장음표시 사용
421쪽
cidarum in Anglia patroni, ea ementientes&titulo legum morumque adornantes, quae ab aliquot saeculis nullo in usu fuerunt Iseu quorum contrarium obtinuit. Ubi accidere potest, ut tantI temporis consuetudo, potentisisma interpres legis, in vulgus jactatae, habenda sit. Contra primaevas enim alicujus reipublicae leges multa innovat tempus : cujus mora, si nulla interpellatio intercessit , aut Consensus civitatis accessit, robur addit desuetudini, sive diversis consuetudini. Sicut alibi ostenditur. Pertinet autem huc accuratior & solida cognitio juris cum que regni ; a principio, per intervalla, ad extremum: & discretio diligens juris legumque, quibussatus regni vere desinitur atque continetur quas rectius, quam vulgo describere solent, fundamentales vocarent) tum earum legum , qu4 csvium morci vitamque formant. Ingens enim discrimen, & diversa utriusque generiSexistimatio. Rarissimum eruditionis genus , neque ex obvio parabile. Quomodo tyranni nomine Brutus abutatur, & ante diximus,& conqueritur Barcia ius. Tyrannis nova &omni jure ex finibus humani generis exterminanda est, cujus invidia perniciosi assentatores Pontifices Romanos instituerunt one Iare , tanquam irrefragabili potestate praeditos, definiendi quis sit tyrannus quod pari violentia connexum voluerunt, solvendicives sacramento, & religione obsequit; ac dejiciendi solio Principes. Cui horribili dogmati
422쪽
graviter & constanter obviam ivit non uno tempore Gallia. At vero , etiamsi constaret tandem de tyranno , non statim consequens est, de quasi ipso nomine significatum, quod liceat tyrannum dejicere solio , aut e medio tollere. Sicut enim in definiendo seu declarando tyranno cautissime & tardissime incedendum est: ira in remediis adversus tyrannidem conquirendis nullus temeritati & festinationi locus est. In utroque genere hujus disputationis Grotium qui non laudat, is parum amare tranquillitatem rerumpublicar. cui tam provide consultum ivit, videatur. Lipsius attigerat hunc nodum, non solverat; sed vaga quaedam adferendo incertum lectorem dimiserat. Quod non uni praeterea ad eundem modum usu venit. Satis cavisse sibi videntur; qui dicunt : privato non licere intermcere tyrannum non-invasorem: iniuriam patientibus licere, defendere se bello ta unire, non tamen aggressi principem ac dominum suum: toti reipublica licereprivare tyrannum regno. Quae summa est hujus disputationis apud Ioannem de Dicastillo. Verum & defensio habet suas cautiones : & quando se exerat potestas reipublicae in unum translata , non minimae
quaestionis est: & conditio adjecta, nolit ab injuriis desistere ,sed in reipublica perniciem gubernare ) definita distinctaque explicatione opus habet. Generalia denique sunt, si cumGrotianis comparentur. Multum sapientiae veteres in Fabula Herculis esse voluerunt. T s , Hercu-
423쪽
Hercules, Inquam, Prannorum domitor, pleraque hujus loci, dissiciles explicatus habentia, extricare sui operis jurisque rationibus potest. Argumentum delectu elegans, tractatu nobile. f. X V. Cum ad invasorem , sive tyrannum titulo, transit, bene format statum quaestionis ab initio hujus *. Poste enim ex iniusto Prιncipatu longa possessione justum fieri, infra demonstratur Il, 4. II. Pacto quoque j- invasera posse acquiri, ut desinat esse tyrannus, Certum est ex natura eorum , quae eligimus majoris mali metu. Qua in re Brutus quoque se inflectit, & cum, licere vel privato in Quaest. s. terficere invasorem , disputasset, addit: Hac 'ind c xyx -tyrannis, ut loquuntur, est in Heri, id est,
dum tyrannus molitur, machinatur, cuniculos
agit. At certe, sisemel ita rerum potiatur, ut populus victus se Iurejurando ei devinciat, restu blica oppressa seuam in eum potestatem transferat, regnum sn suarum legum mutationem rite consentiat: tum sane, quia titulum, quem antea nullum habebat, adeptus est, nec ex facio tantum sedore possidere videtur, etsi populus-ἀέκον)έγε θυμιω ιd jugum recepit ; aquum tamen est,ut obtemperet Deι voluntati, qui regna de gente ingentem suo arbitrio transfert placide acquiescat. In exemplis subjectis absolvit Brutum ci Cassium Caesaris interfectores sparum accommodate ille quidem ad hanc doctrinam , sed quia proposito suo serviendum duxit) incusat
424쪽
IN L 1 B. I. CAP. IV. 29sCinnam Au rusti insidiatorem. Haec dum
refert ex Bruto Barciajus, non potest se continere, quin exclamet: Benedictus Deus, qui verri lib. 4. o lo. ratem ab invitis non raro exprimit. de Julio
Caesare haud dubie rectius judicarunt , qui caedem ejus ptismum facinus dixerunt. Invaserat ille quidem rempublic. : Sed S. P. Q. consensu firmatam sibi potestatem possederat: adeoque jure occidi non poterat. Quod enim inimici ejus , sibi nomen reipublicae accommodabant , ad praetextum & speciem, non ad rei veritatem referendum est. Octavius quoque Caesar, quin ab initio invasor fuerit, negari nequit. Sed subinde jus legitimi Principis nactus est, ut primum Senatus P pulique consensu certatim decreto promul- gatoque omnia jura majestatis adeptus est , describente Dione. Neque obstat huic juri, lib. s3. quod necessitate videntur adacti Romani, ut illa decernerent. Maluerunt scilicet hunc statum cum securitate , quam libertatem cum p riculo exitii. Quae non est vis, sed ratio. Ut alibi uberius docetur. De Invasere igitur quaeritur primo : an acta ejus valere debeant 'quod bene expeditur h. g. Disputatum est in Imperio nostro: an privilegia a mencolao , qui desiluim est,concessa valere deberent nec ne' Multa dixit in hanc rem Amplissimus Vir Limnaeus priore I posteriore tomis Addit onum lib. et e ri. ad im Publicum. Chsetius quoque dc Elon. num. D. dedus, par nobile adversariorum ad pugnam . compositum, ille in Alsatia vindicata, hic in
425쪽
Praefatione Apologetica Tencestat chartas,post exauctorationem datas, vel propugnavit, vel oppugnavit. Neuter historiam dc quaestionem facti ad liquidum perduxit. Absque qua nec expediri totum potest, quod dubitatur. Seponenda est res & reservanda in locum
De Invasere, quaeritur secundo: quid in eum liceat ,sola vi absique ulla pactione nitentem ' &respondetur g. XVI. Idem, quod in publicos hostes. Proglediuntur nonnulli plus ultra, Scdicunt : ne fidem quidem datam tyranno, obstare quo minus pro hoste habeatur. Cum ty- Tanno enim nullam populis fidem , nullam jurisjurandi religionem intercedere. Sed hare sententia merito rejicitur infra II, I . IS. De cetero considerandus est hic casus paulo
diligentius. De eo sermo est, qui imperium arripuit , & possidet. Nisi ipsum arreptae possessionis articulum intelligas & quasi m mentaneam possessionem, concipiendus erit animo is status, qui firmatam quasi praesentius possessionem significet, & in quo ne occis
di quidem possit, nisi ab eo, qui & ipse vitam
suam patriae devoverit. Hic autem, an non habeant locum, quae mox g. XIX. caventur ,
dispiciendum fuerit. Exemplum jure meritoque interfecti invasoris , 8c casus Grotiani, est in supposititio Smerdi, qui vero nomine Oropastes Smerdim Cyri filium se ferens apud Persas regnabat. Huic non poterat fides dari, nulla cum hoc pactio esse potuit. Cum
426쪽
Smerdi enim, quicquid actum est, egisse se credebant Persae. Qui, dolo comperto , hominem impostorem merito e medio ac optimo jure sustulerunt. Igitur ne opus quidem est , .rocerum μαγοφο- caussam in controversiam Vocare. Apud Herodotum, & fustinum. lib. 3. De invasore quaeritur tertio, j. XVII. quid in eum liceat, ubi lex tyrannicidium perm3ttit, aut praemiu a cit Z Facilis responsio: & exemplum Graecarum civitatum in promtu . Grae-Cae enim civitates libertati in primis studentes, severitate talium legum, quae ἀκώον φουον tyrannorum permitterent, interfectoribus praemia decernerent squalium crebra mentio apud Declamatores P ab audacia invadendae reipublicae deterrere turbidos volebant. Harum exemplo & auctoritate intemperantius abutitur subinde Cicero : nec enim quae Graecis licebat facere auctoritate legis, alibi sine lege licet facere. Neque lex Valeria in Julio Caesare locum habebat, ut supra dixi. Magna
etiam quaestio est, an conducat omni civitati, tales leges admittere. In quis : Etiam si non scribatur talis lex ; a natura ipsa, ex ration naturalis desensionis, videtur sanciri: ut hinc Cmergat, quod f. praececiente Grotius conces.st. Nullum posse casum dari, ubi cuivis civi liceat vindicare rempublicam ab invasore, non dixerim. Et hic ratio summa, quae pro patria facit, auctoritatem legis qtaodam modo 1ubire videtur. Sed cum tanta sit in rebus humanis temporum varietas, habitusq; negotio
427쪽
rum, & ratio salutis publicae expediendae aliter atque aliter se habeant, naturalia defensionis jura non possimi, vel indistincte, vel in . infinitum laudari. Si enim summa potestas
interrogaretur, an quemvis tyrannidem m.-liri coeptantem sive status mutationi operam dantem a quovis vellet interimi; non erit in expedito, indefinita praesertim , responsio. Variant ut temporis, ita actionum singula-inPoplic.p. rum, singula paene momenta. Plutarchm cum ros, st x Q, Poplicolae legem, in Annotatis quoque adscriptam refert, primo non fuisse eam pro cetera viri moderatione, fatetur; deinde non omisit Conditionem; tum demum interfectorem cadis absolutam iri, si scelus interset, idoneis argu
το μισοτ αννον factis gradibus distinguit , exemplo Solonis moderatiore proposito. Quod si omnino talis lex ferenda sit, valde ad rem pertinebit, ut definiatur factum, quo quis moliri tyrannidem censendus sit. Sicut in illa lege, cujus h. f. mentio, Valerius Publicola statuit apud Dion. Halicarnassensem :
ποιων ἀθῶον. Ne quis Roma magistratum gereret, nisi a populo mandatum; mortis poenam contra facients decernens, cti, qui talem occideret Uon- rem cadia pronuntians. Quis enim satis prudentex cogitans, nudo tyrannidis & tyranni
428쪽
nomine posito , definitionem criminum , quibus id nominis quisquam mereri potest id est, rem nihil minus quam facilem) cuiviso Vulgo permittat Neque vero dubitandum est, apud Graecos, ubicunque lex impune interfici tyrannos constituit, definitum & publice notum fuisse, quis haberi tyrannus posset. Neque facile aliter tractatur illa quaestio, quam in conspecta de nota omnium querelis tyrannide. Nam dum in fieti, ut loquuntur, adhuc est tyrannis, legibus moribusque definitum sit oportet, quando, id est, quae ob facta pro tyranno quis occidi queat. Ceterum Graecos ultra quam fas est, progressos esse in hoc genere , ex adverso posita Romanorum aequitate ostendit Dionysius Halicarnassensis . lib. l. p. 1 quorum hi ob parentum culpam liberos plecti nolebant; illi tyrannorum prolem vel mO te , vel perpetuo exilio multabant. De invasore quaeritur quarto g. XVIII. an licitumsit tyrannicidium,quod jubent verus Rex, sive ii, ad quem quosve Jectat summum imp rium ' Exemplum, quod hic affertur, clarum est. Sed non est per omnia secure incedendum. Ponamus casum : Herus Rex in exilio aetatem degat: is jubeat tyrannum invasorem in- .
tersiei. Hic definiendum erit; quem jubere posesitas cui hoc ministerium delegare. Jubebitne inius cives & subditos antes bi,qui interim fidem re obsequia tyranno jurarunt i Erit jussiam sine essectu : neque illis licebit jusjurandum ty-
429쪽
Tanno datum temerare. Satis scio, esse quocdam in jurejurando interpretando an Cavillando satis faciles, quasi nec potuerit contra justum Regem fieri , neque factum valeret. Quos vel Ethnicorum exempla possunt ar- guere. Non audebant AEdui apud Caesarem iv L 3. -tyrannide queri, aut adVersu. eum auxilia implorare, quia, se hoc non facturos, juraverant. Divitiacus unum se tise ,
ait, ex omni civitate ρ duorum,qui adducs non
potuerit,ut juraret, aut suos liberos obsides daret, ob eam rem se ex civitate profugisse, o Romam ad Senatum venisse, auxilium postulatum, quod flus neque jurejurando, neque obsidibus teneretur. Talem igitur, si quis esset, Divitiacum jubere verus rex posset : aut percussores immittere, id est, certos homines tyranno nulla jurisjurandi religione obstrictos. Quod, ut opinor, hic non quaeritur. Pertinet enim casus Grotio propositus, non ad stabilem, ut ita dicam, tyrannidem, sed ad eam, quae affectatur, dc ut sic dicam, in motu est. Sed in re, nihil modicum spectante, Grotius 9. XIX. praeclaram cautionem civibus patriae 1iudiosis commendat: quae Ciceronem quoque non lemel anxium habuit.Sed is quidem vix potuit in certa sententia conquiescere: adeo varium se praebuit in judicio de tali statu ferendo: sicut vel ex iis intelligitur, quae totiens de nece Julii Caesaris. satis incaute disserit. Fl ctuantibus ejusmodi judiciis , idoneae sunt, quae Opponantur auctoritates eleganti & eru
430쪽
ilito Q ωα,1λισμω allatae. Tenuit haec dubita- tio & exercuit animos prudentum , etiam
propioribus saeculis. Nec requiret, ubi de quando, nisi qui in historiis siospes est. Aodis exemplo quod recte Grotius explicat)foede abutitur ac sceleste Miltonius : prorsus scilicet exemplo & ore nefariorum parricidarum , qui Henricum Vale sitim Regem , e Guillelmum Arausionensem interfecerunt. Locus Livia de Nabide dignus est, qui totus tib 3qF 43 , laic legatur. Sisine excidio Lacedaemonis seri potuisset,satebatur Quintius, Pacis cum tyranno mentionem admittendam auribus non juisse, nunc cum aliter quam ruina gravismae civitatis
opprιmι nonposset, satius visum esse , tyrannum
debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademtis, relinqui, quam intermori ve
hementioribus,quam qua patiposset, remediis civitatem Dere n ipsa vis didici libertatis peritu ram. Decora oratio, &, si res ita se habuisset, praecipua laude ferenda. sed, qui historiam totam novit, obtentui sumsisse ea Ducem Romanum suae festinationi , ad alia tendenti, satis intelligit. f. XX: Postrema verba caute accipienda sunt. Non enim Christus ideo tantum Caesari
jubet tributum solvi, quia in possessione erat Imperii: sed quia Judaeos scite & credere volebat Caesarem habere legitimum in ipsos imperium. Nam illud, quod es Caesaris, idern notat, ac si dixisset: quod Caesari ipso jure debetur. Jure victoriae, armorum , deditionis,
