In Hugonis Grotii jus belli et pacis, ad illustrissimum baronem Boineburgium commentatio Jo. Henrici Boecleri. Cum praefatione Jo. Schilteri

발행: 1704년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

dicere. Exempla apud Thuanum multa. vide praesertim lib. 91. p. 24. Ο as. Ceterum sententia illa proponitur primum

a Grotio, deinde refutatur i. a natura subomdinationis f. υπαλληεισμου quantum ad magistratus, ipsa natura magistra, & communi sensu demonstrante. r. Auditoritatesacrarum literarum & locis Petrino & Paulino ; exemplisque Veteris Testamenti. 3. Sublatis quae obstare via debantur, inter quae etiam vox Trajani. Cujus consilium & praetextum, qui non intelligit , nihil in historia Caesarum , plena hujusmodi imaginibus , capit. Qua de re Lepe agitur. g. VlI. Constituta dc munita iam thesi, progreditur ad casus exceptos s excipiendos. qui duorum sunt generum. Hel enim specie tenus videntur contra thesin positam tendere, revera autem non impugnant eam, quales casus proponuntur a g. VIII. usque ad em capitis : vel revera tendunt adversus constitutam thesin , adeoque ad exceptionem

pertinent proprie sic ' dictam. Talis est caseus summi discriminis sive dira necessitatis. de

quo h. g. ita agitur, ut I. fundamentum exceptionis tacita inquiratur. quadam enim tacitis a. de inu. exceptionibus caventur, ut est apud Ciceronem. I. 2. Determinetur caseus ad exemplum, a Barciato propositum, tum ad exemplum Davidis, & ad exemplum Maccabaeorum. 3. Determinetur a

plius casus ad injuriam superiorum inferioribus religionis caussa illatam, sub exemplo & praxi temporum N. Testamenti & Christianorum. In fon-

402쪽

IM LI p. I. C Ap. IV. 277

In fonte exceptionis requirendo , non repudiari quidem debent, quae de legibus cumr θι etu imbecillitatis tamanae latis , & hic adfe- aTuntur repetuntur. Neque etiam illud Ieprehendendum est, quod de mente legislatoris conjecturam suggerit, & hsc &supra. Sed 'Occurrunt quaedam partim obscure dicta, partim plane non admittenda. In obscure dictis illa sunt: Hi vero si interrogarentur,an velιnt omnibus hoc onus imponere euc. Hic enim si Grotius hoc vellet, an ab initio ea mens fuerit in civitatem coeuntium , eamque ordine imperandi ac parendi, ac definit a flamma potestate constituentium, ut ne tum quidem resistendi licentiam reservatam exceptamque cuperent, si summa potestate praeditus, omnes cives adeossi totam civitatem vellet perdere: tum dubitandum non est, quin hic exceptio locum haberet , non tam ex ratione, quam paulo post Bamclajus ponit h. f. quam ex illa, quae infra g. XI. ab eodem affertur. Si autem Grotius loquitur de singulis, aut parte aliqua civitatis, tum satis intelligitur , coeuntium in civitatem ab initio hanc fuisse mentem, ut adversus summam potestatem sibi nihil juris relinquerent. Ut enim in hoc ordine imperandi & parendi instituendo, in aliqua persona aut coetu consisterent , quorum secus facta superiorem j dicem ac vindicem, praeter Deum, non haberent ; ipse finis societatis postulabat: ad quem scilicet perveniri non poterat, absque potestate summa neminisque judicio obnoxia.

S 3 Porro

403쪽

1 8 IN LIB. I. CAP. IV.

Porro quod mox ait, homines non Dei praecepto, se lonte experimento infirmitatιs in cιυιlem sinmetatem coivisse, dilutius est , neque exhaurit rem, aut satisfacit illi naturali societatis appetentiae : recteque Feldenus negat fundamentum vilis consociationis ex infirmitate ta indigentia quae assumitur quidem nonnunquam , non

tamen ut sola aut praecipua caussa) peti posse. Societas enim civilis non est meri placiti, sed a natura venit. De quo non dubitarunt ex Philosophis plurimi, eorum autem nemo dubitare debebat, qui & primordia rerum , dc accuratiorem juris naturalis intelligentiam sacris literis debent. Dictum est supra. v leant ergo hic potius, quae Grorsus II, I. 9. disserit, & ad civilem societatem accommodentur , quae ipse de amicitia habet. Idem sentiendum erit de explicatione loci Petrini, quam Grotius subjicit,& ordinatione humana. Ani mosius enim cordatiusque ista Theologi explicant. De hypothesi persectioris in N. T. requisitae patientiae, in medio s. nihil addam. Perpetuum hoc sibi sumit Grotius, quod nec demonstratu abunde est, & ubi ad ἀπκυῖ pertinet, examine accurato exemplorum

S locorum utriusque generis opus est. Testimonia Christianorum Doctorum prorsus illustria sunt et & pietas Thebaeae legionis ex monumentis vulgo parum obviis erudite producitur.

Qui haec Grotiana legit cum aliquo sensu publico festorum i baud dubie recordabituri dispu-

404쪽

IN LIB. I. CAP. IV. 279

disputationum non minus tristium & periculosarum , quam ineruditarum & temere ruentium : quas nominatim nemo libenter exprimat. Magna reipublicae & civilis philosophiae imperitia ultro se prodidit ; arripiemdo & inculcando aliena quaedam & cruda , relictis propriis & ex re natis argumentis, in illa quaestione, ει εξεον ιπολεμων. Quid enim conficiant illa: Principem,qui vim suis Intentat, Eesinere esse Principem ; Principem esse dominum Dudi , qui si ossicii immemor sit, vasallo jus r Ibiendi nasci; Principi mala causa ministro, praesertim adversus Deum ta religionem tendenti, vim opponiposse; m rannum esse, quiprater moresta leges rempublicam administret ; Tyrannum

non arceri modo ,sed tolli posse: Magistratus inferiores de quo Grotius) jus resistendi Principi, quasi reservatum, obtinere ; & similitudines in speciem adornatae; de lupo agregibus per vim arcendo, de patre velfurioso, repellendo, velfeleso , vindicando: de pastore gregibus infesta coercendo, & similiaὶ Longe aliis & firmioribus opus est demonstrationibus, si & conscientia in tuto locari, & in re omnium ma xima nihil temere moveri debeat. Jam, quae desulsuorumque defensione , de inculpata tutela feruntur, omnem vim suam perdunt, ubi gener liter dicta, ad hypothesin, nec explicatam satis nec intellectam, tamen pro auctori

tate & quas pro imperio adhibentur. Non multum profecerunt in studiis reipublicae unice necessariis & utilibus, qui non vident

S in his

405쪽

28o IN LIB. I. CAP. IV.

in his exemplis, quantum desit ad salutis pu blicae rationes probe tutandas, ubi interior illa philosophia, tam ignorata plerisque., qui soli pro republica sapere sibi videntur, quam

contemta, facem non praefert. Quin enim aestus animorum explicari, perplexa negotiOrum distingui; quid facto opus, extra dubium collocari possit, potueritve in ejusmodi casibus, negari nequit, si quis artibus, quas dixi, animum serio induisset, & solida a fluxis dis. cernere didicisset. In qua disciplina , quia Grotius apprime eruditus est , male audit apud eos , qui capere non posIunt , quicquid a vulgaribus & perfunctoriis literis dis.

crepat.

f. IX. Recte hie negligentia distinguitura derelictione. Potest tamen accidere, ut neglectus imperii, caussam destituendi Principis 1uggerat 1. si in clausula commissoria , cum imperium deferretur , 1d dictum est. 1. si ad alia crimina iis in regnis, quibus Rex committere regnum potest , accedat negligentia crimen. Atque in omni hac disputatione necesse est intelligi negligentiam enormem, qualem in Vitellio describunt Historici. Inter titulos abrogati ven ceslao Caroli IV. filio imperii etiam negligentia ponitur, & notabiliter ita describitur, quod saepius monitus ab

Electoribus & Principibus , nihil curae prorepublica & operae sibi suscipiendum duxerit. Sed id exemplum non potest ad quodvis regnum trahi: & , ut ego arbitror, ne ad Germani.

406쪽

IN LI p. I. C A P. IV. 28 Imanicos quidem priores Caesares. Quanta enim illis temporibus mutatio circa statum reipublicae acciderit, historiarum peritis no tum est. Igitur in ardua & periculosa quaesti ne non debebant tam secure exempla destitutorum Caesarum afferri : ut Adolphi Nassovis, Henrici IR dc mencestat hujus. Sed Adolphus quidem inimicorum conspiratione oppressus

est ; non omnibus , quorum intererat non

nisi publico consensu id fieri, assentientibus :incertumque fuit , si Adolphus praesto non occubuisset , quae pars superior esset futura, Adolphi an Alberti. confer Historia Australis

partem pleniorem cum Annalibus Steronis: qui etiam sanno i 297.) de primis conatibus Adolphum destituere volentium annotat; ob hoc eorundem Principum, qui se dicebant alium Regem velle eligere, machinatio in ridiculum es

conversa. Quid dicamus de illa ratione Boni- facit VIlI. Pontificis ex Chronico Belgico Magno, qui contendit: Albertum in legem maiestatis deliquisse, intersciendo Dominum suum,scilicet Dominum Adolphum Romanorum Regem. Idem Albertus Argentinensis refert, qui & de electione Alberti satis frigide sentiens, Moguntia , p/g 7s inquit, a quibusdam Principibus quasicongregatis , Regemque tanquam inutilem Reipublica ta perii destructorem desiluentibus in Romanorum Regem est electus. Henricus IH auctoritate& arbitrio Pontificis , id est, ejus, qui nec hujus rei jus habuit, nec obsequium Electoribus & Principibus ullo modo imperare pO

S 1 tuit

407쪽

pag. 32 . Chrona

Spir. VII.

282 IN LIB. I. CAP. IV. tuit, dejectus est; haud dubie injuste,& per

errorem de Pontificiis devotionibus tunc invalescentem. Quae utique tam sunt manifesta , ut probatione non indigeant. mencestat destitutio, si facta esset, sicut memorat ex Emundo Chronicon Belgicum Magnum, idem judicium subiret. Ita enim ibi legas: menccitam propter mala merita lue alia maleficia regno Romanorum

privatus, es ab eodem destitutus fuit a Bonifacio Papa Nono, data Eleritoribus Imperii potestate alium in Regem Romanorum eligendi, postea in Imperatorem promovendum. Quod vero jus Pontificis vel Imperio exuendi Imperatorem, vel facultatem eligendi Electoribus dandi Z prorsus nullum. Ergo talis destitutio hactenus nulla esset. Sed Electores Rhenani in litteris sitis apud Lehmannum dicunt, se consilio aliorum Principum adhibito post multas admonitiones irritas, vencestaum Imperio indignum judicasse. Fateor interim, Wenis cestaum talem fuisse, qui in quovis regno suis flagitiis & sceleribus potuerit patientiam excutere civium ac ordinum animis , dc solio excidere. Sed facta, quibus ignoscendum eme, magna ratio dictat , jus nec constituunt, nec probant. Qui enim accuratissime velit qua, stionem juris excutere , desiderabit legem in Republica mixta, qua definiatur, quid tali casu faciendum sit. Quod si, deficiente talile e , ex usu & consuetudine Reipublicae aliquid consilii eliciendum est, cautissimus quis. oue maxime sapere videbitur. Putat equidem

408쪽

IN LIB. I. CAP. IV. 283

Molosanus, melius fuisse facturos Electores, si

genceslao coadjutorem potius dedissent , quam imperium abrogassent. Propius ad rati nem constitutae reipublicae diceremus: melius esse in tali casu, Regem Romanorum eligere,&vivo Caesari sicut alias fere morbi aut absentiae caussa fit) adjungere. Sed haec, sive ex occasione , sive per excessum dicere licuerit. Fernandus V quius satis animose & incaute c taarripit illam sententiam, quod civibus liceat ex caussa ignavia Principis θι alteri Principi priore relicto se committere. g. X. Ut haec recte intelligantur, repetenda sunt , quae cap. praeced. g. Io. II. I 2. dicta sunt. ubi Grotius etiam distinxit regna, quae habentur alienabiliter, quae non. Qua distinctione neglecta Vbsequius pariam explanate in hac ma C. t. r. s. teria est versatus. Barciajus, cujus hic mentio fit, libro III. cap. I6. adversus monarchomachos, duos tantum casus agnoscit, quibus Rox ipso facito, ex rege non-regem se faciat in omni honore ac dignitate regali,ais insubditospotestate destia tuat. Unus casus est,quem Grotius h. cap. ,.seq. Iroponit,de hostili in rempublicam animo, qua-em Barelajus in Nerone & Caligula proponit. Alter, quo h. g.ita describitur a p. Rarctatum: Si Rex in alicujus clientelam se contulerit, ac regnum , quod liberum a majorιbus ta populo tradiarum accepit, aliena ditioni mancipaverit: nam tunc, quamvis forte non ea mente id est, populo plane ut incommodet, tamen quia, quod praecia

ρηam spretia dignitatis amisit, uisummusscit

409쪽

18ν IN LIB. I. CAP. IV.

cet in regno secundum Deum sit, re solo Deo inferior, ali populum etiam totum ignorantem vel invitum, cujus libertatem sartam re tectam ab exterarum nationum servitute conservare debuit,in alterius gentis ditionem ει potestatem dedia diis ac velut quadam regni abalienatione effecit,

ut nec,quod ipse in regno imperium habuit,retineat,nec in eum,cui collatum voluit ure quιcquam

transferat, atque ita Rex eo facto liberum jam es sua potesatis populum relinquat. Describenda fuerunt verba longiuscula , quia potest videri Barci in duplicem casum proponere,

quamquam unum vocet : scilicet de regno in clientelam aut sudum alteri dato, & de regno ιnatium, vera alienatione translato. Atque ita videtur Grotius accepisse , imo revera sic accepit. Quamquam omnino possis existimare, Barclajum tantum de priore genere loqui, nempe, si Rex de regno nemini ullis vinculis obnoxio, velit regnum seudate facere, ac beneficiarium, aut in alterius clientelam sive protectionem dare; sub aliquo nexu scilicet, qui laudati respondet. Quamvis enim validiore dictione subiungat, si regnum aliena ditioni

mancipaverat ; postea tamen emendat & restringit illis verbis: hac velut quadam regni abalienatione: ut Ostendat, se non de plena alienatione loqui, sed de obligatione qualicunque , quae cum priore omnimoda libertate seu omni nexu libera regni conditione parum conveniat. Qui status, rei augendae caussa , servituti comparatur. Atque ea mens Barciali etiam

410쪽

IM LI B. I. CA P. IV. 28s

etiam subjecto exemplo Scotico declaratur. Hunc autem casum , puto talem visum esse Grotio, qui nec appellari, nec vindicari tam

graviter meretur. Hudalem enim nexum , ut

de protectionis seu clienteia jus, non valere ad imminuendam summam potestatem , capite praecedente docuerat. Et posse aliquando fieri,

ut Rex aliquis licite hoc faciat, salutis publicae redimendae caussa, vix est dubitabile. Maluit ergo de vera ta plena alienatione loqui Grotius. Atque tum partite ac singillatim incedendum est. Distinguit Grotius alienationem regni atraditione ; & tradituro resisti posse concedit.

In alienatione, videtur tantum jure suo cedere; traditio autem essiceret, ut obtineret alter ,

quicquid hac cessione, se consecuturum speravit. Qui ergo jus habet tantum usufructuarium in regnum, is alienare regnum nequit, sive alienando nihil agit. Quinimo etiamsi tantum

juris non amplius in alium transferre vellet,

quantum ipse habuit, id est , usum juris, non

posset citra consensum proprietarii id facere, aut faciendo nihil ageret. Sed, ut Princeps aliquis , usufructuarius habeatur , non essicit electio aut successio, ut supra dictum est: v rum diserta formula, qua Principatus defertur. Omparationis caussa assumitur istud loquendi genus: nec in applicatione ad singularia exempla, per omnia expeditum est. Reperias enim calus, ubi illi , quem usufructuarium voces, plus quam usus ructuario con cedendum videbitur. Dicunt equidem: non

SEARCH

MENU NAVIGATION