Principia totius theologiae moralis et speculativae, ex S. Scriptura, conciliis, sanctis patribus, maxime S. Augustino, et aliis probatis auctoribus compendiosè deprompta, authore Florentio de Cocq, ... Tomus primus tertius

발행: 1682년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

551쪽

sar DE MATRI ΜΟNIO. Sacramentum, diximus in principio de mattimonio agendo. Potestas haec etsi sit Ecclesiae, tamen positant respublicae aliqua statuere circa matrimonia, quae illi aliquo modo adhaerent, v. g. de danda dote, de largitate sponsalium, dcc. Dicendum a. Principes saeculares sive infideles sive fideles, possunt quoque constituere impedimenta matrimonii respectu infidelium sibi subditorum, eo quod illorum matrimonia non sint Sacramenta, sed nudi contractus, quae matrimonia proinde Ecclesia reli quit iuri naturali ac civili. Di cendum 3 Jure antiquo impedimenta dirimentia

matrimonium sunt Ia. quae continentur his Versibus. Error, condiuo, votum, cognatio, crimen,

Culim disparitas, vis, ordo, Ilamen, bonestas, Si sis a is, si forte coire nequibis. His adiunxit Concilium Trid.

Si Parochi m duplicis desit praesentia testis ,

Raptave sis mulier, nec parιi reddita tutae.

Cum his impedimentis, de quibus sigillatim , si matrimonium ineatur, etsi ignoranter, etsi quoque bona fide, erit nullum, etsi non habeat culpam. Si vero revera putent subesse impedimentum dirimens, quod Tevera non subest , 5c equidem matrimonium ineunt, non videtur valere contractus matrimonii r non enim videtur, quomodo hic possit adesse seria voluntas contrahendi , si contrahant putantes subesse impedime tum matrimonium dirimens, non enim serio intenditur, quod noscitur esse impossibile. Dicendum 4. Quicumque scientes subesse impedimentum aliquod, equidem contrahunt, peccant graviter , contra veniendo praecepto Ecclesiae in re gravi. imo praecepto divino aliquando te naturae. Imo si eo non obstante intendant matrimonium consummare. peccant quoque contra castitatem. non solum contra obedientiam.

552쪽

Dx MATRIMONIO .

De impedimento erroris. DICENDUM primo, error hic potest esse varius: 2stue L. quando erratur in persona, v. g. quando quis V putat se contrahere cum Anna, & contrahit cum hi: MARIA. a. potest esse error qualitatis intrinsecae r v. g. pulchritudinis, Uirginitatis, dcc. Alius potest esse eris ror qualitatis extrinsecae, V, g, divitiarum, fortunae, dcc. Alius quoque potest esse error conditionis, v. g. dum quis putatur esse liber, qui tamen est servus. Error hic aliquando est Antecedens, qui dat causam contractui, quem si quis scivisset a desse, noluisset contrahere, aliquando est consequens, qui mere incidenter

ad contractum se habet, adeo ut eo errore nonObstante , voluisset equidem contrahere.

Error ergo circa personam dirimit matrimonium rcum enim persona sit objectum consensus, si illa desit, deest consensus, ad contractum tamen essentialiis ter requisitus. Idem est in aliis contractibus, ubi inte cedit error circa substantiam. Quod in omnibus verum est, si error ille sit antecedens : in matrimonio vero hoc quoque locum habet, etsi error ille sit consequens, quia etsi error consequens non causet involuntarium , uti facit antecedens, tamen causat non Voluntarium negativum, ubi tamen ad matrimonium requiritur voluntarium positivum t hoc autem specialiter fit in matrimonio, in quo contrahentes sunt simul objectum contractus. Error ille iure naturae invalidat matrimonium, adeoque semper & apud omnes, nec ulla positiva saperioritas in eo impedimento poterit dispensare, cum . nullus possit supplere deficientem consensum essentialiter ad contractum requisitum. Dicendum a. Error accidestalis, sive qui versatur e circa

553쪽

circa accidentalem qualitatem per se non irritat matrimonium , nisi error ille redundet in personam. Pro batur prius, quia contractus matrimonii versatur cir ca personas, non vero circa qualitates, quibus deficientibus etiamnum subsistit contractus & consensus in personam. Jure tamen positi vo error qualitatis ser vilis dirimit matrimonium. Probatur posterius, qu aquando quis ita intentionem sitam restringeret,ut nollet contrahere, nisi cum illa, quae habet talem aut talem qualitatem, V. g. quae esset primogenita, qu sensu dicitur error accidentalis redundare in personam , matrimonii contractus defectu consensus esset

nullus.

conditio vero significat conditionem servilem quem errorem dixi dirimere matrimonium ex jure positivo.

De impedimento voti m ordinis. rita diri. o I CE N Du M primo , votum solemne dirimit ma- trimonium, uti ex privilegio vota simplicia Religiosorum Societatis J Esu. Votum vero simplex Impedit contrahendum, non tamen dirimit iam contractum. Quod vero votum solemne illud dirimat, fit ex iure Ecclesiae, ex cujus dispositione, solemnitas voti est introducta, uti probavimus agendo devoto. Unde Papa in illo impedimento poterit dispensare , faciendo quod persona antea inhabilis ad contrahendum matrimonium , ad illud fiat habilis, tollendo i

habilitatem ex voto contractam. Quando autem Conc. Trid. sec. 2 . can. 9. videtur contrarium statuere , solum definit illud, quod certum est, scilicet v rum & ordinem dirimere matrimonium, volens abstrahere a quaestione controvei sis , an votum solemne ex natura rei, an ex iure positvo dirimat matrimo

Dicen

554쪽

DE MATRI ΜoNIo. sas Dicendum a. clim continentia sit annexa SS. or dinibus , sequitur quod ordo matrimonium contrahendum dirimat i quod intelligi debet de Ecclesia Latina , cum Graeci , etsi ab ante ab uxoribus sese debuerint quoque continere , tamen etiam conjugati ordinantur valide , etsi it Iicite , ait Areudius in concordia. Impedimentum quoque hoc est ex jure Ecclesiae, cum nulla lex divina, aut traditio hoc imia ponat , sed solum Ecclesiae Canones Sc praescripta. Si vero quis esset ordinatus in infantia , non tene iaretur adultus servare castitatem: non enim ex voto,

ad quod emittendum non habet sussicientem liber talem e nec ex decreto Ecclesiae , quae illos tantum obligat, qui scienter de libere ordines S. suscipiunt. Idem iudicium esto de ordinatis ante pubertatem, qui etsi vovere possint , tamen non sunt capaces praecepti continentiae adeo ardui 3: dissicilis , sicut iure antiquo eorum professo erat invalida , ut patet ex cap. ad nostram de regularib. si tamen talis, postea factus pubes habeat ratum, quod circa se ge-

sum est, omnino debebit servare castitatem. Dicendum 3. qui post votum castitatis consumma vit matrimonium, poterit reddere debitum petenti, iquia non obstante voto vere transtulit in alium do aminium sui eorporis , jam autem major est obligatio matrimonii , quam voti , clim votum importet solum nudam promissionem , matrimonium vero cactualem translationem corporum. Non tamen poterit debitum petere, eo quod, qui vovit castitatem ante matrimonium, obi gaverit se adservandam castitatem quousique posset, id est quantum poterit sine praeiudicio matrimonii, quod fiet I si quidem debitum reddat, non vero illud exigat. Dicendum 4. potest Episcopus Relgii dispensa re p.rast atria in voto castitatis perpetuae, si subsit periculum spici- nae. tualis salutis, uti dictum est in materia de voto sect. d θφη sera 3. Idem potest Episcopus ille, in votis eastitatis eon jugum , puta , si non obstante voto illo contraxerint

555쪽

DE MATRIMONIO.rint matrimonium & illud consummaverint, pote Episcopus dispensare ut petat debitum, idque obpericulum incontinentiae , neque datur accessiis congruus ad Pontificem. Imo, etsi non consummaveis

Tint matrimonium . poterit idem facere Episcopus, cum talis non debeat ingredi reli onem , ut voto castitatis satisfiat, nec ad hoc se vovendo obliga vit , eo quod sit res longe dissicilior , unde absque dispensatione poterit consummare reddendo, di cum illa poterit petendo: hoc tamen addunt, quod momtua comparte teneatur voto castitatis , eo quod dispensatio illa solum fuerit ad tempus, puta, ad vitam

compartis.

Si vero votum illud sit emissum post matrimonium contractum , si quidem sit emissum absque licentia compartis , poterit in dubie in eo dispensare Episcopus, cum illud votum sit solum castitatis par-xialis, puta non petendi tantum. Si verb sit de eom- partis consensu emissum, censent plurimi, quod etiam eo casu dispensare possit Pontifex , ob periculum incontinentiae. Alii tamen negant illud periculum, cum conjuges illi possint separari, uti quando mutuo consensu castitas est promisia , de . sic evitari diactum periculum. Si tamen in alterutro esset incontinentiae periculum , nee commode posset adiri superior ob aliquam causam v. g. paupertatem , POL set Episcopus eo casu dispensare , uti potest cum solutis in simili necessitate , ad ineundum matrimonium,

adeoque a fortiori eum illis , qui illud jam inierunt.. SECTIO IV. De impedanento consangκinitauit. mihi.kT ICENDUΜ I. Cognatio est triplexi earnalis, spiH-Cuuatia. M tuali S dc legalis. Carnalis oritur ex participatione

ejusdem sangmina vel naturae, x de-finitur, vinculum

556쪽

DE MATRIMONIO. sa

personarum ab eadem stirpe descendentiam, carnali propagaιιone contractum, vel quarum ana descendit ab altat. Unde remote sumus Omnes cognati , eo quod omnes

remote ab una stirpe descendamus, puta ab Adamo. Consanguinitas haec distingui solet per 3. lineas, quarum una est adscendentium , g. pater, aVus, abaVus &c. Descendentium alia, v. g. pater, filius, .. et '' 'nepos, pronepos &c. Collateralium denique altera, V. g. duo fratres, duo patrueles ab eadem stirpe descendentes. Linea ascendentium & descendentium vocatur recta r in qua si videre velis , quot gradus in ea sint, hoc solum notato e tot gradibus distat unus ab alio , quot gradibus inferior descendit et superiore , vel tot gradibus a se invicem distant, quot sunt personae una dempta , v. g. pater & filius uno gradu , avus dc nepos duobus &c. In linea tamen transversa , tot gradibus distant a se invicem , quot distant a eommuni stipite t sic duo fratres distant a se invicem uno gradu , eo quod uno gradu distenta patre, ut a communi stipitet filii duorum fratrum distant duobus &e. Patruus tamen dc nepos dicunis tur coniungi in primo gradu , & secundo gradu . cum unus distet a communi stipite uno gradu, alius duobus e ubi tamen notandum est , in hae materia semper attendi gradum remotiorem, undε tales abis solute dicendi sunt eonjuncti in secundo gradu , ita statuitur cap. quod dilectio. Computum quoque diis ctum intellige juxta jus canonicum , cum jus civile plane aliter computet, illud enim duos fratres duobus gradibus distinguite fratremi dc filium fratris tribus &c. Dicendum a. Etsi Communiter doceatur, conis

sanguinitatem in primo dc secundo gradu iure naturae dirimere matrimonium, cum natura vetet re- θα iura

velare turpitudinem illorum, qui ita proxime nobis natura in coniuncti sunt e melius tamen docere videntur, qui, v t 4 tvolunt nequidem in iis gradibus iure naturae dirimi.

sum pater ει filia. v. s. siat duo supposita diversa

557쪽

Cognatio

. sag D E MATRIMONIO. quae a natura habent potestatein sui corporis, quam .proinde mutuo tradere posJunt, cum propinquitas illa non repugnet fini matrimonii, nec aliunde ostendi queat, eos ex iure naturae ad matrimonium esse inhabiles. Proinde, etsi hoc jure naturae esset prohibitum., non tamen ideo matrimonium dirimeret, uti patet in voto simplici. Prohibitum tamen in primo gradu esse tale matrimonium , patet ex S.

Amb. Epist. 66. ubi ait: Ne pater filiam Dam accipiat in uxorem interdictum est jure naturae, inιer diatum lege scripιa in cordibiu singulorum. Unde si urgens adesset causa posset Papa dispensare in conjugio inter fratrem di sororem et sicut etsi mutilatio sit illicita de

iure naturae, tamen Ob bonum totius aliquando adis

hiberi potest dc debet. Dicendum 3. quod ad gradum tertium & qua

tum attinet usque quem dirimitur matrimonium, non videntur jure naturae prohibere matrimonium, sed solo Ecclesiae juret patet hoc ex capi. gaude de divorinitis, ubi Innocentius III. generaliter dicit , paganos licite contrahere in a. & 3. gradu, eo quod legem Ecclesiae ignorent, neque hic distinguit inter lineam rectam dc transversam. Imo Sylvester' U. Papa. q. 37. resert Martinum U. dispensasse cum eo , qui cum sua germana contraxerat. Denique in secundo gradu di tertio saepe dispensatum esse , testatur expe

Dicendum 4. alia est cognatio spiritualis orta ex baptismo Sc confirmatione. Cognatio haec olim I tius extensa, per Tridentinum se si 2 . reform. c. a. restricta est, adeo ut tantum matrimonium 3 irimat, inter baptisantem vel confirmantem, & patri nos ab una parte , di baptisatum vel confirmatum ejusque

parentes ab alia parte.

Dicendum s. alia denique est cognatio legalis, orta ex adoptione personae extraneae in filium vel filiam, certis solemnitatibus in iure praescriptis. Dirimit quoque haec cognatio matruusnium inter adoptatum

558쪽

D E M A T R I M o M I o. sas& adoptantem , dc adoptati adscendentes usque ad . gradum variant tamen in hoc authores , undὸ res est, satis incerta, ut satis rara.

De impedimento innitatis.

DIeENDUM primo, assinitas est propinquitas peti euia A

sonarum orta ex copula carnati,inter cognoscem a Fuitώ. tem & consanguineos cognitae.Cum enim illi fiant per copul am una caro, consanguinei unius propter unita tem sanguin f, & naturae. , transeunt ad fines alterius ,

di quidem eo assinitatis gradu, quo alter distat ab alistero. Stipes ergo affinitatis est persona, cum qua sit copula. Copula autem haec debet esse de se sufficiens

generationi, cum per eam solum fiant una caro, qui copulantur, unde penetratio vasis mulieris sine seminatione , spadonum, dcc. Non inducunt affinitatem Dicendum a. Oritur quoque affinitas ex copula Occulta, in voluntarie habita, in ehrietate, &e. Cum hic non consideretur culpa, sed solum, quod fiant una caro , quod tamen etiam fit per copulam cum mere

trice.

Hoc tamen quoque notandum est, non oriri hieamnitatem inter consanguineos utriusque personae, quae congressa est, unde duo fratres, vel filius & p ter positant ducere duas sorores, aut etiam matrem de filiam. Olim vero affinitas oriebatur ex affinitate sadeo ut consanguinei viduae haberent affinitatem cum consanguineis viri usque ad . gradum, quod mod6 sublatum est i unde Dicendum 3. Quod affinitas ex copula licita dirimat matrimonium contrahendum, usque ad 4. gradum inclusive t olim vero usque ad 7. gradum. Ex copula vero illicita dirimit, usque ad a. inclusive, olim vero etiam ad 7. xide de illo cone. Trid. ses. 24. c. ει

559쪽

sso DE MATRIMONIO reform. affinitas ergo ultra gradus dictos, non dirimit matrimonium, imo ne quidem illud prohibet, uti declaravit Pius U. uti autem sciatur, undenam affinitas dignosci possit, servanda est haec regula : quo gradu quis est cognatus viri, eodem est amnis uxori aut feminae ab eo cognitae, di contra. sua νure Dieendum 4. Affinitas dirimit matrimonium solo oo iure Ecclesiae, adeo ut in eo possit dispensare Ponti- sex, uti saepe fecit, nam Alexander UI. permisitatium. Emmanueli Regi Lusitaniae , ut acciperet viduam

Fratris: Iulius II. cum Henrico VIII. Rege Angliae, ut duceret Catharinam Arragoniam Viduam Arthuel Fratris, a quo tamen dicunt quidam fuisse intactam, idque approbante toto terrarum orbe, quam dispe sationem postea confirmavit Clemens UII. si e etiam Innocentius X. cum Rege Poloniae dispensavit, ut acciperet viduam' fratris. Quin imo in V. L. deui. a s. praecipitur, ut frater fratri semen suscitet.. Neque obiici hic potest contrarium , eo quod Joannes Baptista Herodi dixerit, non licet tibi accipere uxorem fratris tui, idest viventis e & quamquam alii eum iami defunctum velint, nihil equidem obstar, cum doceant multi, id illicitum fuisse etiam in L. V. quando frater reliquerat semen, prout frater reliquerat filiam saltatricem.

o D ICENDUM primo, Per Iigamen hic intelligeog mi . matrimonium cum alio contractum, quod dirimere Matrimonium , patet ex dictis de polligamia. itia Dicendum a. Publica honestas, sive iustitia pust sit co blicae honestatis, est propinquitas orta ex sponsalibus validis, vel ex contracto matrimonio in facie Ecclesiae invalido. vocatur vero eo nomine, eo quod .i . iustum

560쪽

DE MATRIMONIO. 33 iustum ae honestum fuerit, tale impedimentum induceret porro impedimentum hoc matrimonium dirimit ordinari E tantum in primo gradu , quo sit ut sponsus de suturo , non possit contrahere cum iis, quae sunt in primo gradu consanguineae sponsae. Jure antiquo vero dirimebat ad 4. gradum, & oriebatur quoque ex sponsalibus invalidis, aliter quam ex parte consensus. Saepe huic impedimento conjungitur impedimentum affinitatis, v. g. si sponsus de futuro cognoscat sororem sponsae , non potest foro rem illam ducere propter justitiam publicae honestatis, nec sponissam propter affinitatem. Si tamen prius ante contra cta sponsalia eam cognovisset, posset tune cum priore contrahere, quia sponsalia cum alia ob assinitatem fuerunt nulla, adeoque non inducunt justitiae publicae honestatis impedimentum. Dicendum 3. Publica honestas orta ex matrimonioe valido seu etiam invalido aliter quam ex parte consen Sus, etiamnum juxta ius antiquum dirimit matrimonium usque ad 4 gradum, cum nihil circa hunc casum variaverit ius novum Concilii Trid. aut aliud jus, sed solum circa illud, quod oritur ex sponsalibus, uti declaravit Pius V. in Bulla 4Ad Romanum. tit. de matrim.& spons in 7. decret. ex quo inserunt, quod hoc iminpedimentum non oriatur ex matrimonio clandestino,

quod nequidem habet vim sponsalium, uti agendo desponsalibus declaravi.

De impedimento eriminis raptus.

DICENDUM primo, erimina homicidii, adulterii dc rapisis aliquando matrimonium dirimunt. quae lex iuste imponitur ad vitandas caedes & adulteria inter conjuges. Ex homicidio vero oritur . quando conjux occidit suam compartem aut a complice Occi-

SEARCH

MENU NAVIGATION