Commentarius breuis rerum in orbe gestarum, ab anno salutis millesimo quingentesimo, vsque ad annum 66. ex optimis quibusque scriptoribus congestus per F. Laurentium Surium Carthusianum. Cum indice copioso

발행: 1566년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

PTI. Caesa discinderetur, & ut authorem ostenderet, Vnus r. d. homo,inquit,nobis scribendo perdidenat rem,Luterum videlicet signiscas.' enim ab una interdum. scintilla vastisimum oritur incendium, sic ab uno Lutero faces subministratae sunt,quibus totus apud nos conflagraret orbis Christianus. Quam autemh oc sit verum,taedetroserre,cum res ipsa id plus satis testetur Sed noster Carolus nota 1olum nouum

sibi subiugauit orbem, sed etiam nominis sui fama

- . celeberrima ex multis rebus feliciter aestis compa rata,& Mauritanorum,& Libycorum, &Tartaro-' Scylliarum,& Sophi regis Persarum,& PrProianis,qui est potentisimus Acthiopum rex, lega-.tionibus perquam honorificis assectus cst. Fuit au- . . . temidemipse magnae temperantiae in cibo & potu, - ut plerunque ad mensuram & certas uncias biberet,

' DV m &ad pondus comederet. Nec unquam vestitui ni mio indutiit nusquam purpura Tyria,nusquam pre V ciosa & regalis vestis in ulu vitae eius quotidiano apparuit: sed atra lanea veste & diu lugubri, pr se tim a coiugis obitu est usus,ut & in re omni famili-- ari attentus,nusquam immodicus esset. Nusquam - pretcr modum lauta utebatur supellectile,nusquam mirifici incendebatur odores,nusquam mensis epus, . ire conquisitissimae inserebantur,nisi certa ratio aliud hortaretur. Et in mensa plerianque solus & tactu tus sedebat,ita ut conuiuia eius sine conuiua, moderam,solitaria,honesta,non opipare apparata, esse constaret. Nunquam pecuniae preter causam pro- digus fuit cuius expendendae magnam semper rationem habendam censuit, non ignarus, quanta pecuniae vim bella absumerent. A vinolentiae, vanae gloriationis, & voluptatum. viiijs adeo semper filii alienus,ut qui illum & a pii

622쪽

IN ORBL o EsTARUM. 1 89.ro optime tabuerant,eande illi tum indolem, quae P rogo nunc in sene & extrema ita te apparuit, etiam insania mutiti,& ephebo,& adolescenti, & iuueni, & viro fuisse

affirment, semper in eo pudore ingenuo mirifice res lucente. ruit humanitate, morum suauitate& ese mentia in omnes singulari. Familiam suam omnem praecipue charam habuit. Erat natura Valde placa , .

bilis & cxorabilis, idque sua lenitate & bonitate as cutus cst, ut saepius ipse ab hostibu ς' laudatus sit, alij Principes ab amiciς de ciuibus suis. Cum ad Solymannum Turcarum principem quidam Christi nus dynasta tras fugisset,& ab illo interrogatus, cur relicto C sero ad ipsum perfugisset, ille tribus Iecausis. puta auaritia libidinis & iniustitiae Caesaris fecisse respondere Solymannus ait, nihil horti sibi posse de Carolo persuaderi, quippe qui diu perco - tando & indagando cognitam haberct C sari; vita qtam,nec posse horum vitiorum labem in illo haere tu ψην m. xe, qui tam sancte & pie leges caercanoniasque D cide Maiorum suorum obseruarct: iussitque homine Solymannus a suo conspoctu remoueri, Ss postea etiam odijs & proscriptionibus cum est persecutus, de ex tota Turcia exturbauit. Est hoc insigne testimonium ab co redditu, qui non Caroli tantum,sed ' .. totius Christiani nominis hostis infestissimus csset, Multas Gesar callebat linguas, quod illi ad multa magnas attulit commoditates. Itaque in bello dita rerum uerso utens milite, cum Germanis Germanice, cum φη tμm Hispanis Hispanice, cum Belgico equitatu Gallice, cum Italis Italice, cum Neapolitanis equitibus mi xtim loquebatur: ad Hungaros, Bocmos,Dalmatas, Macedones varijs sermonibus utebatur. Imperium& imperiale diadema semper non ut patrimonium

se suum possidere,sed ut magistratum gerere pros-tebatur:

623쪽

pit,tam liberaliter ac munifice reddidit a quibus a Ar u ab, ceperat. A risu suit abhohres,quod idem ce Carolo orret. Magno legitur: interim tamen in apophthegmatiabus,&achate,salse,breuiter, facete dictis valde et gans suit,sic ut Atticus quidam lepos in eius sermo ne &Nestorea cloquentia apparerct. Ita cnim labijs comprectis sua verba distincte,arti culate & tractim pronunciabat,ut singulae & syllabet & consonantende vocales,& diphthongi audirentur. His adiunge bat pronunciationis dulcedinem, cum summa m destia & grauitate coniunctam. In ipsis autem apophthegmatis suis ita se coparaba ut essent sine ioco ioci. Atque ex ipsa natura magis ad condolendum& collachrymandum, quam ad subsannandum aut

irridendum vitam aut mores hominu procliuis su-Condole laxi, 'uae quidem rara est virtus. Inde accidit, ut nonem amfe- raro in lachrymas solueretur, cum pro hominibus νοι. calamitosis ei preces offerrentur, & plerunque magis ipse fleret,quam pro quibus rogabatur. Preces quo, Quotidie suas mane horas Canonicas, ut vocat,sidianae. legebat, easquc ita extendebat, ut bis tantum fere, quantum presbyteri,semper mane legerit. A coenae semper redibat ad longissimas preces suas,quae duarum plerianque erant horarum, sicut & matutinae.

Non enim suis viribus fidebat potentissmys Princeps,sed totus a summi Numinis ope & auxilio p debat, quod sibi precibus tam longis quotidie conciliare studebat. Et hinc tanta illi in rebus gerendis felicitas,tam insignes victoris:adeo ut ob multa fortissime gesta, Galli eum Herculi, Germani Carolo Magno,Itali Dauidi Siculi Africano, Hispani Alexandro Magno,Turcae Iulio C:vsari, Afri Hanibali compararim. Multi cum aduertificiat eum S domi

624쪽

& militiae aeque continuum & prolixum esse in pre cibus suis,dicere sol cbant: Carolus saepius cum Deo, quam cum hominibu, tequitur. In singulas bellorum expeditiones nouas s bi preces ipse & componebat, ct sua manu coscribebat, quae prolixitate sere squa- rent septem illos Psalmos usitatistimos, cas'; prius examinandas dabat suis CB sessarijs,&ab eis approbatas, quotidie etiam in agmine S acie dicebat,non unquam per speciem exonerandae vesicae aut alui ab agmine secedeς,ut prolixius S seruetius oraret.

Cum bella gererer, ipse primus semper suo in

agmine sui nonnunquam quindecim horas, non nunquam diutius in eo uo iugiter residens. In omi bus expeditionibus bellicis audacisiimus fuit, ita ut 'mortem plane contemnere videretur: adco se ad 'omnia pericula impavidum offerebat, ut nusquam ad bona bardarum ictus caput inclinaret, nusquam pedcm moueret,nusquam cxpallesceret. Et in castris ita se audacter supra humanum modum contra hostes gerebat,ut occidi velle in militia videretur: In omni quoque state nunquam cupidus vitae,sem per mortis auidus fuit. Saepe etiam in castris, & in

ipso iuuentutis flore dicebat, Cupio dis olui & esse Phila.

cum Christo. Eam vero inusitata animi sortitudine inde partim habuit, q= nulla cxpeditione in hostes susceperit,nisi aio traquillo & optima conscientia. Plerique viri militares dicere solebant, Cesarem vincere quidem nosse,sed victoria non perinde utὶ nosse aut velle: quibus C sar respondi Iulium CPsarem quem illi obij ciebat,&ρlios veteres ethnicos CUM Munum tantum habuisse fanem,uidelicet honore: notabis Christianis duos esse propositos, puta & honorem,& animq salutem. Sspe etiam dixit: Etsi totum expugnassem Franciae regnum, redderem illud regi,

, modo.

625쪽

. .. m.

Castitas in hi relinqueret.In scrvadis matrimoni j lcgisus semis matrimonio per castissimus suit:& licet non deessent, quq eum ad libidinem illicerent, eas tamen semper constan tissime respuit. Sepe ipsemet fenestram clausit, nem inspiceret praetereuntes sormosiores foeminas.Sspὰ dictitabat, nunquam seducturum uxorem, si fratre Ferdinandum tam foecundum fore sciuisci. Nunquam choreis aut tripudijs delectatus est, nisi decoris & honesti respectu. Nunquam per ali quod numen iurare auditus suit, nisi cum foedera inij aut regnis inauguratus est.

Supra modum acuto & perspicaci suit ingenio, min citia ut eius iudici j acrimoniam,prudentiam & sapie ςς' tiam pr stantissimi viri s pe miraretur. s pe suam sententiam scripto comprethensam,ad aliquot suos principes & duces mittebat, & illorum tamen iudicio,vi erat mirabili modestia se submittebat: sed illic sere semper eius subscribebant sententiae, eumque melius quam sese rem perspexisse fatebantur. Hinc EI tu Cae- constans fama fuit sempe Carolum apientissimum Ofamis. natorum, fortissimum centurionum, pie silinum iudιcum

filio: quam iudicij pietatem non semel in illo exta. perti sunt potentissimi satrapae,cum illis grauissima

Nerui belli. essent crimina in tela lata Tres belli neruos dicebat, 'Commeatum:pecuniam,militem: ex ijs si utiquo catarendum esset, militem veteranum se potissimum electurum, cuius promptitudine reliqua duo se ex hoste comparatu um confideret. Cum esset in cubicu lo cum suis familiaribus & domesticis, nusquam quisquam vel laeta vel tristia ad eum esse perlata, ex Conflautiis eius Vultu aduertere potuit: tanta erat oris, oculorum,& totius vultus Cisa rei costantia, quasi peraeianis quaedam serenitas. Quotidie tres quartas ho-

626쪽

IN ORBE GESTARUM. s97ra partes genu flexo orabat mane, longa talari se Vt diem prasubuculam indutus veste:ac tum nemini in cubi, trans geris. culum patebat ingressus. Postea patebat ijs, quibus ius ingrediendi erat,ac tum preces Ecclesiasticorum Horarias dicebat.Inde se vestiebat. Post ad Rempublicam gerendam se componebat. Hinc ad Sacrum audiendum se conferebat, quod in omni vita scin per audiuit,praeterquam in bello Africano semel. ------ASacro recta ad mensam,nu quam ad negocia ibat, . nisi grauis accidis et casus. Cum Misi e sacrificium ad medium perductum esset,mensa parabatur: cum ipse e Sacro egrediebatur, cibi ex culina effereban- , tur. Halecibus, saliamentis & piscibus naturaliter mi delectabatur,sed ita tamen ,ut haberet rationem va letudinis.In mensi etsi parum aut nunquam loque retur,audiebat tame libenter aliquid nonnii quam, pr sertim ex sacris depromptum. A prandio omnes Audit oes. prolixissime audiebat etiam insmae fortunae homines, vir humilis & misericors,supplicesque omitauin libellos accipiebat. . In prcstandis eleemosynis per omnem vitam ad mus h modum liberalis fuit,adeo ut cum puer esset, qua ς ς ή is dragenos aureos in loculis habens,saepe septies uno die eos erogarit,nescientibus praesectis Se oecono mis suis In virili aetate & senili in largi edis cleemo synis ad puellarum matrimonia,iuuenum studia,senum vitam sustentadam,capisuos ab hoste redimeta 'dos,aegrotos curados,omnium regum, principum, Caesarum liberalissimus ac munificetissimus est habitus. Quaecunque autem eius generis donabat, la- . , culum facieba tum accipientium pudori, tum suae modestite consules.In Germanos,ib hqreticis rebus seis spoliatos aut vexatos, sacros & seculares, libe- . talitate sua pientissime utebatur: sed nunquam fere

627쪽

s COMMENTARIVs BREvis RERvM tales dedit eleemosynas,quin lachrymas multas ρ- funderet: grauiterque doleret, non se pose egenis

omnibu s cxqquo subuenire. Habuit autem Ce nomos semper circum se attentissimos,quo rum s ueritate fiebat,ut princeps natura liberalissimus, noosset profusus in cos,quos non esse egenos putaret.

Quidam sapientissimi proceres, Caesari intima stati; ahutum mili rit vo coniuncti, pe cum admirati sunt,atoue, ca pl- tomporis miraculum naturae Carolum tu- ille constebantur: tanta erat in Carolo & morum, ' ' & sapientiae,& pietatis pr stantia.Tandem optimus princeps sentiens se viribus deficere, & multam e ga se multorum ingratitudinem expertus, toti muco & omnibus mundi honoribus valefecit,& in solitudinem sese contulit, nauigans ex Belgio in Hispaniam. Sed in ipso itinere nunciatum ei cMOuranum Asricae promontorium liberatum obsidione Turcarum & Afrorum, ac multa illic Turcarum &Afrorum millia concisa ab Hispanis: atque etiam in

AVr m auro quinquagies centena millia aureorum Caroliuge imae ab norum,S in lapidibus preciosis vicies centena miliata e Mo- lia aureorum ex orbe nouo Carolino Hispalim esse

orbe.

allata. Per id tempus stupendae auri copiae ex Peruaca & Moxicana plaga tum expectabantur. Denique feliciter ex hac luce in lucem sempiternam migrauit optimus,pijsiimus, potentissimus princeps Carolus V. cui parem per omnia Imperatorem multa secula non viderunt,& fortassis nec visura sunt vi quam. Atque interim tamen non desunt, praesertim aliquot Gallici scriptores,qui tantum principem nosemel acerbe perstringant,& apud omnes traducerc. conentur: quos oportebat modestia uti, pr sertim

. in principem religiosissimum, cui ipsi suis scripticapud cordatos omnes non solum nihil detrahent,

628쪽

sed eoipio cta cient etiam,vi tanto in inaiori precio& veneratione habeatur. Atque ii c quidem in Caroli V. longe potentissimi &pientissimi Imperato iis commendationem pro nostri instituti breuitate dicta sint satis. Caroli Cisaris mortem paulo post Nar a regis secutus est obitus Mariae sororis eius, fortissim & excedita prudentissimae heroinae, quae multis annis Bel opr fuerat. Sub finem Nouembris mortua est etiam Maria Angliae regina longe pijssima, cuius in credi- Nariabili virtute intra breue tempus in Anglia restituta Anglica. fuit religio Catholica. Eam breui secutus est Regi- Et Regiis naidus Polus Cardinalis & Cantuariensis Archiz-dus Pa . piscopus, multa & virtute & eruditione, & regio quoque stemmate clarissimus. Obijt etiam in Geomania Otto Henricus Comes Palatinus Elector, &in Dania Christianus Danorum rex. CEodem anno Moscouitarum Princeps poten- Isseduliatissimus in Livoniae Torpatensem ditionem ingζΠ- populantust tem mittit exercitum,trecentorum millium horni-. Turpatensi, num,qui omnia longe & late populantur, serro &igni omnia vastant,&per multa milliaria omnia cPde,rapinis foedissima barbarie & immanitate com plent.Nulli neque aetati,neque sexui parcitur. Pueri .. . infra annum decimum necantur, intra dccimum & ι vigesimum constituti, Tartaris seris hominibus ve 'duntur: supra viginti annos,trucidantur omnes.Pccus omne,quod in Moseouiam abduci non potuit, mactatur: ingens ex tota Torpatensi prouincia pret-da abigitur. Quadraginta dies hunc in modum saeuitum est,paucis arcibus & una Torpatensi ciuitate vim hostilem euadentibus. In Germanos ille Mosco uitanus exercitus praecipue saeuiebat: depr hensos omnes, mares quidem brachijs truncatis, foeminas sectis uberibus dire cruciant: plerosque in frusta

629쪽

1 ς CoΜMENTA Rivs BR Tvis RERUM idiscindunt,& incrubra palpitantia hac illac' dispe . gunt.Multa nobilium & popularium, immo infini ta propemodum turba cum uxoribus Sc liberis &rebus omnibus intra Torpatum urbem se recipi ut, etiam ex ijs qui decem,immo& viginti milliaribus inde distarent: sed cum nimiam multitudinem urbs capere non posset,supra millia decem in oppidi s urereunt fas confugiunt. Erat videre miseria, alios asperrimo multi. hyemis frigore alios inedia, alios postremo hostili stadio confectos,passim ruere. Nam tauissimi Mosco uiorum milites,ubi miseros in fossis latitantes conspiciunt, pi scipites in eo irruunt: pladijs, lanceis, agittis immaniter consciunt, eratque plurima mortis imago. Qui intra urbem erant, nimia hostium multitudine absterriti, non fuere ausi miseris

ferre opem: tandem multis in eos tor iaciatis exon

Dirio Mata rati ,hostes abscediit.Inde porro in Teutonici M hir is, gisti ditionem per Leidense territorium prosciscuto , . - tu eadem ille illic horrendae crudelitatis exempla

or. edunt, de que populantur Omnia,ut ne viatim quasdem tuguriolum incolume permanserit. Eundem

in modum se gerunt in regione Neruiensi, quae dc ipsa paret Magistro Teutonico. Vbi satis tandem , c dibus, rapinis Se incendi js grassatum est,in Rustia immensis aucti spolijs reuertuntur. Nemo illis Li uorate procerum ausus est ire obuiam,ita ut impune illi omnia vallarent & diriperent. Fit deinde conuentus omnium Livoniae proce rum in Uuendensi oppido,& post multam disceptationem in eam sententiam itum est,ut sexaginta aut septuaginta aureorum millibus pax ab hoste redimatur. Quod etsi turpe videri poterat, post tacitam acceptam cladem, tamen in prssens non aliud o curi Lbat consilium.Interim vero dum Livoniecisia

legati

630쪽

legati longissimi; viarum immensis spatijs ad Mosco uis Principem colendunt, abest enim urbs Mo,sco uia a Torpato centum quinquaginta milliarib Germanicis Litiones contra pactas quadrimestres inducias Rutenicae Neruire incolis vim adferiat, dii ab iis colubriniς in eos displosis,& non paucis occidis. At tamen Moscouilae,quibtis religio erat vio a re inducias,nihil se commouent,sed celerrimo ii cio rem tota ad Principem suum reserunt. 3 1ae .cidit,ut eodem tempore quo Livoniensium te tibi oscouiam urbem perueniunt, etiam hic nuti uoad prinUpem persci retur.Legati,cius quod accid)rat ignari,Principem adeunt,de pace tractaturi. Sea ille vehementer commotus induciarum ruptam si dem eis improperat, cum nouo codemque impio Luteri dogm te,quod ab annis paucis coplexi sint, omnem illos si dem, pudorem, constantiam abiecis se,dictitat. Iubet redire ad suos, pecuniam reddere Magistro,se breui ad futurum, & egregie acceptam iniuriam vindicaturum. Ad sines Mosco uitic & Li-uoniensis ditionis,duae erant urbes cum singulis a cibus: utraque Neruia dicebatur: sed altera Germanica, altera Rutenica. Inter utranque non nisi fluuiolus intererat. Itaque Livones e sua Nerula,duas, ut dixi,colubrinas in Rutenorum Nert 'm exon rarunt,alijsque pretierea Litionibus vicinis, qui in ducias ruptas putaren confluentibus, aliquot Rutenorum caedes ediderunt. Ea res animum Mosco

uiae Principis ab omi pace prorsus abalienavit. Ru sus ingens conscribitur e Moseouia & Tartaris ex ercitus,qui primo Nerulam Germanicam occupant vi,arcem ditione capiunt: ciues Neruienses Mosco- uiae Principi sacramentum dicunt. Capta Neritia, exercitus omnis Nerviose territorium longe lateq;

uia.

Nerula Ger

manica exsp gnatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION