Physica speculativa quatuor disputationibus distincta. In prima. Quid, & quotuplex sit ens naturale ... In secunda. Causae extrinsecae in genere ... In tertia. Causae extrinsecae in particulari ... In quarta. Tempus intrinsecum ... Authore Joanne de

발행: 1713년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

12 Disp. I. Cap. I.

re oportet senificationem , nec non levistimas etfam , earumdem mutariones , ut invicem philosophemur, quia alias non erit disputatio, sed pulvis , N fumus , di strepitus , & procella , & chaos. En sensum in quo constitu. iva&con notata , item recta & obliqua sunt,&non sunt a Parte rei , pendent & non pendent a nostro modo concipiendi & loquendi . Nimirum pendent, ut nos pollimus d cere, quodnam is , aut quodnam non sit constitutivum in recto, vel obliquo illius rei quae nunc disputatur: & cou sequenter ut polsmus dignoscere propositionem, quae est vera ac debet concedi, nec non quae est falsa, ac debet negari .

S. III.

I . Uartum principium sit. Cum metaphora iuxta commu- nem Rethoricorum definitionem quam citat Se sequitur

S. Augustinus , sit de re propria ad rem non propriam LI.6.eon . verbi alterius Uuνpata tramistio et inde est quod in locut Ionibus metaphcitra midae. ricis neque est prudenter Quaerendus rigor ille quem praeseserunt verba , eap. Io. neque haec sal statis insimulanda sunt, eo quod non sit ex parte rerum

illud quod ipsa significant, ut egregie probat idem S. Doctor occasione illius responsi,quod leni & caliganti Patri deditIacob inquiens ex conis

enos. 27. stio Matris suae . Ego sum primogenit ut tuaι Esau. Iam facultas tota Seholastica, etiamsi omnium castigatissima & severissima videatur in suis locutionibus, nihilo tamen minus metaphoris scatet. Tum quia interiadum etiam Scholastici delectantur venustate, & elepantia phraseon . Τum maxime propter aliarum vocum penuriam , quia cum prisci illi homines eta. familiarum , ex quibus descendunt omnes Gentes , omnes linguae , seu idiomata, non tractaverint maximam partem minutiarum difficultatum, ac quaestionum , quas paucis ab hinc saeculis accurati iri. me evolvere caeperunt homines et inde est quod neque Deus infudit illis verba, neque Ipsi illa excogitarant ad significandam plerasque ex rebus quas postea discutere, examinare, explicare a probare, atque defendere ineae perunt homines. Unde hi coacti sunt, aut nova & barbara comminisci verba , aut antiquis aliis uti, sed transferendo illa a propria antiqua significatione ad tunc novam N impropriam . Tum . quia valde familiare est hominibus loqui prout apprehendunt. Apprehendimus autem omnia, pauculis. exceptis accidentibus, abstractive , atque per species alienas . Locutiones ergo nostrae plerumque sunt abstractivae, atque alienae respectu illarum earumdem rerum quas loquimur . Et quanquam usurpatione jam factae sint propriae , judicii tamen atque prudentiae est , non accipere illas in sensu primitivo, atque proprio quem praeseserunt; sed in sensu ad quem detortae sunt per homines ab eo tempore in quo res accuratissime , ac minutissime examinare cin

perunt.

Is . Exempla sunt obvia. Et hoc est unu in . Si en Im verbum hoc

obvium

32쪽

βuatuor propositiones. I 3

sbvium sumas in sensu proprio rigoroso , & primitivo , iudicabis exempla habere motum localem, quo nobis occurrant, & obviam proca dant , sicut unus homo occurrere solet alii homini ad eum accedenti. Hoc enim significat proprie vox illa obvia , Item toties , quoties se offert occasio , loquimur de carentiis , de chymeris, de universalibus , de disjunctionibus , de conditionalitatibus , de de sinu libus , sicut lo quImur de hom ne , de Angelo dcc. nimirum tanquam si ex parte rerum esset aliquid , quod In se ipso vere , M smpliciter esset Carentia , aut esset chymera, esset univeriale, esset disjunctio,esset conditionalitas Ste.

ficut est aliquid , quod in se ipso est homo , est Angelus Rc. Et tamen

non est quidquam ex parte rerum , quod in seipso independenter a no stris imperfectis cognitionibus si vere universale , sit vere disjunistio , sit vere conditionalitas: unde fit, quod omnes I uae locutiones sint metaplioricae . 3. Passim dicimus , Intellectum nostrum tu hoc statu mersum esse in materia , quasi hoc foret aliquod flumen , aut lacus, aut mare , in quo immerguntur , quae , stricte loquendos immerguntur . Passim dicimus, causam de principium esse prius effectu, & termino Inumto praescindere naturam ab inferioribus, quasi Natura foret aliqua vestis , quae separaretur ab illis , de qua illi nudarentur . Passim dicimus , speciem impressam esse semen objecti , & potentiam parere cognitionem , qua fi hic eveniret, quod in partubus stricte talibus. Passim item diei. mus , Fidem divinam , cum non Fides ipsa , sed ipsius obiectum formalost divinum . Passim vocamus objectum clarum , obscurum , evi

dens , dissicile, per se notum, de similia: quae tamen verificantur stricte , at proprie de solis nostris cognitionibus , non de objectis ipsis: si quIdem haee per se ab intrinseco sunt indifferentia , ut cognoscantur cognitione clara, vel obscura, indigente, aut non indigente principiis ,ruibus probetur. Passim demum dicimus, Deum donare homini fidem,pem, charitatem , poenitentiam 3cc.; quasi Deus dona haec aliunde facta traderet homini, sicut donum amico traditur ab amico, Ita ut acincipiens nil agat; sed habeat se mere passive accipiens illud . Et tam ea non est iste sensus sacrarum illarum locutionum , sed ille , quem exponunt Theologi. Quicumque mediocriter versatus sit in Philosophia , , de Theologia deprehendet ambas refertas esse locationibus metaphoricis, quae jam non sunt impropriae; debent eamen accipi in eo sensu non quidem prisco , εe proprio, quem praeseserunt; sed in alio , quem etiam ulus jam fecit Proprium , atque ad quem significandum utun

tur . .

I6. En detectam radicem trium non contemnendarum dἰfficulta.

tum , quibus Adversarii obstrepunt Philosophiae communi super principiis entis naturalis . PrIma derivatur ex illa phrasi satis antiqua .

duit, ac produxit lucem: de in Divinis, clim Pater sit principium Filii , de Spiritus Sancti; nihilominus in hac Trinitate nibu priur , aut posse is νωι, ut dicit Athanasus . Passim dicimus, Intellectum abstrahere , ac Digiti os by Corale

33쪽

i4 Disp. I. Cap. I.

prima vam , propriam , & rigo rosa in suam significationem signἰfieet foras ducere , & palam facere , sive extrahere a sive mittere extra , quod Intus , & clam latebati Doctores illi huic strictae significationi insistentes , inserunt formas omnes , aut quati formas materiales vere physice actu ia sol maliter pracedere , & esse in entibus naturalibus , quae prae manibus habemus , de agentia extrinseca nil aliud facere quam foras extrahere ignem v. g. quivere, & simpliciter erat, atque involutus cum aliis corpusculis latebat, in re illa , quae apparet ignita . Et proserunt exemplum calcis exardescentis aspersione aquae , silicis scintillantis percussione calybis, nec non alambici, cujus igne palam , atque iupublIcum veniunt sal, spiritus, oleum,& alia quae prius ibi erant. Hisque tribus,aut quatuor exuplis singularibus partim veris, partim fallis, partim

aequivocis, canonem universalem pro tota natura stab lire satagunt

Supposita autem illa intelligentia phrasis illius philosophicae , philosophantur bene. At intelligentia illa non videtur recta. Sicut supposita intelligentia str Icta , & primitiva verborum rident de lugeat bene argue rei quispiam vias urbis esse cognosciti vas, ex eo quod Ieremias dicat Fb p iis Sisa Itigena, & prata esse cognoscitiva, ex eoe quod vulgo dicamus . Prata rident, quandoquidem lugere a Se ridere iuxta primitivam, Mpropriam significationem harum vocum non possunt convenire nisi subinjectis cognoicitivis . Ast intelligentia non esset recta , quia in usu metaphorico , & elegante illorum verborum requireret significationem strictam , duodest contra quid aitatem metaphorae supra datam ex Augustino. Hoe in praesenti. Phrasis illa. Forma materiales educuntia. ex potenιἰa materia, est metaphorica quoad verbum educo in rigo rosa sta a fignificatione . Et metaphora est rationalis . Nam cum illae suapte natura nequeant produci, conservaris aut operari separatae a materiaia ,

di haec praesupponatur existens sub alia nempe forma ante productio in

nem harum , a prehendimus has quasi filias materiae , evadentes ex illius sinu , obstetricantibus, re adjuvantibus ad partum agentibus natu ratibus v. g. calybe quando manus illo percutit silicem . Cumque ex alia parte Invaluerit apud homines loqui juxta modum a prehendendi,& juxta speciem qua cognoscimus illud quod loquimur et inde est quod

antiqui I avexerunt in scholast eum modum loquendi , Fama educunIων ex materia ; sed non sicut panes educuntur ex poenu , aut monetae ex crumena quia haec intelligentia plus tulto maletialis , di vasta videtur,& alias cum actus spirituales intellectus, ac voluntatis , tam naturalessquam supernaturales , imo & gratia sanctificans educantur etiam ex his

potentiis , in quibus utique recipiuntur , sequeretur quod ab initio habuerint actus illos omnes spirituales bonos , & malos i a suis visceribus,

N potentias has nullam de novo habe νe cognitionem , amorem &c. sed induxerunt eum modum loquendi sicut Ieremias illum , Uia Sion Ingenι: hoc est in ea sunt solitudine , ut si cognoscitivae essent motivum haberent lugendi. Et sciat omnes hunc, pνata rident: hoc est tali humo-Fe s aura, de calore fruuntur , ut si capacia essent, laeta forent. & sic ueri. II 3, David usus est illa alio . Moates exultaverant, ut Arister, ly cosse ιμαι igni

34쪽

Quatuor Propositiones. Is

Di oviam : hoe est si capaces forent , gratularentur ex corde ii asiexeunti a jugo populi barbari. 17. Igitur significatum proprIum , 8e non metaphoricum in sensu Pbilosophico , quidquid sit de grammatico illius antiquissmae locutio innis. Forma materiales educuntur ex materia , est . Forma hae producun-xur vere simpliciter de novo quoad suam entitatem sicut per vos is ae combinationes, ista fle &sse , quae olim non erant in rebus, ta sunt ali in qua entitas, & non ludibrium purum oculorum per actionem tamen essentialiter immediose unisum materia , in Dbiecto praesupposito , id eit , ud subjecto non producto pet actionem illam , quae differt a creatione animae rationalis & Angeli & ipsius materiae prim .e . quoniam licet haeactiones per se quoque essentialiter uniantur his omnibus respe live ast non uniuntur illis , ut subiectis pristippasilis ad actiones ipsas , sed ut terminis per ipsas mei productis . De quo postea . In eo itaque solo stat a parte rei quod formae materiales educantur ex potentia materiae squod in ea recipiantuν tanquam in subjecto,& quod illa sile earum subjectum possivum. Nempe quod actione producantur essentialiter unita subjecto alicui praesupposito . Sicut actio positive corruptiva stat in productione alius rei oppositae eum actione illa . Et corruptiva purae negative stat in mera omissone actionis illius. Quamobrem aut volunt hi DD. admittere hunc sensum , & significationem illius dictae locutionis. aut nolunt. Si primum ego quoque admitto illam phrasim . Forma educuntur ex Potentia maseria . Sed jam vides quam abs iure inferatur formas omnes formaliter , aut seminarie tales praecessisse actu physice formaliter quoad entitatem in materia hujus carrae v. g. ex eo quod singulae possint produci per actionem essentialiter alligatam ei tanquam sublecto praesupposito : & consequenter ex eo quod educantur ex p tentia illius . Si secundum nolo ego admittere istam locutionem , seu potius nolo admittere alium sensum locutionis istius . Stet ergo pro tota controversia hae , formas materiales non aliter dici a me educi ex potentia materiae , quam in sensu quoad grammaticam quidem metaphoricum; quoad philosophiam vero strictum & proprium, sed proprietate dicta & non alia . Et hinc obiter explicatam habes aliam locutionem quae magnum argumentum esse solet contrati Is scilicet en nihiιo ni

FAM. In prodromo explicui hoc adagium , & dixi esse salsum , si procedat de Deo; quoniam hic ex nihilo condidit totam hanc machinam respective : & quotidie facit ex nihilo animas rationales. Solum est verum de creaturis quatenu' hae non possunt quidquam creare, & eon consequenter facere ex nihilo subiecti. Id est creaturae non possunt quid

tuam facere nisi per actionem essentialiter unitam alicui subjecto prae-upposito. Hinc vero quomodo infertur Illas non posse facere quidquam de novo quoad entitatem p Etiam istae combinationes elementorum : ista ID Sesse nequeunt fieri nisi in subiecto aliquo . Fe tamen cum non fuerint olim, simpliciter quoad suam qualem entitatem non enim sunt merae larvae fiunt per vos a causis secundis.18. Secunda derivatur ex illis non minus veIis quam antIquis lo

cutio

35쪽

a 6 Disp. cap. I.

cutionibus. Rem ereari est produci ex nihiιο . Rem educἰ est 'adueἰ ex ar7su. . Cumque illud Ex juxta priscam latinam suam signifieationem a ἀ Rom. significat causam physicὸ essicientem v. g. Ex ipso , F pe iam eν in ἐρ- II. so sunt omata . Aut constitutivum intrinsecum ut cum dicimus hominem

componi ex corpore , & anima . Aut terminum a quo ut cum dicit Tri- Sese. 6. dentinum. Homo ex iniusto μ ia ι , es' ex inimico. amisin . Aut male cv. 7. riam qua constat corpus totum , ut cum dicimus haec statua facta est ex argento, ex marmore, ex ligno. Et tria priora non conveniunt forme respectu materiae; ideo inserunt advertarii id quod nos voeamus is mana materialem, fieri, non quidem de novo quoad substantiam , & e litatem, nam sic crearetur, sed fieri ex materia, quatenus congeries quaedam atho morum uno modo combinata est terra , de alio modo combinata est lignum , & alio modo combinata est ignis &c. sicut idem marmor quoad substantiam sub una combinatione exhibet figuram hominis, sub alia figuram canis , sub alia figuram equi die. Nempe quia alias formae materiales quas nos admittimus, fierent ex nihilo, ti consequenter crearentur . Quod negamus. Supposita ista intelligentia illius Exhene ratiocinantur; sed intel Iigentia non est recta , quia In phrasibus metaphoricis requirit primitivam proprietatem verborum . Igitur , FAH ex nihilo. Fieri ex aliquo quoad latinitatem sunt in praesenti phrases metaphoricae ; quoad philosophiam sunt propriae , & rigorosae . Proia

Prietas autem non stat in eo quod fiat, aut non fiat de novo quoad suamentitatem res; alias cum tales, & tales nostrae operationes vitales intellectus , ac voluntatis bonae , aut malae naturales aut supernaturales fiant, quidquid reclament contrarii, simpliciter de novo quoad suamentitatem nisi dieas illas nil esse : aut totas & omnes fuisse nobis conia genitas quoad suam physicam a de realem entitatem in primo momento nostrae vitae : aut mere passive nos haberi adactus nostros vitales, meritorios , & demeritorios sequetur illas non produci per eductionem , sed per creationem. Et cum noS illas vere agamusaequetur nos virtute

langi creandi. I9. Stat igitur philosophica proprietas in eo quod paulo, ante dix7; Nempe quod actio productiva rei uniatur per se essentialiter alii, tanquam subiecto praesupposito. Vel non. Si primum , res fit ex alio, atque educitur ex illo ia sensu praesente philosophico . Si secundum

fit ex nihilo , & creatur quamobrem .' aut . admittunt adversarii hunc sensum illarum phraseon , Fieνi ex aliquo . Fieri ea nihilo . Aut non adis

mittunt . Si admittunt ego quoque admitto illas phrases a sed jam vides quod ex illis non sequitur quod in una gleba terrae sint actu foris

maliter lignum , Ignis , fructus, caro &c' quoad entitatem ἰ Sc consequenter non tequitur quod haec non producantur de novo quoad suamentitatem , & consequenter non sequitur quod creentur, & non edu

cantur. Si non admittunt illum senium , & illam quid ditatem producendi ex albus producendi ex aliquo : neque ego admitto illas locutio innes sine explicatione dicta . Profecto esset res mira quod antiqui Philosophῖ invehentes locutiones illisin scholas, voluissent sigaificari, non aliter

36쪽

auatuor Propositiones. II

alῖter fiet I herbam ex terra , N arborem ex herba , & storem ex arbore , Se fluctum ex flore , & carnes animalis ex fructu, quam beneficio acus , ae farficis fit per Sartorem pallium ex panno a & tunica ex pallio, &femoralia ex tunica , & caligae ex se moralibus. Scilicet combinando,& eoordinando variis modis pannum eundem per additionem , per detractionem , per transmutationem , per circumvolutionem unius ejusdemque rei .ao. TertIa dissicultas derivatur ex illa voce principium , quam aptamus privatIoni formae , praecedenti Plerumque in materia et aientes pri vationem esse principiam entis naturalis in fieri per generationem quae sit mutatio, hoc est esse principium minationis . Displiere valde DD.

contrariis quod privatio sit principium. Et merito displicet , si ea vox intelligatur juxta suam strictam significationem , Immerito autem si In intelligatur juxta metaphoricam, quae jam facta est propria in re praesenti. Igitur non dicimus I. Privationem esse principium entis naturalis sim.pliciter talis , nempe entis naturalis in facto esse. Absit . quia hoc est substantiale compositum ex solis , materia α forma substantialiter uni

tis resultans . Item cum ens naturale simpliciter tale , sit quoddam totum permanens pleneque existens , quoad omnes suas partes essentiales, nequit componi gemino contradictorio nempe forma, & hujus ejusdem privatione . Solum ergo dicimus esse principium entis naturalis cum hac modificatione . Inferi per generationem quae sit minatis , hoc est esse unum e principiis mutationis: qui loquendi modus brevior esset, ac magis castigatus . Non dicimus a. privationem esse princIpium effetens

hujus mutationis. Absit; quia principium efficiens mutationem a ligno v. g. in ignem,est illud, quod physice producit in materia larmam ignis, cujus generatio est corruptio formae ligni . Solum igitur d ei mus privationem esse principium intrinsecum , sive intimum constitutivum mutationis . Non dicimus 3. esse principium intrinsecum naturalis muta ionis , qua ipsum es naturale plasDe , ae formaliter , ac non meνὰ den minative ma etων. Absit, quoniam quod physice , ac formaliter muta tur a privatione Drmae ignis v. g. ad ipsam larmam ignis , est sua mare ria ς non autem ens naturale , quod sit lignum , aut ens naturale quod

sit ignis . Solum itaque dicimus privationem esse principium intrinse-Cum entis naturalis in fleia peν mutatiouem , hoc est , esse principium i trinsecum mutationis materia prima saltas, quia haec sola physice formaliter transit a non habendo formam ignis, ad habendum illam . In illo autem non habendo, significantur duae privationes una formae ignIs: alteraunionis formae illius cum subjecto . Et In illo, ad basendiam, siῆnifica a tur duae res positivae: una est serma ipsa ignis , altera hujus umo, quocirca in hac mutatione quinque inveniuntur unumquodque in suo gemnere o Scilicet materIa prima, quae sola physie e mutatur, quia ipsa sola ex prioribus substant is perseverat physice : de cum qua sola identificatur capacitas habendi formam ignis , & quam capacitatem imbibit, vel con notat privatio illius formae . Item duae illae pr. vat nes , a quibuGmutatur a de duae illae res positivae , ad quas mutatur . Vulgo tamen

37쪽

18 Di p. I. cap. I.

. solam tarniam , & huius privationem meminimus , non quIa excluda

mus a constituendo haec alia ; sed quia hae duo sunt quasi primaria , Setrahunt secum respective, altera duo tamquam corollaria is Sicut trahunt etiam durationes suas respective ἔ Omnia ta in ea sunt intima constitutiva, ut dicam infra num .87. & seqq. Neque objicias quod in ea nem transi pania. Ista enim est conver fio miraculosa , de qua non loquor modo.

xx. Non dicimus A. privationem esse in sensu phseo, Se entitatio. principium intrinsecum dictae mutationis, sicut est sorma ipsa ignis: haec enim est ens physicum , verum , Se reale ; privatici autem est purum nil. Solum ergo dicimus privationem esse suo modo, nempe instar ni hili, principium dictae mutationis . Utimur vero locutione illa , quia non suppetunt alia verba ad explieandum sensum quem mox dabo : Zequia illi qui uti coeperunt illa, supponebant in auditoribus rectam ill Ius intelligentiamin quod non declinabant ad pravit sensum ex prava illius intelligentia. Non diei mus 3. dictam privationem , seu dictum nihilum esse in sensu positiso principium intrinsecum dictae mutationis, quasi ex parte rerum sit aliquid quod in se ipso fit purum nil sie ut haee carta in se ipsa est aliquid) 8e tale purum nil, sit principium mutationis. Absit, quia iam vides implieationem In terminis quae in hoc esset. Et quia in Prodromo disp. ult. dixi, non esse cognoscibile ab intellectu

ullo objectum quod in se sit nil, sit earentia pura , sit pura negatio, aut pura privatio, eo quia obiectum intrinsecum terminativum omnis prorsus cognitionis hunianae, angelicae , ac divinae sit res entitat qae plosi ea, di realis quae Interdum ea latur unis terminis , interdum aliis. Solum origo dicimus privationem esse principium mutationis ex suppositione quod ex parte rerum fit objectum sive positivum , si vo negativum , ut Communis fert modus loquendi ob aliorum verborum inopiam , quod in se ipso sit privatio . Consentanee autem ad illam doctrinam Prodromi, negandum est suppostum hujus propositionis, si procedat in sensu prorsus absoluto , & quem materialiter Innuunt verba : Privatio essprincipium mutation i quoniam,ut ibi dixi, non est cognoscibile ab intel- ectu objectum ullum quod in se Ipso sit privatio , se ut neque ullum is quod in se ipso sit actu formaliter esse , vel non esse . Est tamen simpliciter vera illa propositio , si enunt Iet formam Ipsam in prImo instanti suae generationis , de et Iam in proxime antecedente esse principium mutationis; sed aequivoce. Nam in eo prImo instanti est principium in sensu positi- , in proxime antecedente in sensu more negativo , quatenus materiam mutari in instanti a , Imbibit essentialiter quod forma tune existat, Se per se immediate opponitur cum eo, quod illa eadem forma in instanti proxime antecedente extiterit in illo eodem subiecto. Sicut in loco citato dixi : Existentiam rei esse veri fieativum formale propo-fitionis affirmativς, quando haec est vera: nec non verificativum formale propositionis negativae, quando haec fuerit vera; sed aliter & aliter. Propositionis assirmativae est verificativum in sensu positivo; negativae autem in sensu negativo . Sed de hoc ibi.

21. Quid tandem dicimus , quando dicimus privationem esse principium

38쪽

At homos non esse principia in c. I9

pium intrinsecum mutationis λ quod rectu intellectum videtur inne. gabile . Nimirum hanc complexam rem quae utiqua non est pure Idea i is , di Platonica Materiam non babad aformam ignis in i fuati a ,σ illam habere in instanti R . Esse complexum quoddam constitutum is respective , ac distributione accommoda per haec duo Noa babaisse eum formam . Ecce quod vocatur privatio , nempe carentia rei in subjeci ci capace . Habere ilιam modo . Sicut haec res . Hominem fuisse quondam

peccatorem , es' modo esse Sanctum , constituitur accommoda dii tributione per hac duo unumquodque in suo tempore. Peccatum ante actum . Graia

iἰa sancti an/ praesem: In hoc quae difficultas Huic pronuntiato cur adeo luccensent adversarii λ Non aliud profecto detego motivum adoriendi tam atrociter pronuntiatum illud Peripateticum , quam intelligentiam illius penitus alienam a mente Peripateticorum. His prae missis, aggrediamur iam rem ipsam .

CAPUT SECUNDUM

At homos non esse Principia entis naturalis.

3. mT RIMO . Non excludo Zt homos, quae sint puncta . physee indivisibilia secundum longitudinem , latitudinem, ac prosunditatem, quoniam his constare coni Inuum , multi Peripatetici docent &sorsan merito cum ipso Aristotele, ut dixi in Physica naturali disp. a. circa continuum ast puncta illa , sive at homi hoc modo indivisibiles , quibus constat continuum is , constant indivisibili at homo materiae , & indivisibili at homo formet substantialis, si Illa non suerit rationalis . Unde puncta quibus constat continuum physicum , quod sit Ens naturale, non sant in hoc sensu indivisibilia , quatenus non constent gemino alio puncto uno materiae , N altero larmae illius. Sunt autem indivisibilia in eo sensu puncta singula materiae , & puncta singula formae . Secundo . Non excludo compositionem ex athom is stantem in eo , quod omnia , vel pleraqueentia hac integraliter componantur ex innumeris athom is substantialibus, & et herogeneis, quae invicem conglobatae formant illud corpus. Experientia quippe Alambici patefacit humorem , spiritum , pingue dinem, salem , quet latebant in eorporibus igne illo exercitis . Ca mini ignes ostendunt vapidum humorem lignorum , qui abit in fumum, spiritus pingues , ex quibus fit flamma , & terram , quae fit cinis : quo.

rum omnium unumquodque constat innumeris particulis sicut estera continua . Verumtamen ista omnia sunt partes integrantes istorum cor

porum s & unumquodque constat sua forma substantiali speciali , quae prater ista omnia , est aliquid aliud substantiale , quod istorum indiget

conglobatione, & quod perit omnino quando ista dissolvuntur , &C a quod

39쪽

ao Di p. I. cap. II.

quod est prima radἰx omnium specificarum propcletatum entium 7s ci- - , & qu a vocatur forma substantialis . Sic in homine est sanguis ordinarius , sunt spiritus utrique , est lae , seu succus nervorum , est pituita, & sunt ambae biles, & est aqua, & est abdomen , & est succus pin- suis , & sunt multa alia ; sed omnia hae constant sua propria specifica forma ut eX ponam cap. s. Se sunt partes mere integrales hominis , lepraeter ista omnia est aliquId aliud substantiale quod vocatur anima να- aio satis , istis omnibus indigetis respective , ut in larmet co reus , &abiens in locum suum , quando ista dissolvuntur . Sic in quovis aedificio & limiliter respective in caeteris totis artificialibus est terra , est aqua , est calx , est saxum, est ferrum , sunt trabes, sunt lateres ; sed

haee omnia sunt partes integrantes, de singula habent suam formam lubstantialem specialem , & ultra ea omnia est quaedam aces dentalis forma : nempe artificialis ociordinatio , & combinario localis illorum , Per quam illorum congeries constituit potius artificἰale quoddam t tum , quod vocatur Domus , quam congeriem indigestam rerum. Similiter in praesenti . Non nego entia haec naturalia, qtae prae mauibus habemus , componi antegraliter ΤnnumeKs part eulis homogeneis unis , dc et herogeueis alteris . Sed sinputa habent iliam character isticam formam substantialem , & omnes istae particulae sunt partes dumtaxat Integrantes arboris v. g. , N praeter illas omnes est quadam alia specialis forma substantialis sicut adversarii dicunt esse specialem aliam combinationem istarum particularum in quae rad I x, & origo est proprietatum Illius arboris potius , quam alius, & potius quam canis a Potius

- quam aquilae &c. Sol m ergo excludo athonios , quas olim docuerunt

vetustissimi quidam Graeci valide refutati per Aristotelem , & modo recentissimi quidam latini. Nimirum at homos , seu indivisibilia puncta

substantialia non composita ex materia , 8c larma , quae puncta indivisibilia uno modo combinata, sint eo Ipso ignis, & alio modo coordinata evadant eo ipso aqua , sub una combinatione fini equus , 8c sub alia fiat allium. Hujusmodi at homos, & compositionem ex illis, 3e abneis gati nem materiae, ac form .e substantialis negat praefixa conclusio. Praeterea non dico esse eoidenteν metaph βῆ impo*Iiιe, quod in alio rerum sit item a te Ita Deus condidisset mundanam machinam non hanc

individuam, sed .aliam huic similem , lice e lpecie distinctam 3 ut erat

congeries ex innumeris pnnctis physice i 3 di vi si bilibus earum dumtaxat Terum , quas vocamus formas substan Hales nulli subiecto inhsrenti uir is cui modo non inhaeret subsecto quantitas eucharistica , sed miraculose congloba arum Inter se . Ita ut in quovis frusto illorum corporum

non utique v I ventium , quia de his esset specialis dissicultas ellent

Promiscue , ae confuse innumerae particulae diversarum formarum , quae tali , aut tali motu, combinatione, aut extrinseca operatione, ita a X pedirentur jam unae , jam aliae , ut jam apparerent unae, iam aliae . Ut modo contingit in vapore , in humore , in aqua , in spiritu , in

sale , in oleo , quae beneficio alam bici discerni solent, cum prius promise ua sint in iliis herbis, aut liquoribus, quae alam bico exercentur. Et Disiti sed by c

40쪽

Atho mos non esse principia inc. 2I

Ee sicut contine it In coloribus , qui videntur temere sparsi supra tabulam , qui ea men inspecti ex uno latere exhibent figuram humanam v. g. & inspecti ex alio exhibent equinam &c. Denique si Magistri Anathomistae, praesertim Medici , dent ista systemita exeepto Cartes an o sapienter repulso ex nostris icholis non ut thesim , sed ut meram ιπσι esim explicandi ergo medicas non paucas experientias , di Glentio quoque illis ob easdem fere rationes . Sed non ita contendo conistra hypothesim , scut contra thesim universatim .

et . Usque ad hanc istam metaphysicam possibilitatem non impugnatam evidenter ut sensate innuit oviedo possunt ad summum a cen. de re ista similiaque exempla , quae urgent Magnanus, & Caro infra citandi . Nec non poeticum illud .

Nee quidquam .iεpondus inera, congestaque eodem Noa Maa iuncta νωm discordia semina rerum .

Etenim non spondeo eligere sub metaphysica eviden cla daci contradἔ-etoria ex eo, quod in illis mixtis non viventibus essent innumera punis cta indivisibilia ligni , non eompositi ex mate Ha , & Mema : innumera alia aquae similiver non compositae et innumera alia pan Is sim Iliter non compositi: Innumera alia serri similiter non compositi &e. Hinc autem sequerentur quidem haec quinque r. totam illam fabricam mundanam quoad mixta Illa fore respectu nostrae mi saeuiosam . 2. possibilem en metaphysice terram , aquam , aurum , & fimit Ia distincta specifice, aut etiam generi ce ab his quae modo sunt; ao, quia non sint physice composta ex materia , & larma . Sed omnino simplicia , id est sine solae seruiae , & abstracta earum rerum , quae Armae , ut pote substa nitae incompletae distinguuntur specie a substantiis eompletis cum quibus

identificantur, in adaequate . 3. agentia naturalia , quae tunc essent non aliter operatura . nisi quatenus aliter, & aliter combinarent, & disponerent conperiem illam minutissimarum part Ieularum . non dandas tunc mutationes , sive conversiones substantiales , neque subjectum communa harum . s. non lare in eo systemate elementa stricte talia , mixta stricte tal a , Id est composita ex malo νia elementorum . Ex his

autem, & similibus , quae hypothes s illa afferret secum non polliceor

inferre evidentia metaphysica duo contradictoria ἰ quamobrem non dicam esse metaphysice evidens , entia naturalia componi ex materia s& forma substantialibus; imo nec physice evidens , quia eum sola accidentia mater Ialla percipiamus sensibus , nullo horum percipimus materiam , aut larmam subitantiale in . Addo tamen . Quot , & quanta absurda pullulabunt ex eo , quod de facto sint, quaecumque sunt meta

physce possibilia λ quot & quanta ex eo , quod sint metaphisice possibilia indiscriminatim omnia illa , in quibus non probantur per evidentiam metaphysicam duo contradictoria . ostende illa evidenter in spe Cie equorum , qui ex suamet esse alia sint physice saltem determinati ad conatum calcitrandi ter in dIe , & ter in nocte , & non pluries . Ostende illa in specie animalium , quae ex suamet essentia sint determ nata

physice ad dormiendum duodecim horas quotidie. Ostende illa in spe in

SEARCH

MENU NAVIGATION