Bartholomaei Eustachij ... Opuscula anatomica. Quorum numerum & argumenta auersa pagina indicabit

발행: 1564년

분량: 673페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

bent vero ureteres propriam sui corporis substantiam albam&exanguem, quae in nullia alia particula reperitur, nisi in vesica maiori, cui non modo similis est, sed etiam penitus eadem ac continua; sicut meatus bilis substantia minori vesicae, quae ad hepar sita est, adamussim respondet neque enim, inquit Galenus, ex alia substantia oportebat esse superfluorum receptacula, ex alia vero meatus ipsa deducentes. qua propter grauiter errant illi, qui communia solum quaedam

considerantes, uretere aut nerueOS , aut veno QS, aut

arteriosos esse credunt distant enim a neruis multum, a substantiaq; venarum Marteriarum plurimum recedunt. & praeterea duas tunicas proprias,ut arteriae non habent, sed perinde ac venae unicam tantum, peritonaeo similiter obductam, venulisque capillorum modo tenuibus undique circunscriptam quae tamen non est, ut illa venarum gracilis, nec omne nbrarum genus habent,sed forte ut quidam scribunt, fibras tantii longas conspicuas obtinent veru quamuis urinariu vas perinde ac vesica primo intuitu exagite appareat, puto tametunicarii numero contextuq ac natura fibrarum ab ea plurimu discrepare nam in ipso unica tantum propria est tunica, cuius fibrae coriaceae fiunt ac vix apparent: aut quemadmodum aliqui opinantur per longitudine tantum ipsius aperte ducuntur 1 vessicae vero propria tunica gemina est,obtinetq; exterior fibras conspicuas crassas ac fere carneas, quae adeo vario quoquoversum distribuuntur , ut intuentibus multarum tunicarum speciem habere videantur quo fit ut longe in 3 lius vesida iecoris cuIuis ramis comparari possit, quam urinaria cum ureteris illa enim suis tunicarum numero substantia, ac fibrarum contextu aut nihil, aut cer-Κ a te pa-

152쪽

te parum distrepat haec vero abireteris, omnibus his plurimum differt. Sunt etiam reteres insigne , pro longi fortes , concaui,5 figura rotunda licet Hippocrates triangulam eis tribuat .vi in quolibet rene nuS, quamuis non raro duo ac etiam plures dissecantibus,

ante insertionem tamen in unum coeunteS, Occurrant; 'talij quoque ante me animaduerterunt . Hoc autem

quot modis mihi usu venerit ut viderem, infra explicabo,&in tabulis accurate depingam nunc enim conueniens est de eorum ortu scribere. Hunc sane aliqui substantiam ipsam pectantes urinaria vesicae attribuunt ali renibus, situm ossiciumque potius quam substantiam animaduertentes qua enim parte illi simisunt, ibi non procul a venarum Marteriarum insertione e eorum ventriculis corpus concauum oblongum trinque instar venae cuiusdam eXoriri dicunt: &hoc satis esse credunt ad urinari meatus Originem explicandam. Ego vero, quae nam eiusmodi esset renum cauitas, in equis in canibus superius exposui: admonuique rem hanc longe secus in homine, quam in illisse habere quod cum ab alijs minus sit animaduersum, mirum certe nemini videbitur, si nostra cum illorum descriptio hac etiam in parte non consentiet Vrinarius ergo meatus de hominibus loquor , non de canibus ubi in renem gressus est,tatio paululum euadit, in tres ramos praecipuos instar venarum Marteriaruscindituricosq: in superiorem, inseriore ac mediam regionem eiusdem renis distributos. Ex quibus rilisum luperior inferiorque in tres alios ramos diuiditur , medius vero in duos hi rami breues Mampli sunt, finemque potius latiorem, quam angustiorem instar scyphi aut choanae obtinent, quo glandulam manam illarum

papillis

153쪽

papillis similem instar operculi quilibet eorum excipit&lectitur , eidemque suis fibris undique laxatis

adhaTet euenit etiam frequente plerosque ex his ramis in medio foraminibus si pervios quae non secus ac ipsorum extrema oscula, glandulam quoque admittunt haec est vasis urinari in renes dispensiatio , quae frequentius occurrit Solet enim ramorum numeru Sac forma quandoque a natura diuerse modo immutari. Vidi ego interdum vas urinarium antequam in re-nem ipsum insereretur , modo in duos modo in tres in quinque etiam aequales ramos discissum, varias re-mSpartes perforare,&in eius substantia plures quasi sinus cilicere , in quos urina ipsa percolabatur hoc vero mirum naturae artificium , occasionem quoque mihi praebuit diligenter inuestigandi, num homo hac partea canibus&a quibusdam alijs brutis differret . ad quarem inquirendam ea etiam ratione motus sum&4ere compulsius , quia videbam ursorum ac bovum renes ex pluribus quasi glandulis conflatos esse, earum quamlibet vena arteriari ac vasis urinariiramos recipere, atque ex his ramis Venam atque arteriam in plures surculos rursus diuidi: vas autem Urinarium eXtremo osculo aliam glandulam paruam acutam depressisamque excipere. ergo ex his manifestum est, quaesitvrinariivasis cauitatis humani renis vera desicriptio, simulque unde ego nactus fuerim occasionem , clusimodi naturae solertiam inuestigandivi inueniendi tu si pari diligentia industriaque usus fueris, facillime ita se habere, Ut scripsi, omnia inuenies. Ouerint autem, an

minus , antiqui anatomici eiu simodi vasis urinarij distributionem, magis suspicari possumus, quam certo argumento demonstrare si vera obseruantia, & non ficta pietate

154쪽

pietate prosequi nostrosi ceptores volumus. Hos ramos innuisse Russum credendum est, quando sic stribit. In penitis cauisque eorum partibus membranulae sunt instar cribri foraminibus pluribus pertu vnde meatus duo exeuntes vesicae summitatem intrant. Areteum vero eos nobis delineasse coniectura assequimur , quum asserit renes sinus habere exiguos, & ad lotium percolandum cribrorum instar foraminibus pervios . tu autem, si nec coniectura duci vis, nec maiorum dicta amice interpretari, sed in deteriorem potiuς partem cuncta accipere, meatus , quorum Rumus ' Areteus meminit, ad quodvis aliud, quam ad vasis v-rinarij ramos ac foramina pro arbitrio referre potes:&dicere foramina cribris similia ab utroque ipseruiri introducta confictum esse recentiorum colatorium. Sed quicquid 'uouis modo dicas, dubitari nullo modo potest, quin re ipsa aliter se habeat, quam recentiores hactenus tradiderint.

De reterunta ductu, instertione

Eo igitur, quem scripsimus modo, urinarismeatus

arenibus ortum ducentes, deorsum protenduntur ac primo quidem recto , deinde vero ad anteriora flexo itinere usi, ad summum vesicae apicem perueniunt: in quem obliqua in stertione infixi, eandem vesicam renibus committunt, adeo ut haec ex illis pendere videatur Opinatur autem Galenus cum pleris que alijs anatomicis horum vasorum sicula membraneo

operculo a substantia vesica minime diuerso obducta esse

155쪽

s TRVCTVR A.

esse; idque mirabili quadam prouidentia ac industria a

natura concinnatum ab his solum aperiri, quae permeatus in vesicam deferuntur reliquo Vero tempore clatissim in contractum manere . nam quemadmodum in folles, ac maiores pila luserias fatus reuulso operculo facile ingreditur, deinde sponte clauditur adeo ut nullo pacto spiritus regredi possit ita etiam in vesicam influens humor eiusmodi opercula aperit atque euertit: quae deinde clauduntur. atque adeo eXa- Ira te cum vesica committuntur, ut etiam si manibus infam comprimas, humor eadem via regredi non possit. Ego autem non studio contradicendi tanto anatomiae magistro. omnes enim norunt quanti ipsiam faciam:& quam mihi cordi sua sint,sed ut errandi occasionem auferam ρ eius authoris sensium ex ijs, quae in dissectionibus cernuntur, exponam; quo modo mihi haec se res habere visa sit enarrabo. Vasa urinaria in posteriorem vesicae partem a glandulas a se inuicem spatio duorum digitorum distantia inseruntum quae obliquae a deorsum per ipsius vesicae corpus quanta est latitudo paruit digiti ad interiora producta, in eiusdem vesicaecauitatem penetrant, nullaque membrana, aut operculo proprie obducuntur, sed obliquum ingressum b-lummodo in vesicam faciunt, eiusdem substantia laxata aut perforata cuius beneficio urina sponte in eam

confluit, retro vero commeare nequit tu ut lubet mea Galeni placitis recedas, eiusmodi uasorum d uesicae congressum, operculi nomine etiam donabis non enim multis morabor dummodo rem ipsam, ut habet, 3c non secus teneas in huius partis fabricam non

156쪽

santiam distribuuntur Cap. XXVI

Enes, ut Galenus arbitratur, ueluti hepar,lienis, &uesica, quae bilem excipit, aliaq; uiscera permulta a uicinis partibus neruos exiles recipiunt: qui quamuis ipBrum renum corpus non penetrent nec pervadant, tamen in proprijs tunicis conspicui sunt Ionisi fortasse aliquis obscurus sit, ut uisum prope fallat. Ego uero non contradicendi studio, sed ut ueritatem eruami& doctiores uiros ad celeberrimi huius authoris causam suscipiendam excitem; non possit in me continere quin multo aliter hac de rescribam, quar ipse fecerit. Nam quanquam ille quot nerui renibus attributi sint aperte non explicat sed modo unum tantum esse indicat, modo quasi plures sint ita eorum meminit; ego tamen affirmo non unum tantum, sed plures neruos in renes insieris eosq; non modo in membra zonam, qua teguntur, uerum etiam in ipsorum substantiam ramos emulgentium arteriarum comitatos, penetrare. Si quidem a uaria complicatione neruorum , quae sit circa principia arteriarum messenterij, non pauci neruorum sitirculi uario modo inuicem mixti oriuntur, quorum pars in hepar iuxta ingressum uenae portae, atq; in eius uesicam inseritur, par renes Mincumbentes eis glandulas aditi& hisce particulis , non modo exteriori in sede surculos offert, uerum etiam quidam eXeiSuna cum arteriis cauum renum sibeunt, Iom ipsorum corpus digeruntur hanc sane neruorum in rencs dii enuationem , quum priores anatomici aut ignora-

157쪽

ignorauerint aut quasi nullius momenti esset contempserint,&silentio praeterierint, multa de renum sensu ac dolore scripserunt, quae quoniam repugnantiam habent,6 a ueritate aliena uidentur, digna profecto fiunt ut ab aliis notentur: aut certe in dubium reuocentur. sed quae nam illa sint, tempus locusq; non patitur, ut nunc explicem .commodius faciam,ubi de renum sensu disputabo.

DE RENUM OFFICIO.

De Renum actione is su in genere. Cap. XXII.

Postquam sermonem de renum fabrica institutum iam absoluimus reliquum est, ut de ipsorum actione: usi disseramus. Est autem in renibus acitio utilitasque duplex. Vna in relatione ad renes ipsos consistit. quatenus peream esse habent, nimirum simplici ter, cuius generis est generari ac nutriri, uel meliori modo cuiusmodi est sentire A tera ad totum animal,&adiectar pnecipue refertur quatenus uidelicet sunt renes ipsi propter illam actionem& utilitatem a natura creati cuiusmodi cst serosi excrementi a sanguine repurgatio. Ut autem renes conseruari &Iuo ossicio fungi possent sagax natura ex pluribus eos pasticulis construxit . ex quibus alias propter renes ipsos firmitudinis nimirum ac tutelae ipsorum gratia, ut membranas: 3 alias potius propter eorum actionem, quam propter ipsiss fabricata est omnes tamen siue agendo utilitatem praebeant, siue etiam sine ulla actione aliquid com modi

158쪽

D E RENVM

modi afferant, in unum finem, tanquam in praefixum scopum conspirant quod quidem, quo artificio, tua Vesblertia a natura fiat tunc explicare aggrediar, quum actiones per quas renes eXistunt, conseruantur, X- posita ero ita enim series rerum,de quibus me dicturum proposui, uidetur postulare.

De Tenum generatione , ac nutrimento

REnes, ut Hippocrates arbitratur,emmateria parum glutinosa ab exiguo calore multo autem frigido per concretionem geniti sunt. uerum quoniam insignes arterias a corde nanciscuntur , ab eis na cum uita calorem ipsum liberalius recipiunt. quo non modo innatam suam frigiditatem temperant,uerum etiam aquei eXcrementi pariter quoque frigidi iniuriam a se propellunt xcij ciunt renes enim , inquit Galenus, ita a seroso eXcremento frigent, ut ex atra bilis succo lenis. quod num uerum sit, an secus, infra dicetur. caeterum quoniam parte excretionibus praefecta quaecunque purum, in sanguine secretum X crementum attrahunt, per har quidem uasi nutrimentum, per alia uero propria superflua colligunt& expellunt qtiae autem particula languinem impurum,d superfluis adhuc permixtum alliciunt, per eadem uasa attrahunt&cxcernunt supersua, per quae etiam alimentum in se ipla congrcgant: ob eam causam utraque uesica alia uasa ab his, quae cXcretioni praesccta sunt, ut commode

nutrirentur, a natura obtinuerunt renes uero perinde

ac lienis huius utilitatis gratia tertio quodam uase non

159쪽

eguerunt; sed fatis ipsis fuerunt duo illa a 'na, quorum alterum hinc inde oritur ab arterii, qua 'pinae incumbit; alterum uero ab utroque cauae uenae latere. postquam autem renes hisce uasis utrius que anguinis speciem serosio excremento permixtam attraXerunt: nam etiam ianguis arteriarum eosdem nutrit & fieri uix potest, ut per amplam horum uasiorum laxitatem syncera illa atque pura materia trahatur quicquid in ea confusi massa utile est , retinetur; a renum carne

o quasi siligitur; instarq iacis cuiusdam ei aspergitur , indeq; ubi paulatim uaporis modo undique diffusia est ac

recondita adhaeresicit,unitur , ac demum alimentum fit renibus est autem utilis hic sanguis, serosio excremento permixtus, paucus, quia renes exigua fiunt corpora,&copioso non egent alimento: quamuis Galenus multum anguinis una cum scrofa humiditate, ab eis attrahi, quandoq; scribat.

De sensi renunta distulatio. Cap. XXIIII.

SEnsium contingere animalis particulis quatenus

neruorum participes sunt, pro illorum pr stantia,magnitudine,ac distributione aut perspicuum, aut obscurum , est hodie penes omnes medicos receptum, quamuis hac olim de re philosophi dubitarint quod quum ita sit, talis certe erit existimandus renum siensius , quales sunt nerui , quos natura sortiti sunt. Hi autem iuxta anatomicorum principum sententiam, quuexiles pauci ac breues sint, necesse est , ut perquam tenuis renum quoque sensius sit, queadmodum muο-

160쪽

84 DE RENUM

rundam viscerum, de quibus mentionem supra fecimus:&is quidem sensus, non omnibus corum partibus insit, sed j tantum, ad quas una cum facultate clusimodi nerui pertingunt natura enim inquit Galenus, tantum sensius cuique horum vi sic erum largita est, quantum conueniebat, ut plantis scilicet seiungerentur, essentque animalis particulae. Sed cur quaesi, natura, quae etiam iusta ab Hippocrate nullibi non predicatur, renibus4 huiusicemodi visceribus neruos eam solam ob causiam tribuerit, ut a plantis seiungerentur, corum benencio animalis membra fierent, hoc idem ossibus, cartilaginibus ac ligamentis denegauerit, non mediocrem habet dubitationem quam tamen non est prae sientis instituti discutere, quum de renum actionibus scribere statuerimus. Non minus

mirabitur fortasse aliquis scripsisse Aristotelem renes

omnium maxime sentire Galenum uero modo nullum, aut saltem obseurum sensium eis tribueret, modo perspicacem: ubi scilicet acuti eos ac uehementis doloris participes asserit. has similes controuersias quidam se cornposuisse arbitrantur, dum statuunt sensius duplex esse genus, naturale nimirumo animale, illudque renibus tribuunt, hoc uero denegant sed ij non considerant, se a doctrina Aristotelis; quc minterpretantur longe discedere, dum naturalem sensum introducunt quem si A ristoteles concederet, ac de ipso in eodem mc loco loqueretur, parum apposite dicerct, renes omnium maxime cimire etenim haec sensitis sipecies, quam ipsi naturalem uocant, 'uam interdum

Galenus Platonem secutus etiam plantis co ccssisse uidetur, obtusia quaedam &obscura nature vis cst, minime foras erumpens, sed intra solum manens, quae ci

SEARCH

MENU NAVIGATION