Erici Olai Historia Suecorum Gothorumque, a Johanne Loccenio iterum edita, & brevibus notis illustrata

발행: 1654년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

51쪽

LIBER SECUNDVS. a

Canuto idem Vlpho ut eum dirigeret cum exercitu contra 'lillos , datis litteris credentialibus ad sororem suam Est ti- idem, ut quicquid ei Vlpho diceret, ipse facere nullatenus dubitaret. Cogitavit enim Rex, ut quia illa partem regni haberet, dc ad ejus imperium omnes essent parati, per eius mediationem Vlpho facilius ageret negotia Regis. Sed ille litteris hujusmodi ad alium fisem usus, per illas eam obtinuit in . HXOrem. Veritus ergo a facie Canuti, cum uxore sua sorore Regis praefati fugit in Sueciam , & regi Suecorum adiunctus lContra Canutum pugnavit, ac populum eius submersit, ut alias est narratum. Sed per mediationem uxoris ad gratiam Canuti Regis fratris ipsius uxoris denuo est receptus. Igno- lxante tamen Canuto, quod eius exercitum submersisset, sc lPost haec desuncto Amundo rabrenna & hoe Amundo Stemma in regnum erecto & Scaniam sic intrante, creditur ab eodem Canuto dilectus, & ut praemittitur triumphasse,

sed praemium sicut meruit est adeptus. Cum enim quodam lfesto Natalis Domini, eum Rege Canuto duceret in bonis dies suos in oppido Roschil densi, vehementer inebriatus fecit sibi eanticum de submersione Danorum , sua versu tia demersorum, quod frequentius in Regis audientia de- icantabat s Propter quod rex immodicε turbatus & iratus, liussit eum comprehendi, fugientemque ad ecclesiam s. Luci i, Iiussit mox occidi ibidem, & posito propterea interdicto, multa summa pecuniae interdictum obtinuit relaxari. Hic vero Ulpho ex sorore regis Canuti Estride , genuit filium nomine Suenonem, qui post mortem Canuti Ηarde, filii hujus Canuti, contra Magnum filium s. olat iam Regem Daciae ex condicto effectum , diutissime pugnans , post

eius mortem regnum Danorum obtinuit. Convenientes

autem 'in pugna Canutus Harde , di Magnus filius S. Olai Regis Nor vegiae , hoc modo pacificati sunt , ut 3

qui diutius viveret , utrumque regnum acciperet, & hac ratione Magnus supervivens , Rex Danorum eligitur. ἔSueno autem iste cum esse de sanguine Danorum , pinguis ius in regno dicebat se habere ex linea tuaterna , cum pater situs Suecus fuisset. Praevalente enim Magno , Sueno fugit ita Sueciam, illicque moratus est usque ad mortem Magni. Nescio l

52쪽

Blodsuen in legenda S. Eschilli. Quem insequens Magnus

cum in Scaniam venisset, subito erumpente ex dumo lepore, equo cui Magnus insedit exterrito , cecidit rex Magnus in

terram, dc continuo expiravit. Quo mortuo rex Sueno reversus Zc rex Danorum effectus, bella multa cum Haraldo fratre S. Olai gessit, de tandem pacificε vivens, reginam duxit ex Suecia, filiam Regis cognatam suam s Neptem vero suam Valdemato regi Russiae dedit uxorem, filios paullos habens naturales , sed legitimum nullum. Compulsus deinde ab Episcopis Bremensi , Roschildensi & Lundensi, reginam remisit in Sueciam, & a coniugio uterque abstinuit tota vita , ipsal insupet votum continentiae emittente. Hic Sueno fuit pater Canuti regis Daciae. Habuit X l. filios. Sed notandum quod Amundum quidam ponant inter Reges suecorum paganos ante Ericum segerselle; Ast verius videtur quod in hoc loco,

di hoc ordine sit ponendus : Sic enim habent antiqua chronica, dc hoc ostendunt tempora gestorum suorum , dc Reges ei contemporanei. Pugnavit siquidem contra Canutum Rijke regem Daciae, & ab eo devictus est. Canutus vero dc Sueno

pater eius contemporanei erant olao Θ dou mmi 'fut si periora ostendunt. rptuit fortε esse quod valde iuvenis ha

buerit principatum, & pueriliter egerit metas ponendo praedictas , 5c idcirco depulsus a regno. Sed longaevus effectus ad principatum reversus, emendare voluerit quod deliquit. 43- Exinde regnavit Haquinus dictus Rode , natus in e-Hqui strogothia de contractu Vista heradii , Villa Lionni vel 2ibuis, Ru mem I ubi dc sepultus est postquam XIII. annis regnas et .

fus. Hoc tempore S. olao occiso, te Suenone filio Canuti Rii e in Regnum Norvegiae intruso , sed propter nimiam tyrannidem ejecto, frater eius Canutus Harde Angliae dc Daniae rex, regnum Norvegiae est assecutus. Sed rediens Magnus S. Olai filius, & in Norvegia pro rege susceptus, veniente contra se Canuto rege Daciae, sic ad pacem reducti I sunt, quod altero eorum defuncto , superstes in utroque regno haberetur pro Rege, id ipsuin confirmantibus dc iuramento stabilientibus Nobilioribus & Potentioribus partis utri us que. Canuto ergo defuncto Magnus sine contradictione efiicitur rex Danorum, quo cognito Sueno filius Vlpho-

ms urakelegh, de Estridis sororis Canuti regis, Anglia di

missa

53쪽

LIBER SECUNDUS. 3s

missa totis viribus pro acquirenda Dacia laborabat; Sed vivente Magno & defendente Daciam, non profecit ; Et ex eo I 'stempore Angl ia a Danorum dominio absoluta, ad eorum

manus non est ultra reversa.

Circa haec tempora Romanum imperium regebat Otto Russus seu Rubeus , correspondenter huic Haquino Rodhe, quo pugnante contra Agarenos, Romanis & Bumentanis terga vertentibus, Christianorum exercitus pene extinctus est, Imperatore fugiente ad navieulam quandam Graecorum, I u& se Imperatorem esse dissimulante. Sed tamen ab eis cognito, loquebantur Graeceque eum pro magna summa tradere luellent inimicis. Quod ille intelligens, dixit se reposuisse thesaurum in Sicilia,rogansque ut eum illuc ducerent,& partem ipecuniae obtinerent. Quo vectus & adjutus, morti tradidit

traditores.

Hoc tempore Adalbertus Pragensis Σpiscopus revelatione ldivina in Panmoniam tendens, baptizavit primum regem ii Ungarorum scilicet Stephanum. Deinde Polonos&Prutenos convertens, martyrizatur ibidem. Postquam Haquinus Rodhe,debito naturae soluto,migras- 44. set e mundo , Stenkillus nepos Olai Θ et sonungh I regni Sibu Suecorum Diadema susceperit, Erat enim idem Stenkillus quasi unus gigantum , vir heroicus & in rebus bellicis nimium cervicolus: Prae cunctis autem rehni sui incolis, Vestrogothos dieitur dilexisse. Hic arte sagittandi singulariter praeditus , dc aliis omnibus antelatus in tantum , ut actus ejus in sagittando mirabiles , sint litteris N imaginibus designati Eo tempore Magnus filius S. Olai rex erat Norvegiae,& deinde Daciae ex conventione facta cum Canuto Harde filio Canuti Rijke, dum congressuri sunt taliter pacati

Circa haec tempora , postquam tres Ottones per successio-m Romanum tenuiuent Imperium, statutum est ut per ossicialesImperii eligeretur ex eo tempore Imperator, hoc est per tres Cancellarios, scilicet Italiae, ut est Coloniensis Archiepiscopus, Galliae , ut est Trevirensis 3 Germaniae , ut est Moguntinus 3 Et per quatuor laicalis status Principes Electo-x ,δc Romani principatus officiales. Est enim Marchio Blan-deburgensis Camerarius;Dux Ρalatinus Dapiser; Rex Bohemiae Pincerna, Dux Saxoniae ensem portans, unde versus:

54쪽

moguntinensis, Tre,iurensis , Coloniensis, Quilibet imperii fit Cancellarius horum, Et Patilinuι Dapifer, Dux portitor ensis , triarchio Dν o laus, Camerae Piscerna Bobemus eis; Iungua Dominum, cunctιs per tempora si mrn m. Hoe quoque tempore Gilbertus monachus Floriacensis, dimisso habitu secit hontagium diabolo, ut omnia ei ad vota succederent, quod & ei promisit, mireque profecit. Habuit

discipulos Ottonem Imperatorem , Robsitum regem Franciae , fit Archiepiscopus Remensis, inde Ravennas, indeque Papa. Et tunc quaesivit a Diabolo quamdiu esset victurus , qui respondit quamdiu non celebraret in Ierusalem:

Celebrans autem in capella Ierusalom Lateranensi , ex strepitu daemonum mortem sentiens imminere, publice confitetur, crediturque misericordiam consecutus, Fecit hanc

sequentiam : Sancti Spiritus adsit nobis gratia , &e. Post Stenkillum regnavit Ingo, vir magnae strenuitatis Sc liberalitatis , magnanimus & iusticiarius, propcipuus, Mpraecipue in seipso , ut testimonium habuerit a toto regno, quod nunquam contra Lopes patriae deliquisset. Hunc dicunt contra Dacos in Scania pluries triumphasse , dc ad e tremum ipsam scaniam plena jam possessione tenuisse. Sed poliquam eam in sub dominio per tetennium habuisset, nocte quadam dum minus fideliter a suis , quasi de Scanensibus iam securus, servaretur, clanculum est occisus. Quod audien res V Vestrogoti , corpus suum de loco occisionis rapientea , in suam patriam detulerunt , dc in Varnhemmonasterio sepelierunt. Huic vero contemporaneus erat Su

no ille rex Daciae , de quo aliqua superius sub rcge. Amundo Stemma sunt narrata. Scd pcr anticipationem dicta occasione patris sui S praheleg g , qui eundem Am dum occidit ; Et in hoc tempore Scania erat sub Episcopo Roschildensi quoad spiritualia. Tunc autem elo gerunt sibi duos Episcopos, unum scilicet Hemicum nomine, quem ponebant in Dalby; Alterum Eginonem, cui Lundensem dabant sedem ri Sed Henrico male mortuo , solus Egino Scaniam sibi attrare it. Hoc similiter tempore Haraldus friter s. Olai, cuius anno XV. S. Olaus occisus est qui in Bizantio ex eo

55쪽

LIBER SECUNDUS. 41

tempore exulaverat, reversus in Norvegiam rex creatur, di costra Suenonem in Daciam profici scitur, dc bis contra eum triumphat. Tum Dux Normanniae regnum Angliae L

sibi subegit. Accidit hoc tempore quosdam milites Daniae, in quadam Invitata regi Suenoni graviter detraxisse, quo cognito Rex fecit eos in ecclesia Roschil densi occidi ι Episcopus auNm Roschildensis Oilhelmus Anglicus dissimulabat. Sed quodam die cum Rex vellet ecclesiam intrare, indutus occurrit ei ante valvas ecclesiae, prohibens ei ingressum, Zc rejiciens eum cum baeulo pastorali. Servos vero suos volentes Episcopum trucidare Rex compescuit, & domum regressus depositis Regalibus , vestes lugubres assiimpsit, & se discalceatum ante valvas ecclesiae in terram projecit ac poenitentiam egit 3 quem Episcopus introductum ante summum altare statuit, & poenitentiam satis 3ravem iniunxit. Post haec convocata multitudine populi , Rex suum reatum publice est confessus, & coram eis

Episcopo multas gratias egit, quod eum in iniquitate sua non reliquerit. Ecclesiae autem Roschildensi multa bona largitus est perpetuo possidenda. Ingoni suecessit in regno frater eius Haltanus, qui erat

hQmo mansuetus, benignus & tractabilis, dc omnia in meliorem partem interpretatus, in bona concordia & tran nisu

quillitate regni negotia dispensebat, de cuius morte gens

Sueonum multo moerore confecta, quasi paterna funera desievit. Hoc vero tempore mortuo Suenone Danorum rege, cum multos haberet filios, duo post eum in discordia simi electi, Haraldus scilicet Zc Canutus. Nam nobiles de tyranni Haraldum sibi praefecerunt pro rege, eo quod sub

eo esset eis licitum & liberum vivere de rapina. Plebei autem & praecipue Scanenses , Canutum regnare volebant, scientes quod violentias tyrannbrum comprimeret, & quietos ac pacificos desenseret. Sed Haraldus praevaluit in vanitate sua. Invenitur in quibusdam Chronicis, quod post Ingonem regnaverit filius eius Ragualdus, di Helena re

gina , & Philippus patruelis Ragualdi filius Hassiani, qui

56쪽

4 . Desuncto Haistano Philippus filius eius in regno praeficitur gubernando. Erat autem Philippus patri per omnia iri vi-pus. vendo di regnando conformis , homo pacificus & mansuetus, omnium subditorum suorum benevolentiam hauriens di amorem, cui contemporaneus erat in Dacia S. Canutus filius Suenonis regis, & frater Haraldi, quo defuncto Canutus rex essicitur. Hic a fratre suo Olao Duce Iuoiae blande decipitur, & occulte supplantatur, quem dum rex captivare mandavit, servi sui contradixerunt, assereates se non possexegiam progeniem captivare. Frater tamen regis eum Vincia

lis mancipavit, & sic in Flandriam mittitur captivatus. Hunc Canutum quidam Secretarius suus, blando suo sermone seductum in ecclesia Ottoniensi cum fratre suo Benedicto,cum plebeia multitudine in Regis necem unanimiter conspirante, transfosso latere jugulavit, anno Domini MLXXXVIII. Habuit autem S. Rex Canutus uxorem filiam Comitis de Flandria nomine Eddelam, & genuit ex ea duas filias, nempe Ingeredem & Ceciliam , & unum filium Carolum nomine, quem mortuo rege reversa ad patriam in Flandriam secumtulit. Hanc Ingerdem duxit uxorem Folco nobilior vir totius Sueciae, qui genuit ex ea duos filios, scilicet Benedictum di Canutum, ae ex Canuto natus est Birgerus Dux Sueciae; Ceciliam vero duxit princeps Gothorum , & genuit ex ea

duos filios Canutum & Carolum, & ex his disseminati sunt

potentiores in regno. S. Canuto successit in regno frater suus Olaus, quo regnante, fugit in Suee iam frater eius Ericus Egoi cu uxore sua Boii lda, quia eum captivaverat sub Canu- O servis nolentibus. Hic Ericus mortuo fratre suo Olao, successit in regnum Daciae,& tres filios habuit, optimeque rexit,cia Bremensi Archiepiscopo Sententiis tribulatus appellat, di accedit Papam ac triumphat. Impetrat Danicam Ecclesiam a Bremensi iurisdictione eximi. Proficiscens vero Ierosolymam , mittit ad Papam rogans ut quod promiserat exequeretur. Tunc Papa misso in Daciam Legato, facit inquiti locum aptiorem pro Metropoli , & inventa est Lundis multiplici ratione.Tunc creat Agarum iam tunc Episcopum Lundensem, virum nobilem in A rch i episcopum, dans et authoritatem in spiritualibus in tribus regnis. Haec ex Chronico

Danorum. Hujus Erici filius erat Dux Canutus Sanctus sub

57쪽

LIBER SECUNDUS. 43

Nicolao patruo suo rege, & hune Canutum fidelissimum o i cidit rex Magnus, filius illius Nicolai regis in dolo. i Post mortem Philippi Ingo sublimatur in regnum, Ingo- 4s

i nis prioris patrui scilicet sui nomen sortitus 5c mores. Hae Ingo, enim parentela regnante,status regni integer semper in nullo Ini penitus vacillabat. Iste siquidem cum progenitoribus suis regnum conservabant illaesum ab hostibus , Leges 5e libertatest patriae dc inviolabiliter observarunt, dc secerunt ab unoquoque indeclinabiliter observari. Hic Ingo maritus erat B. Ra-i gnildis, cujus Reliquiae sunt in Τelgis, de horum filia erati regina Christina uxor S. Erici. Erat autem Ingo frater Philippi filii Hal stant,qui frater erat senioris lagonis. Hic iuniori Ingo in Ostrogothia in Ureta potionatus veneno interiit, i unde nimirum toti regno dolor immensus accessit. Sic amoi re dominandi lucerna in Israel est extincta : sic sanguis regiusi a regno exterminatus. Divina tamen providentia modicat scintilla latebat subcinere, unde suscitaretur suo in temporei semen in Israel, dum filia Ingonis suaeque venerandae Coni sortis, Christina, gloriosi regis dc martyris B. Erici coniugio

servaretur. Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis simi men, quasi Sodoma fuissemus : in illa enim qui iudicat finesi terrae, dedit imperium Regi suo, dc sublimavit cornu populii sui. Huius filiam duxit Nicolaus rex Daciae, frater S. Canutii regis, dc patruus S. Canuti Ducis,ae genuit ex ea filium no-i mine Magnum. Nescio tamen si ex illa genuit virum illumi nequissimum, qui occidit S. Canulum Ducem virum optii mum, & hunc Mapnum occidit Ericus Rex Daciae frater S. Canuti Ducis, in publico bello contra eum dc patrem ejus Nicolaum, quem occiderunt cives Stesvicenses pro Messione Ducis Canuti. Et nota quod chroniconDanorum vocat hunci Magnum regem Sueciae, qui coactus ob necem Ducis Canuti, fugit in Sueciam. Item legitur de quodam Magno quem dicitur Suecos elegisse, qui duxit filiam Ducis Poloniae, lecelebravit nuptias suas Ripis, dc vicit Scaniam adjutorio Polonorum dc Danorum.

Generosus Sc gloriosus Rex Ingo in ostrogothia, poculo 4. venenato vitam temporalem finivit, dc ibidem quidam Ra-qualdus Κnaphotae dictus, regni Diadema suscepit: Erat at si giganteo corpore , Vegetus animo , tumens oc audax, de

58쪽

in superbiam erectus, non prudentia & consiliis, sed sortitudine confisus , velut alter Roboam reliquit consilia Senio-xum. V Vestrogothiam ergo Ordinandorum regni negotio-xum gratia ingressurus, non advertit patriae consuetudinem di privilegia regionis , quibus cavetur ne Rex sine comitiva antiquitus designata, Legiferatum aliquem regni intrare pri- sumeret. Sic enim laudabilis regni decernit antiquitas, ut unusquisque regni Districtus, Regem per suos limites propriis vitis Ac armis salvum perducat dc iuxta positis deducendum assignet. Hic autem Ragualdus corde tumens, di Leges contemnens, ambulansque in mirabilibus supra se , propria temeritate VVestrogothiam intravit, in contemptum & despectum inhabitantium in ea. Propter quod V Vestrogothi convenientes in unum, sie suam injuriam vindicarunt, ut qui contra eorum velle intraverat , suo velle exire non posset, di qui ingredi non debuerat, exire non deberet. Igitur tu καScarensem civitatem in KaIleby occisus occubuit, circa annos MCXXX. vel circiter.

Interfecto in VVestrogothia Ragualdo Rege volunt aliqui electum fuisse quendam Magnum, qui filiam Ducis

Poloniae dieitur duxisse uxorem , dc celebrasse nuptias suas Ripis, ut superius est expressum. Erat eo tempore in Dacia quidam Rex Nicolaus, frater S. Canuti Regis, hic habebat filium nomine Magnus qui dicebatur , dc inter Reges scribitur Rex Magnus , vel ex eo quod erat filius Regis Nicolai , vel quia regnum Daciae gubernabat cum eo , vel ut aliqui volunt, quia erat Rex Sueciae, licet continue in Dacia moraretur. Hic Magnus dolo occidit Canulum Ducem virum strenuum fidum Erici Regis , fratris S. Canuti regis d: Nicolai regis , cuius ipse Magnus erat filius. Quod maxime procuravit quidam Henricus filius Suenonis, fratris ejusdem regis Nicolai. Erat dc tunc quidam Henricus Rex Slavorum , qui ex Dacis natus pugnavit graviter contra Dacos. Sed compescuit eum Dux Canutus. Nec invenitur inter Reges Daciat aliquis rex Henricus , licet in gestis S. Ansgarii legatur , quod rex Henricus direxit S. Ansgarium de Dacia ad Regem Sueciae cum Nuncio suo & litteris. Sed ille erat Rex Saxonum aut Impe- Iaxor , cum Coi uado qui Daciam intravit exercitu ad com-

59쪽

pescendum regem Danorum Gorm, qui fidem persequebatur , & novellam plantationem crudeliter extirpabat. Habuit autem Rex Nicolaus filiam regis Ingonis de Suecia nomine Margaretam , nescio si ex ea genuit illum M

Narrat insuper Danorum Chronicon , quod Rex ΕKeiis frater Canuti Ducis , occiderit in bello hune Magnum cum omnibus Episcopis Iuthiae , & Henrico Episcopo Sueciae. Item dum diu bellarent iste Ericus, & ille Magnus adjunctus patri suo Nicolao , sic dicit Chronicon Daciae: Quod eum Sueci audissent quod Rex eorum , ille scilicet Magnus guerras dc bella foveret in Dacia, Hegerunt sibi et

gem quendam suercherum. AZerus autem primus Archiepiseopus Lundensis obiit anno Domini MCXXXVII .5c ei succedit Eschillus Episcopus Roschildensis.

Postea regnavit Suercherus alias Suerhillus , &hunc si . cum esset nobilis , utputa filius Baronis Cornubae , ele- SMν-σit in Regem de ostrogothia communitas rusticorum , ut chrin. a maiori parte denominato seret. Hic instituit monasterium Alvastra , misso conventu de Claravalle tam illuc, quam in Varnhena anno Domini MCL. Erat autem eo tempore virgo quaedam nobilis in Norvegia e quam Rex Daniae Nieolaus promissa fide ducturus erat uxorem r sed hic Suercherus eum praeveniens , coniugem illam accepit,& genuit ex ea filium nomine Carolum, qui ei in regno Gothorum successit. Anno deinde MCD. Suercherus occisus.

est a stabulatio suo, nocte Nativitatis Christi inter Alebeck3c Tolsita , dum iret ad audiendas preces matutinas, se pultusque est in Alvastra, de positus sub lapide magno circa

summum altare.

Quidam putant Carolum filium Sueteheri electum

fuisse a suis ostrogothis ante S. Ericum , ideoque cum M. gno & Henrico caeterisque huius seeseris complicibus manum dedisse, uis. Ericus occideretur. Invenitur tamen hunc carolum ab Ostrogothis electum anno Domini MCLII. cum certum sit S. Ericum X. annis regnasse, de anno Domini MCLX. occisum 3 Vnde constat quod anno Domini MC L. sit electus. Cum de in Ericus frater s. Canuti Ducis

60쪽

regnum Daciae gubernaret, Eschillus tunc Episcopus RoschlI- densis,post ea Archiepiscopus Lundensis,avertit ab eo populum, nec permisit eum intrare Selandiam.Tum Rex collecto exercitu intravit cum potenxia,& Episcopum Eschillum camtivavit, ac occidisset eum nisi pro eo nobilium multitudo intercessi siet. Redemit ergo vitam XX. talentis auri. Hic Eschillus postquam factus esset Archiepiscopus Lundensis, veniente in Scaniam quodam Olao de Norvegia filio Haraldi, cum pro Rege susceptus fuisset,collecto exercitu de Lundis &aliunde, pugnavit contra eum & succubuit, fugiensque ad Lundam obsessus est ab olao, ad praestandumque iuramentum fidelitatis extortus,& hoc moGO evadens,iranstulit se ad Regem Ericum Lamb inSelandiam,qui priori Erico successi

in regno, & obtento exercitu proprio, contraveniens iuramento pugnat contra Olaum & succumbit, unde Olaus loco ejus quendam alium Eschillum instituit. Hic Olaus post va-xios congressus vincitur ab Erico, & Eschillus restituitur. Ericus vero Lambrex Daciae obiit monachus anno Domini

MCXLVII. post mortem cujus duo in discordia eliguntur in Dacia Reges. Nam Scanenses & Selandenses elegerunt filium Erici Lamb s Iuthones autem elegerunt Canutum filium Regis Magni filii Regis Nicolai. Hi duo continuis bellis se & regnum Daciae affligebant. Sed Valdematus filius

S. Canuti Ducis regnum Daciae totum assequitur.

Quo tempore fit schisma inter Alexandium & Octavianum; otio quidem annuente Octaviano, ex voluntate R gis Valdemari fit Episcopus Stesvicensis. Sed Archiepiscopus Eschillus eum repudiat ut excommunicatum, unde Rex commotus est contra Archiepiscopum. Ille vero gravilis contra Regem, vocans ad se Absolonem Episcopum Ro- schildensem, & mandans in virtute obedientiae, sub gravissimis poenis, ut ille Regem Valdemarum in persona accedat, di dicat ei ex parte Archiepiscopi, quod nisi coram eo se emendaverit in caussis quas contra eum habebat , quas &Episcopo Roschil densi expressit, ipse vellet arma contra eues erigere, & brachio seculari contra eum uti. Mandavit insuper Gerhardo Abbati Esromensi, ut ipse pariter cum eo Regem accedat, & attendat si Episcopus Absolon commissa sibi ab Archiepiscopo fideliter exequeretur. Rex igitur sibi propo-

SEARCH

MENU NAVIGATION