Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

absque suco. el quantum fieri potest accurate et diluet clericlesiae doctrinam exponant; velint, nolint, per saguras loquuntur et hyperbolice. Caelerum de S. Augustino .

adhuc quaedam oecurrent mox dicenda . .

OBII cIUNT II. I.' Scripturae passim fidei vim juslisseandi tribuunt: ergo eam Sacramenta non habent, nisi

qualenus fidem movent et excitant. . . t . .

PROBAT. ANT. Ad Roman. I I 8 dicitur . . .:m Iustus is ex fide vivit . . . is similia tu eadem Epis l. habentur

cap. Ill 28 et cap. IV 5 et aliis in locis. - Item Macetuli. v. I 5 ait Christus . . . Qui crediderit et buti alias Iberit salous erit, qui pero non crediderit, condemnabi tur . . . En in Spcundo membro co&demnandus dicitur, iqui non crediderit, nulla secta mentione Baptismi. Ergo fides sabuat, non Baptismus. 2.* Instar aliorum Patrum sit S. Augustinus , cuius ea sententia est, quod fides Sacramenti, non Sacramentum

justificet. Ita Melanchl. in Apolog. art. XIII. Ila quoque Calvinus Ioeo jam citato, ubi plura ejusdem Patris testimonia congerit, alque illud in . primis ex tract. XXVI

in Ioannem . . . m Sacramenta Judaeorum in signis nis nostris diversa quidem sunt, at in re, quae significatur,pa is ria: diversa specie visibili, paria virtute spirituali. . . M.

BEN. AD I. Verba illa Apostoli r is Iustus ex sidem vivit . . . id tantum signi sicani, hominem iustum etiam in adversis Deo fidere, et constanter Expe lare divina promissa. Vid. locum parallelum Habacuc II , nd quem Apostolus alludii. Porro per fidem saepe omne illud exprimitur, quod fide nobis cognitum est, doctrina. promissa, et Sacramenta. Iterum ex fide vivimus, quia sine side impossibile est placere Deo; et Trident. Sess. VI cap. VI fidem inter dispositiones numerat ad iusit sicationem necessprias; nec tamen cum illud exigit, Sacramentorum vim ipfringer p voluit.

282쪽

Misera est Lutheri in haec verba: Qui autem non cre drderit, condemnabitur, cavillatio. Perspicuum est Christum de adultis loqui. His autem, sicut necesse est credere et baptizari, ut salventur ; ita suffcit non eredere. ut eon dem nentur. Qui non credit, etiam non vult ha

plirari , alque etiamsi vellet, nihil illi prodesset Bapti.

smus sine fide susceptus.

AD II S. Augustinus de mira Sacramentorum virtute et emeacia tam multa, tamque clara et praeclara dixit, ut nihil eontra emeere possint, quae ab Adversariis citauintur, et quae hoc unum habent, quod sint minus expressa, et de esseelis Sacramentorum nihil dicant, quoniam de iis direndi tunc non erat locus. In libris contra Faustum uanael, eos oppugnat, qui legem veterem damnabant ostetidit igitur Christum D equaquam fuisse Moysi contra rium, tametsi antiqua Sacramenta mutaverit; quoniam, lieet omnium Sacramentorum finis Christus fuerit, alia tamen requirebantur , quae Christum signis carent sulti rum, alia, quae jam natum ostenderent. Si alio Ioco ait, Sacramenta veteris ei novae legis in re, quam a ignificabant, parin suisse, paria virtute spirituali: sensus est, finem omnibus communem fuisse. Christum, gratiam et salutem. At in modo gratiam operati di paria non suisse. S. Augure. non semel disertis verbis asseruit Lib. XIX contra Laustum eap. XIII expresse ait, Sacramenta novae legis veteribus suisse . . . m Virtute majora , utilitate meliora ,

is aditu faciliora, numero pauciora . . . m. Neque Puto

inhaerentem in ipsis Sacramentis sanctificandi gratiam melius exprimi posse , quam his verbis lih. IV contra

Creseonium ea P. XVI. . . . v Non eorum meritis, a quibus m ministratur, neque eorum, quibus ministratur, eonstat

Baptismus; sed propria sanctilale, atque veritate Pr is pier eum, a quo institutus est; male ulentibus ad per-- uietem , hane utentibus ad salutem . . :

283쪽

2 7 OnIIcIUNT. III. I.φ Vox illa: Ex opere operator quam nodus Trident. adhibet, harbara est, et monstruosa,ae ridieulum Sophistarum eommentum Patrihus plana incognitum. u.' Εo tendit Calliolieorum doctrina, ut si dem excludat, Christi merita, et passionem evaeuel; ita ut Deus nihil in Sacramentis operari, sed solis externis symbolis vices suas resignasse , videatur. BEsposD. AD I. Nimis fastidiosi sunt, qui voces re hus exprimendis idoneas aspernantur , quod novae sint,

cum res ipsae novae non sint, quae novo modo exprimuntur. Sed aiunt, contra regulas Grammaticae operatum

Passive aeeipi. Nolane id etiam Vulgata habet, ut ad IItbr. XIII. . . . Talibus hostias ρ meretur Deus p . . . Sed neque apud optimos auctores insolens id est, verba de Ponentia passivo significatu efferri, ut Cicero ad Nep tem . . . Qui est 'auper, aspernatur. PIura adducit Ioannes Filesneus in de sensione Vulgatae Quidquid sit, quando Tridentini Patres formam illam verborum adhi-huerunt, nihil ea novi habebant, utpote longo jam omisium Seholarum usu trita et ah omnibus ubique eodem sensu aceepta. Brevi ergo compendio fidem ita expresse runt . ut non maneret aequivocationi locus.

AD II. Tametsi Sacramenta vim suam , et Essicaciam in se ipsis habeant, neque a suscipientis praeparatione depromani; nemo tamen Catholicorum est, qui nesciat, fidem , poenitentiam et alias virtutes in adultis requirimnquam dispositiones ad gratiam Sacramenti excipiendam necessarias. Id quoque levissimum est , in nostra sententia vim omnem Passionis Christi infringi, et homines a Deo ad res sensibiles avocari. Nam meritis Christi, ejusque Passioni omnem gratiam acceptam reserimus, et ideo accedimus ad Sacramenta, ut aquam hauriamus vivam ex sontibus Salvatoris. Cum autem Catholici da-eent Sacramenta virtutem suam non hahere ex se, sed

284쪽

at,3

Deum, sed Christum esse, qui per illa operatur, Prosecto homines non a Deo avocant, sed ad Deum trahunt; quemadmodum qui a Christo curabantur per laclum sim-hriae . non acquiescebant in simbria , sed agnoscebant, et laudabant Christi vir lutem. OBIIcIUNT. IV. Explicari non polest, quomodo Sacramenta novae legis sint causa gratiae, et variae sunt in hae parte Theologorum sententiae: atqui ridiculum est, doctrinam aliquam adstruere, quae, qua ratione sit intelligenda, explicare nemo potest. Ergo etc. BEsP. N. MIN. Hoc omnibus pene Christianae doctrinae articulis commune est, quod rem sciamus, modum autem

prorsus ignoremus. Neque id mirum videri debet, cum

revelati dogmatis veritas non eruatur ex argumentis rei intrinsecis, sed ex criteriis, quae a testimonio et Buci ritale petuntur. An non testimonio sensuum et experientia edocti scimus, solem causam esse luminis et ca Ioris,

quamvis, qua ratione id fiat, explicari non possit, et varias sint in hac parte Philosophorum sententiae Nobis, siquid de Theologorum opinionibus dicendum est, multa videntur in verborum ambiguitate posita; et forsan facile conciliari possent , quae longissime distare putantur, si lanti esset in re tam fastidiosa Iongius versari. Optime Melchior Canus Releci. de Sacr. yart. IV , Quem in modum Sacramenta novae legis sint causa ,, gratiae, id tantum abest, ut explicent Scholasti ei), Di,, etiam opinionum varietate confundant M. Recensitas deinde variis sententiis, unam Prae caeteris assumit , quam hodie omnes sere defendunt. qui aliquam

defendunt. Docet autem Sacramenta causas esse gratiae morales . non natura Ies; quoniam esseclum producunt, non in quantum re physica conflant, sed quatenus res naturalis ex Christi institui' elevatur ad dignitatem Sacramenti, et sit signum practicum gratiae - Sicut hu-

285쪽

mauitas Christi aiij iusti umento in suit, quo Deus ad re eoneiliandum si hi genus humanum usus est; ita Sacra menta instrumenta sunt Christi ad hane redemptionem et gratiam in singulis hominibus complendam. Sacramentaeontinent sanguinem Christi, Seu Pretium redemptionis, eaque de causa gratiam ipsam, et redemptionem continere recte dicuntur e quemadmodum crumena continere dieitur eaptivi redemptionem, quia peeuniam continet. qua captivus redimitur. Cui haec clara non sunt, is quaeso, cogitet, vim Sacramentorum occultam ei supernaturalem esse , et ab iis, quae in rebus naturali hus conspicimus, Ionge diversam. Teneat certum , et si vult. dimittat in certum. Parum interest, an modum sciat, quo Sacra. menta gratiam operantur: id agat Potissimum, ut, quanta sit eorum virtus , Proprio experimento addiscat.

3. II. Quam gratiam in m bis operentur

Sacramenta p

I. constat esseclum Sacramentorum omnium novae legis esse gratiam sanctificantem. Haec hominem gratum Deo reddit et amicum, ae divinae quodammodo naturae consortem essicit: ideoque Tecte vocatur gratia gratum laciens. At haeo ipsa

sanctificans gratia vel dari potest, vel augeri. Quando homo ex injusto justus essicitur, tunc primum gralia illa ipsi infunditur, quae vitam dat animae,

286쪽

a 9. tune primum particeps efficitur amiciliae Dei. Hae

de causa gratiam Primam consequi dicitur. Ubi autem vita jam infusa est homini, non potest quidem dari, sed augeri novo gratiae incremento. Hanc gratiam Theologi secundam appellant, quia gratia additur gratiae. Iam in memoriam revocandum est, quod supra indicavimus, duplicis generis esse Sacramenta: alia mortuorum, cujusmodi sunt Baptismus et Paenitentia, quae instituta sunt, ut iis , qui mortiferi peccati rei sunt, medeantur, et primam illam gratiam, qua delentur peccata, impertiant. Alia, quia augendae gratiae destinantur, uiuorum Sacramenta appellari solent. Haec longiori discussionecio u indigent. Unde praetermissis, quae jam nota

sunt, hoc unum brevi urgumento probandum erit, quod Sacramenta vivorum etiam primam gratiam conferre possint, et illa mortuorum secundum . . II. Praeter gratiam illam sanctis cantem, quae cum suo virtutum et donorum comitatu per Sacramenta infunditur, necesse est, gratiam aliquam sacramentalem admittere , quae propria sit cuilibet

Sacramento; ad quid enim diversa Sacramenta, Disi diversos quoque effectus producerent Τ At quia . nam est ille proprius cujuslibet Sacramenti effectus Αn gratiae actualis auxiliar Sed gratia sacramentalis etiam parvulis infunditur , qui gratiae actualis ea-

pnees non sunt. An novus habitus ,' aut, ut alii avidetur, novus ornatus gratiae sanctificanti additus

Sed an ille habitus, ille ornatus aliud quid est .

. it es,e potest, quam gratiae sanctificantis aug- tueatu in t Ucide multo Probabilior est ea opinio ,

287쪽

quod gratia sacramentalis nihil addat gratiae sanctificanti praeter eoncursum Dei aeliantem ad singularem cujusque Sacramenti essectum, seu jus quoddam morale ad oblinenda suo tempore nuxilia Dei ad consequendum cujusque Sacramentisinem necessaria.

PROPOSITIO I.

. . . - .

Quemadmodum Sacramenta mortuorum interdum gratiam secundam Producunt; ita quandoque eνenit, ut Sacramenta νωOrtim ex accidenti gra

tiam primam in emiant. PRORAT. I FAas. Supponntur eum, qui ad Bapti- .mi, aut Poenitentiae Sacramentum accedit, jam assecutum esse gratiam justificulionis per charitatem, et contritionem persectam et quem fructum homo ille recipiet ex Sacramentor aa nullum Τ Sed hoe manifeste contradicit Trident., quod Sess. VII. Cau. VI statuit, Sacramenta obicem non ponentibus gratiam insultibiliter conserre. Ergo, cum certum sit conserri grati.m, prima autem, quae jam adest, conferri amplius non possit, necessario sequitur, eoni erri seeundam. Paosar. II FAas. Fieri potest, ut quis eo, quo par est pietatis et religionis sensu ad Sacram. Eucharistiae accedat eum peccato tamen mortali, et jus neu conscientiam , nec affectum habet.

288쪽

Quid, quaeso, essiciet hoc tantum Sacramentum G Non Potest non vim suam exerere, ubi non Ponitis robex: at gratiam secundam dare non Potest, nisi Prius conserat primam . quia augeri non Potest, quod non adest. Ergo ete. Confirmari potest haee nostra assertio auctoritate S. Thomae, quae sorsan levis videri potest nonnullis; ist nobis semper gravis erit, et ponderosa. Vid.

Part. III q. LXXII de Confirm. art. VII. - Ιtem de Euchar. Sacr. q. LXXIX art. III.

Singula Sacramenta praeter sanctificantem gratiam Peculiarem aliquam , qtue sacramentalis dicitur , conferunt.

PactaATua. Christus oum septem Sacramenta in. stituit, unumquodque ad finem peculiarem ordinavit: ergo necesse est, ut quodlibet suos habeat peculiares essectus, seu gratiam sibi speciatim unu B. Tum , quam sacramentalem vocamus. Paca. I a T. Nisi Sacramenta ad quosdam Peculiares fines ex sua institutione referantur, nulluPotest ratio assignari, cur septem Sacramenta instituta sint a Chrisio, quae, cum omnin eundem 3, suem haberent, non aliter disserrent inter se, nisi externo ritu. Certe sussiceret, ut unum esset, quod

gratiam daret, et aliud, quo data augeretur. Sed non ita res se habet. Tridenti Sess. II Can. IV presse desinit . . . . Si quis dixerit Sacramenta

289쪽

ω nnuae legis non esse ad salutem necessaria, sedis supernua . . . licet Omnia singulis necessaria non m sint, Enathema sit. . . n. Haec constanter Ecelesiae

doctrina suit, quae in eo semper singularem divinae providentiae dispositionem agnovit, quod diversis hominum necessitatibus diversa quoque remedia praeparaverit -Vid. quae ex Calhechismo Rom. citavimus cap. II huj. libri responsione ad Ohjeci. I. Eadem sere in Decreto Eugenii IV ad Armenos

leguntur. Paon. II constetullsr. Effectus Sacramenti est medium respectu finis, propter quem Sacramentum institutum est. Ergo si unumquodque sinem suum peculiarem habet, necesse est, ut etiam esseclum babeat peculiarem ; seu ut praeter communem essectum , quem operantur, quodlibet propter suam gratiam habeat saeramentalem. Huc illud Tertulliani Pertinet suprii citatum .... Caro abluitur, ut animan emaculetur: caro ungitur, ut Enima consecreturetc..... Et illud S. Bernardi, Serua. de Coena DOm....is Divisionea gratiarum diversis traditae sunt Sa

is cramentis . . . m.

290쪽

ARTICULUS II. De seeundo Sacram gratorum essectu, qui Character dicitur. OBSERVANDA .

I. De Characteris existentia cum Catholicis pugnant Heterodoxi: de Characteris natura multum olim digladiati sunt Theologi inter se. Nos a Scholarum concertationibus libenter abstinemus; in primis, quando inter ea, quae magno animorum aes ludicta et disputata sunt, vix aliquid invenitur ex theologicis rationibus deductum, omnia aulem sere ex medii aevi Philosophia deprompta sunt. Verum si ea, quae ad Characteris naturam pertinent, inutilia videri possunt, et a nostro instituto Bliena; non ita de re. ipsa, seu de Characteris existentia judicandum est. Hic enim locus ad fidem Catholicam pertinet, cum sit Ecclesiae judicio desinitus. Est autem Clinracler, veluti insigne quoddam animae impressum eique perpetuo inhaerens, quo spti ad aliquid suscipiendum vel peragendum essicimur, et ab iis, qui late Sacramentum non susceperunt, distinguimur. Ex eo, quod Sacramenta quaedam Cha racterem imprimant, sponte sequitur, illa iterari

non posse; manet enim semel susceptum Sacramentum per illud, quod in anima reliquit, indelebile

signum. Hujus autem Characteris tanta vis est, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION