Marci Annaei Lucani Pharsalia, cum supplemento Thomæ Maii

발행: 1767년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Lν cINI. LIB. I. 32

Consectus macie , tanquam qui pabula nulla Gustasset moerens. Pos majestate decora Incedit , quamvis pullato Remina cultu

Turrigero laceros effundens Vertice crines , Atque catenatos tendens post terga lacertos.

Tum, velut inferni plorRrent carcere Manes Erupit subito tumulis lacrymabile murmur Ex imis , scindi regalia Μausolea Vidit, & erupto Ptolemaeum exire sepulcro Lagaeum primo , reliquos hunc ordine reges Pone sequi, miserae crudelia fata gementes. His vero attonitus visis Ptolemaeus ab omni Nam gelidus trepido manaVit corpore sudor Excusso somno templum circumspicit omne, Talia Divorum quaerens ostenta ; sed illa Quae vidit clausis , oculis non Vidit apertis. Iamque sacerdotes veniunt, & somnia Regis Audita horrentes, hinc lamentabile fatum, Atque propinquantem regni dixere ruinam Niliaci. Tum Dis patriis lustrantur, & aras Incendunt Votis. Sed Di propiore ruina

Te, Ptolemaee, prement. Casus, miserande , futuros Dum patriae narrat, celat tua fata Serapis. Interea valido Mithridates agmine nuper Per Cilicum populos Syriaeque extrema coacto, Ad Pelusiacam properans perVenerat arcem,

362쪽

Nam tota AEgyptus claustris munita duobux Nititur q, accessum prolithens arx ista pedestrem . Ut Pharos aequoreum. Tanti sunt moenia regni. Sed non egregium omnino Pelusia tardant Claustra ducem. Una dies arcemque expugnat & urbem Inde rapit celeri Μithridates agmine cursum, Et se Caesareis properat conjungere castris.

Hoc metuens equitum Praemiserat agmina turmis

Obvia Caesareis Ptolemaeus ; dum sibi castra Colle locat celso , late qui despicit omnem Planitiem , AEgyptus qua terram effusa patentem Explicat. Est proprio mons undique robore tutus :Dimilem declive solum , praeruptaque saxa

Una parte dabant ascensum e tuta palude Pars alia est': rapido pars tertia cingitur Emne Sola angusta aditus ad montem praebuit isthmos Sed non castrorum tanto munimine tutum Se satis osse ratus , procul illo arcere parabat Caesaris occursum ; pontes , aditusque remotos

Milite custodit praemisso , & dissita longe Flumina nequidquam infelix defendere tentat.

Nam neque Romanis animis fiducia cessit Contra hostes , contraque Iocos pugnare paratis et Virtutem Phariae nec sustinuere catervae

Ausoniam. Cedunt ripis , & terga per agros Praecipites dantes victoribus omnia linquunt Contectam vidit castris Ptolemaeus ab altis

363쪽

Corporibus terram, rubefactaque caede suorurn Prata quihus steterant, proprii praesagia fati Tristia coiieipiens animo ; dum castra petentenQuos fuga servavit pauci, non Viribus augent Auxiliove suos , implent sed cuncta timore. Quorum victores fugientia terga secuti Instabant; aerique ad Regia eastra tumultu Perveniunt l, quae jamiCaesar conamine toto . Dum fortuna calet, dumque omnia plena timore Impiger aggreditur ἔ nec adhuc victoria certa Esse videbatur , Pharii dum castra tenebant. Ite viri, dixit , helloque imponite finem. . Virtutis pretium ii mercedem sanguinis , aur Argentoque refertae tenent tentoria Regis; . iNiliacas gemmas , Erythraeo h litore conchas Totque simul Procerum congestas undique gazas. Quae vobis debentur, ait, nunc sumere restat, Et rapere a victis. Nec praedam quaerere tantam Segnis erat miles 3 parvam primo occupat Isthmon.

Sola aditum haec praehens disjungit ab amne paludem Illam praecipue pubes AEgyptia sereat.

Illic concurrunt, oriturque miserrima caedes. Hos formido ingens , & si vincantur in armis Desperata salus e praedae spes excitat illos. Illie immensa rabie decernitur ἔ amnim Atque palus multo foedantur utrinque cruore Semianimesque artus, & saucia eorpora Volo

364쪽

Quae gemino pereunt fato. Dumque hostiuus hostes

Conseruere manus , alternaque brachia nexu

Robusto tenuere , cadunt in flumina iuncti ;Nec furiosa illic linquunt certamina , pugna

Contendunt ambo collapsi flumine vana ;Nam victium Stygias sequitur cito victor ad umbras. Dumque omnes illa castrorum parte feroces Concurrere manus Phariae celsum undique Caesae Contemplans montem, praerupta parteo videbat

Qua miseris est collis inexpugnabilis esse Niliacis visus nullo custode teneri; Conspstimque leves illuc jubet ire catervas

Quas Carfulenus duxit. Nec dura videntur Haec mandata Ducis ἱ scandunt acclivia saxa, Praecipitemque locum capiunt. Μors opprimit inde Niliacos , poterat minimo unde labore repelli. Iam Carfulenus per collem ascenderat audax, Cumque levi intrarat Ptolemaei castra cohorte. Attoniti fugiunt custodes ; castra tumultu Implentur; subitis perculsi casibus omnes Huc illuc miseri discurrunt; quidve relinquant Quidve petant capti non norunt, Caesariani Dum trepidant intus , dum conficit omnia terror Aeriter instantes irrumpunt undique castris. Implorat frustra Veniam gens victa; iurentes Nec tenuit Caesar gladios ; mactare nocentes Imperat , invisoque orbem purgare cruore.

365쪽

Pars turbae miserae Latiis nutrita sub armis , Et de Romuleis legionibus ante fuisset. Hos olim e Syxia duxit Gahinius audax Exulis auxilio regis , helloque peracto Pila satellitio Phario Romana reliquit. Tempore torpuerant vires , luxuque Canopi Coeperunt fracti veteres dediscere ritus , Atque AEgyptiacos paulatim assumere mores. Non procul a castris fugiens conspexit in undis Rex miser haud magno pendentem a fune carinam . Et cito conscendens , comites de litore jussit Solvere , purpureos humeris dejecit amictus , Ne nosci fugiens posset. Sed dura salutem Eata negant; misero detracta insignia solum Hoc Ptolemaee dabant ut vilior umbra iaceres.

Namque hanc de castris AEgyptia turba carinam Assequitur fugiens , properantque ascendere cuncti. Caesarei urgebant gladii post terga ; fugasset

Iam timor ossicium ; pavidis reverentia nulla Regis erat . nimio dum pondero Victa carina

Deficit , & rapidis Ptolemaeus mergitur undis. Plebeio extinctus fato, gelidoque sepultus Rex, AEgypte , tuus Nilo iacet, ultima tanta Et miserauida domus soboles. Non Mausoleis Exeelsis habitant Μanes , non Regia templis Condita, marmoreis aut montibus ossa quiescunt Lagaeae de more domus , quae funera luxu ,

366쪽

33o SVPP. LUCANI. LIB. I.

Divitiisque solet nimiis violare sepulcra. Quam hreve crudeles regnum,Ptolemaee, dederunt Di tibi ' non aliter Pharium diadema gerebas Hostia quam tristem gestat moritura Coronam. Sed breviora tamen si Dii tibi regna dedissent sΑd Styga venisses selicior umbra , priusquam Sanguine Niliacas perfudit Magnus arenas , Depulso qui sceptra tuo dedit ante parenti . 'Τe nunc occisi , rex ingratissime , Μagni

Manibus inferias Caesar quem demeruisse Crimine sperasti mittit; Generique perempti Ne possit debere nefas, ulciscitur ipse

Inque tua titulum pietatis caede requirit. Pellaeam tendens Victor iam Caesar ad urbem , Ne Ducis adventum tanti , justasque timeret Iras victoris sibi conscia turba rebellis, Praemittit veniam cunctis , trepidantia solvens Corda metu; leges populo , proaVitaque iura Se concessurum assirmans , & debita stirpi Lagaeae dudum Pharii diademata regni.

367쪽

LIBER SECUNDUS.

Caesar amore Cleopatrae captus in AE Ptomoratur , dum L. Scipio cum Rege Iuba bellum in Africa renovat. Casar Pham

nacem vincit. S PLEsD1DA Pellaeam celebrant jam festa per urbem , Et Ducis Ausonii laudes ad sidera tollunt Servati Cives dum passim altaria fumant Votaque Dis solvunt. Nescis , gens impia , nescis

Cui causae hanc debes veniam , patriaeque salutem. Non hanc semidetve Canes , aut harbara praestant Numina, meis ritu persolvis Vota profano δNec Dueis inflestiunt animum fulgentia tecta, Non veterum monumenta Ducum, non templa Deorum, Nec Macedum cineres Regis , quos Caesar adorat Plus aris templisque tuis sed inania saera, Infirmosque Deos facie Cleopatra potente Protegit, & stupro redimit Memphitica sceptra. Nec visum est aequum Coelestibus, ut meliori Deberent causae tam turpia regna salutem.

Iamque sui Pharias regnans Cleopatra Per urbe&Auctorem lati regali splendida cultu Excipit, di magno celebrat convivia Iuam

368쪽

332 SUPPLEMENTUM

Atria sulgebant tali laqueata paratu Qualem magna solent , sed iam ruitura , studere Regna , quibus Veteres , quas longa potentia fecit , Ostentantur opes , vitiis alimenta suturis. Sed non divitiae, non auro fulva supellex , Gemmative tori passim, pictive tapetes Caesareos pascunt oculos , nec talia curat, Dum prope sidereo cunctis splendoribus ore Prae radiat , Vultuque movet Cleopatra superbo. Hanc videt, huic oculis & pectore totus inhaeret ;Quoque magis cernit, magis ardet ', caetera visu Splendida quae primo , sordent objecta secundo et Foemineus decor augetur , crescitque revisus. Purpureas stupet ille comas , & candida colla, Queis gemmis lux major inest. Abscondere formam Divitiae eximiam , non eXornare videntur, Quamvis non desunt Erythraeo e litore gemmae,

Non spolia Eoi Gangis , non quidquid in undis Volvitur Assyriis , aut dives mittit Hydaspes ;Non Arabum ex petris viridi splendore smaragdus, Nec lapis auratus , quem dat Μareotica tellus. Sidereis adamas radiis hebetatur ocelli , Quoque minus lucet, sormae magis auget honorem. Sapphirum pulchro pendentem pectore Vincunt caerula Venarum violaria ; labra rubinus Non rosea aequaret , nisi primo victa suisset . Et Pudor augeret quem dat Natura ruborem.

369쪽

LycANI. LIB. II. 333

Ausonius Ductor iamdudum saucius , ignem Concipit inde novum , nimioque accenditur aestu δNec placidam celare studet, sed pascere flammam ;QUAENAΜ , inquit, nostris obstare potentia Votis , Aut quae fama potest 3 quid sic durissima virtus oppugnata ageret Facies absolveret ista Iudice raptorem coelo , nam talia quondam Stupra Deis summis celebres tribuere poetae, AEthere qui toties posuere Tonantis amicas , Et forma eximias fecere Heroidas astra. Temporibus si visa illis Cleopatra suisset, Non coma Niliacae Berenices aurea coelo Fulsisset, pulchrae nec Pleiades astra fuissent; Non stupri pretium radiantia plaustra tulisset Callisto , aut Bacchi coniux sormosa coronRm , Donec partem aliquam Cleopatrae stella sereni Nobilitare poli certam dignata fuisset. Iupiter exemplum mihi sit, quem saepe coegit

Saevus amor magno surtim descendere coelo rVel potius nostra absolvant delicta Tonantem , Caesareum Iovi Veniam det nomen amoris. Ne , Caesar , tua Vota time ; non pervigil ista Hesperidum serpens fulgentia poma tuetur, Nec nimio forma est haec custodita pudore.

Sed puerilis Amor , vanique Cupidinis ignes , Pectora qui stimulare solent innoxia vulgi ,

Pastoresque rudes urunt, rurisque puellas ,

370쪽

334 S VPPLEMENTUM

Non tibi rem peragunt, Caesar ; nec causa domare Vulgaris potuit Reginae corda superbae; Formosamve tuis Cleopatram amplexibus oflari Dulcis amor Veneris : sed regni insana Cupido , majestas , nimiisque optata potentia votis. Hic amor affectus alios Ptolemaeidis omnes Pectore sustulerat. Penitus si nullus inesset Venarum calor, aut artus depasceret ignis , Lascivos tamen amplexus in Caesaris isset

Frigida , & Ambitio solvisset tanta pudorem. Quae te causa fidem , Caesar , violare coegit, Visceraque in patriae sceIeratos impulit enses Emathios Latio perfundens sanguine campos , Illa pudicitiam Reginae in pectore vicit, Prostituitque tibi. Nec quisquam Caesaris altos Suspiciat posthac animos , cum spiritus idem Foemineum impellit pectus. Qua Caesar , eadem Ambitione nocens facta est Cleopatra ; fidelis

Nec manet hic civis , nec coniux illa pudica. Ne tamen illicito Caesar videatur amori,

Non patriae vicisse suae , nam Adignita tellus Victa licet, nondum Latia est provincia lacta , Sed sceptro subjecta manet Veritusque rebellem

Niliaeum subito populum , si regna teneret Foemina, dum stirpis Lagarae mascula proles Vivat adhuc , puerum Ptolemaeum lustra Videntem ViX hina, Arsinoes , quam duxerat ante, sororis

SEARCH

MENU NAVIGATION