Renati DesCartes Opera philosophica Renati DesCartes Principia philosophiae

발행: 1672년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

CXXI. D Iub trana sis O Olcis. CXXII.

nu mutetur

cur effectas.

De calce.

CXXIV.

De vitros quomodo I. .

I 81 PRINCIPIORUΜ PHILOIOPHIAE post ipsas omnium tenuissimae, quaeque facillime exhalantur, sunt illae quae Chymicorum vasis undique accurate clausis exceptae, ac simul collectae, componunt aquas ardentes, sive spiritus, quales ex vino, tritico, aliisque multis corporibus elici solent. Sequuntur deinde aquae dulces, sive insipidae, quales sunt eae quae ex plantis, aliisve corporibus destillantur. Tertio loco sunt aquae erodentes &acidae, sive succi acres, qui ex salibus non sine magna ignis vi edu

cuntur.

Quaedam etiam particulae crassiores, quales sunt eae argenti vivi,& salium , quae vasorum summitati adhaerentes, in corpora dura concrescunt, satis magna vi opus habent, ut in sublime attollantur. Sed olea omnium dissicillime ex duris & siccis corporibus exhalantur ; idque non tam ignis vi, quam arte quadam persci debet. Cum enim eorum particulae tenues tint, & ramosae, magna vis eas frangeret atque discerperet, priusquam ex istorum corporum meatibus educi possent. Sed iis a ditur aqua copiosa, cujus particulae laeves & lubricae, meatus istos pervadentes, paullatim illas integras eliciunt, ac secum abripiunt. Atque in his omnibus ignis gradus est Observandus; eo enim variato, semper aliquo modo effectus variatur. Ita multa corpora, lento primum igni ac deinde gradatim sertiori,admota,siccantur,&varias particulas exhalant: quales non emitterent sed potius totaliquescerent, si ab initio validis ignibus torquerentur.

Modus etiam ignem applicandi, variat ejus effectiam : Sic quaedam , si tota simul incalescant, liquefiunt; sed si valida flamma ipsorum superficiem lambat, illam in calcem convertit. Quippe corpora omnia dura, quae sola ignis actione in pulverem minutissimum reducuntur, fractis stilicet vel expulsis tenuioribus quibusdam e rum particulis, quae reliquas simul jungebant, vulgo apud Chymicos dicuntur in calcem verti. Nec alia inter cineres & calcem disserentia est, quam quod cineres sint reliquiae eorum corporum, quorum magna pars igne consumta est, calx vero sit eorum, quae sei Etota post absolutam ustionem manent. Ultimus ignis effectus, est calcis & cinerum in vitrum conversio. Postquam enim ex corporibus, quae uruntur, tenuiores omnes particulae avulsae ac rejectae sunt, caeterae quae pro calce vel cineribus

manent, tam Llidae sunt & crassae , ut ignis vi sursum attolli non possint; figurasque habent ut plurimum irregularcs de angulosas;

222쪽

P A at s V A R T A. ISInnde fit, ut unae aliis incumbentes, sibi mutuo non adhaereant, nec Aetiam, nisi sortE in minutissimis quibusdam punctis, se contingant. Cum autem postea validus & diuturnus ignis,pergit in illas vim filam exercere, hoc est, ctim tenuiores particulae tertii clementi, una cum globulis secundi a materia primi abreptae, celerrime circa ipsas in omnes partes moveri pergunt, paullatim earum anguli atteruntur,& superficies laevigantur, & sorte etiam nonnullae ex ipsis inflectuntur, sicque unae super alias repentes, & fluentes, non punctis durataxat, sed exiguis quibusdam superficiebus se contingunt, & hoc pacto simul connexae vitrum com pQnunt. Quippe notandum est, cum duo corpora, quorum superscies CXXV. aliquam latitudinem habent, sibi mutuo secundum lineam rectam Ω'simo occurrunt, ipsa non posse tam prope ad invicem accedere, quin spa- 2. uitium aliquod intercedat, quod a globulis secundi elementi occupe- j ginauro . tur; cum autem unum supra aliud oblique ducitur, vel repit, ea multo arctilisjungi posse. Nam ex .ca. si corpora B&C , sibi invicem occurrant secundum lineam A D, globuli coelestes eorum superficiebus intercepti ,contactum immediatum impediunt. Si autem corpus G, hinc inde moveatur supra corpus H, secundum lineam rectam E F, nihil impediet quominus immediate ipsum tangat ; saltem si utriusque superficies sint laeves & plonae; si autem sint rudes & inaequales, paullatim hoc ipso motu laevigantur & cxpi nantur. Itaque putandum est, calcis & cinerum particulas ab invicem disjunctas, hic exhiberi per corpora B&C; particulas autem vitri simul junctas, per corpora G & H. Atque ex hac sola diversitate, quam perspicuum est in illas, per vehementem & diutu nam ignis actionem, debere induci , omnes vitri proprietates a quirunt.. Vitrum enim cum adhuc candet, liquidum est, quia ejus par- risui istinticulae facile moventur, illa ignis vi qua jam ante suerunt laevigatae, candet, atque inflexae. Cum vero incipit refrigerari, quasilet fguras potest induere. 2DM.

223쪽

r 84 PRINcIPIORUM PHILoso PRIAE induere. Hocque omnibus corporibus igne liquefactis est commune ; dum enim adhuc liquida sunt, ipsorum particulae non aegrὰ se accommodant ad quasibet fguras, & cum postea frigore concr scunt, easdem retinent, quas ultimo induerunt. Potest etiam in fila capillorum instar tenuia extendi, quia ejus particulae jam conoe scere incipientes, facilius unae supra alias fluunt, quam ab invicem disjungantur. CXXVII. cum deinde vitrum planὰ refriguit, est valde durum, sed simul visis.' etiam Valde fragile, atque eo stagilius quo citius refriguit. Nempeii u. ' duritiei caussa est, quod consteriantlim particulis satis crassis&inorum. flexilibus, quae non ramulorum intextu, sed immediato contactus bi invicem adhaerent. Alia enim pleraque corpora ideo mollia sunt, quod eorum particulae sint flexiles, vel certd desinant in ramulos quosdam flexiles, qui sibi mutuo annexi eas jungunt. Nulla autem duorum corporum firmior adhaesio esse potest, quam ea quae oritur ex ipsorum immediato contactu; clim scilicet ita se invicem tangunt, ut neutrum sit in motu ad se ab alio seiungendum; quod accidit vitri particulis statim atque ab igne remotae sunt; quia earum crassities, & contiguitas, & figurae inaequalitas impediunt, ne possint ab aere circumjacente in eo motu, quo ab invicem disjung

bantur , conservari.

XVΠI. At nihilominus vitrum est vadde fragile, quia superscies secum

dum quas e ius particulae se invicem tangunt, sunt admodum exiguae ac paucae. Multaque alia corpora molliora difficitus franguntur, quia eorum partes ita sunt intertextae, ut separari non possint, quin ipsarum multi ramuli rumpantur & evellantur. CXXIX. Est etiam fragilius cum celeriter, quam tum lentὶ refriguit: ejus enim meatus sunt satis laxi dum candet, quia tunc multa materiam uasti s primi elementi, simul cum globulis secundi, ac etiam sortὰ cum lanti resti- nonnullis ex tenuioribus tertii particulis, per illos transit. Cum S autem refrigeratur sponte, redduntur angustiores; quia soli globuli secundi elementi, per ipsos transeuntes, minus spatii requirunt; atque si refrigeratio nimis celeriter fiat, vitrum prius est durum,

quam ejus meatus ita potuerint arctari; quo fit, ut globuli isti se per postea impetum faciant, ad ejus particulas ab invicem disjungendas ; cumque hae particulae solo contactu suo junctae sint, non potest una tantillum ab alia separari, quin statim aliae plures, ei vicinae secundum eam superficiem in qua ista separatio seri coepit,

- etiam

224쪽

PARS UARTA. I 8 setiam separentur, atque ita vitrum plane frangatur. Quam ob causisam, qui vitrea vasa conficiunt, ea gradatim ex fornacibus removent, ut lenth restigerentur. Atque si vitrum frigidum igni apponatur, ita ut in tina parte multo magis quam in aliis vicinis calefiat, hoc ipso in illa parte stangetur; quia non possunt ejus meatus calore dilatari, meatibus vicinarum partium immutatis, quin illa ab istis

disjungatur. Sed si vitrum lcnto primum igni, ac deinde gradatim

vehementiori admoveatur , & secundUm omnes partes aequaliter incalescat, non frangetur; quia omnes ejus meatus, aequaliter & eodem tempore laxabuntur.

Praeterea vitrum est pellucidum , quia dum generatur liquidum CXxx. est, & materia ignis ungique circa ejus particulas fluens, innumeros sit ibi meatus sibi excavat, per quos postea globuli secundi elementi li ' η'bere transeuntes, actionem in minis in omnes partes secundum lineas rectas transferre possunt. Neque enim ad hoc necesse est, ut sint accuratὶ recti, sed tantum,ut nullibi sint interrupti: Adeo ut si ,ex. ca., fingamus vitrum constare particulis accurat E sphaericis S aequalibus, sed tam crassis, ut globuli secundi elementi transire possint per spatium illud triangulare, quod inter tres se mutud tangentcs manere debet, vitrum illud erit pland pellucidum, quamvis sit multo solidius omni eo, quod nunc habetur. Cum autem materiae ex qua si vitrum, metalla vel alia corpora CXXXI permiscentur, quorum particulae magis igni resistunt, & non tam facile laevigantur, quam aliae quae ipsum componunt, hoc ipso sit tum. miniis pellucidum, & varios inducit colores, prout istae duriores

particulae, meatus ejus magis, aut miniis, & variis modis, intercludunt.

Denique vitrum est rigidum i ita scilicct,ut nonnihil quidem a vi CXXXu- externa secti possit absque fractura, sed postea cum impetu resiliat,

arcus instar, & redeat ad priorem sguram: ut evidenter apparet, Hur; ct cum in sta valde tenuia ductum est. Atque proprietas hoc pacto re- g 'VT 1iliendi , generaliter habet locum in Omnibus corporibus d.ris, eum io2 quorum particulae immediato contactu, non ramulorum intextu, sevi, sunt conjunctae. Cum enim innumeros habeant meatus, per quos

aliqua semper materia movctur, quia nullibi vacuum est, & quorum figurae aptae sunt ad litarum isti materiae transitum praebendum, quia ejus ope antea formati fuerunt, talia corpora nullo modo sccti possunt quin istorum meatuum figura nc mihil varietur; quo fit, A a ut

225쪽

186 PRINCIPIORUM PHILoso PHIAE ut particulae materiae, per illos transire assuetae, vias ibi solito minus commodas invenientes , impetum faciant in eorum parietes, ad

priorem siguram ipsis reddendam. Nempe si, exempli causa,in arcu laxo, meatus, per quos transire solent globuli secundi elementi, sint circularcs , putandum est eosdem in arcu intenso sive inflexo, esse ellipticos, & globulos per ipsos transire laborantes , impingere incorum parietes secundum minores diametros istarum ellipsium, sicque vim habere illis sguram circularem restituendi. Et quamvis ista vis, in singulis globulis secundi elementi exigua sit, quia tamen, assidue quam plurimi, per ejusdem arcus quam plurimos poros meare conantur, illorum omnium vires simul junctae, atque in hoc conspirantes, ut arcum reducant, satis mdgnae esse possunt. Arcus autem diu intentus, praesertim si sit ex igno , aliave materia non admodum dura, vim resiliendi paullatim amittit: quia ejus meatuum figurae, longo attritu particularum materiae per ipsos transeuntis, sensim ad earum mensuram magis & magis aptantur. CXXX lli. Hactenus naturas aeris, aquae, terrae, & ignis, quae hujus globiti Robi ii, quem incolimus, elementa vulgo censentur, simulque praecipuas eorum ex eorum vires & qualitates explicare conatus sum ; sequitur nunc, ut etiam agam de magnete; cum enim ejus vis per totum hunc Terrae

globum sit diffusa , non dubium est, quin ad generalem ejus consi-

dc rationem pertineat. Jam itaque revocemus nobis in memoriam,

particulas illas striatas primi elementi, quae supra in tertiae partis articulo 87 & sequentibus, satis accurate descriptae sunt. λtque id omne, quod ibi ab articulo Ioue ad ios, de sidere Ι dicitam est,

de Terra hic intelligentes, putemus esse multos meatus in media ejus regione, axi parallelos, per quos particulae striatae ab uno polo . Venientes, libere ad alium pergant, eosque ad illarum mensuram ita esse excavatos, ut ii qui recipiunt particulas striatas, a polo Australi Venientes, nullo modo possint recipere alias, quae veniunt a polo

Boreali; nec contra, qui recipiunt Boreales, Australes admittant: quia scilicet in modum cochlearum intortae sunt, unae in unam partem , 'aliae in oppositam. Ac praeterea etiam easdem particulas, per unam tantum partem istorum meatuum ingredi posse , non autem regredi per adversam; propter tenuissimas quasdam ramulorum extremitates , in spiris istorum meatuum, inflexas versus eam partem,

secundum quam progredi solent, & ita in adversam partem assurgentes, ut ipsarum regressum impediant. Unde fit, ut post quam

istae

ante dictis 'u.e ad ejus explicationem requiruntur.

226쪽

PΑRs Q U ARTA. Igyistae particulae striatae, per totam mediam Terram secundum lineas rectas, vel rectis aequi pollentes, ejus axi parallelas, ab uno hemisphaerio ad aliud transiverunt, ipsae per aetherem circumfusum , revertantur ad illud idem hemisphaerium, per quod prius Terram ingressae sunt, atque ita rursus illam permeantes, quendam ibi quasi

vorticem componant.

Et quoniam ex illo aethere , per quem particulas striatas, ab uno polo ad alium reverti dixeramus, quatuor diversa corpora genita esse posse ostendimus; nempe Terrae crustam interiorem sive metallicam , aquam, terram exteriorem, & aerem : Notavimusque, articulo iis tertiae partis, nulla nisi in crassioribus istius aethcris particulis, meatuum ad mensuram particularum striatarum e Gmatorum, vestigia manere potuisse; Advertendum est hoc in loco, istas omnes crassiores particulas , ad interiorem Terrae crustam initio confluxisse; nullasque in aqua nec in aere esse posse; tum quia nullae ibi particulae fatis crassae; tum etiam quia, cum ista corpora suida sint, ipsorum particulae assidue situm mutant, & proinde si qui olim in iis sui sient tales meatus, cum certum & determinatum situm requirant, jamdudum ista mutatione corrupti essent. Ac praeterea cum supra dictum sit, Terrae crustana interiorem, constare partim ramosis particulis sibi mutuo annexis, partim aliis quae per ramosarum intervalla hinc inde moventur, isti ctiam meatus in his mobilioribus esse non possunt, propter rationem mox allatam , sed in ramosis duntaxat. Et quantum ad terram exteriorem, nulli quidem etiam in ea tales meatus initio fuerunt, quoniam inter aquam & aerem formata est: sed cum postea varia metalla, ex terra interiore ad hanc exteriorem adscenderint, quamvis ea omnia, quae

ex mobilioribus & solidioribus illius particulis conflata sunt, quumodi meatus habere non debeant, certe illud quod ex ramosis &crassis, sed non adeo solidis particulis constat, non potest iis este

destitutum. Et valde rationi consentaneum est,ut credamus serrum tale esse. .

Nullum enim aliud metallum tam dissiculter malleo sicctitur, vel igne liquescit, nec ullum etiam adeo durum , sine alterici corporis' mistura reddi potest: quae tria indicio sunt,ejus ramenta magis ram si sive angulosa esse, quam caeterorum, & ideo sibi invicem si mitis

annecti. Nec obstat quod nonnullae ejus glcbae satis facild prima vice, A a 2 igni

aere, nee in aqua esse

meatus re

ripiendis parti lustriatis risis

Nullas etiam esse in

udis corpori bus temeexterioris praeter tramin ferro.

CXXXVI

Cur tales . meatus sinim ferro

227쪽

xa , sed una ab aliis disjuncta sunt, R ideo caloris vi sacith agitantur.

Praeterea quamvis serrum, sit aliis metallis durius de mintis fusile, est tamen etiam unum ex minimὶ ponderolis, & facile bigine corrumpit ut, aut aquis sortibus eroditur: quae omnia indicio sunt, ejus particulas non esse aliorum metallorum particulis solidiores, ut sunt crassiores, sed multos in iis meatus contineri. cxxxvii. Nolo tamcn hic affirmare, in singulis serri ramentis esse integra Lua ratis' soramina, in modum cochlearum intorta, per quae transeant parti- - o. culae striatae; ut etiam nolo negare, quin talia multa in ipsis rem lis 6m -- riantur: sed hic sussiciet, si putemus istiusmodi foraminum medis / tates, in singulorum ramentorum superficiebus ita esse insculptas, ut,

cum istae superficies apte junguntur, foramina integra componant. Et facile credi potest, crasti orcs illas ramosas, & soraminosas intorioris terrae particulas, ex quibus fit serrum, vi spirituum sive succorum acrium , illam permeantium, ita fuisse divisas, ut dimidiata ista soramina, in superficiebus ramentorum quae ab ipsis separabantur,

remanerent; atque haec ramenta postea per venas terrae exterioris,

tum ab istis spiritibus , tum etiam ab exi sationibus & vaporibus protrusa, paullatim in sodinas adscendisse. CXXXV tu Notandumque est ipsa sic adscendendo, non semper in easdemininis iis partes con Vctti posse, quia sunt angulosa, & diversas inaequalitates

apti red- in terrae venis offendunt; atque cum particulae striatae, quae a terra muri μή iiiteriore cum impetu venientes , per totam exteriorem sibi vias friesi, ob quaerunt, illorum ramentorum meatus ita sitos inveniunt, ut, ad inravis motum suum secundum lineas rectas continuandum, per illa e

--f., 22 rum Orificia , per-prius egredi consueverant, ingredi conentur, uis L ipsas ibi occurrere, perexiguis istis ramulorum extremitatibus, quas inter meatuum spiras eminere, ac regi essuri* particulis striatis assu pere supra dictum est; hasque ramulorum extremitates initio quidem

illis resistere, sed ab ipsis θ - pius impulsas, successu temporis

omnes in contrariam partem flecti , aut etiam nonnullas frangi; cumque postea isti meatus, ramentorum quibus insunt, situ mutato, alia sua orificia particulis striaris obvertunt, has rursus occurrore extremitatibus ramulorum in meatibus assurgentium, ipsasque

aullatim in aliam partem inflectere, & quo sepius atque diutius

oc iteratur, eo ramulorum istorum in utramque partem inflexi nem faciliorem cvadere.

228쪽

PARs Q U ARTA. I 89 Et quidem ea ramenta, quae saepe hoc pacto per exterioris ter- CXXXIX. rae venas adscendendo, modo in unam, modo in aliam partem con- sit versa suere, sive sola simul collecta sint, sive aliorum corporum meatibus impacta, glebam serri componunt. Ea vero quae vel semper cundem situm retinuerunt; vel cerid, si, ut ad fodinas pervenirent , illum aliquoties mutare coacti fuerint, saltcm ibi postea, lapidis alteriusve corporis meatibus firmiter impacta , per multos annos immota remanserunt, faciunt magnetem. Atque ita vix

ulla est surri gleba, quae non aliquo modo ad magnetis naturam accedat, & nullus omnino est magnes, in quo non aliquid serri contineatur ; etsi sorth aliquando illud serrum aliquibus aliis corpori- bus tam arcte adhaereat, ut facilius igne corpumpi, quam ab iis edu

ci possit.

Cum autem serri glebae igni admotae liquefiunt, ut iiserrum aut C X tachalybem vertantur, carum ramenta vi caloris agitata, & ab lacte-

. rogeneis corporibus disjuncta, hinc inde se contorquent, donec applicent se una aliis . secundum eas superficies, in quibus dimidia- feditos meatus recipiendis particulis striatis idoneos, insculptos esse ' 'paullo ante dictum est; ac etiam donec istorum meatuum medietates tam apth congruant, ut integros meatus efforment. Quod ubi

accidit, statim particulae striatae, quae non minus in igne quam in aliis cor ribus reperiuntur, per illos liberius quam per alia loca fluentes, impediunt ne exiguae superficies, ex quarum apto situ &conjunctione exsurgunt, tam facild quam prius situm mutent, &ipsarum contiguitas, vel saltem vis gravitatis, quae ramenta omnia deorsum premit, impedit ne facila disjungantur. Cumque interim ramenta ipsa, propter agitationem ignis pergant moveri, multa simul in eundem motum conspirant, & totus liquor ex iis conflatus, in varias quasi guttulas aut grumulos distinguitur: ita scilicet, ut omnia illa ramenta quae simul moventur, unam quasi guttam conficiant , quae gutta suam superficiem motu suo statim laevigat & pem polit. Occursu enim aliarum guttarum,quidquid est rude atque angulosum in ramentis, ex quibus constat, ab ejus superficie ad partes interiores detruditur, atque ita omnes cujusque guttulae partes

quam arctissime simul junguntur. Et totus liquor, hoc pacto in guttulas sive grumulos distinctus, CXLI. si celeriter frigescat, concrescit in chalybem admodum durum, rigidum, & fragilem, sere ut vitrum. Quippe durus est, quia constat νω. metita .

229쪽

CXLII.

ferentia in ter chalybem , Cr

rum.

temperetur.

ramentis sibi mutuo arctissime conjunctis; & rigidus, hoc est, talis , ut si flectatur, sponte redeat ad priorem figuram, quia sexione ista ejus ramentorum exiguae superficies non disjunguntur, sed soli meatus figuras mutant, ut supra de vitro dictum est I denique est fragilis, quia guttulae, sive grumuli, quibus constat, sibi mutuo non adhaerent, nisi per superficierum suarum contactum; atque hic contactus, non nisi in paucissimis & perexiguis locis immediatus esse polost.

Non autem omnes glebae aeque aptae sunt, ut in chalybem vertantur ; ac etiam illae eaedem, ex quibus optimus & duriuimus chalybs fieri solet, vile tantum serrum dant, cum igne non convenienti funduntur. Nam si glebae ramenta sint adeo angulosa & confragosa, ut

sibi mutuo prius adhaereant, quam superficies suas apte possint ad invicem apiscare, atque in guttulas distingui ; vel si ignis non sit satis sortis, ad liquorem ita in guttulas distinguendum, & ramenta ipsis componentia simul constringenda ; vel contra si sit tam sortis, ut istorum ramentorum aptum stum disturbet, non chalybs , sed scrrum minus durum & magis flexile habetur. Ac etiam chalybs jam factus, si rursus igni admoveatur, etsi non facile liquescat, quia ejus grumuli nimis crassi sunt & solidi, ut ab igne integri moveantur; & ramenta quibus unusquisque grumulus constat, nimis arcte compactae, ut locis suis plane extrudi possint;

mollitur tamen, quia omnes ejus particulae calore concutiuntur: &postea si lente refrigeretur, non resumit priorem duritiem , nec rigorem , nec fragilitatem, sed fit flexile instar ferri vilioris. Dum enim hoc pacto refrigeratur, ramenta angulosa & confragosa, quae ex grumulorum superficiebus, ad interiores eorum partes vi cal ris protrusa erant, foras se exserunt, & una aliis implicata, tanquam uncis quibusdam perexiguis unos grumulos aliis annectunt; quo fit, ut ramenta ista, non amplius tam arcth in grumulis suis compacta sint,atque ut grumuli non amplius immediato contactu sed tanquam hamis vel uncis quibusdam alligati, sibi mutuo adhaereant; & ideo chalybs non admodum durus, nec rigidus, nec fragilis, sed mollis &s exilis evadat. In quo non differt a serro communi, nisi quod chaly-hi iterum candcfacto, & deinde celeriter refrigerato, prior durities& rigiditas reddatur, non autem serro, saltem tanta. Cujus ratio est, quod ramcnta in chalybe, non tam longe absint a stu,ad maximam duritiem convenienti,quin sicile illum ignis vi resumant, & in celer

230쪽

P A R s U A R T A. I9 Irima refrigeratione retineant: cum autem in serro talem situm nunquam habucrint. , nunquam etiam illum resumunt. Et quidem ut ita chalybs aut serrum candens celerrime refrigeretur, in aquam , aliosive liquores frigidos mergi solet; ac contra in oleum vclalia pinguia, ut lentius frigescat: & quia quo durita , & rigidior, eo etiam si agilior evadit, ut gladii. serrae, limae, aliave ipstrumenta ex eo fiant,non semper in frigidissimis liquoribus exstingui debet, sed in temperatis, prout in unoquoque ex istis instrumentis, magis minusve fragilitas est vitanda quam durities optanda. & ideo dum certis liquoribus ita mergitur, non immerito dicitur temperari. Quantum autem ad meatus, recipiendis particulis striatis idoneos , satis quidem patet ex dictis, permultos tam in chalybe quam in serro esse debere; ac etiam eos esse in chalybe magis integros &persectos, ramulorumque extremitates in ipsorum spiris eminentes, cum semel in unam partem flexae sunt, non tam facile in contrariam posse inflecti; quanquam etiam in hoc facilius, quam in magnete flactantur; ac denique omnes istos meatus, non in chalybe aut alio serro, ut in magnete , orificia sua recipiendis particulis striatis, ab Austro venientibus idonea, in unam partem, R idonea recipiendis aliis a Borea venientibus, in contrariam convertere; sed eorum situm varium atque incertum esse debere , propterea quod ignis agitatione turbatur. Et in brevissima illa mora, qua haec ignis agitatio frigore sistitur, tot tantum ex istis meatibus versus Austrpm & Boream con- Verti possunt, quot particulae striatae a polis Terrae venientes, sibi tunc temporis per illos viam quaerunt. Et quia istae particulae striatae, omnibus ferri meatibus multitudine non respondent, omne quidem serrum aliquam vim magneticam accepit ab eo situ, quem habuit respectu partium terrae, cum ultimo candefactum res riguit, vel

etiam ab eo in quo diu immotum stetit, si diu in eodem situ steterit

immotum; sed pro multitudine meatuum quos in se continet, potest habere adhuc majorem. Quae omnia ex principiis Naturae, supra expositis, ita sequuntur, ut quamvis non respicerem ad illas magneticas proprietates, quas hic explicandas suscepi, ea tamen non aliter se habere judicarem. Deinceps autem videbimus, horum ope tam apte & perspi- ὰ omnium istarum proprietatum dari rationem, ut hoc etiam videatur susscere , ad persuadendum ea vera esse, quamvis ex Naturae principiis sequi nesciremus. Et quidem magneticae proprieta-

sit dis

serentia tuter meatur magnetis,

chalybis, ct

umeratis proprietatum virtutis magne iitae.

SEARCH

MENU NAVIGATION