장음표시 사용
541쪽
uera DE MATRIMONIO. pontificum , suam relinquimus probabilitatem. Dicendum 3. Falsum est & contra fidem, dissolvi vinculum matrimoniale propter adulterium compa tis, ut volunt Haeretici, multo minus quotiescumque mulier sese viro non accommodati de quo vide Conc Trid. ses. 24. can. 7. unde quando Christus dicit, quicumque uxorem dimiserit, nisi fornicationis causa, non innuit aut dicit, quod propter fornicationem vim
culum matrimonii dissolvi possit, sed solum quod eo
cassi dimissio possit permitti, non intendens docere, id esse licitum , ut ante diximus. Si vero aliqui Canones aut SS. ΡP. videantur docere contrarium , solum
intelligendi sunt de dissolutione vinculi quoad thorum
& cohabitationem.' Dicendum 4. Matrimonium etiam consummatum dissolvitur, quando alter infidelium convertitur ad fidem, & alter non vult cum eo habitare sine contumelia creatoris. Docet hoc Apostolus I. cor. 7. ubi
ait: Si infidelis discedit idest nolit eum fideli habitare,
aut non sine contumelia creatoris discedaι: non enim
servituti subiectus est stater auι soror in hujusmodi. Si vero velit infidelis pacificE cohabitare, sed non converti , equidem fideli discedere licet , ex praescripto Apostoli, imo in aliquibus Regnis , inhibetur ne cum
tali in deli fidelis cohabitet. Non potest tamen comversus transire ad secundas nuptias, nisi moraliter sibi certo constet, quod infidelis maneat obstinatus, nec velit converti: unde infideli roganti certum tem pus ad deliberandum, debet illud ei concedi. Solvitur vero prius matrimonium eo ipso, quo initur secundum: an Vero tale matrimonium quoque dissolavatur per prosessionem aut susceptionem S. Ordinis, non ita convenit inter Doctores: docent aliqui quod sic, eo quod prosessio sit fortius vinculum, quam vinculum matrimonii. Uerum cum sententia haec, nullo jure sit fundata, non valet hic argumentatio a sortiori.
Datur enim illud dictum privilegium converso , ne deberet semper manere coelebs, adeoque conversi fieret
542쪽
DE MATRIMONIO: si seret illi onerosa, quae ratio cessat, quando profitetur, aut ordinem S. suseipit, & solutio matrimonii ser-xiret solis pertinacibus.
In casu vero dictae solutionis, liberi eum infideli
prycreati, si habeant rationis usum , relinquendi sunt suo arbitrio, si vero eo careant, assignandi sunt co 'erso. Ita Conc. Tolet. 4.
Can. 8. Si quis dixerit Ecclesiam errare, eam ob ma tas causas separaιionem inter conjuges, quoad ιboram seu quoad cohabitationem ad certum incertumve ιempus sieri posse decernit, anathema sit. Est contra Haereticos nutis
dum divortium agnoscentes, nisi quoad vinculum. Causae vero ob quas possit fieri divortium , prima est fornicatio, uui enim ιenet adulteram quoad habitationem di thorum a Stultus est, in piens , ait sapiena p. s IN Prov. i8. ratio hujus est, quod conjuges jure naturae ri div. quoad corpora mutua sint aequalis iuris, quod ius, si alter violet, etiam alter non tenetur illud amplius ser- ..- 'vare alteri , Frangenii sidem , sides stangatur eidem.
Hoc tamen notandum nomine fornicationis hie non
intelligi procurationem abortus, interfectionem foetus, mun illa proprie ad homicidium spectent, nullo modo ad fornicationem. Deinde , si adulterium sit quidem notum parti innocenti , quod tamen probare non posset, satis quidem est, ad negandum debitum, non tamen ad faciendum divortium, non enim licet peccatorem occultum infamare, nec nisi iudex potest publicam poenam irrogare , idque pro crimine iuridisce probato , nisi foret notorium. Secunda causa divortii est continentia perpetua & mm . bcrimen , V. g. si uterque conjux continea in VOVeat, ρε ρ tua Tom. III. Κλ nune M
543쪽
si 4 DE MATRIMONI ocriam ct aut religionem ingrediatur; crimen vero, ultra sorissumos. nicationem comprehendit hic Apostasiam , Haeresim, Impietatem, Latrocinium , Sacrilegium , ob quae crimina jure defensionis licet innocenti abdicare nocentem conjugem, ne sibi aut prolibus damna eveniant et quae si non timeantur, supportanda est compars cum patientia. Unde si ob illa erimina dimissus, constiterit eum esse emendatum, debet absolute recipi , uti praecepit Urbanus III. extrav. do divortiis. Rauo est , quod cessante crimine , cesset contagionis periculum , cui per divortium jure defensionis obviatur. Huic annecti potest periculum Fraue , tum eo pori , tum animae impendens , quod sub hoe erimine comprehenditur, v. g. si foveat compars assiduas rixas, si lepra aut morbo gallico laboret, si inducat suam compartem ad gravia scelera , v. g. si sit leno suae uxoriS, &C. Si tamen alter conjux quoque adulteretur, si vis mulierem prostituerit , si alter alterius criminis sit conscius , vel etiam si alter diu negaverit debitum
suae com parti, ex qua negatione compars adulteraista est, si vi uxor oppressa sit ue his imquam casibus ne quidem ob adulterium poterit conjux dimitti , tum quod juxta regulam iuris paria crimina , pari compensatione deleantur e tum quod aliis ea si bus pars altera instigando, &. alia via fuerit causa criminis admissi, unde poena principaliter in illam redundat.
Notandum quoque quod ob fornicationem non debeat necessario pars innocens nocentem dimittere, sed hoe ei liberum erit e Imo si aliqua poenitentiae signa det pars noxia , charitati consulet, si eamdema etineat, maximὲ cum ex divortio periculum gravio ris mali soleat merito timeri , puta desperationis ,
adulterii , dce. Si tamem compartis adulterium aut crimen esset notorium, teneretur pars innocens eam
dimittere, ne ejut turpitudini videretur consentire t
544쪽
DE MATRIMONIO. s I sUnde ante dictum est, stat tenet adalteram, stultiu est,
Dieendum a. Ad faciendum divortium, non exigitur sententia iudicis, neque quoad thorum , ne- vortiumque quoad cohabitationem in foro conscientiae. esstatur Ratio est, quod facultas illa detur in Evangelio, d 'V ob adulterum praesertim notorium. Talis enim sa- cultas involvitur in contractu matrimonii, scilicet si fides servetur , & sit pacificae cohabitationis. In foro tamen externo requiritur omnino sententia j dicis, ad obviandum scandalis, sive per se, sive occasionaliter ex ea separatione sequi natis. Dicendum 3. Facto divortio , pars innocens potest vovere castitatem vel religionem iniscedi , ut statuunt iura , eo quod pars innocens sit libera 1 cohabitatione, votum vero vel Religio , matrimonii vinculum non solvit, sed solum cohabitationem, aqua libera est pars innocens. Pars vero nocens' non potest ita statum mutare, nisi consulta prius & acinuente parte innocenti, ni si pars innocens statum immutabilem jam suscepisseti divortium enim solum est in favorem innocentis. Hinc professio facta a
nocente, contra voluntatem innocentis nulla est, ordinatio talis illicita, &c. Dicendum 4. Facto divortio potest fieti reconciliactio, sicut enim ton debet quis partem nocentem rein pellere , ita poterit eamdem recipere, unde in sentenistia divortii addi soleti Donee Spiriius Sancti gratia dissidentes reconciliet. Si vero pars innocens reconciliari Velit, tenetur pars nocens, cum divortium factum sit in gratiam innocentis.
545쪽
De Debito conjugali. DEBITu Μ Conjugale , est concubitus maritalis alteri ab altero debitus ex justitia , quod debitum coin parti petenti, tam expresse , quam implicite, reddi debet ex justitia , & sub mortali, nisi justa causa excuset. Unde Apost. I. Cor. 7. uxori vir debitum reddat, similiter autem uxor viro. Et Paulo post : Noliιe fraudare invicem. Nec solum hic a cisculandae sunt seminae dc viri omnino negantes debitum , sed damnosa morositate illud differentes . ex quo saepe in altera comparte periculum inconistinentiae , pollutio ais, rixarum, &c. Dicendum a. Varia tamen a redditione debiti exiscusant, Lilicet generaliter iusta causa , qualis subesse potest, si illud sine notabili damno salutis corporalis reddi non possit, v. g. si petens laboraret
Iepra, vel alio morbo contagioso , unde proveni rei periculum contagii. An autern tale periculum subsit, medicorum est iudicare. Aliud esset, si ante matrimonium initum, scivisset compartem tali morbo laborare, quo casu censeretur auer se obligasse ad reddendum debitum eo quoque casu. Excusat quoque negantem , si petatur debitum in amentia, ebrietate, aut alias extra rationis usum, debet enim debitum peti modo humano ut tali, ad hoc ut obliget. Excipe tamen, nisi sit periculum incontinentiae ex tali negatione. Excusantur insuper ex dictis conjuges a redditione debiti, intra primum bimestre, quod coniugibus datur ad deliberandum. Dicendum 3. Nimia multiplicatio prolium non videtur per se excusare a redditione debiti, cum coniuges censeamur se obligare, ad tot proles procrean-
546쪽
das, quot natura & lex matrimonii permittit. Si tamen ex tali numerositate grave damnum coniugibus immineret , docent plurimi eam eo casu exincusare a redditione debiti : Aliud est de communibus pauperibus, paupertati iam assuetis , quibus ex copiosiore prole paupertas non ita intenditur. Dicendum Φ. Exculantur quoque coniuges a reddi tione debiti, si ex redditione timeatur malum prolitam conceptae, vel ne posset concipi,ex qua parte quoque saepe peccant debitum reddentes, maxime uxores gravidae. Aliud esset, si ex negatione immineret periis
culum incontinentiae in comparte petente. De tempore purgationis post partum, docent plurimi, intem perantiam sapere eo tempore copulari. Idem aliqui docent de tempore lactationis, eo quod ex copula sit periculum proli educandae. Uerum huic periculo abunde obviatur, si proles detur alteri educanda, neque etiam tantum illic timetur periculum ex copulam oderata, de quo Physici disceptent. Dicendum s. Redditur concubitus illicitus ex parte loci, in quo committitur , v. g. si in publico , ob periculum scandalir si in sacro , ob irreverentiam.
Redditur quoque illicitus ex parte modi , si talis sieconcumbentium situs, ut sit periculum effussionis seminis, ex quo execranda illa Mahometi regulae uxores vestrae sunt aratura vobis i indite araturam vestram ad libitum. Haec autem ad sodomiam pertinent. Uaria tamen naturalem concubitus situm invariare possimi justa de causa, v. g. ne foetus occidatur, ob viri pi guedineri , &c.
Saepe quoque redditur illicitus concubitus ex parte finis, unde sit.
547쪽
DICENDuΜ r. cum S. Augustino Enchridii 78. concubum necessarim causa generandi, inculpabilis e I tus ipse nuptialis est; ille autem qui utira illam necessivatem progreditari iam non raiioni, sed libidini obsequitur. Huic adde finem illum,ut alteri debitum petenti satisfiat. Ex C.=uia hac data Doctrina sequitur primo, copulam habitanisabita ob satiandae propriae concupiscentiae causa esse peccatum,
cu .. tatem Veniale:aperte id docet idem Doctor l. s. de bo--εm . est Do conjug. c. 6. ubi ait: Conjugalis concubiti generandi peeeatum graιid, non habet culpam, concupiscentiae verosvitandae cau- .entui . sd, sed ιamen cum conjuge, propιer sidem thori, venialem habet culpam. Et hane copulam, quae sit ob incontinentiam, secundum veniam concedit Apostesm, dum autem concedit veniam , evidenter denoιat eulpam. Ratio hujus est ,
qudd , qui solius concupiscentiae sedandae causa suae comparti conjungitur, is solius delectationis fine conjungitur, quod nihil est aliud , quam libidini obsequi,
di annuere, quod illa flagitat. Sequitur secundo. malam esse copulam habitam ob solam delectationem carnalem. Notum est toti mundo, quantis conatibus semper obstiterit hucusque pars nobis adversa in hoc puncto, docens ne quidem veniale esse , commisceri conjugi ob solam delectationem, id esse in praxi tutum, contrarium ex Jansenis-nao ortum esse, & id genus alia, quae quia satis manifesta, brevitatis causa praetereo. Juvat tamen doctrinam cujusdam recentioris proferre & reiicere. Ait ille, de quo agendo de poenitentiar mihi fol. 282 . Sed quαres porro , an usia conjugii propter solam delectitiiοκem
sit necessiariopeccati m saltem tentale: sani qui volunt hoc indubitatum haberi, ipsum S. Atigastini Doctrinam e seeonteηdunt. Aest tamen ex variorum sementia N. F.
548쪽
DE MATRIMONIO. Isto Hum sieposse adhiberi ad solam delectationem, nisis
ab omni peccato immunis, sinempe absis immoderatus aris dor m assectus in delectaιionem ae moduε indebiιus, nee
excludantur positioὸ alii sines honesti, ad quos.actus illa
ordinaιur. Delectatio enim sensibilis moderata, non est per se mala, alias namquam posseι appeti. Et allegatis Ponistio, Sanchez, Bonae spei, Herinx, &c. ita concludit et uuae eum ita stim, μιitis videtur pluribus, hanc Doctrinam sis limiιatam, aι probabilem tutam tradere, qaam eam supprimendo occasionem praebere, at actus sis exercirus cum formo i semper peccaιο conjungatur: Ηucusque aut hor ille. Ad quae resp. verissime de indubitato secundum S. Augustinum illud esse veniale. En loca eiusdem clarissimae primo enim l. depece. Orig. C. 38. ita ait e concupiscenita non nocebiι baptisatis ni- sicum ea maia utuntur: non solum in omnibus illicitis eον- rapteus , ver km etiam in ipsis conjugibus, quando non propagandi voluntate, operam creandis filiis impendunt, sed laseisiendi voluptate exsaturandae cupidini inserviant .stuod
propιer vitandas fornicationes maritis uxoribus, ne fraudent invicem, nisiex conseresa ad tempus , ut orationibus vacent, secundum veniam , non secundum imperium concedit Apostolus r evidenter enim dam tribuiι veniam, denotat culpam. Et l. I. c. 4. de nuptiis r isto bono, ait,
scit. copula conjugali malo uiitur ut sis ejus intentio
in voluptate libidinis, non in voluntate propaginis: & cap. I s. Aliud est non concumbere, nisi sold voluntate generandi, quod non habet culpam: Aliud carnis concumbendo apis petere voluptatem, sed non praeter conjκgem, quod venialem habet eulpam. Item de bono conjug. c. 6. Conjugaliseoncubitus generandi gratii non habet culpam, concupiscemria vero satiandae, sed tamen eum eonjuge propter sidem τhori. venialem habet eulpam. Eadem eri sententia Anselis mi in I. cor. 7. Fulgentii in Epist. de debito coniugalitClementis Rom. Gregorii, Magistri, Alberti Magni in
. dist. 3 r. a. 2I. Alensis a. p. summae q. I p. memb. a. D. Thomae dist. II. q.' a. a. 3. Bonaventurae eadem dist. q. 3.
549쪽
sao DE MATRIMONIO. Neque hie aliquid excusat, quod ardor eoneu pincentiae sit moderatust quomodo enim moderatus, si malum sit, quod ob illum fit forte moderatus, quod copula ob eamdem finem exercita, limites, venialis peccati, non excedat. Deinde, quomodo mo deratus erit ardor ille, copulae, in brutati illo negotio. in quo mens humana pene absorbetur , quopact, a Philosopho vocatur venus Amentiae praefecta recole
illud Bernardi: camis necesιaiis, tu meias scire dis iis, ita servata imposbile. Ipsa quidem delectatio secundum se mala non est, eum & fuerit in statu innocentiae, sed illi in hoe statu obsequi, vitiosum esti saepe cibus qui valido prodest, infirmo nocet. Numquam proinde delectatio sens bilis esse potest moderata, quamdiu propter se appetitur.
Ne ergo imposterum ut tutum & probabile venis ditetur, quod Sanctorum Patrum testimonio proinscribitur; jure merito nuper Sancti T. Pater Inn centius XI. proscripsit hanc: Opus eonjugii ob solam v
Iuptatem exercitum omni penitus earet culpd, ac defecta veniali. Adeo ut recte Henrique a contrariam sententiam vocarit antonomastice. Sententiam SS. Patrum, cui , te ste Soto in 4. dist. 3 I. q. I. a. 3. nemo Doctorsim ante Majorem umquam contradixit. Ex quo quoque patet, quo iure ab aliquibus sanae sententiae proscribantur, idque a variis, vere se mutuo ut grues sequentibus. Dicitur quidem matrimonium esse institutum in remedium concupiscentiae, non qua si ob illam sola in fieri posset copula maritalis, sed quia non omnes
habent donum continentiae, nec omnes capiunt Verbum hoc, qui proinde mederi possunt suae libidini per connubium, quo bene possent uti, si debitos fines & alia observarent. Quamvis autem libido illadi concupiscentia, copulae sit adnexa, nihil obstat, cum illam conjuges sentire possint, sed minime consentire, in tantum ut illi propter se inhaereant r
550쪽
Ds MATRIMONI . 2 quod etsi difficile, ne cellarium est tamen , adeo ut juxta S. Aug. facilius sit eo commercio non uti, quam inculpabiliter uti. . Dicendum 3. Ex prima conelusione S. Augustini a quitur quoque, quod illicita sit copula praecise propter sanitatem, uti & propter alium sinem, quam vel ut fatis fiat justitiae, vel ad procreandas proles in Christo. Nam ut etiam ait D. GregoriuSi. 3 2. mor. C. 17. tunc jolum conjuges in admixtione sisne eκ0a sunt .e- non pro explenda libidine. sed pro suscipienda prole
De impedimentis Matrimonii. SECTIO PRIMA.
cum siι ponere impedimenta Maιrimonii. ICENDUM primo, similis potestas est pe
' can. . Si quis dixerit Ecclesiam non potuisse ν. . . constituere impedimenta matrimonium dirimen- nere ἰωρ tia, vel in iis eonstituendu errasse, anai hema sit: Hoc enim m omni republica ad rectam gubernationem requiri- ' 'tur,ut illi talis potestas competat, sine qua recte gubernare non potest. Sic Levitici i8. prohibebantur quoque matrimonia filiorum cum matre, noverca , se rore , 8ce. Unde matrimonium , ut caeteros contractus , invalidare poterit superior aut boritas. Porro potestas haec est spiritualis, utpoth spectans ad forum Ecclesiae, cuius finis est felicitas aeterna, ad quam leges Ecclesiae ordinantur. Quomodo autem Ecclesia possit aliquid invariare circa matrimonium, etsi sit