In Hugonis Grotii jus belli et pacis, ad illustrissimum baronem Boineburgium commentatio Jo. Henrici Boecleri. Cum praefatione Jo. Schilteri

발행: 1704년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

praesumitur in dubio, civitate Principi plus iuris in se concessisse , quam usufructuarius habet. Sed praesumendi occasione praetextuque

animosius utitur Fernanae nisuius, ne tantum

quidem pro Principe praesumens, quantum pro usustuctuario fas est. Accedit, quod, ubi civitas summam potestatem sive omnia jura majestatis Principi dedit haec enim quo minus habeat Princeps usufructuario comparatus, nil impedit Grotius) ipsa finis obtinendi necessitas aliquando plus concessum ostendit , quam usitfructuario competit: ut in parte civitatis alienanda. Qua de re infra. Ac in regnis quidem, quae per electionem hodie deferuntur , longe minus dubitationis relinquitur , quam in antiquissimis. Ubi enim hodie electionis mos viget, electo conceptis &disertis verbis, ut alia praescribuntur , ita se cultas per se alienandi adimitur. . Quod priscis temporibus non petaeque factum est. In succedendi consuetudine, si antiqua est, vix ullas conditiones regnantibus delcriptas exhiberi videas. Hinc , si partium alienatio a prioribus facta comperitur, pro praesentibus etiam praesumitur eadem alienandi facultas ,

Ianquam ex prima voluntate civitatis imperium deferentis. Ubi auctoritatum tituli desunt, nondum tamen deest praesumendi ratio de voluntate populi sive civitatis, quod familiae , cui se suaque commisit, etiam potest tem expediendi salutem totius iactura partis, ad obtinendum scilicet finem unice necessariam

412쪽

IN LIB. I. CAP. IV. 28

eoncesserit. Ubi nec de consensu novo populi quaerendo semper praesumi potest . eo quod in ipsa delatione imperii jam consenserit ,& finem volendo, ea voluisse intelligatur, sine quibus finis obtineri nequit. Nisi quod totum regnum alienari sine consensu civium satis expresso nequit: quia in successionibus voluntas populi seu civitatis in constituendo imperio certa & indubitata haec est , qua se Familiae permittit, non aliis extra Familiam. quare illa extincta, suae spontis est civitas, ad constituendum, qua forma placet, imperium ρnaturali scilicet facultate sibi consulendi, quae ultra Familiae fines translata non erat, ad suum principium reversa. Facti non juris est , si quid aliter fit. Quinimo, si quo eventu Rex regnum successorium consentiente populo

alienaret, hic actus accurate loquendo non esiset actus Regis successione regnum adepti ;sed regium jus Familiae delatum, populo resignantis. Certe praecedere talis actus ex natura rei intelligitur, antequam ad alienationem.

possit progressio fieri. Atque adeo auctoriistas ejus aliqua posset apud populum esse adipersuadendum ; potestas nulla ad imperandum. Atque haec locum habent, si solus ex Familia sueersit; neque alii praesto sint, quibus spes successionis incumbat. Eadem enim illa ratio , qua in successoriis regnis Familia spectatur, evidenter eo valet, ut consen sus eorum , ad quos spes successionis pertianet , necessarius sit ad alienationem: ita ut nec popu

413쪽

188 IN LI E. I. C A p. IV.

populi consensus, deficiente horum consensu, funiciat. Populus enim in hoc genere regnorum, non uni, sed familiae tradidit imperium; ea mente, ut jus illud ratione qui dem singulorum temporarium este necesse sit, ratione autem familiae perpetuum habeatur. Ex destinato scilicet conlilio: nisi fortuna , interitu familiae huic perpetuitati intercedat. Nihil ergo diceret pro alienante, qui diceret et cum unusquisque sit juris sui retinendi & dimittendi dominus, quid obstat,

quo minus rex possit jure suo in regnum cedere , idque in alium transferre Multa obstant. I. Dimittere quidem jus suum quilibet potest, sed non in alterum transferre extra se miliam: nisi illud jus hac expressa lege acceperit , ut possit in quemcunque transfer Haec enim ubi abest conditio, tum resignatur illud jus in eorum manus, unde acceptum est: ibi est potestas transferendi, non apud resignantem. 2. Potest suo jure cedere rex. Sed in regno successorio non debet solitabi vendicare jus, quod totius Familiae est: neque adeo universe suum dicere potest. Quantum ejusjuris habet, potest illo cedere, non illud cede re cui vult: non autem , quantum ejus juris alii , e. g. agnati habent, eo quoque potest cedere, multo minus id cedere alteri. Juris

enim hujus in regnis successoriis subjetiurn adaequatum est Familia, non hic aut ille Pri ceps. 3. Potest intercedere jus publicum , non uno modo. Ut, si regnum seu date sit,

414쪽

IN LIB. I. CAP. IV. 28s

aut provincia seudatis , etiamsi alia non obstarent, certe absque voluntate domini seudi, nulla fieri alienatio potest. Potest 3c legibus caveri, ne foeminis in contrahendo vendendoque idem juris sit , quod maribus.

Memorabilis est controversia adversus Otto- carum BOhemiae regem tempore Rudolphi I. Imp. cui legati Caesaris apud Gerardum de Roo, neque Austriam afoeminu ad alienos transferri, Hist. Austr. neque ceteras provincivi absque Imperii assensu lib.I. p.23. vendi jus fuisse, multis rationibus demonstrabant.

f. XI. Hic est alter ille casus a Baret opropositus, nec a GrOtio rejeetus. Vidit a tem vir tranquillitatis publicae amantissimus, multos abuti vocabulis in hac quaestione , &figuris: facileque ut de tyranno, ita de hoste reipublicae pronuntiare. Ut ergo illam licen- , tiam interpretandi facta regum restringeret , addit unam cautionem :sed vix videtur id accidere posse m rege mentis compote. Et alteram et si pluribui populis imperat,posse fers, ut in unum hostilem animum gerat, eumque vel3t perdere teolonias ibi faciat. Quod si fiat, distinguendum erit, utrum ex caussa poenali, an ex odio tyrannico fiat. f. XII. Huc repete cap. praeced. f. XVI.& XXIII. & adde h. c. mox f. XIV. f. XIII. Notabis hoc in mixtis rebus- publicis, & referes ad ea quae 3. VIII. disputata sunt. Hoc enim est illud argumentum me ra & evidenti veritate nixum, quod praetervi- T derunt,

Diuitiatio by Corale

415쪽

aso IN LIB. I. CAP. IV.

derunt, quibus alia omnia conquirere, in varietate temporum & necessitate casuum, consilium & ars fuit. f. XlV. Occasione ejus, quod hic dici- tur, aliqui fabulari instituunt de tibertate racitae lamn , ut schema seditiosae & popularis doctrinae adornari video. Longe autem melius cautiusque Grotius , aliquid libertatis tum retentum tradit, si dietum es in delatione imperii aliquid, quod alium sensum habere nequit , sive ex quo non potest non sequi liberi

tis quaedam reservatio. In re enim tanti momenti , arbitrariae exceptiones, & remotius educta argumenta locum nancisci nequeunt. An vero omnino nulli tacitae exceptioni venia dari possit, pendet a philosophia de tacitis

exceptionibus; infra ad cap. I6. lib. 2. consignanda. . Hic potius aliquid de Tyrannis & tyrannia de adjiciendum est. Pleraque enim ex hactenus dictis pertinent ad Tyrannum, quem exemeitis talem vulgo dicunt: sicut sequentia, trrannum titulo , spectant. Hic est UArpator aliena potestatis: ille, vexatores oppressor reipu-btica. Interdum utroque nomine censendus venit, e. g. Nabis aliquis. Ac de usurpatoro ac invasore faciliorem philosophiam Grotius insequentibus feliciter expediet. In altero genere, non uno modo peccari video. Referri tamen omnia possunt ad illa duo capita : cum quaeritur I. Quis fit tyrannus. 2. Uuid in tyrannum liceaι τοι, τυραννουμερος ο quod Urannm

est.

416쪽

IN LIB. I. CAP. IV. 29 Iest. Primum caput, live Notitia tyranni, implicatur varietate definitionum: qua nonnulli adducti credunt, non satis de itum e se consen- seu gentium , quibus rebus amittat aliquis nomen Principis, & induat nomen tyranni. Sed hi statim conjungunt, tanquam Τι κ ' αντιςροφον, commissionem regni , sive jus tyranni destruendi, eo ipso quod tyrannus sit. Quod faciendum minime erat, ut postea apparebit. Deficere hic plane philosophiam civi- lem, ut tyrannum definire nequeat, quis philosophus credat λ si enim definiri regnum , seu monarchia quae tyrannidi ex adverso opponit , potest , cur definiri tyrannis nequeat Et, si recte definitio fuerit tradita , non est , quod de approbatione gentium dubitetur :sequestrata scilicet, definitioni minime connexa aut insita quaestione, quid liceat in ty rannum, sive quod omnis tyrannus vindictae populi expolitus sit. Quis enim unquam, praeter seditiosos quosdam philosophos , tyran- nom ita descripsit, ut in ipso nomine, in ipsa descriptione inesIet jus desti uctionis & vindictae 3 Ceterum in hac investigatione verae definitionis multos videas abuti Philosophi auctoritate: dum Vs descriptiones quasdam Aristotelicas, pro perfectis definitionibus arripiunt ; vel quaedam κωά π dicta, ut απλως diis cta se. gr. quod Persarum reges , quia patriis Lib, ..imperii modum excedant, tyrannidem ex regno faciant ; aliaque hujus generis ) intelligunt; vel iacta & opera, tanqtiam uinas, ty-

417쪽

I. Rhet. 8.

rannidis incaute ad extruendam definiti nem colligunt. Nam quod vulgo arripiunt illam particulam , ut tyrannidi definiendae propriam , si administrationem reipublica ad suam non ad civium utilitatem referat; in eo fallunt & falluntur: sicut jam aliis demonstratum est. Propius ad rem ipsam tendit, itidem non plena quidem definitio, sed notabilis tamen descriptio, quando μονα χιυ distinguens ait: η ἐν κατα ταξιν τυα s βασιλέα, νάορις , τυραννIς. ea quidem monarchia, qua omdinem quendam, re modum servat, regnum; qua vero nec ordine nec modo stur, tyrannis es. Quae Graecus Scholiastes erudite explicat: εἰ Hεν

gnum es : si vero e sine,modo,ordine,rempublicamgerit, tyrannis habetur. Unde apparet cur Graeca Aristotelis ita Latine converterimuS. Tyrannus enim id praecipue spectat,ut libidinem animi perfas ta nefas expleat: sive ut, om ni honestatis, virtutis, jurisque ratione insuper habita in tractanda republica, libidinem animi pro lege habeat; eoque ut ad hunc modum

ἀνεμποίως imperare queat , omnia referatis

Usitatissimum autem Aristoteli est , tyrannidis vocabulo afficere, quod ab optimo & laudatissimo μον- ας genere. secedit. Quae qui velit arripere, & pro ratis sententiis venditare, summa imis misceri, omniaque distincte' agentis philosophiae decreta perverti necesse est

418쪽

IN LIB. Ι. CAP. IV. 293

lest. Agnoscunt hoc nonnulli, in dominatu herili explicando : quem tyrannidi συνωνυμον facere verentur. Quo magis mirum est, quod definitionem, ut putant, tyrannidis, & illas sententias, de civium utilitate, & imperantis utilitate, tanquam fine proposito, quarum illa quidem certum regni, haec certum tyrannidis argumentum sit , vehementius ample- ari, quasi immemores sui, videantur. De virtute Regum, de laudibus & dotibus regiis mulinta, olim & hodie dicuntur, quae cum jure Apotestate regum neutiquam sunt confundenda. Comparandi caussa, quam ponuntur multa , quae seorsum spectata alio se habitu censeri vellentὶ Quid de oratoriis consiliis artibusque dicam Plinius Trajanum ad im ginem optimi Principatus descripsit: nec diverso multum instituto, quamquam in historico opere, Cyrum Xenophon. Multa istiusmodi laudibus ornandis animose assismuntur: quasi quicquid a talis excellentia exempli discreparet, malorum Principum ac tyrannorum tantum nomini conveniret. Haec tamen, caussae, tempori, certis consiliis data, tanquam κυειαι δέξαι, ne detracta quidem veste & involucris remotis, in philosophiam vertes λ Aliis artibus, & apud eruditos tantum notis Opus est, ut rhetorum schemata , in decreta sapientiae migrent. Jam quod attinet ad notas & flagitia tyrannidis, collectim quis dem ea signavit Aristoteles ; & ex eo descripsit s. polit. I. Bartolus, de tyrannide: cui accepta fert imm

419쪽

rs4 IN LIB. I. CAP. IV.

praefat. lib. mor & ignarus Aristotelicae disciplinae Inn

tum ex iis sunt quaedam in se nec bona nec imala ; sed perinde sunt, ut illius animus de leonsilium, qui iis utitur. Quo fit, ut eadem inciat tyrannus, ac bonus Princeps; ubi possis lex proposui diversitate dicere: duo cum fa- iciunt idem, non est idem. Hujus igitur ge- ineris facta & nomina, si quis velit ad injuriam

Principatus vertere , dc tyrannidis hoc prae- itextu damnare. in quorum regimine ista u- sserpantur, omnia tyrannis replebuntur , ex- iti sto Regum ac Principum nomine. Nam, seriam secus publice facta non statim tyran- snum facere , nec ex quibusdam actionibus sed ex toto regiminis instituto , proposito , i forma judicandum esse ; tum desidiae, luxu- :riae, aliaque crimina in privata ac interiore i Principis vita, ad infamiam tyrannidis non iesse idonea argumenta: aliis fatentibus dc itradentibus, ne vulgo quidem ignoratur. Spe- ieiosissime sibi videntur in hoc loco tractando . versari, qui ad leges & mores uniuscujusque icivitatis provocant : quibus qui vim facit, indubitabilem esse tyrannum existimant. Quo in genere non pauca nec levia peccantur. Primo enim , si jure regio proprie sic dicto aliquis praesit civitati, & contra leges moresque civitatis fecerit, eumne tyranni nomine infamare audebis ; cum jure regio contineatur, ipsis legibus moderari: κίροωσ- legum dominus est, quisquis Verus Tex

420쪽

IN LIB. I. CAP. IV. 29 rex est. Quid λ si juravit, se servaturum λPeccasse, si contra fecerit, certum est: tyrannum esse, nihil minus quam certum est. Quid Z si in clausulam commitariam juravit Ante Omnia sne quis ea speculetur, quae nunquam fiunt) notandum est, non addi talem clausulam istis principum promissis, quae virtutem, justi. tiam, modestiam , continentiam , & similia , pollicentur. Deinde, jam supra diistum est, clausulae commissoriae in regno simplici & vero locum vix esse posse. In mixto igitur sta-ru, majori specie quaeri potest : an is, qui in partem summi imperii non suam involat, sit pro tyranno habendus In re tam tenera &periculosa , rursus non esse de plano pronuntiandum , crediderim. Si enim non facit illud aperta vi & immanitate, sed adjuvantibus Moccasiones & consilia subministrantibus iis, aut eorum parte, quorum de jure imminuendo agitur ; non potest merito vocari tyran nus. Idem dixerim, cum pellexit plerosque ad patienda ea, quae mixturam status quodammodo immutant. Quod si mera vi, contra dicentibus & deprecantibus quorum interest ne quid in statu mutetur, sive neque alios in telligo quorum jus invaditur, aliquid tale audeat: tum ab invaseris nomine quem ty- Tannum titulo vocant) non video quomodo vindicari possit. Verum a seditiosis saepe jachari audias: mores & instituta legesque regni violari: cum id demonstrari nullo modo potest. Multum hos clamores iterarunt parri-

SEARCH

MENU NAVIGATION