Commentarius breuis rerum in orbe gestarum, ab anno salutis millesimo quingentesimo, vsque ad annum 66. ex optimis quibusque scriptoribus congestus per F. Laurentium Surium Carthusianum. Cum indice copioso

발행: 1566년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

& militiae aeque continuum & prolixum esse in prescibus suis,dicere sol cbant: Carolus faepius cum Deo, quam cum bomin bub lecuitur. In singulas bellorum

expeditiones nouas sibi preces ipse & componebat, ct sua manu coscribebat, tuae prolixitate sere Nu rent septem illos Psalmos usitatissimos, casq; prius examinandas dabat suis CB sessarijs,& ab eis approbatas, quotidie etiam in agmine & acie dicebat,no- nunquam per speciem exonerandae vesicae aut alui ab agmine secedeς,ut prolixius S seruetius oraret.

Cum bella gereret, ipse primus semper suo in .

agmine sui nonnunquam quindecim hora , non nunquam diutius in equo iugiter residens. In omibus expeditionibus bEllicis audacisiimus fuit, ita ut θ' 'mortem plane contemnere videretur: adeo se ad 'omnia pericula impavidum offerebat, ut nusquam ad bombardarum ictus caput inclinaret, nusquam pedem moueret,nusquam expallesceret. Et in castris ita se audacter supra humanum modum contra hostes gerebat,ut occidi velle in militia videretur: In omni quoque state nunquam cupidus vitae,sem p cr mortis auidus fuit. Saepe etiam in castris, & in

ipso iuuentutis flore dicebat, Cupio dissolui & esse Pluto

cum Christo. Eam vero inusitata animi sortitudine inde partim habuit, q= nulla expeditione in hostes susceperi nisi aio traquillo & optima conscientia. Plerique viri militares dicere solebant, Cesarem vincere quidem nosse,sed victoria non pol inde vilnose aut velle: quibus C sar respondit,Iulium CPsarem quem illi obij ciebat,& illos veteres ethnicos Cαμυμ unum tantum habuisse finem,uidelicet honorem obis Christianis duos esse propositos, puta & honorem,& animet salutem. Sspe etiam dixit: Etsi totum expugnassem Franciae regnum,redderem illud regi, modo

612쪽

e modo id exiguum,quod meum ese conici do, mi- . Castitas in hi relinqueret.In seruadis matrimonij legibus seni matrimon io per castissimus fuit:& licet non deessent, . quet cum ad libidinem illicerent,eas tamen semper constan- tiissime respuit. Sepe ipsemet fenestram clausit, ne inspiceret praetereuntes formosiores foeminas.S pedictitabat,nunquam se ducturum uxorem, si fratre ' ' Perdinandum tam foecundum fore sciui siet. Nunquam choreis aut tripudijs delectatus cs, nisὶ decoris &honesti respectu. Nunquam per ali quod numen iurare auditus suit, nisi cum foedera inijt,aut regnis inauguratus est.

I, genti Supra modum acuto & perspicaci fuit ingenio, mera et prM vi eius iudicij acrimoniam,prudentiam & sapie Δ' tiam pr stantissimi viri s spe miraretur. Sipe suam sententiam scripto comprethensam,ad aliquot suos principes & duces mittebat, & illorum tamen iudicio,vi erat mirabili modestia,se submittebat: sed illic sere semper eius subscribebant sententiae, eumque melius quam sese rem perspexisse fatebantur. Hinc

Ese tu Cae- constans fama fuit semper, rotum pienti sit numis, aras. natorum, fortissimum centμrionum, plenii simium iudicum

fuisse: quam iudici j pietatem non semel in illo exta perti sunt potentissimi satrapae,cum illis grauissima

Nerui bolli. essent crimina intentata Tres belli neruos dicebat, Commeatum pecuniam,militem: ex ijs si aliquo carendum cset,militem veteranum se potistimum electurum, cuius promptitudine reliqua duo se ex hoste comparaturum confideret. Cum esset in cubicu-

. lo cum suis familiaribus & domesticis, nusquam quisquam vel laeta vel tristia a cum esse perlata, ex

eius vultu aduertere potuit: tanta erat oris, Oculo-

rum,& totius vultus Cisarei costantia, quasi per ennis quaedam serenitas. Quotidie tres quartas ho-

613쪽

rae partes genu flexo orabat mane, longa talari se Vt diem pra subuculam indutus veste:ac tum nemini in cubi, transegeris. culum patebat ingressus. Postea patebat ijs, quibus ius ingrediendi erat,ac tum preces Ecclesiasticorum Horarias dicebat.Inde se vestiebat. Post ad Rempu- blicam gerendam se componebat. Hinc ad Sacrum audiendum se conferebat, quod in omni vita scin per audiuit,praeterquam in bello Africano seniet. . A Sacro recta ad mensam,nu quam ad negocia iba . . nisi grauis accidisset casus. Cum Mis, sacrificium ad medium perductum esset, mensa parabatur: cum ipse e Sacro egrediet, tur, cibi ex culina essereban tur. Halecibus, salsamentis S piscibus naturaliter

delectabatur,sed ita tamen,Vt haberct rationem valetudinis.In mensa etsi parum aut nunquam loque

retur,audiebat tame libenter aliquid nonnu quam, presertim ex sacris depromptum. A prandio omnes Audit OG-i prolixissime audiebat citam insmae fortunae ho mines, vir humilis & misericors,supplicesque omi um libellos accipiebat. . In prcstandis eleemosynis per omnem vitam adta Lor i ta Vimodum liberalis fuit,adeo ut cum puer esset, qua ς ςςmή is dragenos aureos in loculis habens,saepe septies uno die eos erogarit,nescientibus praesectis & oecono mis suis. In virili aetate & senili in largi edis cleemota synis ad puellarum matrimonia,iuuenum studia,senum vitam sustenta dam,captiuos ab hoste redimeta '

dos,aegrotos curados,omnium regum, principum,

Caesarum liberalissimus ac munificetissimus est habitus. Quaecunque autem eius generis donabat, cla- , . culum faciebat,ium accipientium pudori, tum suae modestiae consules.In Germanos,abhqreticis rebus sinis spoliatos aut vexatos, sacros & seculares, libe ralitate sua pientissime utebatur: sed nunquam fere

614쪽

diem septuagesimum se spoponderat appensurum, si libertati suae restitueretur.Sed duorum Tribunorum Cssaris dissensione & auaritia factitast, ut post septies quadraginta auri vasa appensa,morte violeta ablatus sit,non minima Caroli Caesaris iactura. Miranda quidem sunt hec,sed id multo mirabilius, quod tam opulentae gentes ancte,pie & caste Christi religionem colun quod utique sine prssentissi mo Numinis fauore &. summo miraculo fieri non potuit:vt nos merito gaudere debeam',nostro quo gentes amplisiimas & opulentissimas,relictis d o- num cultibus,ad unius viiii & veri Dei cultum traductas este,dum interim in his Europaei orbis angus ijs,in mille sectas distracti, sensim ad athei sinum quendam &paganismum relabimur.' Est hoc quoque admiratione dignum,quod pie id bisti, Me, xi'uς Imperij Moxicani locis coloni R incolae idi Meanorum. Qm to Utuntur eiusmodi,quod valde amne & sinitale sit Flandrico, pr sertim Gandauicnsum idio ma ti. Nec vero sine maximo sudore & multis periculis nodus orbis in Caroli C saris ditionem rodactus est. Sunt nanq; ibi multo amplissim g ciuitates,multi altissimi montes, pes inaccessibiles, profundissimae voragines,densissimae sylus frequentes hominum turbae, multae S in terra & in mari horrcndae bellae: sed liscomnia,Deo bene sauente, Caroli CP saris virtuti & pictati ces ere,Hispano veterano milite nullos pro Caesare &Christi fide propaganda

labores recusante.

. . rbra In solo restrio Peruaco quadraginta nouas Vrbos C. tr codi Carolus Caelar exectis cari curauit: porro in regno 'regi ' Mexicario urbem Mericum, in qua,ut diximu terve - Ο quadraginta sunt millia amplissimarum edium, qui

615쪽

IN ORBE GESTARUM.

Cortesius ob seditionem totam iusserat concremas ri, augustissime totam nouam aedificari voluit, unde etiam Palatium Caroli vocatur urbs ipsa. In nota struct stro quoque orbe ut id obiter dicam multas & vria Caesaris iubes & arces construxit Carolus Caesar, puta Caroia nostro or Glo montium,Philippopolim,Hesd insertum urbe Cameraci, Gandaui, Ultraiecti,arce; validissimas in Belgio,atque alibi complures alias. Legatus Indicus noui orbis Anno Domini in ter septem milliones auteorum Carolinorum coronatorum siue ducatorum million significat decies centena millia Carolo Caesari obtulit, Vt pri- , ἀυilegium & legem quandam Carolinam abrogaret. Totidem milliones eorundem duratorii etiam Philippo Caroli Caesaris filio alter legatus postea Ob- opes eximi tulit. Ex ipse nouo orbe septem δe cades milli onuauri seruntur in Hispanias relatae,& totidem deca- laio dea millionum auri ex margaritis, gemmis, unioni-

bus & reliquis lapidibus & rebus preciosioribus no ui orbis: quae summa si rite supputetur, pene incredibilis evadit: sed sunt magnae opes illarum regionum. At multo maior summa pecuniae, demptis: ta

men his auri summis,in milites & pr sectos C saris annis quadraginta in nouo orbe subigendo & muniendo consumpta cst. Per hos autem auri milli O- ines hoc loco accipi debet purum putum auriam Castellanorum ducatorum Carolinorum.

Et quidem in Australiori veteris orbis nostri pla- Orbis uoti ga, trecentis quinquaginta leucis vltra caput Bonae νbὶ repertis Spei,nouae noui orbis Carolini plagae & vastitate; repertae sunt,ouae magnitudine spatior i loge apud sectum Magellanicum in Orientem & Occidentem& Austrum porrigatur,aded ut nouae quotidie te rae noctu &interdiu emicarint in mari.

616쪽

I. senatus Mouν orbis. Duo Prore m.

Archiepiscopus Fani Dominici. Item in Re

COMMENTA Rivs BREVIs RERUM Porro in nouo orbe sep em Carolus C sar est evoluit amplissimos Senatus, quorum quidam Cancellaril vocantur:nempe,in Fano Dominici,in Me-xico,in Guati mala &Nicaragua, in noua Granata, in Regibus ciuitate Peruaca. In Cuba est Gubern tor.' in noua Galicia sunt quatuor Pr tores, et Vos cantur Alcaides maiores. Constituit quoque cluos Proreges,alterum qui presit mari meridionali & ei' littoribus & locis mediterraneis, habitatque Regibus in prouincia Peruaca: alter' in qui dominetur mari Aquilonari & eius .latissimis littoribus, & locis ac prouincijs mediterraneis, nabitas in Mexico. Sunt quoque Gubernatores plurimi sue proconsules,ut in Miri queno,Panama, Cartagena,Venezuela. Sunt Adelanta di pretii des prouinciarum. Sunt& praesides urbium,itemque Consulares prouincis qui in maioribus ciuitatibus habitant, quorum et elio ad duos supradictos Pro reges pcrtinet. In Fano Dominici est Archiepit corus, & habet septem sub se Episcopos,videlicet,Xaliscon tu, Mecha uacanum, Guaxacam, Tascalam, Guatim alam, Chiapam & Nicarapuam. In Regibus, quae ost urbs reghi Peruaci nobilissima, est Archiepiscopus, cui inter citer os subsunt Episcopi, Cui conus, Qui ton'& Charcas:& quotidie plures creabatur. Porro rex Castelliae est patronus omnium Archiepiscoporum, Episcoporum dignitatum ' beneficiorum Ecclesiasticorum noui orbis: Sc ipse illos designat permissa Romani Pontificis. Nouus ille mundus Carolinus in mari Boreali indimensione littorum obtinet septem millia leucarucommunium Gandauensium,quarum ter septo leuco: conficiunt unum latitudinis siue altitudinis gra.

617쪽

metiaris. Sinsulis autem gradibus Ptolemitus attribuit septuaginta millia passuum,quae ei sciui septuaginta milliaria Italica .Porro vetus orbis noster baisbet trecentos sexaginta gradus: & totidem dies numerant noui orbis incolae in anno uno: sed illis in terserebant dies qtiinque, quos habebant toto an no celeberrimos,ut nos Palcha nostrum. . In mari autem Australi noui olbis dimensio con, tinet in se ter mille quingentas leucas communes. Noster vetus orbis,quacunque cas, conscit septem M. iitu omillia leucarum communium. Si singulis climati- orbi, nostra. bus mille leucas attribuas, septem erunt orbis cli-

mata. Si decem parallelos singulis climatibus inij- cias,& singulis parcitelis singu)as leucarum centurias ad ij cias,septuaginta parallelos & sepruaginta ce-turias leucarum orbis habebit. Unde conficiuntur 36o. gradus Ptolemaici, quorum singuli continent ter septem leucas communes Gandauenses,in quos inolenteus orbem partituς,spatia telluris marisque distribuit. Est autem omnino verisimile & fere ne- ' cesse, in Australi noui orbis plaga, hoc est, ad pollu 'antarcti cum & fictum Magellanicum,ubi arae & -- lumnae Caroli Quinti costitutae sunt, esse latis ina,

vastissimaque terrarum spatia.

Fuit quidam Sebastianus a Cano appellatus, qui

ultra aequinoctialem egressus cum claui Victoria di qeti,triennio unde egrcsus suerat nauigans, in Hi- μ Pit', spanias reuertit, ac in tellure utrorunque Antipo pς'-- dum ancoras fixit. Atque ille quidem multa Asiae, Aphric Europae littora circunnauigauit, ultra li- σneam squinoctialem se extendens, quam veteres inhabitabilem ob stus nimietatem falso putabant: sed ultra virosque Septentriones, Boreales scilicet R Australes,noluit aut non potuit tantillo tempO

618쪽

Terra ou

habitata. COMMENTA Rrvs IR rvrs R Ruriris spatio progredi. Certe non desunt viri grauissimi, qui contra veterum opinionem dicant, mundutotum no solo i habitabilem,sed etiam habitatum, idque multis modis probant. Aiunt vero alimenti inopiam,& libertatem itinerum interclusam, in apis vitae hominum impedimento esse,quam solis arcio . res, ut polorum frigora & hyemes: constanterquo assirmant,esse antipodes & ant cos & pcri cos, nec diabitant dicere orbem nouum Carolinu com- prshcndi altero mundi hemisph rio,& nostro esse . Proiιλ - usem,illique in aequilibrio respondere. Eius orbis septem sunt prouinciae maiores siue mini orbis Conlulares,quarum maxime borealis cit Floracla, ' cuius latera extrema amnem Neuadum & terram Laboratoris attingunt, & Groniandiain Istandi amque ad ducentas leucas respiciti t. Altera prouincia,est Hispania noua Tertia,est terra Firma: Qua D, Aiadalousia noua: Quinta,Bresilia,quae parci Regi Lusitaniae:& hae prouinciae omnes positae sunt ad mare Boreale.In mari Australi,unica est Peruaca, ip-- uincia sexta,in qua sunt Chilo, Quilo, Cusco, Reges, Platana,Loxa,Portus vetus, Guayaquilo, Gu nucum,Pax,Valles,&similes urbes ac dynastiae. Septima Prouincia est,quae nuper reperta est, contra Caput Bonae spei obiecta,& freto Magellonico l5gissime respondet,veteroni & nouum orbem respia

ciens.

Porro septem horis ante lucescit sol apud Hi-

orem fusis

spalim Hispaniae urbem,quam in Mexico, & ij ioptem horis prius eclipses, solstitia & aequinoctia

apparent in limite nostri veteris orbis, quam noui Carolini .Et quidem anno salutis is .vcnit in ciui . tatem Alexi canam frater Martinus Valentinus cum

duodecim monachis,tanquam vicarius Papae 'rolo

619쪽

os missus: eodemque anno predicauit ille in . noui nunciasn orbis terra continente Euangelium Christi, & ma- ignos illic progressus magnaque incrementa fides Christi accepit,& quidem caipsa fides, quam Germani R pleriq; alij Europqi, a Martino Lutero &alijs sectarijs male persuau ut Papisticam reij ciunt. Baptizabantur illic multa hominum millia, & cum

antea plures simul uxores habuissent,dulbitareturq; quam ex omnibus retinere deberent, eodζm anno ,.

Mexicana habita est Synodus solenis, cui tanquam Papae Vicarius pr scdit Martinus Valentinus,in qua . . tandem definitum est,quod qui fidem Christianam cum omnibus Romanae & Catholicae Ecclesiae riti- ibus complecterentur, ex omnibus uxoribus 'unam tantum quam vellent,ducerent ritu Christiano. Idola omnia ex teptis exturbabantur, crux Christi & sanctisiimae 'Mariae virginis imago in templis reponebantur, Eucharistia populis ostendebatur, Mis se sacrificium a Martino δt collegis duodecim patefieba Euangelium Catholico more pie & .pure annunciabatur.Inde vero paucis annis tot baptis Nubit Σabantur,in ea noui orbis plaga,ut alij septies dena bapm--- celena milli ,alij quaterdecies dena centena homi Linum millia in solo illo Mericano regno baptizata retulerint. Magna etenim in eo noui orbis tracta est hominum copia,adeo ut in insula Fani diui Do minici quindecies centena hominum millia fuisse reperiantur,& quandoque in procinione centum millia hominum se Christiano more ceciderint vi gis.Eodem anno Is14. misit Cortesius ex Meetico

Carolo C sari per Diogonem de Soto septuaginta

millia castellanorum ducatorum aureorum,unamque Ca bri colubrinam argenteam, quadragintanouem milli- ara Nea,

620쪽

idola exturbata sunt,d moniblis silentium indictu, oracula & pr stigiae conticescere iusiae sunt, plura

litas uxorum in unius consorti uim redacta, septem illis sacramenta & caeteri Romanae Ecclesiae ritus re uerenter traditi sunt, nobis interim in Europa de

horum contemptu & nouorum dogmatum complexu petulanter nobis applaudetibus, Sc tanquam mirifica reperta luce gratulantibus. Sed Deus prae potens, spretis nobis contemptoribus, suam gratia ossert illis barbaris & isnotis gentibus,& ut heretici tabescant, omnes illas facit Romani Pontifici obseruantissimas,& veteris religio is studiosissimas. Solent iactare isti temulenti noui Euangelij prqcones,sic Romano pontifici modis omnibus velle incommodare: nec vident miseri,ut ipsos irrideat qui habitat in caelis,& tanto Romanum Pontificem in remotissimis noui orbis regionibus faciat maiori studio ac veneratione assici, quanto in Europa apud ' plerosque minori in precio est. Nostrum erat, iuxta Pauli doctrinam, obedire praepositis nostris,perma

nere in ea religione, quam a sanctis Maioribus nostris accepimus, exercere nos in operibus bonis, so- ' ibrie & iuste & pie vivere in hoc seculo, & omnia

Peregrina dogmata vitare. At dum ista nos negligimus,ecce Christus se cofert ad Indos & antipodei, Mait.1λosserturq; regnum Dei gentibus facientibus fructu illius,& nos hic in tot sectas & errores distrabimur,

ut referre pudeat O nos miseros, q in summa quo que miseria nos felices & beatos putamus. N. Quod autem in nouo orbe usqucadeo propagasta est fides Christi,vel maxime illustrem reddit Carolum Cesserem, cui utique id pr cipue studio fuit, ut fides catholica illic modis omnibus disseminare tur Dicebat aute peccata nostra meruisic ut Eccle-

- - sa

SEARCH

MENU NAVIGATION