장음표시 사용
351쪽
352쪽
353쪽
parat. Oraculum Serapidis. Ptolemaei
mora. ERDIDERANT freta saeva minas, & ab aequore tutus.
Tutus ab insidiis imbellibus , & scelerata AEgypti rabie, consedit litore Caesar , Vindictam spirans . tantaque efferbuit ira, Quantam non Pharii potuit restinguere regni Exitium. Iusta est helli data causa gerendie Sed pudor , & magnam premit indignatio mentem Bella dari tam justa, ant mollem audere Canopum Caesareas iras , insectaque tela mereri, Quae vix armipotens est ausa lacessere Roma ;
354쪽
Nec damno tantas iras leviore luisset Quam libertatis jactura, & funere Magni. Quod tamen incolumis per tanta pericula Caesar Evasit, Superis poteras ignoscere, Roma, Si sola AEgyptus redivivae Vulnera dextrae Et saevos posthac gladios sensura fuisset. Inserias tibi, Magne, pias haec bella dedissent Et gratas Latio. Pharia de clade triumphum Victori placida donasset fronte Senatus , Templa coronasset votis, plausuque superbum Spectasset laeto currum Romana iuventus. Haec patriae forsan victoria conciliasset Caesaris arma suae , ni dira sequentia bella ,
Ni Libycae clades , & tristis funera Mundae
Victrices alio laedassent crimine deXtras. At Nili scelerata cohors , quae sceptra dedisset Reginae Arsinoe , subito mutata rebellat, Foemineum imperium, fastusque exosa superbos Eunuchi Ganymedis , & implet castra tumultu.
Nec pavidum murmur; consensu audacia crevit. Tantaque turba metu poenarum solvit ab omni
Nec mora : delecti ad tentoria Caesaris ibant Invita Arsinoe . pacem Regemque petentes , Et delictorum veniam, dirumque Pothinum Ut scelerum auctorem, &stavum execrantur Achillam , Qui facinus merita iam tandem morte luissent.
Ausonius Ductor , quamvis jam fervidus ira ,
355쪽
Pacem optans , Phariaque timens regione teneri Dum procul Emathiae coeant fragmenta ruinae , Dum , quas dispersit clades Pharsalica , rursus Iungantur vires , & castra hostilia crescant, Castigat primo dictis ; mox fronte serena Dat Veniam precibus ; nec tanta Caesaris ira Dignatur viles populos , impendere totos Irarum fluctus cupiens civilibus armis.
Nil nisi Romani Imperii patriaeque ruinas Aut scelera esse suis aut digna pericula satis Credit, & imbellem Ptolemaeum in regna remittit. Quid tandem , miserande puer , tibi proderit ista
Libertas , quam morte lues , regnique ruina Tutior ah longe custodia Caesaris esset Quam data libertas ; nec cum captivus agebas Esse nocens poteras. Te sevi Caesaris ira Liberat ut fieres. Phariae nam noverat aulae Perfidiam . moresque tuos , tua crimina sperans. Ut mox iusta cadas Cleopatrae Victima regno;
Cujus adulterii pretium Nilotica sceptra Donabit Caesar , dulcique impendet amori. Nec Latium versuta Ducem spes ista sesellit. Namque infelicem Ptolemaeum in regna remissum Sive .Egyptiacae suit inconstantia gentis , Seu Regis vitium confestim oblivio cepit Et dextrae fideique datae ἔ nova hella parabat.
Consiliis pravis , ic spe delusus inani ,
356쪽
Inque suam accelerat properantia fata ruinam. Et ne subsidus accrescant castra marinis
Caesarea , instructam disponit in aequora classem, Qua levis I gypto disterminat unda Canopum. Inceptum visa est primum Fortuna juvare. Incid1t in classem hanc sociis divisa carinis
Caesaris una ratis , quae fortem Euphranora vexit:
Hanc omni Phariae puppes statione solutae Circumeunt. Periit numeris oppressa triremis. Regius interea per Deltam exercitus that
Terrestris , multasque Via muniVercti ArceS.
Iam helli molem pulcherrima Delta tenehat , Delta AEgyptiaci decus atque opulentia regni ;Per cujus virides sinuato gurgite campoSHuc illuc ludit Nilus , gyrisque recurrens ;Nunc ambit , nunc implicitis intersecat undis Pinguia culta suis , & nigra ditat arena. Huic nomen terrae dat litera Delta triformi. Oceano Boreale latus defenditur, in quem Infundit sese septeno gurgite Nilus. Quae restant latera inde duo , duo hrachia Nili Ultima constituunt. Haec inter brachia , quinque In mare gurgitibus per Deltam VolVitur amnis. lMagnus ab AEthiopum campis nigrantibus amnis Volvitur, atque uno longe decurrit in alveo Usque ad planitiem , qua surgit maxima Μemphis Pyramidum aggeribus totum celebrata Per Orbem.
357쪽
Indulsit nimium faciles telluris opimae Fertilitas fruges populo , nimiumque pepercit Agricolae manibus , tanti jactura laboris Ut fieri possit; moles ut Vulgus inanes , Vanaque Pyramidum miracta stupesceret Orbis. Tot potuere manus steriles invertere glebas ,
Emendare solum , muris circumdare terraS ,
Et tanto imbellem munimine cingere gentem , Ut non incursum populi timuisset Eoi, Non Persarum acies , pharetrataque robora Susae ἔNec Macedum aeratae cessisset praeda Phalangi Fertilis AEgyptus ', sed inexpugnabilis armis, Atque sui juris seclum mansisset in omne.
Volvitur a Μemphi partito gurgite Nilus,
Extremoque Eurum versus serit aequora cornu
Ad Pelusiacas arces ; at gurgite mollis Alluit occiduo litus portumque Canopi. Huic dedit antiquum Μenelai Navita nomen, Litore si famae credas tumulatus in isto, Cum Pharii iustus tenuit diademata regni Proteus. Eripuit Parili castissimus ille Tindarida , & nullo vitiatam crimine servans Post Trojam excisam ferro flammisque marito Reddidit. Haec tellus inter duo flumina Delta est Dives opum , diVes pecorum , laetisque colonum Frugibus exaturans , atque urbibus inclyta magnis. Quid Butum , 'Butive lacum, quo gentibus olim
358쪽
Niliacis responsa dabat Phoebeia mater eQuid saevam hospitibus memorem Busiridis urbem Funestasque aras leve urbs pulcherima , nomen Cui Venus ipsa dedit vel te delubra Μinervae Alta tenens Sals , quam rex Psammiticus olim Condidit antiquae iuxta stant moenia Mendes , Qua Deus Arcadiae Pan pastoralis in urbe Religione patrum colitur. Cum matribus illic
Ut perhibent capri coiere , & semine misto
Foedavere uteros. olim sic ille creatus , Qui pueri nimio Cyparissi ardebat amore. Ante tamen quam reX Ptolemaeus ab urbe Canopo Per Deltam transire parat, nam nota Canopo Templa Serapis habet scrutari oracula divum , Et belli casus cupit explorare futuros. Ηic Deus alta tenens molli delubra Canopo, Quem serpentina Nilotica terra figura Vicinique colunt, non voce oracula reddit, Corniger ut Libycis colitur qui Syrtibus Ammon ', Non esuve , fameve , velut Μemphiticus Apis .
Certa boni, lative mali praesagia pandit; Nec Phoebo similis Cyrrhaeo , Virginis implet
Concussos artus miserae, quam poena recepti Numinis, aut pretium mors immatura sequatur Erudit at placide humanam per somnia mentem , Nocturnaque quiete docet ; nulloque Iabore
Hic tantum parta est pretiosa scientia , nullo
359쪽
Excutitur studio verum . Mortalia corda Tunc Deus iste docet, cum sunt minus apta doceri, Cum nullua Ohsequium praestant, meritisque fatentur Nil sese debere suis ; tunc recta scientes Cum nil scire valent. Non illo tempore sensus Humanos forsan dignatur munen inire , Cum propriis possunt per se discursibus uti, Ne forte humana ratio divina coiret. Jamque Sacerdotes Regem in penetralia templi Duxerunt. Tyrio resplendens sanguine & auro Stratus erat lectus, quo tu , Ptolemaee , recumbe Fatidici infelix captas praesagia somni. Sacratos intrant templi sola illa recessus
Somnia , quae Deus ipse creat ; nam caetera cuncta, Quae vel temperies varias , variosve sequuntur
Corporis humores, vel quae repetita diei Aut studia, aut curae finxerunt somnia, templo Exteriore volant multas imitantia formas. Illic prae reliquis fuscam exhilarantia noctem Formosa specie , roseisque Volantia pennis Sanguinea apparent, templique in margine ludunt. His quoque de Veneris campo , placidoque vireto Mille pharetrati fratres , gens mollis Amorum occurrunt noctu, & templo consortia jungunt. Illic flammatis aliis , vel fulguris instar Noetiarnaeve facis , per summa cacumina templi Somnia de flava nascentia bile, Volatu
360쪽
Irato strepitant, tanquam hostem quaerere semper Audacem, & sevas assueta lacessere pugnas ', EXcelsoque parant coelum superara Gatu. At contra timide tenebrosa per atria templi Quae nigra de hile fluunt, demissius ibant, Noctiirnaeque ut aves virident feralibus alis, Inter busta volant , & foedis sola sepulcris Invitant Stygios moesta ad consortia Manes , Illic per postes , albataque moenia templi Ignavo incessu , tardae testudinis instar, Somnia , quae pituita creat , trepidantia serpunt; Ne si forte cadant, liquidis mergantur in undis ;Nam semper vana falluntur imagine lymphae. Haec inter volitant imitantia mille figuris Quidquid agunt homines passim; totidemque seruntur Quot patitur magnus diversa negotia Μundus , Aut objecta tenet. Cedunt haec somnia cuncta Divinis , quae dat Numen, longeque remota Non audent templi sacros intrare recessus. Nocte sero media Ptolemaei pectora somnus Vicerat optatus , cum jam divina Serapis Somnia, mutandum AEgypti narrantia regnum, Μiserat. lacessu tardo delubra petebat Bos niger ingenti specie; geminisque micabat Pelle insignitus stellis ; quarum altera tergo , Altera fronte fuit media . Lugubre videtur Mugire , atque oculis lacrymas effundere nigris ,