In Hugonis Grotii jus belli et pacis, ad illustrissimum baronem Boineburgium commentatio Jo. Henrici Boecleri. Cum praefatione Jo. Schilteri

발행: 1704년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

doctrina civilis, non nisi rei publicae calamitatibus vel exercetur, Vel eXpiatur. Idem judicandum est de altera non minuS foeda calumnia , quando mhil certi ex hac juris

naturalis philosophia peti posse, ct omnia, quae hic

dis tantur, in ambiguo relinqui , ementiri non erubescunt. Animaduertat necesse est statim, quicunque haec audit, hiatum illum & saltum, sive eruditionis contextae desectum, omnisque

. philosophiae imperitiam. Mittendi eMim sunt hi homines , si modo per superbiam docendos

se praebere, aut commodiorem de se spem excitare unquam possunt, ad scholas civiles &primarum literarum doctores , ut discant, quid sit ratio , quid ratiocinatio, quae utriusque vis aut fides, quae natura definitionum, quae auctoritas axiomatum , quae firmitas illa tionum. Scilicet non obligabit me , aut incerta vinculi auctoritate tenebit illa officiorum summa , honeste vivere , neminem laedere, suum cuique tribuere, nisii legislator civilis sua sanctione hoc amplexus fuerit' nullum habebunt pondus, quae destinata & naturali consecutione hinc deducit homo sociale animal, nec mundi minus, quam certi coetus civis; nisi accedat terror imperii, & certum esse jubeat, quod ante incertum re vagum erat Fluxum erit & incertum, si quis dicat, qua facta ladunt pietatem , honestatem , is bonos mores , ea nec facere nos posse putandum est , nisi in tabulas suas retulerit hanc sententiam legislator aliquis Fluxa incertaque erunt, quaecunquo

162쪽

PRAEFATIO. 3'

cunq; viri sapientia & usu vitae praestantissimi in candem sententiam definiverunt, quam aliquis legislator lege expressit: vel antequam in legem alicubi ivit illa ratio , vel postquam sub alio nomine in formulam legis venit φFluctuabit fides omnis sapientiae, nisi auctorem habuerit legis civilis latorem ' cumque nihil fere in ullis legum tabulis monstrari queat, quod non philosophorum aliquis extra civilis legislationis institutum dixerit, scripserit : nullius fidei aut ponderis erunt omnia.

Quid est ipsius Jurisprudentiae jugulum pete re , si hoc non est y an enim alia usi sunt doctrina Jureconsulti, quam philosophi φ an divino

inspiratu agitati sunt, cum ea scriberent, quae primo non leges erant, postea ut leges essent, totidem verbis deligebantur ' an alia fuit summorum illorum virorum sapientia , cum sententiae eorum autoritatem legis acceperunt , quam antea , cum doctrinae specimen, non potestatis legislatoriae literis mandarentς Indigna vero merces tantorum meritorum, si propterea tantum sapuisse videantur tanti rerum agendarum auctores & ossiciorum magistri, quia placita eorum inter leges numer ri coeperunt i Egregie vero de Imperatore judicant , qui non credunt, non dicunt, quod nemo prudens non crediderit, non dixerit:

Imperatorem ideo legibus addidisse doctorum& prudentium virorum sententias , quia sua philosophia, sua ratione optime essent usi, eaque vidissent ac statuissent, quae rectae ra-. C 3 tio-

163쪽

legat. lib.

I. cap. 1.

tioni maxime consentanea , ex idoneis principiis bona illatione provenirent rid est, quae eonscientiam obligarent, antequam legali sanctione miόnirentur. Conscientiae enim prima ratio apud omnes , qui eam non oppressam cupiunt: quam obligat omnis ratio naturalis, tanquam tacita quaedam lex, cui auctoritatem praestat non Principis alicujus , sed Principum Principis nutus , voluntas, jussio, nunquam sine sensu imminentis poenae, adeΟ-que nunquam sine terrore animis humanis obversatura. At, inquis, quae est apud homines Numinis divini oblivio & incuria , nihil certi aut firmi ex philosophia civili in vitam redundabit, nisi sapienter repertis dictisque terror legis pondus adjiciat. Fatendum est, vulgus hominum ita natum esse, ut non pudore, sed metu regi velit ; sed aliud est, de disciplina juris loqui, aliud de ipso jure : aliud, de modo regendi civitatem extrinseco; aliud de fide & ratione juris interna. Male autem collegeris : Lex eivilis vim minitatur, lex naturae non eandem minitatur inobedientibus ;igitur lex civilis firma Se certa, lex naturae flu-Xa , incerta, vaga haberi debet. Eadem enim ratione istam virtutem & honestatem spreveris, ad quam boni tantum sponte, ceteri metu poenarum spectant. Viris doctis solenne est ita discriminare,ut philosophiam volentes docere , jurisiprudentiam invitos cogere dicant. cumque jurisprudentia absolute virum bonum facere nequeat, Ethicae & Theologiae id

164쪽

PRAEFATIO. 3ν

muneris delesatur. Itaque etiam honestum jullum philosophus habet naturale , perpetu-Um , Unius generis, ut a conditu rerum homini est innatum: Jureconsulto honestum sive justum civile, temporum, locorum, hominum varietate non eodem modo se habens proponitur. Haec doctrina hactςnus eruditis propria & consueta fuit: anteqyam monstra haec Mnova prodigia ex profundo ignorantiae barathro emergerent, ac philosophiae omni philosophisque fidem simul & ussim abrogatum irent, non sine injuria divini numinis, cujus imperio dc sanctione totum jus naturae fusi

tentatur. Quanto civilius sensit maximus Imperator, qui non rationis tantum naturalis praecipuum ubique momentum agnovit, sed prudentium quoque Virorum,etiam poetarum

auctoritatem in definiendis caussis adhibendam duxit. Sed a bonis & moribus de literis quantum sit recessiim, comparatio hominum temporumque ultro declarati Quin 3c illi. Ii juris civilis Romani inveteratam late au- oritatem, multasque apud genteS receptam Arui. depraedicant, non aliam ejus rei potiorem ad- Duch de ornant causinam, quam quod jus Romanum 'v'' Linter omnium gentium leges maxime rationi 8c juri naturali consentire , tum & aequitate naturali praepollere videatur. Ab his quantum discrepant, qui id contemnunt, ad cujus normam exigi civilis juris praestantiam, tan-ma plerumque ratio fuit ' Iterum occurrunt,

qui nobilissimam omnis juris partem ins C mare

165쪽

mare semel sunt aggressi, re non eodem modo definiri controversas ab. iis , qui juris naturalis peritiam profitentur, sed discordes spe de re una

sententias audiri , conqueruntur. At longe

major querela semper fuit de diversis juris

civilis interpretationibus , de Jureconsultorum in respondendo & consulendo non di--rsis modo , sed contrariis sententiis: nemo tamen tam importunus disputator prodiit, Ut contemnendam esse jurisprudentiam hinc conficere cuperet. Sed injurias istas&convitia , quae ad decipiendos imperitae aetatis animos , ad perdendas solidae eruditionis relis uias d infirmandum robur totius etiam civilis jurisprudentiae, ad abolendam venerandae vetustatis sapientiam , & consecrandam Divam Barbariem pertinent. decora ingenia, ea, quae bonam caussam decet, & diligentia &sducia, detectis etiam evulgatisque malarum quae subsent artium machinamentis , in tempore ulciscentur atque profligabunt. Interea solari rectiora sentientes poterit summorum hodie in omni Europa virorum auctoritas , & optimum quod de Grotiano hoc opere faciunt judicium. In plerisque ,

inquam , Aulis & Curiis numeramus viros dignatione generis , munerum , meritorum

que, inter praesidia & ornamenta saeculi praedicandos , qui hujus operis abstrusas opes familiariter norunt , ejusque doctrinas non capiunt modo , sed , ubi res poscit, inter instrumenta tractandae reipublicae expediunt :

166쪽

PRAEFATIO. 4

denique obtrectatores tam bonarum rerum ,

in bonis viris , certe in doctis nunquam habendos esse arbitrantur. Altius philosophandum est. In Germania nostra Serenissimus Princeps Elector , cujus ad reipublicae commoda domi forisq; vigil excubat oculus , neq, infra ullius aevi exempla consistere animadvertitur prudentia , & literis interioribus, de usu rerum, & animi heroici altitudine inim- mensum cumulata , publice in sua Academia Archipalatina erudiendis ad amplioris sortunae cultum ingeniis , recitari explicarique jussit, electum e multis opus Grotii , de quo loquimur. Eritque in posterum tam cordati consilii ratio , inter documenta nemini detrectanda . quotiens qua eundum sit, non qua itur, in disceptatione veniet, vulgarisq; & imperitiae & impudentiae decreta ,decori &usui patriae cedere jubebuntur. Quanquam vel solum illud nomen, quod sibi, ut illustrissimum

principium, haec commentatio praescripsit, in pudorem dare potest, quicunque non depu-duerunt. Ubi autem a magnis istis & ad siuae 'posteraeque aetatis decus editis nominibus . 'primaeque sortis ingeniis discesserimus , non inficias ibimus, paucos esse, si de interiore notiatia operis agendum sit, oppido paucos, hoc nomine aestimandos. Quis miretur, qui sciat,

quam si rara & prope insolita bonorum striptorum, totiusq; antiquitatis, unde hoc opus concinnatum est, vel tralatilia tractatio' Acc

dit: quod non ex eo genere librorum est Groin

167쪽

tianum volumen , quibus perfunctoris volutandis, aut Fago discursu peragrandis aliquis delectari juvarique possit. Multo non studio modo ,sed meditatione opus est ad condiscendam hanc disciplinam , neminι nisi penitius omnia edocto profuturam. At , qui semel Grotium in ipso Grotio agnoverit, in sinu gaudebit, & gratulabitur sibi de arcano & habili instrumento . ac portatili bibliotheca ; maximis quibusque

rebus conficiendis opportuna. Non desciunt eum rationes idoneae, graves. unicae, quotiens

praecipua Pacis Bellique negotia disceptanda, interpretanda , illustranda fiunt. Μirabuntur pondera rationum scio hoc accidisse) qui

non vident, unde proficiscantur ue nec viderent forte , etiamsi officinam talium telorum nominares ac demonstrares. Mirabuntur, inquam , non enumerari auctores ingentium voluminum , non describi paginas, non comparari sententias , non extendi formulas &commentarios. Sed dum suas artes nuspiam

168쪽

PRO LEGOMEN A.

ET hactenus quidem de inscriptione operis,& alio quibusdam rebus, praesertim de avxiliis & prasidiis, quaeGrotius ad scribendum sibi adjumento fuisse ait, in Praefatione nostra actum est : eo consilio ut prole mena. sicut dictum est, amplius illustrarentur : quorum nunc summam designabimus. Ait Grotius: scripturo sibi, de jure natura ct gentium, argumento publice utili, ante omnia constituendam esse illam quaestionem : An sit at quod tale jus ' multos enim id negatum ire , constat: quorum ut non simplex est sententia, ita singillatim confutandam suscepit Grotius : eademque opera, originem ejus juris, is quema modum ac in quibus con stat, ostendit. Dum

enim declaratur vanitas rationis illius, de naturali omnium animantium propensione ad suas utilitates, omne jus, quod praeter utilitatis istius rationem singitur , extinguente r simul demonstratur origo juris naturalis ex conditione humana natura , a ceteris animantibus plurimum dinferentis , tum ob societatis ad humanum intelleis

ctum composta excestens studium, tum ob judicium o dictamen recta rationis facienda ct omiselenda designantis r quo accedit reverentia infita, ct sensus dirini Numinis, non otiose quid secundum aut contra jus naturale , tam soci

tati

169쪽

4 IN PRO LEGO MENA.tatis custodiae , quam regendis actionibus destinatum sat, aspectantis ; & iterara juru va tura promulgatio, cum disciplina jacrarum Lit rarum. Qua occasione etiam Juris civilis ct gentium juris, a Carneade in divisione juris omissi, origo ob oculos ponitur, quasi in parte amplificationis. Continuatur deinde superioribus refutatio illius se tentia , qua jus naturale, sultitia nomine infamat ; & alterius, qua jus omne a validioris arbitrio sussendit ; 8c tertiae, qua privatis tantum non civitati jus conpenire statuit ; & quartae , qua pacis tantum , non besti jus esse contendit. RefutatiS ergo, quae Obstabant, cum simul probasset, esse aliquod jus naturae & gentium , suscepti hujus scriptii operis

duas adfert causas: primum ut licentia bellandi apud Christianos certis limitibus coerceretur; deinde ; ut specimen aliquod methodi accuratae in parte juris'rudentia perpetua extaret. Quo facto tiκονουίαν operis summatim per argumenta librorum sngulorum designat s aliorumque circa hoc argumentum institutum cum suo comparat. Hinc , quibus praesidiis ct auxiliis usus si tum in argumentando , tum intestimoniis, edisserit: e. g. ex Philosophis c ubi de Aristotele quaedam inseruntur ex Historicis,

ex Poetis S Oratoribus; ex libris S. Scriptura, eXmonumentu riclesiasticis, canonum Synodalium,

Ec Patrum sive Doctorum ; ex Rholasticis 3 ex ' reconsultu, quorum diversas classes secit. Sequitur methodi explicatio I tum dicendi genus. In fine minata clausula, omnia censura aliorum

170쪽

IM PROIEGoΜENA. L ocus Euripidis ex Helena sumtus est,ubi He-Iena non Theoclymenum , ut hic impressum est , sedTheonoen virginem fatidicam ita com

De utilitate hujus argumenti, cordatum est In prae Seldeni judicium et Naturalis juris peritiam, non minus, nec alio fere modo juris universi divini hu- α o. munique, quod citra initia ista positivum est, ars morum scieritia exactiori conducere . quam sapientiam quam Vpellitant primam seu Metaphy-scum reliquis Philosophia membris , qua sua ex ista mutuo accipiunt principia : fleu, quam artes pure Mathematicas eis qua sunt mixta, aut Epo-cbm in temporum motuumque ratione, ιnsequentium calculo. Neque absionum est dicere, ab jure isto , cetera multifariam superinducta, velut seu culos per insitionem accedentes, a trunco cui ivse runtur sustentari alique. Dissutatio Carneadis a Lactantio describitur, lib.V. Inis cujus verbis hic utiturGrotius Cyrenaici quoia stit cap. 1 sque, auctorem Aristip8um secuti apud Laer

eυχρον αλλα νο κω s εόκ, nihil natura esse justum, aut . bonum , aut turpe, sed lege se consuetudine. Caus. iam attulit Carneades eandem, quam Epicurus & qui cum sequuntur , quibus Non natura potest justosecernere iniquum s Sed utilitas justi prope mater O qui es aqvd Serm. I. Horatiu, unde Gratius illam μῖσιν per partes de- ω. 3. promit. Pro qua sententia multa affert Petrus

SEARCH

MENU NAVIGATION