successit assectata Theologicae eruditionis laurea, quam Salmasio suscepta cum Jureconsultis disceptatio. Non, quin uterque multa praeclara, ad locos scripturae, & juris civilis
145쪽
dentiae sormam suis membris aptam , suis articulis consertam , suo naturali contextu persectam , neuter animo comprehenderit. Igitur pro Grotio optime dixerit, arbitror, qui Scriptura sacra eum in hoc opere de jure belli & pacis , non ut principio, quod vocant, uti di, neque, ut Selaenus, de jure naturae dc gentium juxta disciplinam Ebraeorum egit , ita Grotium de eodem , juxta disciplinam Christian νiam voluisse commentari, crediderit. Longe enim aliter fuisset incedendum, si haec itineri meta proponeretur. Quod optabile quidem esset non uno nomine. Sed abunde remm gnam praestitit Grotius, quod in explicando jure naturae S. gentium , rectas illationes ex principiis natura procedentes , ct consensum nationum communem ιn observandis , qua gusta νe lent haberi, proprie indagavit, & ex instituto operis explicavit. Huc enim spectant, qua cunque undecunque arcessuntur. Quae autem seorsum de singulis , tum de perfectione novae legis, quam adornat, & cum veteri comparatione, aliisque hujus generis dicenda sunt, suum alibi habent locum. - In Foederis antiqui explicatione HEBRAE - υM MAGisTRos sive RABai Nos se adhibuisse, ait Grotius. Quod in hoc opere sorte saepius ei successit, quam in aliis. Laudat hoc conis silium Selianus: sed ut ostendat toto opere lange majorem Rabbinorum in hoc tractando argumento usum esse posse, si quis in hoc studiorum genere fuerit exercitatus. Quod
146쪽
nec Seldenus , nec quisquam alius de Grotio crodidit: cui Masmonidis disti plina fere est το-ῶν. Neque indignum est consilium ejus, quod sequantur, qui illis literis intentius vacare nequeunt. Decore certe nec sine arte gratiam operi suo inde conciliavit Grotius : relicta in terim & reservata Seldeno, vere illas literas docto, persectioris commentationis, quae in partem Grotiani operis succenturiaretur, gloria. Et , quoniam sic quoque cespitare solet Grotius, gaudeo & glorior me persuasisse viro interioribus Hebraeorum literis inter pauci mimos hodie erudito rarissimisque & plurimis , ΜΩ. etiam libris instructo Danni Chria sophoro in exstilio, ut ad ea, quae ex Rabbinis in hoc opere adferuntur, aut ex literatura Hebraica explicantur , animadversiones scrib ret. Quod ad primum quidem operis librum felicissit ne praestitit: atque, ut in ceteris pergat, sicuti hactenus non semel a me privatim , ita nunc publice rogatur. Sequitur Auctoritas Ecclesia, tum S IN DICIS CANONIBUs , tum S. PATRUM, sive Doctorum veteris Ecclesiae monumentis prodita. Hinc :plurima peti eximie posse , si quis secundum disciplinam Christianorum hoc argumentum vellet tradere, in aperto est. Palma in medio posita est : nemo eam hactenus abstulit. Con- .silio auxilioque erit, si quis audet, in primis S. Augustinis. Qui enim de omni argumento morali & civili, plura, exquisitiora, subtili ra, ct ad singulas non res modo, sed momenta
147쪽
rerum, penitius pertinentiadisserat, ex The logis veteribus nemo laudari potest. Nam &Chusostomo inter Graecos hoc nomine illustri est. Illud in Grotio vix quis, quam probaverit, quod Ephrami sui, quom docunque ad posteros propagati , Euthymium beni, dc ejusmodi nominum, rariorum se te, quam praestantiorum, auctoritatem sa
pe in explicanda Scriptura maximis & gravis
simis antiquorum patrum sententiis praefert.
Cujus consilii ratio etiam aliis in operibus se pe ei fraudi est. Ad SCHOLAsTICos hinc perveniendum est : quos sero , & hujus ipsius operis caussa attigit Grotius. Cujus rectum in eo judicium eluxit, quod ardui argumenti doctrinam, via& arte , partite dc subtiliter componi non posse vidit , absque ope & adminiculo sublimis sapientiae , quam Metaphysicam vocant. Itaque hanc ex Scholasticis petitam, quodammodo ostentat, ubi occasio offertur. Quae de Cetero in prole gomenis affert de Scholaincis , quin recte se habeant, nullus dubitem. Usius autem eorum illuc quoque pertinebat, ut conscientiam in faciendis vitandisque moderari volentibus, nunquam deesset ratio, quae pondera
rerum in hanc vel illam partem inclinaret Tota quippe Theologia moralis, quam V cant , in eorum scriptis dissu sa, huic argumento amnis est. noma Bd C et ano diligentissime usus est. Niliis habet eorum judicio gravius omnis illa schola. Dominicus Solus ad omni-
148쪽
um, qui ante ipsum scripserunt in hoc genere idoctrinas dux sic index esse potuit. 'laestri.
quoque auxiliaris, an Isagogica est opera. iLessii, Molina, Neira , frequens & celebre nomen occurrit. Neque opus est, ut de singulis dicatur , quos ex opportunitate βrgu
JURIS CONSUL Tos in tria genera discrevit: ubi dubitandum non est , quin peteres isti,
Iurisonsulti, quos siepe laudat Grotius, hujus quoque juris universi fuerint peritissimi ; & orimnino infinita hujus disciplinae studioso supra
peditent: etiam cum naturae & gentium juris. quibus nominibus aliter sepissime eos uti, constato nullam mentionem faciunt. Est enim: jus Romanum plerumque desumtum ex optumis naturalis aequitatis rationibus, & gen
tium saniorum placitis , ad quae in ferendis,
legibus perstudiose animum attenderunt Longumlatores. Mutuatur inde Grotius non tan' tum ea , quae ad quaestiones tractatas pertianent, sed quae alio destinata, suas rationes huc. produci sinunt. Id quod excusare Grotium .haud raro poterit, quando leges civiles alio trahere , & aliter, quam usitatum est, inter-.pretari videtur. Non enim Grotius legibusicivilibus hic ut fundamento nititur, sed quae suo proposito illustrando idonea putat, inde affert. Neque adeo interpretem juris civilis agit: cujus sudios alios utique doctores mi a emuos sciunt. Atque sicut jus civile Roma num ad usum fori δc rerum actum accommo B datu'
149쪽
daturo serre non opus fuerit, rationes legum aut philosophiam penitius scrutari r ita invidendum non est eorum diligentiae, qui in ilici eruditionis omnigenae oceano, Jureconsultis non modo , ut legum vigorem obtinuit ipse rum sententia, sed ut sapientiae singularis profectu & invento aestimari merentur ipsorum scripta, animum intendere voluerint. Cujus disciplinae mos etiam in Codice locum habet Gyarruvia εἰ Rasquio inter recentiores Iure- Consultos Grotius plurimum debet, ut fate tur : neque parum Boditis & Hotomanno; sed in primis alberico Gentili , qui serio institit hane viam; collectis diligenter, velut incommunes Iocos, quanquam non adeo accurate digestis hujus argumenti copiis. Bodiutu, summi inge nil vir, multos monuit, quomodo Politicam S Jurisprudentiam debeant eonjungere, id est, quomodo utrique ex historiis, quarum studiosissimus suit , debeant lumen mutuari,ae promtum in usus vitae robur accommodaret reprehensus ille quidem non immerito Mad e i, i . hic a Grotio , dc alibi a Piccario, quod poli ti- Polit. Aia cana cum jure interdum confuderit. Quod . sicut a doctore civilis prudentiae abesse debet ;ita de cetero optandum fuerit, ut ii, qui reipublicae & negotiis studia sua destinarunt, do conjungendo cum Politica, praesertim Juris pudentiae universalis usu, dc pro civitatis in-itutis& administrationis publicae moribus. etiam jure civili, frio cogitandum sibi existitama tent. Necess udo horum studiorum com-
150쪽
mendatur, non defenditur confusio: qua fit, ut multi errore publice pernicioso credant , sola juris civilis peritia , omnem rei publicae tractandae rationem circumscribi ac sustineri. Sed Bodini lectio , virum postulat doctrina &judicio subactum et a qua propterea tyrones
horum studiorum merito sibi temperarent. Distulationes eηιm ejus adversus Aristotelem, perinpetuum dc infelix ἔμημα, praeclari operis ,
Graecae linguae peritia &exquisitiore philos phia dijudicari & argui desiderant. Solennia
etiam errat in exterorum rebus ad historiam &rempublicam pertinentibus: sicut vel Germanicae rei excmpla abunde ostendunt. I indulgetor suis quibusdam commenris ἰ quod in proportione harmonica varie rebus accommodanda, praeter modum & rationem fieri ab eo vide-mUS. Neque tamen censorem ejus Albergarum Italum tibique feras : imo eruditionem ejus
saepe, judicium & modestiam nonnunquam, in verbosis illis disputationibus desideres. Sed haec alio loco opportunius disquiruntur. Hoc unum non pigeat adiecisse: Grotium ita subsidiis istis, si ve ex veteri, sive ex juniore aevo petitis , usum esse , ut 3c scriptoris cujusque ingenium, arte'; penetraret perspicacissime,& scripta judicaret gravissime, & ad nobilio-xes usus transferret electas opes felicissime. Igitur nec facile fiet, ut suo merito aestimetur, aut familiariter se noscendum praebeat, nisi ingeniis earundem artium gnaris neq; sensuilbium primae sortis dotium prorsus alienis.