Erici Olai Historia Suecorum Gothorumque, a Johanne Loccenio iterum edita, & brevibus notis illustrata

발행: 1654년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

61쪽

stis auditis, respondit iratus quod Archiepiscopus Eschillus prius bibisset de sanguine Regio, & jam suum sanguinem Gliret. Intellecto autem Regis responso per Abbatem Ger-hardum, Archiepiseopus sugit in Verendiam; Rex vero obsesso castro ejus accepit illud, Zc Archiepiscopus vix tandem pacifice posse vivere impetravit. Hic Valdemarus multa magnifica gessit in Stavonia & Rulsia dic. Patrem suum Canulum Ducem impetravit canonizari, unde die electa, id est, die Iohannis Baptistae facit ossa patris sui elevari, de super altare poni, dc eum pronunciari Sanctum, ac filium suum C nutum, alias Carolum coronari Ringstadis per Archiepiscopum Absolonem, Archiepiscopum tertium Lundensem, petque omnia sua gessit, qui totus temporalis & in bellis victoriosus, multam stragem fecit, nescio qualis Archiepiscopus factus. Hic Valdemarus primus rexit XXVII. annis, & obiit anno Domini MCLXXXII. unde patet ipsum regnasse in Dacia ante S. Fricum & post mortem, di toto tempore quoerexit in Suecia S. Ericus. In gestis autem huius Valdemari legitur,quod Magnus filius Erici, qui captus fuit in occisione Regis Suenonis, dc Carolus & Canutus conspiraverint iam ortem regis Valdemari, dc cum hoc Regi detectum sui se

Carolus & Canutus fugerunt in Sueciam. Magnus autem -- plus coram Rege id fatebatur. Sed&postea contra Regem

nihilominus conspiravit& inde Occisi sunt. Verisimile est hunc fuisse Magnum qui occidit S. Ericum, vel alium aliquem, non quidem Regis filium, sed cujusdam Henrici Seate Iers. Nota hic, Sueno rex oc Canutus coram Imperatore Fliderico concordati sunt,quod Sueno maneret Rex, Can tus autem partem regni haberet. Sed Canutus 3c Valdemarua eum eiecerunt, Dux vero Brunsvicensis eum restituit. Inde Sueno vocavit. Canutum 6c Valdemarum ad quandam solennitatem Roschildiam, ubi Canutus occisus, Valdematus vulneratus vix evasit. Post haec diu invicem bellantes, Suenone tandem capto &occi , solus Valdemarus reginavit

anno Domini MCLV. Archiepiscopi vero primi Lunci :nses fuerunt: A Zarus, Eschilius 3 Absolon.

Anno autem Domini MCLX. regno Suecorum vacrante,

Ericus Ieduardi filius propter innatam sibi clementi an o , scvitae bonitatem conspicuam, dilectus a Principibus te arae Nomni

s 2.

62쪽

omni populo,in Regem unanimiter eligitur, Sc in regni solio apud Vbialiam honorifice sublimatur. Extitit enim tam regali prosapia quam nobilium Sueciae Procerum Oriundus. Conis currunt in hae Regis electione quam plurima, quae hujus Regis prorogativam extollunt & mirificant dignitatem , videlicet temporis arduitas, providendi necessitas, personae idone-itas, concors eligentium voluntas. Verum quia haec iunioribus in promptu non sunt, aliqua sunt ex his paulisper latius explicanda. Temporis arduitas est mystica quaedam ratio

uod hoc decursu temporis de tali persona regni provisioniivinitus provideretur. Non enim putandum est divino vacare mysterio, quod tali anno gratiae, talis Rex a Deo potiusquam ab homine sit electus mam Mille,Centum &Dece, unde, Quinquaginta replicantur , sunt apices numerorum : Sed &L. annus, iubilaeus est annus, videlicet remissionis, restitutionis& integrae libertatis. Hac ergo temporis designatione, verisimile est aliquid mysticum importari,maxime cum etiam eo tempore sit mimis in Sueciam ex Britannia vel Anglia S. Hemicus Episcopus, vir vitae bonitate conspicuus. morum honestate praeclarus, qui tunc Vbialensem regebat Ecclesiam, ut his duobus capitibus quasi duobus luminibus magnis , populus terrae illius adhuc in divino cultu novellus, ad veri. Dei noticiam illustraretur, dirigeretur & doceretur. Providendi necessitas ex regni vacatione perpenditur, ne

tantum regnum velut acephalum sine capite remaneret.

Quando enim non erat Rex in Israel, faciebat unusquisque

ruod voluit, & sic in idololatriam populus est prolapius. ruae quidem vacatio intelligi potest sive de iure, sive desecto,sive utroque modo regnum vacasse dicatuI.Dato enim, sicut habent quaedam chronicula , quod ante S. Ericum Carolus filius Suetheri in regem fuisset electus, nihilominus regnum etsi non de facto, de iure tamen vacabat. Non enim illa partialis & p1ivata ostrogothorum electio potuit veris Hectoribus praeiudicium generare. Iam enim dudum per primum regem Sueciae Christianumolaum Θ fouenungsuerat,

Lege in perpetuum observanda, cum consensuramnium sta itum,quod Reges huius regni non Gothorum, sed Sueciae debeant nominari. Ac per hoc non a Gothis , sed a Suecis,

, dum sibi condistinguunt ut , sunt in perpetuum eligendi.

63쪽

Quorum enim est Rex, illorum est & electio. Sed'dc illi, qui

primum in regnum iure electionis intravit, Ingoni scilicet filio phili meri,cbnstituta est sedes & Solium apua Vbialiam, cum decreto perpetuo sic manendi, ut non sit pro Rege habendus qui non f uerit apud Vbialiam sublimatus; unde Morasten locus est ab antiquo delectus. Personae vero idoneitas, avitae sanctitate & generis nobilitate costimendatur. Et quidem vitae sanctitas, ex gesto tum & totius vitae piogressu evidenter agnoscitur. Erat enim assiduus in orationibus, creber in vigiliis, frequens in ieiuniis , in afflictionum calamitate, compatiens , tu Eleeiriosynis pauperum tui gus, bc illius castimoniae singillaris, ut carnem suam jugi cilicio contriverit, done levi clu idem contagione macularetur. Castitas etiam inentis insurgentis aliquando carnis motus illicitos, aquae gelidae resipersione fugabat. quod enim in Rege dixerim castimoniam sngularetra, cum nee Monachi nec Clerici, Dominici corporis,& sacri altaris mysterio consectati,fale studium impendant eastitati. Sanguinis denique nobilitas, ex his quae κε eo leguntur ita Ecelesia, perdocetur s Sic enim de eo legitur: Extitit enim fam Regali prosapia, quam nobilium Sueciae Procerum oriundus. Tanta siquidem est Eeclesiae autoritas, ut cuilibet certi tu lini post divitiam, etiam Angelicae prae- .serariar. Non enim,ait Augustinus, crederem Evangelio, nisi inie Ecclesiae autoritas commoveret. Sicut autem Ecclesia visibilis etrare non possit in his quae sunt fidei,& necessitatis ad . salutem ; sic etiam particularis non errare praesumitur in sis iquae apud eam bli Si noto se gesta Ahi ι maxime in his lquae ad divinam laudem sunt in canticis publice recitanda: fQui 3 enim opus suisset yta latis' de viro iancto vel suis commentati, vel ab aliis dictata cumprobate , &Ecelesiae legenda demandate' eum utique in majorem laudis materiam Regis & Martyris aecessisset, si de humili domo Sc Vulgati

progenie processisset, & nihilominus ad tantum culmentio- noris omnibus acclamantibus piovehi meruisset. Sic enim omnibus claruisset, quod mirabili quodam Fc inusitato virtu tum 1 ubare nituisset, ae pet hoc ut ad aures vulgi Nobilis ex parentela diceretur ;i hominum mendacio minime eguisset rQuod sicubi inveniatur expressum, sanctum hunc Regem de .generatione ,ulgati progenitum, fateamur oportet; quis D enim

64쪽

enim vel Imperatorum de vulgari prosapia non duxit originem, cum non natura natalium diversitatem attulerit , sed fortuna 8 Si quis vero de proximis progenitoribus judicaridum contenderit, dc patrem ejus rusticum fuisse putaverit, nunquid eo concesso, verum esse non possit, quod de Regali processerit parentela. Si enim S. Ericus ante adeptam regiam dignitatem filiam habuit regis Ingonis, atque venerandae Rasnil dis reginae suae; nobiliorum utique sobolem, virtutis de sanguinis cujuslibet regiae parentelae, quale inconveniens esset, & patrem suum uxorem stirpis Regiae habuisse, & vel sic ex linea materna regalem duxisse originem ὶ Cum in caussis ingenuitatis scatus conditionem sequatur ex ventre.

Sed quid inter parentelas hominum distinguimus λ Ab uno patre descendimus omnes. Taceo quod Abraham vir iustus ex ancilla Sc libera filios voluit generare. Et quod Iacob patriarcha , unde XII. Patriarchales processere progenies , ex duabus uxoribus, Ac duabus ancillis suis filios, Israelitici generis capita, procreavit, ut universitatis humanae successio, de parentum conditione incerta , dc utrum de Libera vel Ancilla descenderit semper ignara de se , generositatis ambiguae gloriam non extollat. Titulos enim Sarae vel Rachelis , quos illis quandoque adscribit vana & vulgaris opinio, proscribit Jc abolet nequitia in moribus , ic servitus in pec- . catis, ut se filios ancillarum conversatione tessentur, qui de aliorum virtute quam apud se non esse noverunt, inflantur:

Porro filii Iacob sive de Libera , sive de Ancilla progeniti, terram piomissionis in sunt culo distributionis aequali portione fortiti sunt. Beato autem Erico per palmam martyrii feliciter consummato, occisores ipsius quorum fuere praecipui quoad Dacos , Henricus Scateler Sc Magnus Hinricson mansionem legalem & bona Martyris truculenter occisi , velut lupi saevientes ingressi, diviserunt sibi quae poterant reperire. Deinde quasi regni possessionem adepti, caeperunt de gubernatione eius esse soliciti, praeficientes in regem eundem Magnum Η in ricson nepotem regis Ragualdi ex filia, tanquam aliquid apparentiae justi tituli praetendentem, Sc prae aliis ius regnandi , licet perperam, vendicantem. Sed retiversus est dolus elus in caput ipsius, di in verticem ipsius iniquitas ejus de-

65쪽

LIBER SECUNDUS. fr

scendit. Continuo enim ut haec feralis dc truculenta occisio Regis sancti per regnum diffusa est, & rumor insonuit, ranquam de occisi patris interim dolor universos invasit,omnesque accinsuntur ad arma , & in ultionem tanti sceleris potenter inlargunt. Egresso igitur de Helsingia primum emercitu, quo forte Regales ministri S. E rica familiares, qui

evadere potuerunt, confugeruru, reliquaeque pariter nationes in eandem sententiam concurrunt , ut gloriosi Regis sui innocenter effusum sanguinem ulciscantur; sicque omni- quaque multitudine accurrente, Rex praetensus δc vilis, indignus decore regio , dignas luit supplicii poenas , &non

longe ab Ubsalia cum suis superatus occubuit, quo loco EcclAia Danematha dicitur esse constructa. Quis enim undam innocentiae persecutor, ultricem illius manum qu Dau-:rt spem Principum , legitur evastsse, ut de poena taceam

generalit Sed quid ad haec Carolus Suerkeri regis filius dudum jam electus in Regem , dc regni principatum adeptus; jam enim biennio regnaverat dum S. Ericus occiditur) secerit ὶ Dicitur enim ipse regem hunc Magnum tanquam rex Sueciae ocpidisse, 6c nedum a regno, sed dc a Vita pariter ex pulisse. . Sed licet ille cum aliis Regnicolis in extirpationem Danorum, di occisionem Regis iniqui concurrisse dicatur; non hoc tamen ad vindictam innocentis mortis s. Erici, sed

ut regnum sibi liberum & integrum servaretur, egisse putandum est. Et credendum est ylium sancti Erici Canutum, anhelo corde & ferventi animo in vindictam paterni cruoris impatientissime aspirasse , iam enim tum verisimile est eum virilis roboris audaciam , & militaris industriae aliquantam attigisse peritiam , utputa qui post exinde septennium, regem Carolum potentem & pleni iuris in regno. illadio militari occidit. Nota quod mater

Magni F in ricson , fuerit Ingridis filia Ragvaldi regis filii Ingonis senioris:

66쪽

s s.

Cero

GOTHORUMQUE

si quam vero Magnus pie, qui reae s. Erico P rq seo, regnum Succorum invaserat, suorum gestoriani condignam accepisset cum tuis complicibus ultionem, Carolus Suerheri regis filius. ad optatam. gutSue tum possessioneni pervenit. Diu enim S. Ericus obstaculunt, ei regnandi praestiterat a sed hoc er Magnus Himici bn amovebat , quod ipse in persona non poterat, dic deinde idem Magnus seipsum obicem ingerebat. Quod quiamin solum Carolo regnate volenti , sed toti prae segno Sueciae displiceis , via faciliori compescuit. Regnavit igituit.

Caratris an .et. X. vel circiter, nam ante mortem S. Erici re iuri is biennio deposcia antiis quali octo. Nam anno D. .

mini. ΜCI XVII i. occisi is est in Vulsingeto per. Canutum, Tillum γ. Eri ci, vel pro eo quod consenserit cum his, qui S. Erictim occiderunt, in hoc opere deicitando Et ne lumicon ensit, sed, ut quidam putant, occulte induxit, vel ide ut Ca nutusi sublato de.naedio Carolo , regni guberuaculo,,otii nix. Anno Domini M G L XII. 1iindatus ii.est morinali criuria vvieta ab eQdem Carolo de anno regni illius quinio, nempe anno MCLXIII. coniccnitus est stephanus primus Archi cpiscopus Vbialensis, procurante, ut creditur xc z. Carolo 9 co quod hic Stephanus esset monachus de

Alvestrae inonasterio, quod sui axit Suςrherus pater roli, ubi de ipse sepultiis est in sepulabi patiis sui. Anno VI.siuius Caioli, hoc est, anno. Dqmini MCLXIV. Magi translati sunt Coloniato. Et eodem tauo canonigata est 3. Helena ab Alexandro papa III. per Stiplianum Archiepiscopum Vbcalensent , qui ἰk praesens crat eum Eschillo Aresti episcopo I. undensi , iri translatione Beati Canuti

67쪽

tertio scilicet anno Domini MCLX l. coli ventus mittitur in Sorunt, di in Tutam Vallent. Λhno verb MCLX. quo scilicet oncisus est S. Ericus, venit conventus in Saba. Hoc teni re sub Friderico primo , gesta iunt illa bella durissimρ Christianorum eontra Soldanum in terra proniissionis , ubi magnalia fecerunt Christiani. Tarsen brevi tempore post finaliter perdit ut, nec unquam potucrat Ieru salem recuperari , licet sorti ssim 1 per Francos ex Α palico - ei caeteros sit pugnatum. Hoe tempore Alcxpnde: Papa III vicit IV. sellismatic- Antipapas , scilicet Octavianum,

Guidonem, Iohannem, I pudonMn. Primus sp cit vocari victorem, secundus Paschalem , tertiri ε Ii , intra, quartus Innocentium , quorum fuerunt prcsbytrii Co .nnales pes Papam excomniunicati, qui mala morte perierunt. Terrae motus XV. annis nunc fiebat, quo tempore pericrunt Antiochia & Damascus. Canutus deinde S. Erici filius regnum Stiecorum acqui- s . sivit gladio, postquam triennio exulauerat expulsiis a regno,' Ca in Nor vegia interim commoratus. Hic ensiiij resurriptis vi- tu .

etiam Κool Sc Butistest reges heseiΘ si isti sierint filii Caroli) & multis contra se pugnantibus victor quasit; mdllae enim sudore & belli9 graviqimis thgmim acquisivit. De nde pacifice& quiete regnavit xx lv. annis, mortuus lep nltus est in varnheni anno MCXCII. Hujus tempore, stilicet anno Domini MCLXX I. S. Thomas Archielit copia

Cantuariensis martyrietatur. Hujus tempore; sciliret anato

Regni IX. facta est cum eo eiustio in Eliot: Hujus quoque tempore ; scilicet anno MCLXXve passa est B. Mars yrcta Rotichildis. Nota quod li tempore S. Erici & Caroli regum', hae ditae

progenies sint continuatae in regia pbtestate vicibus alternatis; vel utroque regno, scilicet Sueciae &: Gothor im conco cliter id agente, Quod Volandenses s. Ericum. Ostrogothi pro' identia faciente ν ves quia una phooen te aneram, titast b

tri , prosequentu i rciiqua interim sibi de assistentii neeessaria

68쪽

provideret. Sic enim continuatum est usque ad BirgemmDucem, patrem Valdemati & Magni regum. In quibus nihilominus sanguis B. Erici perpetuatus est in regno , usque ad Magnum regem ultimum Sueciae, eo quod Dux Birgerus filiam habuerit sororemEriciLespe regis pronepotis S. Eriςi. Hoc tempore regnante Henrico imperatore squi valde gravis dc injuriosus erat Ecclesiasticis personis, unde & ab

Innocentio III. excommunicatus est tanta erat aeris intem

peries a Ventis & pluviis , grandine di coruscationibus pene/ VIII. annis,quibus regnavit idem Henricus, quod & arbores, di omnia terrae nascentia destruerentur. Ruebant enim lapides cum pluvia & grandine , quibus animalia necabantur, Scvisae sunt aves volantes in aere ignem deserentes in rostris, domos & nemora incendentes. Eo ouoque tempore Valde marus rex accepit ab Imperatore Frio erico dominium super . omnia regna trans Albim, scilicet Daciam, Sueciam & Nor-vegiam sub Bulla Innocentii III. & Bulla aurea Imperatoris. Sed litteras has obtinuit regina uxor Abelis regis, & confregit ac annihilavit ob odium quod habebat in Dacos. Hic Valdemarus obiit anno Domini MCLXXXII. qui rexerat annis XXVII. Vnde regnavit tempore S. Erici & Caroli &Canuti. Anno Domini MCLXXVII. Eschillus Archiepiscopus Lundensis resignat, & intrat Claram Vallem & Ab- solon Episcopus Roschildensis, ille triumphator in bellis, ei in Archiepiscopatu succedit, ac sol obscuratus fuit. Anno Domini MCLXXXV. obiit Stephanus primus Archiepiscopus Vpsalensis,XV. Kalend. A ugusti, sepultusque in Alvastra

in capitulo monachorum. Mortuo rege V Valdemaro in Da-- cia, filius suus Canutus in Iuthia regni diadema suscepit; Quo audito Scanenses elegerunt sibi de Suecia regem quendam Hamidum, sed pugnante contra eum, & contra rusticam multitudinem , quae eum assumpserat, Absolone Archiepiscopo , coactus est idem Haraldus in Succiam redire, regia dignitate dimissa. Nuic Canuto opposuit se V Valdemarus Episcopus S lcsvicςnsis, de transiens in Norvegiam, dc rediens

cum exercitu pugnavit contra eum ; Sed captus tenetur in Vinculis XIV. annis, scilicet usque ad mortem Canuti, donec frater Canuti V Valdemarus regnum acciperet. Anno DO

69쪽

LIBER TERTIUS. Ss Walensis apud Almersteeh a Paganis, pridie Idus Augusti,

Fc sepultus est Vbialiae.Τunc etiam combusta est civitas Sig-tuna ab iisdem Paganis Anno Domini MCXCV. Colo Episcopus Lincopensis & Dux Finlandiae obiit. Anno Domini MCXCVII. Petrus Archiepiscopus Vbsalensis obiit, di post eum anno Domini MCXC VIII. eligitur Olaus Larn-bat unga in Archiepiscopum Vbsalensem. Mortuo rege Canuto S. Erici regis filio, successit ei in regno. Suerherus seu Suerkillus Caroli regis filius, vir prudens & elegans , & regnum Sueciae prudenter, fideliter & ti iapacifice gubernans. Dicitur autem in chronico Panorum, quod Canutus rex Daniae V Valdemari filius , vicerit Fin-landiam anno Domini MCXCII. quod si verum est, hoc

modo potuerat contigisse ι Quod dum Canutus rex Sueciae senio& multo bellorum labore gravatus decubuit in extremis, vel inter Canutum & Suel kerum regno vacante, Rex Daniae tale aliquid attentaverit. Huius vero Suerhilli tempore, scilicet anno Domini MCCII L mortuo Canuto rege Danorum , successit in regno frater eius V Valdemarus. Hic fecit Erlingum regem Norvegiae & Philippum Ducem. Hic etiam duxit Daghmer filiam regis Bohemiae uxorem. Qui etiam V Valdemarus emisit immensum exercitum contra Suecos, praeficiens & constituens Ducem exercitus principalem Ebbo Sonason , bellumque commissum est in Lena Vestrogothiae, ubi exercitus Danorum adeo contritus est, ut non relinquerentur ex eo duo pariter, tantaque strages Danorum est facta, ut memoria remaneat in filios filiorum, unde dc metrice dicitur :Contigia in Lenum di o Dans e lupo fore enom, Μ Suensum Suenom tuo dorsum verbere plenum

Ibi occisi sunt Laurentius & Ebbo filii Sunonis de Selandia, nobilissimi, strenuissimi & famosissimi bellatores. Tunc fugatus est Suerkerus rex cum Danis residuis, anno Domini MCCVIII. Anno autem Domini MCCX bellum fuit in Gestiireen , ubi occisus est rex Suerkerus , & Dux Folcho cum aliis multis , cessitque victoria Suecis. Nam rex Sue kerus occidit filios regis Canuti filiis. Erici in Eliaare. λlo Erico evadente & in Norvegiam fugient 3 Vnde Vplandenses contra eum gravi livore succensi sunt. Anno Domini

70쪽

M C CII , Dux Birserus primus obiit.: Eodemque anora

Canutus rex Damae obiit, coronatur. V Valdemarus se-

cundus in resem: De quo hic nota repetendo priora, quod de Suenone rege Daniae filio Vlphonis Sueci. Estridis so-xotis Canuti Rithe, fratris Olai ΘΦρtton 8 nati sint S. Canutus rex & Ericus Egodii pater Canuti Ducis sancti, eum multis aliis , ut supra , Primus scilicet S. Canutus rex unum habuit filium , scilicet Carolum Comitem Flandriae,& duas filias , scilicet Ceciliam & Ιngerdem1 Ingerdem duxit Folcho nobilissimus Suecorum, & genuit ex ea Benedictum patrem Magni Minneshiold : VValde rus vero si-- ' ius Canuti Ducis sancti, genuit Reschissam reginam Sueciae, quae genuit Ericum regem Sueciae Zc Ingeburgem Ducissam uxorem Ducis , quae virgeri genuit reges VValdemarum de Magnum Ladulas. 16. onno Domini MCCX. coronatui est Ericus filius Ca- Afis,u nuti filii S. Erici , 'qui fugerat a facie Suetheri dum fiatres X. Clus occiderat. Hie regnavit annis VII. l udahiliter & pacifice, erantque anni fertiles eo regnante. Obiit autem in

Visinggo anno Domini M C C X, VI, di sepultus est in Farnhem in sepulchro patris sui. Anno Domini MCCXIX. obiit Valerius Archiepiscopus vbsalensis, VIII. Idus Aprilis, sepultusque est Vbialiaei Anno Domini MCCXX. occisi sunt Carolus Episcopus Uncopensis, & Carolus Dux in Rotata a Paganis: Anno Domini MCCXX. obiit Rechissa regina Sueciae , &sequenti nno Berengaria regina Daciae, mater Erici, Abelis

es Christopheti. Anno Domini MCCXXX. bellum fuit in

olustrum , & sugit rex Ericus in Daciam. Eodem anno consecratus est Vlpho in Archiepiscopum Vbialensem. Hoc tempore rartati ab oriente egressi, omnia subiugant Ecdevastant Vngariam Poloniamque inclusivc. Hoc etiam tempore gesta sunt illa impiissima bella Friderici Imperat ris advertis Ecclesiam. Hic denique Ericui rex filius Canuti , habuit Reellissam sillam regis Daciae V Valdemari, di genuit ex ea filium Erieum scilicet Larspe. Ingeburgum

uxorem Ducis Birgeri.

57. Anno Domipi MCCXXIX. electus est in Regem Ioban- Iohan- nes filius Suerkeri regis in sua pueritia , dissicςbatur Iohan

SEARCH

MENU NAVIGATION